Pagina-afbeeldingen
PDF

hnjusmodi confabulatio, lectio, vel auditio fit animo oblectandi se rebus ipsis turpibus narratis, et objectis imaginationi, aut cum periculo commotionis gravis libidinosae, aut ulterioris consensûs, vel ad provocandum alios ad libidinem, est peccatum mortale. Unde lethaliter peccat qui opere aliquo externo ordimato ad rem veneream excitandam deliberatè utilur, ut si quis aut libros amatorios legat, aut litteras petulantes scribat verbis æquivocis, loca inhonesta frequentet, etc., eà intentione ut se aut alium ad luxuriam provocet, prout mox ostensuri sumus. Si tamen narratio turpium et auditio fiat præcisè ob complacenii:um in modo loquendi faceto, eleganti, novo, curioso et ornato, absque alià pravà intentione et affectu venereb, sine gravi commotione aut periculo pollutionis vel consensùs in libidinem, tunc esse tantùm veniale peccatum, auctores censent, secluso scandalo : supponunt enim quòd ista delectatio remotè solùm disponat ad turpia. Si tamen hæ narrationes essent omninò lascivæ, et audientes proni ad hæc vitia et fragiles, tunc possent esse mortales ratione scandali, et perivuli commotionum venerearum: facilis est enim transjtus à complacentiâ narrationis ad delectationem carnalem rei narratæ, praesertim si trahatur mora in his confabulationibus, nisi dùm prævidetur ac sentitur commotio, statim abscindantur, maximè quando fiunt inter personas diversi sexûs, ut experientiâ constat. 1 la siquidem verba sunt quasi faces quibus accendunuur, et qui amat periculum in illo peribit. Wide D. Antoninum, 2 par., tit. 5, cap. 1, § 8. Idem dicendum de nutibus, gestis, et maximè de cantilenis; qui enim libidinosas componunt, graviter peccant praehendo aliis incitamenta luxuriæ. Item qui eas cantant animo se oblectandi rebus narratis, aut periculum commotionis libidinosæ in audientes causandi, esto quòd obscoenitas verbis ambiguis obveletur : h;cc enim quandoque magis ad libidinem incitant, quia mens attentiùs in penetrando sensu latente laborat, indeque majora adinvenit incitamenta luxuriæ, fortiùsque in corde infiguntur. lllas etiam cantare solà recreationis causâ privatim se solo et delectari de acumine, elegantià et expressione, valdè periculosum videtur, cùm inde sit facilis transitus ad delcctaiionem, et commotionem veneream, spectatâ condilione et fragilitate personae. Quare si prævidet aut experta fuerit se inde commoveri ad libidinem, à gravi peccato excusari nequit, si eas cantet. Idem videtur dicendum de cantilenis amatoriis, si in camtanle, aut in audientibus parem effectum et impressionem commotionis libidinosæ causent. Unde D. Anton. inter alia libidinis fomenta posuit istas cantilenas, et ex antiquis pbilosophis docet nihil esse potentius ad eiiervandum animum quàm melodiæ lenocinium. Finxit antiquitas à Sirenis maximum navigantibus naufragii periculum imminere, si vocis gratiam sequantur, quia, juxta Ambrosium, nihil aliud erant quàm puellæ quædam vocis suavitate cauendi illecebris, audiendique studio navigantes ille

ctos, in scopulos et locum naufragii pertrahentes. In eas Sirenas incidit Salomon. Feci , inquit Eccl. 2, num. 8, mihi cantatores et ramlatrices, et delicias filiorum hominum, quibus vocibus delinitus, à vero Deo recessit. Suavia illa profana €t amatoria Sirenarum carmina, pestifera sunt quaedam draconum sibila. His obscœnis cantibus delectatur diabolus, ejusque censentur venenata dulcedo, quibus repellendis, non desunt devotæ aut saltem honeste cantiones. Inde inquit Chrysost. in Ps. 41 : Ne da. mones lasciva et meretricia cantica introducentcs omnia everterent, psalmos Deus construxit, ut ea re simul caperetur utilitas et voluptas. Et quemadmodium ubi est cænum , porci concurrunt; ubi autem sunt aromata, et suffitus, apes illic habitant, ita quidem ubi sunt meretricia cantica, illic congregantur dæmones; ubi autem cantica spiritualia, illuc advolat Spiritüs sancti gratia, et os sanctificat animam. Imò in organo divino cullui destinato, pulsare cantilenas profanas, et quod pejus est, turpes et amatorias, juxta Cajetanum in Summâ v. Interrogatio, et v. 0rganum, est peccatnm mortale ex genere suo. Catechismiis Conc. à mollioribus cantibus tanquàm ab incitamentis luxuriæ, diligenter cavendum praecipit. Libros de materiâ luxuriæ tractantes componere ob bonum finem, puta ob salutem spiritualem, aut corporalem proximi procurandam, prout faciunt casuistae, confessores et medici, non est peccatum, ôlummodò non adsit periculum consensûs in libidinem, sed meritorium. Benè tamen si condantur ad delectandum lectores his turpibus rebus, aut prævideatur inde periculum lasciviæ certò aut probabiliter ipsis eventurum. Peccant similiter eos legentes animo se his obscœnis delectandi, aut cum periculo commotionis et pollutionis, etiamsi ex solâ curiositate eos evolvant. Libros autem amatorios, vulgò Romans nulcupatos, valdè legentibus periculosos esse censeo, præsertim utriusque sexûs juvenibus. Eos inter libidinis incitamenta reponit Catech. conc. Trid., p. 5, de 6 Decal., mand. in fine, dicens : Quo in genere, numerantur item libri obscæni et amatoriè scripti, qui ita vitandi sunt, ut imagines quæ aliquam turpitudinis speciem prae se ferunt, cùm ad turpes rerum illecebras, inflammandosque adolescentüm animos, vis in illis sit maxima. Nam continent et doceut doctrinam moralem diaboli, corruptionem seculi, ac pompas in regulas tradunt, et sequendas exponunt; profani amoris imperium inducunt, et extendunt, carnis illecebras fovent, passiones excitant, corda emolliunt, menlem mugis noxiisque replent, vitia sub ementitâ honestatis larvâ amanda exhibent, fragilitates humanas deplorandas, tanquàm præclaras dotes el virtutes heroicas laudant, extollunt, et canonizant, gentilem animum efficiunt, omnemque devotionis sensum extinguunt, ut mox ostensuri sumiis agendo de comoediis nostri uemporis; eadem quippe est illorum damnationis e' vituperationis ratio. Inde isti omnes libri, sicut et fœdæ tabellæ, flammis acribus sunt devovendi ac in cinerem redigendi, initando neviter ad Christian*

smum conversos, de quibus D. Lucas narrat Act. 19, quòd similes libros coram omnibus combusserunt ascendentes usque ad pretium quinquaginta millium nummorum, nullà raritatis habitâ ratione. Idem dicendum et faciendum censeo de missione epistolarum aut munerum : si enim litteræ ad amorem pravum incitent et concupiscentiam foveant, mortale est scriI)ere, destinare et legere; similiter et munera ex pravo fine amoris illiciti mittere, et huic consentiendo recipere. ldeòque concrenari debent, in signum veræ conversionis, et pœnitens generosè dicere : Vos perdam, ne perdar à vobis; praeclarum sanè lætitiæ ignem et jucundum coelestibus spectaculum exhibebit, cùm gaudium sit angelis super uno peccatore sic sincerè pœnitente, Luc 15. Articulus VI. De comoediis et de choreis

Componentes et repraesentantes comoedias, quæ res valdè uurpes et ad libidinem excitantes continent, al)sque dubio mortaliter peccant; quia aliis spiritualis ruinæ causam, vel occasionem præbent, quantumvis i!lam non intendant. Et talil»us comoediis interesse, est de se peccatum mortale, ob scilicet periculuiu immimens libidinis el delectationis veuereæ cui temerè se exponunt.

Componere verò, repræsentare, vel spectare comoedias, in quibus nihil turpe et obscœnum, nec in substantiâ nec in modo repræsentatur, sed affectus inordinati duntaxat amasiorum, voce, gestu, carmine modulaio, instrumentorum symphonià, machinis, luminaribus aliisque lenociniis exhibentur, prout fit in comoediis nostri temporis, præsertim in iis qu;e vulgò 0pera nuncupantur, quamvis quidam auctores illas à peccato lethali excusare nitantur. dico tamen hujusmodi comoedias esse valdè periculosas: ideòque ab omnibus, maximèque ab utriusque sexûs juvenibus omninò fugiendas, tanquàm libidinis incentivas, et peccandi occasiones præbentes. Hæc nostra conclusio probari posset iisdem rationibus, quibus Tertullianus, D. Cyprianus, Chrysost., Clemens Alexandrinus aliique sancti Paures usi sunt contra spectacula. Ita enim quadrant comoediis nostri temporis, ut sancti Patres in eas calamum strinxisse, aut potiùs damnationis fulmina vibrâsse videantur : non enim minùs quàm spectacula, ad mundi pompam et diaboli inventionem spectant, ac ab idololatris emanârunt, nec minùs istæ fictiones à Deo veritatis auctore reprobantur, nec minùs mentes profanis et noxiis cogitationibus implent, a> pietatis sensum extinguunt, nec minùs Christianum dedecent, cujus vita crux debet esse et martyrium, si juxta Evangelium vivere velit; neque minùs oblectamentum istud temporale aeterno cruciatu punietur : Momemtameum enim quod delectat , aeternum quod cruciat.

Tandem, quamvis nostri temporis comoediae ab idololatriâ et superstitione absint, et scena sanguine aut awertà turpitudine non fœdetur, prout fortè contingebat in cuhnicorum spectaculis, attamen sunt æquè

efficaces, imò et efficaciores ad ciendos pravos affectus et inordinatos motus luxuriæ, crudelitatis, ambitionis aliorumque vitiorum excitandos, ut docet D. Thomas, 2-2, q. 167, art. 2, ubi cùm sibi objecisset istud argum. : Curiositas videtur esse in inspectione, ludorum. Unde August. dicit, lib. 6 Confess., cap. 8, quòd quodam pugnæ casu, cùm clamor ingens totius populi veliementer Alipium pulsâsset, curiositate victus aperuit oculos, etc. Sed inspectio ludorum non videtur esse vitiosa, quia hujusmodi inspectio delectabilis redditur propter repræsentationem, in quâ homo naturaliter delectatur. Ergo, etc. Ecce argumentum quo utuntur patroni comoediarum. Cui sic respondet D. Thomas ad 2: Dicendum quòd inspectio , spectaculorum vitiosa redditur, in quantum per hoc homo sit pronus ad vitia vel lasciviæ, vel crudelitatis, per ea quæ ibi repraesentantur; unde Chrysost. dicit quòd adulteros et imperecundos constituunt tales inspectiones. Idque confirmari potest ex iis quæ loco citato refert D. August., de Alipio. Quando autem D. Thomas, 2-2, q. 168, art. 5, ad 3, docet histriones non esse in statu peccati, etc., non est sibi contrarius. Solùm enim loquitur de illis qui potiùs mercaturam, quàin spectacula exercent, quatenùs scilicet utuntur aliquibus honestis, facetis, et ridiculis ad attrahendum et delectandum populum, indeque commodiùs balsamum, theriacam aliaque vendendum, quibus sustentari valeant; quod quantùm distet ab spectaculis et comodiis nostri temporis, omnes nôrunt.

Probatur ratione nostra conclusio : quamvis historiæ illæ amatoriæ, aut turpes, crudeles, honoris mundani ambitionem ostentantes, etc., fictè à fictis repraesententur, non propterea desinunt excitare motus inordinatos in spectatoribus, sicut, imò magis quàm fictè in libris narrata, aut in tabellis repræsentata quæ licet mortua et inanimata, non desinunt movere potentiam, ut ipsa docet experientia, et ostendit D. August., lib. 1 Confess., cap. 12. Quantò magis haec ol)jecta passiones inordinatas commovebunt in comoe diis animatâ vocc modulatâ, facie comptà , gestu proportionato, habitu ornato actorum, qui ad hoc unum tendunt et collimant ut spectatores commoveant, similemque affectum in eorum corda imprimant? sicque non casu et per accidens, sed per se ac essentialiter comoedi;e animos emolliunt, trahunt, rapiunt ad illos inordinatos affectus, ex fine scilicet auctorum, act0rum, et spectatorum, qui volunt heroinam amari usque ad amentiam et deliquium, adorari, timeri, etc. Imò si auctor vel actores istarum comoediarum , passiones, quas exprimunt, ciere nequeant, nullatenùs approbantur, frigidi, ac tædiosi apparent, et deseruntur.

Confirmatur. Non pauci ex-illis qui comoedias frequentant, fatentur in istis comœdiis latere quoddam Virus sensim animos improvidorum inficiens : dùm enim ratio cantu, repraesentatione, aliisque allicientiLus, delectationis quasi ebrietate absorbetur, hujusmodi affectus secretò se insinuant, irrepunt, dominantur, et placent, nullo impediente, iinò nec advcu

tentl : et in hoc latet periculum ac venenum lenociuantis voluptatis, et victricis passionis, velut in aureo I3abylonicae meritricis poculo propinatum. Quantùmcumque enim ipsi comoedi, me reprehendantur neque à magistrauibus expeilantur, istae luxuriæ, crudelitatis, et ambitionis passiones larvâ quâdam honestâ, veloque pulchro contegere satagant, verùm id tantò periculosiùs agiuir quantò fœditas fucata, et hâc apparente honestatis umbrâ velata sensim in animos improvidorum spectatorum fortiùs irrepere consuevit, •lüim incauti accurrunt, maximè juvenes ad vitia cariis vindictæque procliviores, qui eas avidiùs sequuntur blanditiis delectationis deliniti, et irretiti, quasi l»os ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorantes quòd ad vincula stulti trahantur, donec transigat sagitta cor eorum, velut si avis festinet ad laqueum, et nesciunt quòd de periculo animæ illorum agitur, ut lamentatur Sapiens Proverb.7, ubi salutarem monitionem istas fugiendi illecebras ipsis tradit, sed, heu ! inquit August., serm. 242 de Temp., juventuti malorum venenum est, quidquid veritas præcipit : esca est quidquid diabolus suggerit. Ætas ista, sul)dit August., pluribus ac majoribus tentationum tempestatibus quatitur, hæc flucluum crebriori impetu seculi inundantis operitur, calens, ignea, illecebrosa deliciis facilè despumat in libidinem, ideòque majori cautione et securitate illi opus est. Ad quid igitur istis comoediis, amoris carnalis ignem magis in se excitant ? ad quid tentationes ex proposito sibi parant, laqueos talesque, ut iis miserè succumbere inevitabile sit, ubi tot tantisque lenociniis invitantur ac efficaciter pertrahuntur ut fruantur bonis, utantur creaturâ tanquàm in juventute celeriter, et non prætereat eos flos temporis, ut se rosis coronent antequàm marcescant, nullum sit pratum quod non pertranseat luxuria eoruin; nemo eorum sit exors luxuriæ; ubique relinquant signa laetitiæ, quoniam hæc est pars et sors ipsorum in terrâ, ut describit Salomon, Sapient., 2 cap. Facilè sequuntur hos inordinatos affectus tot tantisque blandientibus repræsentationibus ac lenociniis excitatos, quia, ut inquit D. Augustiuus, lib. 5 Confess. cap. 2, seipsos vident in personâ aliorum repraesentatos, et interiori quodam latente corruptionis fundo, in seipsis eamdem tragœdiam: tunc agunt ac exprimunt. Nec opus foret tot armis cor jam victum impetere, aut tot objectis emollire tentatum per omnia ac commotum, neque tanto apparatu et artificio laborare ad cieudos inordinatos affectu satis superque de se à naturà potentes ac indomitos : mens enim his impleta, mugis ligata, absorpta, excæcata, regere, attendere, vigilare, et præcavcre nescit; voluntas delectatione emollita eos compescere nequit ac resistere, ncc lenetur ad hoc præstandum Deus suam conferre gratiam præsumptuosis lemcrè de industriâ in periculum et tentationem se conjicientibus. Confirmatur adhuc: Quamvis enim amor profanus in comoediis nostri temporis repræsentetur depuratusabillicitis fœditatibus realibus, factusque de se impudicis.

(quæ tamen in locis theatrum circumstantibus secretò ab spectatoribus non rarò usurpari ac exerceri multi dicunt), quocumque tamen colore pallietur ac honesletur, semper ingerit et fovet concupisccntiam carnis et oculorum, ut ex Bedà tradit D. Thomas, 2-2, q. 167, art. 2 in Sed contra. Imò si ista crudelia et turpia objecta realiter ut sunt in se exercercntur, adstantibus horrorem et confusionem ingenerarent. Ars igitur et cura illa velo contegendi multùm conducit ad pertrahendas alliciendasque spectatorum voluntates in concupiscentiam, modo quidem artificioso, subtili et ingenioso, sed non minùs, imò magis periculoso, dùm honestior et purior apparet. Esto itaque quòd nudæ fœditates in comoediis non exhibeantur, relinquuntur tamen cogitandæ, majoresque imaginanda, ac delectatione morosâ fovendæ, indeque excitatur libido aliaque innumera oriuntur, et consequuntur mala, ut experientiâ constat.

Confirmatur tandem: Comoediæ istæ doctrinam noralem diaboli in libris et carminibus amatoriis exaratam prædicant, laudant, explicant, ac in praxim reducunt. Doctrina ista moralis est collectio falsarum opinionum, quæ ortum habent à concupiscentiâ carnis, et oculorum, et à seculi corruptioi:e, quæ in theatro semper laudabiles, amabiles, delectabiles ac prosequendæ sub honesto velo exhibentur: item amoris profani, vindictæ, crudelitatis, honoris miindaiii, ambitionis passiones, aliaque vitia fucato virtutis colore exutâ turpitudine ac infamiâ, tanquàm præclaras doles, quæ heroes et lueroinas constituunt, proponit: tandem fragilitates humanas deplorandas excusat, imò extollit, et consecrat, tanquàm quid nobile, honorificum, gencrosum ac planè divinum. Haec oninia diabolicæ moralis documenta discuntur, ac in praxim deducuntur in nostris comoediis. Ibi utriusque sexùs juvenes profanum amorem oculis, et visu hauriuiit ac imbibunt, artemque declarandi ac ingeniosè exprimendi illam passionem, nec non mutuum ardorem sibi communicandi, sensim edocentur; dum femina, quæ tanquàm heroina repraesentatur pudica, fortis, modesta, fatetur tandem se Cupidinis telo sauciatam, illoque amore correptam quasi deperire, non erubescit in theatro publicè profiteri se victam illi passioni succubuisse, nec inde ab adstantibus vituperatur, sed placet, sed laudatur, sed approbatur, et tanquàm heroina proclamatur. An non similem puella ex adstantibus et spectantibus quærit, exoptat et ambit habere sortem, eamdemque cum amasio tragœdiam realiter exprimere? An non sensim exuet pudorem et horrorem quem mos et bona educatio in ejus me:tem invexerat, et quo tanquàm repagulo ne praeceps rueret, retinebatur? Nonne insano amore emollita et quasi inebriata, naturæ corruptæ delectabiles et periculosas inclinationes sequi, præclarum et honorificum aestimabit ? Nonne sicut arundo vento agitala corum hutu et impulsu movebitur, aget, sentiet ac loquetur ? Sane experientia id tanquàm certum comprobat, indeque promanant deordinata turpiaque facta

inler diversi sexûs juvenes ferè quotidiè prodeuntia non sine scandalo et infamiâ. Dicet forsan aliquis me fingere monstra quæ feriam; nihil quippe tale ex comoediarum inspectione in se sensit ac expertus est. Verùm timeat iste ne cor Pharaonis induratum gerat, et sicut hic iræ Dei flagello non movebatur, sic iste dæmonis tela non percipiat; caveat ne insensibilitas hæc ab inveterato concupiscentiæ et delectationis venereæ habitu proveniat, quo tanquàm in statu mortis spiritualis constitutus, sensu careat; ne assuefactione horrorem istorum monstrorum ainiserit; per eam siquidem feræ mansuescunt; et qui cloacas incolunt, fœtorem non sentiunt: et tandem ne ista malignitas sit in centro, ideòque conscientiam non gravet : nam et in profundo maris existentem pondus aquarum non premit. Ncc se sanum reputet ex hoc quòd inflictum vulnus non advertat : fautò enim periculosius est, quantò secretius et profundius. Quandoque morbid;e qualitates paulatim in corpore congregatæ non apparent, neque temperamentum disturbant, quæ tamen postea crumpentes sine remedio mortem afferunt: ignis cinere coopertus etsi non comburat, propterea extinctus non est. Semen in terrà latitans, non cernitur, sed suo tempore profertur et fructificat: sic concupiscentiæ ignis in isto quasi legitur, sed postea insufllante dæmone discooperietur ac comburet. Ista d;cmonis doctrina quasi semen in corde latitat; sed datâ occasione erumpet ut fructificet morti. Sicut enim verbum Dei in animâ seminatum non illicò fructus profert, sed quandoque per aliquot annos reconditum mauet nullumque effectum sensibilem edit, quousque Deo sic ordinante, insurgit ut fructificet Deo, ita verbum diaboli per has comœdias in corde peccatoris seminatum, aliquando quasi mortuum manet : postea verò datâ occasione dæmon illud vivificat, refricando ideam et memoriam istarum repræsentationum, ut det fructum damnatioDis in tempore suo. Tandem si neque h;cc pericula timeat, non propterea sibi applaudat, cùm enim comoedi non nisi pro pecuniâ ludant, hoc ipso quòd iste est de numero confluentium atque solventium, censetur unà cum aliis, illos per se movere ad comoedias peragendas, ac fovere in peccato concurrendo ad scandalum quod infirmis spectatoribus præbent. Unde August. super Joannem dicit quòd , donare res suas histrionibus, • vitium est immane, » quia scilicet cooperantur illis peccato scandali, qui donant. lusuper suâ exteriori assistentiâ malum infirmioribus exemplum exhibet eosque excitat et pertrahit ad similiter assislendum; ι!icunt enim : Cùm viri aut mulieres probatæ vitæ illiic adeundi ac spectandi non faciant sibi scrupulum, sanè non est res mala, sed indifferens: aliàs abstinerent: possum et ego ad comoedias absque scrupulo accedere, etc. : Et sic peribit infirmus in tuâ scientiâ, frater, inquit Apost. 1 ad Corinth. 8. Sic autem peccantes in fratres et percutientes comscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis, quapropter si esca scandalizct fratrem meum, non manducabo carnes in æternum,

ne fratrem meum scandalizem. Quantò magis personæ timoratæ ab inspectione comoediarum abstinere debent ad vitandum infirmorum scandalum? et alluc magis ad hoc tenentur clerici ac religiosi, quia faciliùs ál)! iis imminet tale scandalum. Si plura velis de C0m0e-, diis, vide in tractatu de Just. et Jure , ubi ista materiä fusè pertractatur, sicut et materia chorearum. Ilic breviter monebo choreas in praxi eo modo qno fieri nunc solent, esse periculosas, multisque præbere occasionem peccandi: illas maximè quæ de nocte usurpantur, non paucis deordinationibus scatere, libidinem excitare, plerasque turpitudines inducere experientiâ constat; dæmones enim rectores tenebrarum circumaguit ad inflammanda corda et corpora luxuriæ æstu: unde D. Ilieron., Epist. ad Furiam eam sic hortabatur: Fidicinas et psaltrias et hujusmodi chorum diaboli quasi mortifera Sirenarum carmina, proturba ex ædibus tuis. Et Theodoretiis ad istas saluationes r fert mundi diluvium, dicens q. 47 in Genes.: Illecti filii Dei, ut verisimile est, instrumeniis musicis à filiabus hominum excogitatis (Thubal enim inter eas florens citharam invenerat) permirti sunt illis, et contaminaverunt suam nobilitatem. Et Clemens Alexandrinus, lib. 2 Paedag., cap. 4, ait: IIæc instrumenta magis bestiis quàm hominibus conveniunt : cervas eni,n fistulis demulceri accipimus, et in laqueos inter venandum cantu duci. Ita hoinincs his fistulis et cantibus in luxuriæ retia à dæmonibus illaqueantur. Tandem Cyrillus Alexandrinus congruenter hæc verba adjungit:, Ubi citharæ sonus est et tympanorum pulsus, ac tibicinum concentus, cum numerorum concinnitate eu plausibus, ibi omninò est et omne genus feditatis, euque fiunt clam ab illis, quæ turpe est vel dicere. Quidam tamen excusant clioreas quæ de die publicè in plateis à simplicibus exercentur, neque de his volunt confessarios et pastores esse nimiùin scrupulosos et anxios. Ita ut rustici in diebus festivis non sint prohibendi à choreis post Missam ducendis; imò imprudenter dicunt arceri ab illis. Cùm enim non sint opus servile, non sunt peccata ex hàc parte: aliunde verò, nisi his occuparentur, vacarent otio, libidinibus, ebrietatibus, furtis, malisque machinationibus reipub. perturbalivis, sicque pejus esset; et hoc modo magnâ ex parte aufertur inde occasio vitiorum, dùm choreæ pro more regionis et coram aliis publicè exercentur. Tollendi sunt tamen abusiis, si qui misceantur, et modestia procuranda, quoad fieri potest. Ex periculo autem provocationis ad libidinem, unusquis. que seipsum mensuret, et videat si periculo se expomat: et propterea si ex qualitate personæ, pcriculum alicui imminet, provideat sibi illas fugiendo; sicut debet sibi cavere euam ab aspectu mulieris, si inde cognoscat sibi imminere periculum : idem dicendum siquis ex malâ intentione, puta ad fornicationem provocandi , aut alias impudicitias excitandi , choreis utatur. Verùm h:cc per accidens hujusmodi ludis vánitatis el lætitiæ conlingunt, suntque accidentia mala quæ à malis abutentibus re bonâ aut indifferenti immisccntur. De his vide Cajetanum et Sylvestrum,

v. Chorea. Contra choreas loquuntur sancti Patres Chrysost., homil. 49 in Matth.; S. Ephrem Syrus; D. Ambros., lib. 3 de Virginibus cap. 5 et cap. 6, et alii. Unde etiam multi prælati in suis diœcesibus meritò chorcas prohibent ob tale periculum.

QUÆSTIO TERTIA.

DE motisus sfENSUAi.itAtis, DE COGiTATiONiBUS MOROSIS, Et iof.t.EctAtiONiBUS VENEREIS.

Nono Decalogi præcepto, non concupisces uxorem prorimi tui, prohibet Deus ne pravis concupiscentiæ motibus obediamus ac consentiamus, et præcipit ut ab illicitis carnalibus desideriis, ac venercis etiam cogitationibus abstineamus, quod paucis verbis Sapiens complexus est Eccl. 18 : Post concupiscentias tuas non eas. Abit enim post concupiscentiam, qui suggestioni non repugnat, qui nascentem in corde delectationem non præfocat, quia fieri nequit ut consensus in peccatum diuturniorem delectationem non sequatur.

alútiCULUS PR1MUS.
An motus sensualitatis sint peccata.

In sensualitate, ut sensualitas est, constat nullum esse peccatum, quia hoc modo nobis communis est cum brutis : in illis enim sicut et in nobis appetitus habet proprios suos naturales motus, qui proinde ut tales præcisè considerati, non sunt laudabiles nec vituperabiles, neque sunt in potestate nostrâ quatenùs insurgunt naturaliter. Haec namque intercedit differenuia inuer appetitum sensualem, et partes corporis nostri quoad subjectionem ad rationis imperium ; quòd manus, v. g., et pedes illi obediunt serviliter, et despoticè, seu al)sque ullà libertate, moveo siquidem manum meam quando volo absque ejus resistentiâ, appetitus verò sensualis ut est in nobis, obedit quidem rationis imperio, sed politicè tantùm, potestque resistere, prout ait Apostolus ad Galat. 5 : Caro concupiscit adversius spiritum, etc., habetque proprium motum et impetum. Unde sensualitas humana, seu prout in homine, habet quamdam excellentiam ex hoc quòd sit connexa cum appetitu rationali, ac gubermari et regulari possit per rationem modo regio et politico. Indeque provenit ut possit esse quodaminodò principium actùs voluntarii ac subjectum peccati veuialis, prout docet Cajetanus, quia cùm veniale sit quid imperfectum in genere peccati, ad illud commitlendum sufficit imperfecta ratio potentiæ et ol)jecti,

ualem habet sensualitas in nobis, sicut et libertatem sufficientem, ut ei tale peccatum imputetur, in quo differt à manu et pede, qui cùm mullo modo liberè se moveant, nullum ipsis attribuitur peccatum. Alii verò auctores volunt istos sensualitatis motus in noliis esse veniales, non quia appetitui sensitivo præcisè secundùm se sumpto insit aliqua imperfecta libertas, sed duntaxat propter rationis et voluntatis uegligentiam in quantum scilicet hos inotus prævenire et impcdirc potuit, et non fecit.

Quid autem circa hoc sentiendum sit, indaganda est D. Thomae mens. Docet autem S. doctor q. 7 de

Malo, art. 6, ad 8, quòd quia appetitus movetur ab ali

quâ apprehensione, et tamen est virtus in organo corporali, ideò dupliciter potest motus ejus insurgere. Uno modo ex corporis dispositione, alio modo ex aliquâ apprehensione. Dispositio autem corporalis non subjacet imperio rationis, benè tamen omnis apprebensio: potest enim ratio prohibere usum cujuslibet apprehensivae potentiae, maximè in absentiâ sensibi!is secundùm tactum, quod quandoque removeri non potest. Quia ergo peccatum est in sensualitate secundùm quòd potest obedire rationi, motus sensualitatis primus qui est ex dispositione corporali, non est peccatum, et hunc appellant aliqui primò primum. Secundus autem motus qui excitatur ex aliquà apprehensione est peccatum. Primum enim ratio nullo modo vitare potest; secundum autem vitare potest quantùm ad singulos, non autem quanuiùm ad omnes, quia dùm avertit suam cogitationem ab uno, incurrit in aliud, ex quo potest insurgere motus illicitus. llactenùs D. Thomas. Vide etiam 1-2, q. 17, art. 7; et q. 74, art. 3, ad 2; et lib. 2 Sent., dist. 21, q. 1, art. 2, in corp. et ad 5, et dist. 24, q. ultim., art. 2, et 3 p., q. 41, art. 1, ad 3. Igitur regula generalis est, illos motus sensualitatis qui ex dispositione solâ corporis proveniunt, et oinnem rationis usum subitò præveniunt, quosque nullo modo vitare potest, indeque propriè vocantur motus primò primi, non esse peccata venialia : benè tamen illos qui ex apprehensione procedentes aliquantulùm rationis usum consequuntur, ita ut praecaveri ac repelli valeant, ac propriè vocantur motus secundò primi. Quia cùm voluntas possit singulos istos molus divisivè sumptos, etsi non omnes simul, prævenire ac præcavere, quælibet negligentia ad istud præstandum, suflicit ut sint aliquo modo ac imperfectè voluntarii, ipsique voluntati imputantur ad culpam venialem : ex hoc enim quòd incipiunt motus sensualitatis deordinari per delectationem, voluntate negligente ne praevaleant, quando potest cohibere, sunt peccata venialia, dummodò in motibus non intendatur delectatio, nec sit periculum consentiendi. Tunc enim graviter repugnant rationi, incitant ad ulteriorem libidinem, et sunt peccata mortalia , supposità deliberatione et tantâ quantitate, quantùm sufficit ad peccatum mortale. Ut enim inquit D. Thomas, q. 7 de Malo, art. 6, ad 6, quando voluntas se habet ut movens et imperans, puta dùm ex proposito motum concupiscentiae illicitæ excitat, tunc si illicitum sit in genere peccati mortalis, erit mortale peccatum. Item delectatio morosa nou solius temporis morâ, sed consensùs expressi vel taciti, in his quæ sunt ex genere suo mortalia, est peccatum lethale, prout mox ostensuri sumus. Motus itaque venerei si à voluntate excitenlur deliberatè vel etiam illis aliunde cxcitatis, si consensum expressum aut tacitum delectationi venere* præbeat, sunt mortales; secùs dicendum si hos nec voluntate homo excitet ncc suà actione inlembo;

« VorigeDoorgaan »