Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

inter diversi sexus juvenes ferè quotidiè prodeuntia non sine scandalo et infamiâ.

Dicet forsan aliquis me fingere monstra quæ feriam; nihil quippe tale ex comœdiarum inspectione in se sensit ac expertus est. Verùm timeat iste ne cor Pharaonis induratum gerat, et sicut hic iræ Dei flagello non movebatur, sic iste dæmonis tela non percipiat; caveat ne insensibilitas haec ab inveterato concupiscentiæ et delectationis venercæ habitu proveniat, quo tanquàm in statu mortis spiritualis constitutus, sensu careat; ne assuefactione horrorem istorum monstrorum amiserit; per eam siquidem feræ mansuescunt; et qui cloacas incolunt, fœtorem non sentiunt: et tandem ne ista malignitas sit in centro, ideòque conscientiam non gravet: nam et in profundo maris existentem pondus aquarum non premit. Nec se sanum reputet ex hoc quòd inflictum vulnus non advertat : tantò enim periculosius est, quantò secretius et profundius. Quandoque morbide qualitates paulatim in corpore congregatæ non apparent, neque temperamentum disturbant, quæ tamen postea crumpentes sine remedio mortem afferunt: ignis cinere coopertus etsi non comburat, propterea extinctus non est. Semen in terrâ latitans, non cernitur, sed suo tempore profertur et fructificat: sic concupiscentiæ ignis in isto quasi tegitur, sed postea insufflante dæmone discooperietur ac comburet. Ista dæmonis doctrina quasi semen in corde latitat; sed datâ occasione erumpet ut fructificet morti. Sicut enim verbum Dei in animâ seminatum non illicò fructus profert, sed quandoque per aliquot annos reconditum manet nullumque effectum sensibilem edit, quousque Deo sic ordinante, insurgit ut fructificet Deo, ita verbum diaboli per has comœdias in corde peccatoris seminatum, aliquando quasi mortuum manet: postea verò datà occasione dæmon illud vivificat, refricando ideam et memoriam istarum repræsentationum, ut det fructum damnatiobis in tempore suo.

Tandem si neque hæc pericula timeat, non proptorea sibi applaudat, cùm enim comœdi non nisi pro pecuniâ ludant, hoc ipso quòd iste est de numero confluentium atque solventium, censetur unà cum aliis, illos per se movere ad comœdias peragendas, ac fovere in peccato concurrendo ad scandalum quod infirmis spectatoribus praebent. Unde August. super Joannem dicit quòd donare res suas histrionibus, ‹ vitium est immane, quia scilicet cooperantur illis peccato scandali, qui donant. Insuper suà exteriori assistentià malum infirmioribus exemplum exhibet eosque excitat et pertrahit ad similiter assistendum; dicunt enim Cùm viri aut mulieres probatæ vitæ illuc adeundi ac spectandi non faciant sibi scrupulum, sanè non est res mala, sed indifferens: aliàs abstinerent: possum et ego ad comœdias absque scrupulo accedere, etc. Et sic peribit infirmus in tuå scientià, frater, inquit Apost. 1 ad Corinth. 8. Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis, quapropter si esca scanda lizet fratrem meum, non manducabo carnes in æternum,

ne fratrem meum scandalizem. Quantò magis personæ timoratæ ab inspectione comœdiarum abstinere debent ad vitandum infirmorum scandalum? et adhuc magis ad hoc tenentur clerici ac religiosi, quia faciliùs ab iis imminet tale scandalum. Si plura velis de comœ diis, vide in tractatu de Just. et Jure, ubi ista materia fusè pertractatur, sicut et materia chorearum.

Hic breviter monebo choreas in praxi eo modo quo fieri nunc solent, esse periculosas, multisque præbere occasionem peccandi : illas maximè quæ de nocte usurpantur, non paucis deordinationibus scatere, libidinem excitare, plerasque turpitudines inducere experientia constat; daemones enim rectores tenebrarum circumagunt ad inflammanda corda et corpora luxuriæ æstu: unde D. Hieron., Epist. ad Furiam eam sic hortabatur: Fidicinas et psaltrias et hujusmodi chorum diaboli quasi mortifera Sirenarum carmina, proturba ex ædibus tuis. Et Theodoretus ad istas saltationes refert mundi diluvium, dicens q. 47 in Genes. : Illecti filii Dei, ut verisimile est, instrumentis musicis à filiabus hominum excogitatis (Thubal enim inter cas florens citharam invenerat) permixti sunt illis, et con taminaverunt suam nobilitatem. Et Clemens Alexandrinus, lib. 2 Padag., cap. 4, ait: Hæc instrumenta magis bestiis quàm hominibus conveniunt: cervas enim fistulis demulceri accipimus, et in laqueos inter venandum cantu duci. Ita homines his fistulis et cantibus in luxuriæ retia à dæmonibus illaqueantur. Tandem Cyrillus Alexandrinus congruenter hæc verba adjungit:, Ubi cithara sonus est et tympanorum pulsus, ac tibicinum concentus, cum numerorum concinnitate et plausibus, ibi omninò est et omne genus fœditatis, euque fiunt clam ab illis, quæ turpe est vel dicere.

Quidam tamen excusant choreas quæ de die publicè in plateis à simplicibus exercentur, neque de his volunt confessarios et pastores esse nimiùm scrupulosos et anxios. Ita ut rustici in diebus festivis non sint prohibendi à choreis post Missam ducendis; imò imprudenter dicunt arceri ab illis. Cùm enim non sint opus servile, non sunt peccata ex hac parte: aliunde verò, nisi his occuparentur, vacarent otio, libidinibus, ebrietatibus, furtis, malisque machinationibus reipub. perturbativis, sicque pejus esset; et hoc modo magnâ ex parte aufertur inde occasio vitiorum, dùm choreæ pro more regionis et coram aliis publicè exercentur. Tollendi sunt tamen abusus, si qui misceantur, et modestia procuranda, quoad fieri potest. Ex periculo autem provocationis ad libidinem, unusquis que seipsum mensuret, et videat si periculo se exponat: et propterea si ex qualitate persona, periculum alicui imminet, provideat sibi illas fugiendo; sicut debet sibi cavere etiam ab aspectu mulieris, si inde cognoscat sibi imminere periculum: idem dicendum siquis ex malà intentione, puta ad fornicationem provocandi, aut alias impudicitias excitandi, choreis utatur. Verùm hec per accidens hujusmodi ludis vánitatis et lætitiæ contingunt, suntque accidentia mala quæ à malis abutentibus re bonà aut indifferenti immiscentur. De his vide Cajetanum et Sylvestrum,

v. Chorea. Contra chorcas loquuntur sancti Patres Chrysost., homil. 49 in Matth.; S. Ephrem Syrus ; D. Ambros., lib. 3 de Virginibus cap. 5 et cap. 6, et alii. Unde etiam multi prælati in suis diœcesibus meritò chorcas prohibent ob tale periculum.

QUESTIO TERTIA.

DE MOTIBUS SENSUALITATIS, de cogitatioNIBUS MOROSIS, ET DELECTATIONIBUS VENEREIS.

Nono Decalogi præcepto, non concupisces uxorem proximi tui, prohibet Deus ne pravis concupiscentia motibus obediamus ac consentiamus, et præcipit ut ab illicitis carnalibus desideriis, ac venercis etiam cogitationibus abstineamus, quod paucis verbis Sapiens complexus est Eccl. 18: Post concupiscentias tuas non eas. Abit enim post concupiscentiam, qui suggestioni non repugnat, qui nascentem in corde delectationem non præfocat, quia fieri nequit ut consensus in peccatum diuturniorem delectationem non sequatur.

ARTICULUS PRIMUS.

An motus sensualitatis sint peccata.

In sensualitate, nt sensualitas est, constat nullum esse peccatum, quia hoc modo nobis communis est cum brutis : in illis enim sicut et in nobis appetitus habet proprios suos naturales motus, qui proinde ut tales præcisè considerati, non sunt laudabiles nec vituperabiles, neque sunt in potestate nostrà quatenùs insurgunt naturaliter. Hæc namque intercedit differentia inter appetitum sensualem, et partes corporis nostri quoad subjectionem ad rationis imperium; quòd manus, v. g., et pedes illi obediunt serviliter, et despoticè, seu absque ullà libertate, moveo siquidem manum meam quando volo absque ejus resistentiâ, appetitus verò sensualis ut est in nobis, obedit quidem rationis imperio, sed politicè tantùm, potestque resistere, prout ait Apostolus ad Galat. 5: Caro concupiscit adversùs spiritum, etc., habetque proprium motum et impetum. Unde sensualitas humana, seu prout in homine, habet quamdam excellentiam ex hoc quòd sit connexa cum appetitu rationali, ac gubernari et regulari possit per rationem modo regio et politico. Indeque provenit ut possit esse quodammodò principium actus voluntarii ac subjectum peccati venialis, prout docet Cajetanus, quia cùm veniale sit quid imperfectum in genere peccati, ad illud committendum sufficit imperfecta ratio potentiæ et objecti, ualem habet sensualitas in nobis, sicut et libertatem sufficientem, ut ei tale peccatum imputetur, in quo differt à manu et pede, qui cùm nullo modo liberè se moveant, nullum ipsis attribuitur peccatum. Alii verò auctores volunt istos sensualitatis motus in nobis esse veniales, non quia appetitui sensitivo præcisè secundùm se sumpto insit aliqua imperfecta libertas, sed duntaxat propter rationis et voluntatis begligentiam in quantum scilicet hos motus prævenire et impedire potuit, et non fecit.

Quid autem circa hoc sentiendum sit, indaganda est D. Thomæ mens. Docet autem S. doctor q. 7 de Malo, art. 6, ad 8, quòd quia appetitus movetur ab aliquà apprehensione, et tamen est virtus in organo cor porali, ideò dupliciter potest motus ejus insurgere. Uno modo ex corporis dispositione, alio modo ex aliquâ apprehensione. Dispositio autem corporalis non subjacet imperio rationis, benè tamen omnis apprebensio potest enim ratio prohibere usum cujuslibet apprehensivæ potentiæ, maximè in absentià sensibilis secundùm tactum, quod quandoque removeri non po test. Quia ergo peccatum est in sensualitate secundùm quòd potest obedire rationi, motus sensualitatis primus qui est ex dispositione corporali, non est peccatum, et hunc appellant aliqui primò primum. Secundus autem motus qui excitatur ex aliquâ apprehensione est peccatum. Primum enim ratio nullo modo vitare potest; secundum autem vitare potest quantùm ad singulos, non autem quantùm ad omnes, quia dùm avertit suam cogitationem ab uno, incurrit in aliud, ex quo potest insurgere motus illicitus. Hactenus D. Thomas. Vide etiam 1-2, q. 17, art. 7; et q. 74, art. 3, ad 2; et lib. 2 Sent., dist. 21, q. 1, art. 2, in corp. et ad 5, et dist. 24, q. ultim., art. 2, et 3 p., q. 41, art. 1, ad 3.

Igitur regula generalis est, illos motus sensualitatis qui ex dispositione solâ corporis proveniunt, et omnem rationis usum subitò præveniunt, quosque nullo modo vitare potest, indeque propriè vocantur motus primò primi, non esse peccata venialia : benè tamen illos qui ex apprehensione procedentes aliquantulùm rationis usum consequuntur, ita ut præcaveri ac repelli valeant, ac propriè vocantur motus secundò primi. Quia cùm voluntas possit singulos istos motus divisive sumptos, etsi non omnes simul, prævenire ac præcavere, quælibet negligentia ad istud præstandum, sufficit ut sint aliquo modo ac imperfectè voluntarii, ipsique voluntati imputantur ad culpam venialem : ex hoc enim quòd incipiunt motus sensualitatis deordinari per delectationem, voluntate negligente ne prævaleant, quando potest cohibere, sunt peccata venialia, dummodò in motibus non intendatur delectatio, nec sit periculum consentiendi. Tunc enim graviter repugnant rationi, incitant ad ulteriorem libidinem, et sunt peccata mortalia, suppositâ deliberatione et tantâ quantitate, quantùm sufficit ad peccatum mortale. Ut enim inquit D. Thomas, q. 7 de Malo, art. 6, ad 6, quando voluntas se habet ut movens et imperans, puta dùm ex proposito motum concupiscentia illicita: excitat, tunc si illicitum sit in genere peccati mortalis, erit mortale peccatum. Item delectatio morosa nou solius temporis morâ, sed consensus expressi vel taciti, in his quæ sunt ex genere suo mortalia, est peccatum lethale, prout mox ostensuri sumus. Motus itaque venerei si à voluntate excitentur deliberatè vel etiam illis aliunde excitatis, si consensum expressum aut tacitum delectationi venereæ præbeat, sunt mortales; secùs dicendum si hos nec voluntate homo excitet nec sua actione intendat;

tunc enim solùm videntur juxta quosdam auctores veniales ratione causæ quam homo apposuit, si illa sit tantùm venialis ex se, ut sunt verba jocosa, aspe ctus immoderatus, lectio curiosa, tactus non inhonesti, dummodò insurgant absque deliberato consensu voluntatis, sed potiùs ipsi displiceant, velletque non exurgere. Id tamen videtur mihi satis lubricum et suspectum, ob periculum consensûs in delectationem cui iste homo ex causà vanâ, nec habente aliquam honestatem aut utilitatem se exponit; præsertim si dùm sentit istos motus insurgere, non abstinet ab istâ actione. Quando verò hi motus proveniunt ex causâ habente necessitatem aut utilitatem, aut honestatem, ut ex audientià confessionum, etc., tunc non sunt peccata etiamsi prævideri et caveri potuerint, cessante periculo consensus in libidinem, prout dictum est supra de pollutione.

Tandem in praxi tutius ac probabilius est asserere omnem motum sensualitatis plenè voluntarium esse peccatum mortale, nisi inter conjuges fiat, nec in his venereis dari parvitatem materiæ: tum quia tune ex sua ratione et naturâ tendunt ad seminis effusionem et ad coitum non minùs quàm oscula et tactus libidinosi, licet ab operante id non intendatur neque sequatur; tum propter periculum pollutionis quod inducunt, tum denique quia in re tam lubricâ et periculosa, ferè impossibile est distinguere materiam levem à gravi, et mortalem delectationem à veniali, dùm adest plena advertentia et consensus, neque motus isti reprimuntur, sed placent voluntati. Neque est eadem ratio de aliis materiis, non enim quælibet actio furtiva respicit grande ac notabile objectum, benè tamen quælibet delectatio venerea, utpote quæ ex naturâ suâ tendit ad seminis effusionem; hæc autem est contra bonum commune prolis, infertque grave damnum, nisi inter conjuges, et in vase debito fiat : ideòque est peccatum mortale, proinde et ea quæ ad illam ordinantur.

ARTICULUS II.

De cogitatione et delectatione morosâ în genere. Cogitationis peccata, ut asserit Cajetanus in Summâ, v. Cogitatio, quinque modis inveniuntur. Primò, dùm mens vanâ aliquâ cogitatione occupatur, et est peccatum veniale. Secundò cùm consentitur absolutè in peccatum aliquod perpetrandum, aut placet perpetratum, et tunc constat esse mortale, si peccatum perpetratum aut patrandum est mortale; similiter esse veniale, si peccatum est veniale. Tertiò quando conditionaliter consentitur in peccatum, puta si absque infamiâ et periculo, etc., possem, furarer: aut si possem volare, occiderem talem. Et sic de aliis conditionalibus. Et intervenit peccatum in istis consensibus tam mortale quàm veniale, sicut in consensu absolute; id est, consensus iste conditionalis est peccatum mortale, si operatio in consequente significata in quam conditionaliter consentitur, est mortalis; si verò sit venialis, consensus quoque erit venialis. E ratio est. quia licet conditionalis nihil

ponat in esse, ponit tamen in voluntate affectum colendi illud peccatum : nee impedimentum peccato affert voluntas non peccandi, sed conditio non existens. Nec refert quòd sit impossibilis aut possibilis; non minùs enim peccat qui vellet destruere paradisum, si posset, quàm qui absolutè cupit paradisi destructionem. Hujusmodi autem conditionales consensus possent excusari à mortali, si conditio interposita tolleret ab actione volità rationem peccati; puta si quis diceret: Ego, si non esset peccatum, occiderem, raperem; vel, si Deus præciperet, id facerem, quia tunc voluntatis affectus et consensus freno ratio · nis à peccato retrahitur. Quæ tamen Cajetani doctrina mox à nobis examinabitur, sicut et sequens. Addo quòd in præsenti materiâ, licet ista volitio conditionalis, v. ., vellem habere copulam cum hâc feminà, si esset uxor mea, nihil ponat in esse, tamen delectatio hic et nunc proveniens ex tali cogitatione et volitione, est absoluta et mortalis, ut dicetur infra. Quartò quando consentitur conditionaliter in opus non malum, sed sibi illicitum propter suum statum, ut si religiosus vellet ducere uxorem, si esset liber, voto non adstrictus, et sic de aliis. In hujusmodi enim peccatum veniale communiter intervenit propter remissam voluntatem à bono inchoato. Et ad hunc peccandi modum spectat dùm quis consentit, quòd si ingressus jam non esset religionem, minimè ingrederetur, ex quo tamen professus est, intendit servare eam. Manifestè siquidem apparet remissio voluntatis à fervore priùs habito: quia tamen consensus intra limites liberi temporis consistit, peccatum mortale non intervenit. Et scito omnes cogitationes conditionales secundùm modum, et multò magis secundùm præcedentem modum, esse opera et tentationes fatuas et diabolicas. Nam diabolicum est quemquam se aut alium in tentationem præcipitare; v. g., si esset, si fuisset, facerem, dicerem, etc.: ad nihil enim hæc ducunt, nisi ad peccatum. Quinto modo, quando in cogitando intervenit delectatio morosa, quæ est voluntaria delectatio de actu malo cogitato, sine voluntate exequendi cogitatum actum illum malum. Hactenus Cajetanus.

Docet autem D. Thomas, 1-2, q. 74, art. 6, in corp., quòd peccatum dicitur esse in ratione in quantum est directiva humanorum actuum: et ideò quando ratio deficit in directione interiorum passionum, dicitur esse peccatum in ratione, sicut etiam quando deficit in directione exteriorum actuum. Deficit autem ratio in directione passionum interiorum dupliciter : uno modo quando imperat illicitas passiones, sicut quando homo ex deliberatione provocat sibi motum iræ vel concupiscentiæ. Alio modo quando non reprimit illicitum passionis motum sicut cùm aliquis postquàm deliberarit quòd motus pas sionis insurgens est inordinatus, adhuc circa ipsum immoratur, et ipsum non expellit; et secundùm hoc dicitur peccatum delectationis morosæ esse in ratione, sicut in primo motivo, licet sit in vi appetitivâ sicut in proximo principio. Hactenùs D. Thomas. Itaque subjectatur in ratione tanquàm imperante. Et ibidem, ad 3, ait quòd delectatio dicitur morosa, non ex morà temporis, sed

ex eo quòd ratio deliberans circa cam immoratur, nec eam repellit, tenens et volvens libenter, quæ statim at attigerunt animum, respui debuerunt, ut Augustinus dicit lib. 12 de Trinitate. Quare in instanti aut brevi tempore perfici potest istud lethale peccatum, nempe statim ac adest plenus ac deliberatus consensus, quo homo advertens tale objectum esse illicitum, in eo delectatur et immoratur, cùm tamen deberet resistere, aut ad alia cogitationem suam transferre : in quo planè decipiuntur multi, præsertim rudes et feminæ, nam de his cogitationibus non se accusant, eò quòd per longum tempus huic delectationi non immorati fuerint, quamvis deliberatè et cum advertentia illis adhæserint. Mihi enim sæpè contigit tales interroganti pœnitentes an turpes cogitationes, cum delectatione et consensu habuerint, respondisse se nec moram traxisse neque consensisse. Et cùm iterùm interrogarem quo durante spatio deliberatè et delectabiliter in his turpibus cogitandis remanserint, respondisse per quadrantem, aut sesquihoram, reputantes longiorem temporis requiri moram ad hoc peccatum contrahendum tum maximè quòd istam delectationem qualitercumque ac cogitationem fortè abjecerint, scilicet postquàm plenè et deliberatè illi consenserunt; putant enim id sufficere ad evitandum peccatum et obligationem de illo se accusandi. Item has delectationes et cogitationes morosas nihil æstimant, si voluntas efficax operis exequendi non adfuerit, licet morosè his delectati fuerint, solentque dicere id leviter transiisse, nec eos animum habuisse talia patrandi, ete.: quare confessarius debet esse diligens, cautas et prudens in his interrogandis ac instruendis.

D. Thomas ibidem, a. 8, in corpore, ait, quòd cùm omnis delectatio consequatur aliquam operationem, et habeat aliquod objectum, ad duo comparari potest, scilicet ad operationem ad quam consequitur, et ad objectum in quo quis delectatur. Contingit autem quòd aliqua operatio sit objectum delectationis, sicut et aliqua alia res,quia ipsa operatio potest accipi ut bonum et finis in quo quis delectatus requiescit; et quandoque quidem ipsamet operatio, quam consequitur delectatio, est objectum delectationis, in quantum scilicet vis appetitiva,cujus est delectari reflectitur in ipsam operationem, sicut in quoddam bonum. Puta cùm aliquis cogitat et delectatur de hoc ipso quòd cogitat, in quantum sua cogitatio placet. Quandoque verò delectatio consequens unam operationem, puta cogitationem aliquam, habet pro objecto aliam operationem quasi rem cogitatam, et tunc talis delectatio procedit ex inclinatione appetitùs, non quidem in cogitationem, sed in operationem cogitatam. Sic igitur aliquis de fornicatione cogitans, de duobus potest delectari. Uno modo de ipsâ cogitatione: alio modo de ipså fornicatione cogitatà. Delectatio autem de cogitatione ipsà sequitur inclinationem affectûs in cogitationem ipsam, cogitatio autem secundùm se, non est peccatum mortale, imò quandoque est veniale tantùm, puta cùm aliquis inutiliter cogitat de eå. Quandoque sine peccato omninò, puta cùm aliquis utiliter de eâ cogitat, sicut cùm vult de câ prædicare

aut disputare; et per consequens affectio et delectatio, quæ sic est de cogitatione fornicationis, non est de genere peccati mortalis, sed quandoque est peccatum veniale, qua: doque nullum. Unde nec consensus in talem delectationem de cogitatione rei venerea tantùm speculativâ, et nullo modo practicà, est peccatum mortale, sed dummodò quis inde advertenter non videat ob suam fragilitatem malamque dispositionem se duci in probabile periculum consentiendi in delectationem carnis sensualem vel in opus exterius carnale.

Quòd autem aliquis cogitans de fornicatione, delectetur de ipso actu cogitato, hoc contingit ex hoc quòd affectio ejus inclinata est in hunc actum. Unde quòd aliquis consential in talem delectationem ex cogitatione practicà, hoc nihil aliud est quàm quòd ipse consentiat in hoc quòd affectus suus sit inclinatus in fornicationem nullus enim delectatur nisi in eo quod est conforme ejus appetitui; quòd autem aliquis ex deliberatione cligat quòd affectus suus conformetur his quæ secundùm se sunt peccata mortalia, est peccatum mortale. Unde talis consensus in delectationem peccati mortalis est lethale peccatum. Hactenùs D. Thomas, et in q. 15 de Verit. art. 4. Hinc delectari præcisè de ipsâ cogitatione, et ex solo affectu ad illam, puta quia est de miris ac novis, subtilibus, etc., ut si quis delectetur cogitando de modis extraordinariis perpetrandi peccata, v. g., furandi, consequendi uxorem alienam, de stratagematibus belli ant duelli, etc., absque ullo prorsùs affectu ad rem malam cogitatam, non est mortale peccatum, nisi adsit periculum consensûs in delectationem actûs illiciti, et commotionis libidinosa, quod de facili potest evenire in hâc materiâ lubricâ præsertim personis curiosis et ad res venereas affectis. Ideòque tutius est ab istis cogitationibus animum avertere, dùm ad actum se propensum aliquis sentit: nam si sentiat se moveri ab opere cogitato malo, et cum advertentià ac deliberatione de eo delectetur, jam committit peccatum morosæ delectationis, quæ erit mortalis, si opus cogitatum delectans sit mortale; venialis verò, si opus sit tantùm veniale. Vide D. Thomam q. 15 de Verit. art. 4, in corp.

D. Thomas 1-2, q. 74, art. 7, ad 1, ait quòd consentire est actus appetitivæ potentiæ, non absolutè, sed consequens ad actum rationis deliberantis et judicantis; in hoc cnim terminatur consensus, quia voluntas tendit in id quod est jam ratióne judicatum : unde consensus potest attribui voluntati et rationi. Et ibidem ad 2, subdit, quòd ex hoc ipso quòd ratio superier non dirigit actus humanos secundùm legem divinam impediens actum peccati, dicitur ipsa consentire sive cogitet de lege æternâ, sive non; cùm enim cogitat de lege Dei actu, eam contemnit : cùm verò non cogitat, eam negligit per modum omissionis cujusdam, ande omnibus modis consensus in actum peccati, procedit ex superiori ratione. Hac D. Thomas, ubi destruit fundamentum admi:tentium peccatum philosophicum, ab Ecclesià nuper damnatum tenemur enim de lege Dei cogitare, et peccatum impedire : hinc falsum est quod quidem asserunt, nempe delectationem moro

sam non esse peccatum mortale,nisi intellectus positivė, expressè,in actu exercito, hic et nunc advertat et judicet eam esse mortaliter illicitam ; sufficit enim quòd judicet esse malam ac illicitam, aut advertere possit esse grave peccatum, quia hoc ipso se exponit periculo peccandi mortaliter, satisque ostendit se habere affectum ad peccatum mortale. Adde quòd potest contingere quòd ex magna inclinatione voluntatis ad hanc delectationem non advertat esse lethale peccatum, neque cogitet de lege Dei, quæ inadvertentia, cùm procedat ex magna voluntatis nequitià, non solùm non diminuit voluntarium et peccatum, sed illud potiùs auget, et aggravat. Procedit insuper D. Thomas contra peccatum philosophicum 1-2, q. 15, art. 4, ad 3, et alibi sæpè. Tandem D. Thomas q. 15 de Verit. art. 4, ad 10, ait quòd antequàm ratio delectationem perpendat, vel nocumentum ipsius, non habet consensum inter¡ rctativum, etiamsi non resistat; sed quando ratio jam perpendit delectationem insurgere, et nocu...entum consequi, utpote cùm percipit homo se totaliter per hujusmodi delectationem in peccatum inclinari, et in præceps ruere, nisi expressè resistat, videtur consentire, etc. Hæc D. Thomas, et 1-2, q. 15, art. 4, ad 3. lline constat nou solùm consensum formalem et explicitum, quando scilicet voluntas advertens delectationem veneream, vult et approbat illam, ac expressè in illa moratur, reddere illam peccatum mortale, sed, etiam consensum implicitum interpretativum et virtualem, quando est piena et perfecta advertentia ; quia, ut ait D. Thomas, agere et non agere quando quis agere debet, ad idem genus causæ reducuntur, secundùm quòd, peccatum omissionis ad peccatum actûs reducitur : id est, tunc reperitur voluntarium indirectum, quod sufficit ad peccatum mortale. Voluntas enim debet hanc cogitationem et delectationem repellere, utpote quæ est de objecto [moraliter malo, aliunde potest repellere, cùm adsit plena ac perfecta advertentia. Ergo non repellendo, tacitè ei consensum præbere ibique voluntarium indirectè intervenire censetur: nam posità illà expressâ et perfectâ advertentiâ talis delectationis illicitæ, tam voluntarium videtur ac liberum non reprimere illam cogitationem, quàm expressè in illam consentire, eò quòd in moralibus, idem reputatur hominem facere quod facere non debet, ac non facere quod debet facere.

Adde quòd, ut ait D. Thomas, tanta est in nobis colligatio et connexio voluntatis cum appetitu sensitivo, ut naturaliter in ipsâ sequatur delectatio et inclinatio, ex delectatione appetitus, nisi repugnet et obsistat. Si ergo adhuc maneat in ipsâ postquàm advertit, eamque positivè non cohibet ac repellit, censetur cum appetitu sensitivo positivè ac liberè consentire et delectari, ex ipsà perseverantià cogitationis delectabilis, seu ex continuatione delectationis ab ejus imperio non cohibita, quando potuit et debuit, mentem aliò transferendo, eamque imaginationem positivè repellendo, nisi quis habeat justam causam illis operibus insistendi, ut dùm cogitat de turpibus utiliter ad docendum aut prædicandum; tunc enim sufficit ut non sit peri

culum complacentiæ et consensus in delectationem de re venereà cogitatâ. Item si quis vir timoratæ conscientiae fatigetur et laboret in illà cogitatione repel lendà, et tamen semper redeat, aut adhuc remanere videatur, non curando ampliùs eam positivè repellere actibus expressis positivè reiteratis, tunc non peccat; satis enim tunc videtur esse, si in eam non consentia expresse illa enim displicentia censetur virtualis dis sensus. Idem dicendum si quis sæpiùs expertus fuerit quòd ex illâ pugnâ et positivå resistentiâ fortiùs in surgunt hujusmodi delectationes, si verò negligantur, statim cessant, potest sine peccato illis non resistere positive, si alioquin sit timorate conscientiæ et non timeat propterea consensum in delectationem veneream, aut opus pravum cogitatum. Ut enim ait D Thomas, 2-2, q. 35, art. 1, ad 4, peccatum semper est fugiendum; sed impugnatio peccati, quandoque vincenda fugiendo, quandoque resistendo. Fugiendo quidem quando continua cogitatio auget peccati, incentivum, sicut est in luxurià. Unde dicitur 4 ad Corinth. 6: Fugite fornicationem. D. Antoninus, 2 p., tit. 5, cap. 1, § 2, observat quòd frequentiùs contingit homines peccare ex morosâ cogitatione in materia luxuriæ, quàm in aliis vitiis, ob scilicet majora inecutiva et naturalem inclinationem, additque in eas delectationes venereas ex cogitatione morosâ incidere tepidos, iisque sapè implicari, et quomodò in confessione se accusare debeant anxios remanere: ferventes enim homines spirituales quantociùs et illicò repellunt hujusmodi cogitationes dùm insurgunt, certique sunt se huic delectationi consensum nullatenùs pra buisse. Frigidi et luxuriosi subitò ad consensum etiam operis trahuntur; tepidi verò, nec se penitùs in eas immergunt sicut isti, nec illas omninò abjiciunt et suffocant sicut alii, sed paululùm immorantes, voluntate semivictâ duntaxat huic delectationi resistunt, quasi illecti in circuitu cogitationis venerea mentem volvunt et revolvunt, ad eam considerandam accedunt et recedunt; nolunt quidem formali et explicito consensu huic adhærere et immorari, sed et nolunt voluntate firmâ et efficaci eam omninò abjicere ac respuere; sic istum segnem tepidumque conflictum iterant sæpè cum consensu virtuali et implicito, vixque in confessione de hoc peccato clarè ac perspicuè se accusare possunt, nolentes sequi illud regii Prophet: monitum: Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram, Psalm. 136.

ARTICULUS IN.

De delectatione et cogitatione morosă în specie luxuriæ.

Fundamenta quæ in præcedenti paragrapho statutmus, applicari possunt et debent cogitationi et deleclationi morosæ de furto et rapinâ, de vindictâ, ei homicidio, de superbià, et acedià aliisque vitiis; hic antem specialiter ea peccato luxuriæ applicabimus. Dico igitur cogitationem et delectationem morosam de re venerea esse mortale peccatum, quamvis cogitaks non habeat voluntatem exequendi tale opus externuni, cum quo est ejusdem speciei, proindeque ir

« VorigeDoorgaan »