Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

!

hyperduliæ. Hoc etiam cultu venerande sunt imagines B. Virginis, et cultu duliæ imagines sanctorum. Vide Trident. sess. 25, c. 12.

Idem dicendum de reliquiis sanctorum, ut probat D. Thomas ibidem art. 6, eò quòd viva Christi membra, et Spiritùs sancti in eis inhabitantis templa fuerint eorum corpora. Corpus insensibile non veneramur propter seipsum, sed propter animam, quæ fuit ei unita, quæ nunc fruitar Deo, et propter Deum, cujus sancti fuerunt ministri, et ipse Deus hujusmodi reliquias convenienter honorat, in earum præsentiâ miracula faciendo, cujus testes locupletes sunt D. Ambrosius et D. Augustinus, qui ca se vidisse litteris prodiderunt, Ambrosius Epist. 85, et serm. 95, August. lib. 22 de Civit. cap. 8, et Epist. 157, et constat de cadavere in sepuleruin Eliz.ei illato, quod ejus corporis tactu subitò revixit, 4 Regum 13. Vide Tridentinum sess. 25, cap. 2.

Ut autem tibi licita sit reliquiarum veneratio, debes moraliter esse certus de carum veritate, ita scilicet, ut ad cultum privatum ipsis exhibendum, sufficiat, si aliquis vir probus eas ut tales tibi tradiderit. Ut autem publicè honorari valeant, necesse est priùs eas esse à pontifice recognitas, et ab episcopo approbatas, qui circa reliquias debet observare ea quæ tradit concilium Trident. loco citato.

Cercis formis, quas agnus Dei vocamus, sacer cultus debetur, sicut et aliis rebus sacris Deum repræsentantibus. De his omnibus vide Sanchem, cap. 43 in primum decalogi præceptum, et auctores qui de controversiis scripserunt. Nostrum enim officium est casus conscientiæ fidelibus exponere, et non de rebus fidei cum hæreticis disputare.

Unum tantùm est notandum, nempè quòd soli Deo sacrificium est offerendum, ut probat D. Thomas 2-2, 1. 85, art. 2, in corp., et art. 3, refert hæc Augustini verba lib. 8 de Civit. cap. ultim: Non constituimus martyribus templa, sacerdotia, sacra et sacrificia, quoniam non ipsi, sed Dens corum nobis est Deus. Unde sacerdos non dicit: Offero tibi sacrificium, Petre, vel, Paule, sed Deo de illorum victoriis gratias agimus, et nos ad imitationem corum exhortamur. Igitur templa et altaria in honorem sanctorum eriguntur, non ut ipsis sanctis in illis sacrificium offeratur, sed ut Deo in eorum memoriam et honorem sacrificetur.

Votum pariter, cùm sit actus religionis, Deo tantùm fieri et promitti potest, et non sanctis, saltem directè. Quare dùm quis, v. g., dicitur peregrinationem Compostellanam vovisse S. Jacobo, sensus est cum vovisse Deo in honorem D. Jacobi, se ejusmodi peregrinationem suscepturum; talisque debet esse intentio voventis, qui proinde hâc de re est instruendus. ARTICULUS II.

Quid sit superstitio, et quænam illius species? D. Thomas 2-2, q. 92, art. 1, definit superstitionem Vitium religioni oppositum, secundùm excessum. Quid autem sit ille excessus, statim explicat D. Thomas, dicens: Non quia plus exhibeat in cultum divinum,

quàm vera religio,sed quia exhibet cultum divinum,vel cui non debet, vel è modo quo non debet Sicque superstitio est vitium religioni oppositum duobus istis modis. Indeque diversificantur superstitionis species ex parte objecti, inquit D. Thomas ibid. art. 2. Nam potest divinus cultus exbiberi, vel cui exhibendus cst, scilicet Deo vero, modo tamen indebito, et haec est prima super. stitionis species; vel ei cui non debet exhiberi, scilicet cuicumque creatura; et hoc est aliud supersti tionis genus; quod in varias species subdividitur, secundùm diversos fines divini cultûs. Ordinatur enim primò divinus cultus ad reverentiam Deo exhibendam. Et secundùm hoc prima species hujus generis est idololatria, quæ divinam reverentiam indebitè exhibet creaturæ. Secundò ordinatur ad hoc quòd homo instruatur à Deo, quem colit; et ad hoc pertinet superstitio divinativa, quæ dæmones consulit per aliqua pacta cum eis inita, vel tacita, vel expressa.

Tertiò ordinatur divinus cultus ad quamdam dire ctionem humanorum actuum, secundùm instituta Dei qui colitur, et ad hoc pertinet superstitio quarundam observationum. Addunt aliqui magiam et maleficium, de quibus omnibus sigillatim in sequentibus paragraphis agendum est.

§1. De superstitione indebiti cultûs veri Dei. Cultus vero Deo duobus modis indebitè offerri potest, ut tradit D. Thomas 2-2, q. 93, primò quia exhibetur ei cultus falsus ac proinde perniciosus, aut secundò quia Deo exhibetur cultus superfluus, etsi fortè alioqui verus. Scriptum est enim Joann. 4: Veri adoratores adorabunt in spiritu et veritate. Cultus perniciosus, est contra veritatem; cultus verò superfluns non adhibetur in spiritu, sed ab eo recedit.

Dupliciter autem contingere potest, quòd cultus exterior Deo vero oblatus sit falsus, seu quòd per talem cultum significetur aliquid falsum subindeque perniciosum, juxta D. Thomam q. 93, art. 1. Uno quidem modo ex parte rei significatæ, à quâ discordat significatio cultus, ut nunc tempore novæ legis, uti cæremoniis antiquæ legis quibus Christi mysteria præfigurabantur futura; quia id perinde esset ac significare et confiteri Christum nondùm incarnatumi nec passum esse, quod est falsum ac perniciosum. Alio modo ex parte colentis; et hoc præcipuè in cultu communi, qui per ministros exhibetur, in personâ totius Ecclesia sicut enim falsarius esset, qui aliqua proponeret ex parte alicujus, quæ non essent ei com missa, ita vitium falsitatis incurrit, qui ex parte Ecclesiæ cultum exhibet Deo contra modum divinâ auctoritate ab Ecclesià constitutum et in Ecclesià consuctum. Hæc D. Thomas. Ubi S doctor per rò præcipuè hoc etiam posse habere locum in cultu singulari, puta in jejunio vel oratione singulari non imposità ab Ecclesià, satis indicat.

Igitur si quis cultu exteriori, singulari, et adhuc magis communi contra fidei veritatem Deum honoret, lethaliter peccat. Nam, ut ait D. Thomas, mendacium maximè perniciosum cst, quod fit in his quæ ad christianam religionem pertinent. Est autem mendacium,

cùm aliquis exterius significat contrarium veritati . sicut autem significatur aliquid verbo, ita etiam significatur aliquid facto, et in tali significatione facti consistit exterior religionis cultus; ideòque, si per cultum exteriorem aliquid falsum significetur, erit cultus perniciosus; quia perniciosa est hujusmodi falsitas, esto quòd non sit perniciosum mendacium ex parte colentis, v. g., Judæi, qui non intendit fallere. Adde quòd potest dici mendacium perniciosum ex parte actûs exterioris, ut mox explicabitur; neque Judæorum ignorantia excusat tale crimen, sicut nec eorumdem infidelitatem. Hinc cultus falsus et perniciosus esset, inquit Cajetanus in Summâ, non solùm si quis judaicis cæremoniis modò coleret Deum, aut mahometano ritu, sed etiam si aliquis falsas sanctorum reliquias colendas proponat. Offerentes quoque votivas statuas, seu imagines miraculorum, seu beneficiorum falsorum, lucri gratiâ, ut scilicet inde provocati alii ad offerendum similia concurrant aut emant, superstitionem falsi cultús divini incurrunt, quia falsus est hic cultus, utpote significans quod non est, et peccant mortaliter quia irreverentiam notabilem Deo inferunt in actu ipsum colendi, quantùm est ex naturâ actûs : quamvis enim ex intentione offerentium non fiat machinatio contra divinam reverentiam, sed ad lucrum, vel aliquid hujusmodi, ex naturâ tamen operis contra divinam agitur reverentiam. Sicut enim in perjurio inducitur ex naturâ actûs Deus quasi testis falsitatis, quamvis perjurans non credat Deum testificari falsum, nec intendat quòd attestetur, quia attestaretur contra ipsum perjurium, ita hic superstitiosus utitur Deo, tanquàm colendo falsitate seu falso cultu quantùm est ex naturâ cultùs, quamvis sciat, quòd Deo non placet, nec intendat Deum, sed homines fallere, et propterea, sicut ibi in perjurio est peccatum mortale ex genere suo, ita et hic in nostro casu. Hucusque Cajetanus.

Et super articulum primum hujus quæst. 93, ait idem Cajetanus, quòd ad falsitatem communis cultûs ex parte colentis, non solùm spectat, si sacramenta contra Ecclesiæ ritum celebrantur, prout habetur causâ 26, q. 5, can. Quicumque, sed etiam reducitur, si miracula falsa quis prædicet, aut docendo scribat: prædicatores namque et doctores in personâ Ecclesiæ dicere et prædicare constat. Nec excusantur quâcumque piâ intentione à pernicioso cultu, quia quantùm in se est, fidem Christi evacuant veritate. Hæc Cajetanus. Idem fortasse dici potest de confessariis, qui ad terrorem pœnitentibus incutiendum, fingunt se vidisse infernum apertum et diabolos eorum animam illùc detrudentes, etc. Deus enim non eget nostro mendacio. D. Thomas, q. 93, art. 2, explicans quid sit superfluus cultus ait, quòd aliquid dicitur superfluum dupliciter, uno modo secundùm absolutam quantitatem : et sic nequit esse aliquid superfluum in divino cultu, quia nihil potest facere, quod non sit minus eo quod debet. Alio modo potest esse aliquid superfluum secundum quantitatem proportionis, quia scilicet non est fini proportionatum : finis autem divini cultus est, ut homo Deo det gloriam, et ei se subjiciat mente et corpore; et ideò quidquid homo facit quod pertinet ad Dei gloriam, et ad hoc quòd mens ho

minis Deo subjiciatur, et etiam corpus per moderatam refrenationem concupiscentiarum, secundùm Der et Ecclesiæ ordinationem et consuetudinem eorum quibus homo convivit, non est superfluum in divino cultu. Si autem aliquid sit quod tantùm est de se, non pertinet ad Dei gloriam, neque ad hoc quòd mens hominis feratur in Deum, aut quòd carnis concupiscentiæ inordinatæ refrenentur, aut si sit præter Dei aut Ecclesiæ institutionem, vel contra consuetudinem communem, quæ secundùm August. pro lege habenda est, totum hoc reputandum est superfluum et superstitiosum, quia in exterioribus solùm consistens, ad interiorem Dei cultum non pertinet. Unde Augustinus adducit id quod dicitur Luca 17: Regnum Dei intra vos est, nempe quod loquitur contra superstitiosos, qui scilicet exterioribus principalem curam impendunt. Hactenùs D. Thomas cujus verba pro regula sunt habenda, ad dignoscendum quandonam superfluitas in cultu divino reperiatur; nam ex iis Cajetanus rectè colligit cultum superfluum in exterioribus solùm consistere, nec ad interiorem Dei cultum aut spiritum pertinere, nec ordinari. Et quia ad interiorem Dei cultum, qui est cultus spiritûs, non rectè ordinatur quòd practer Ecclesiæ institutionem aut consuetudinem sit, ideò dato quòd aliquis præter Ecclesiæ morem, ad interiorem devotionem intenderet nova ordinare, superstitionis vitio non caret et exteriùs tantùm colit; nam interiùs peccat, ab Ecclesiæ regulâ devians, ut si dicat bis Alleluia ubi semel scriptum est, si fiat in Misså signum crucis, ubi fieri non mandatur, item genuflectere pluries quàm præcipitur, aut recitare Gloria vel Credo, quando dicenda non sunt, addere alios sanctos, qui non sunt in Canone Missæ, etc.

Quale autem committatur peccatum in his superfluitatibus, D. Thomas non exprimit. Est tamen communiter veniale, dummodò scandalum, vel contemptus ecclesiasticæ disciplinæ aut interioris cultûs absit : tunc enim foret ibi perfecta superstitionis ratio. Quod idem videtur dicendum quoties fit aliquid supra aut extra rubricas animo inducendi novum ritum in cultu divino contra Ecclesiæ receptam consuetudinem aut præceptum graviter obligans, ut si absque aliquâ ex vestibus sacris quis Missam celebrare, aut aliam vestem adhibere vellet. Extra verò hos casus non videtur esse nisi veniale; et quidem non leve reputandum; quia infra superstitionis latitudinem continetur, quæ divino opponitur cultui; omne autem peccatum, in his quæ Dei sunt, magnum esse constat. Quòd autem sit veniale, tantùm inde colligunt auctores, quòd cùm talis cultus ex se sit bonus, tantùmque modo indebito reddatur, deficit à perfectâ ratione superstitionis; ideòque non est inordinatus nisi secundùm quid, præsertim quia plerumque ex pio affectu proficiscitur, qui deformitatem mortalem auferre censetur, nisi tanta foret cæremoniarum perturbatio, ut bonorum et sapientum judicio, ad grave peccatum pertingeret.

Ad cultum superstitiosum quidam reducunt morem illorum sacerdotum, qui absque speciali privilegio in Natali Domini statim post mediam noctem celebrant tres Missas privatas, eò quòd faciant contra jus cano

nicum graviter obligans. Verùm, cùm passim ubique contraria consuetudo sit recepta et ab episcopis tolerata, non videtur in hâc re injiciendus scrupulus peccati. Missas tamen solemnes horis tantùm statutis eâ die celebrare decet, quamvis damnare nollem morem assuetum in aliquibus parvis conventibus celebrandi mediâ nocte Missam majorem cum cantu, statimque duas alias Missas submissè, quas audit communitas; eò quòd religiosi illâ die occupati deinde concionibus et confessionibus excipiendis, vix possent interesse choro ad statutis horis illas decantandas cùm non tot suppetant: hæc enim ratio juncta consuetudini receptæ, id excusare potest, non contradicentibus prælatis.

Ritus omnes qui superstitionem redolent et ab Ecclesià probati non sunt, quamprimùm innotescunt superioribus et confessariis, reprobari ac tolli debent, si fieri potest, quales sunt non paucæ rudium consuetudines Deo, v. g., tot candelas, talis coloris offerre pro rerum suarum conservatione vel augmento. Vel saltem instruendi sunt, ne ponant suam spem in illo certo numero aut colore, quasi alius numerus aut color Deo vel sancto gratus non sit futurus, et felix eventus omninò ab illis circumstantiis dependeat; tunc enim id foret prorsùs illicitum ac superstitiosum: sed tantùm id faciant ad devotionem excitandam, velintque in honorem alicujus mysterii vel sancti recitare tot orationes, ac offerre tot candelas, v. g., tres in honorem sanctissimæ Trinitatis, aut quindecim ad colendum quindecim Rosarii mysteria. Et sic de cæteris, ita ut iste numerus reputetur tali cultui conveniens, et approbatus, et non aliter.

Quæres primò an in cantu ecclesiastico, tuin voce tum organo, possit esse cultus superstitiosus et pec caminosus? - Resp. D. Thomam, 2-2, q. 91, probare Deum ore esse laudandum, et in divinis laudibus utiliter cantum assumi, additque D. Hieronymum ad Ephes. 5, non simpliciter vituperare cantum, sed solùm reprehendere eos qui in Ecclesià cantant more theatrico, non propter devotionem excitandam, sed propter ostentationem, vel delectationem provocandam. Unde D. August., lib. 10 Confess., cap. 33, dicit : Cùm mihi accidit, ut me ampliùs cantus, quàm res quæ canitur moveat, pœnaliter me peccare confiteor, et tunc mallem non audire cantantem. Ubi Cajetanus ait, à duobus cavendum est, scilicet ne ideò cantetur quasi ipse cantus secundùm se sit gratior Deo, et ne cantetur causâ delectationis nostræ vel alienæ in ecclesiasticis officiis, sed propter finem cantûs, qui consistit in exeitatione propriæ vel alienæ devotionis ad Deum. Hinc fit quòd in ecclesiasticis officiis debet tantùm cantari, quantùm expedit excitandæ devotioni cantantium, si alienæ devotionis ratio cessat, et non plus.

Subdit autem Cajetanus tum hîc, tùm in Summâ, v. Organum, quòd licet organorum usus jam sit licitus in Ecclesia, causâ excitanda devotionis, illicitus tamen est, causâ delectationis, eâdem ratione, quâ cantus. Nulloque modo licitum est inter divina id eis pulsare profanos et seculares cantus, aut quod pejus est, turpes et amatorias cantilenas, quia sonus orga

norum appositus est divinis officiis, ut pars ecclesiasticæ solemnitatis. Inserere autem tanquàm partem solemnitatis divinis officiis profana et turpia, nihil aliud est, quàm conjungere Christum cum Belial, lucem cum tenebris. Unde talis admixtio per se loquendo crimen est superstitionis sacrilega, et peccatum mortale, contraria tam fini divini cultûs, ut scilicet excitetur devotio, quàm veritati Ecclesiæ, contra cujes ordinationem loco antiphonarum et divinæ laudis offeruntur ex ipsius Ecclesiæ personâ, profana hæc à falsariis ministris.

Nec excusantur ex eo quòd sonus abstrahit ab omni materiâ, et quælibet melodia soni potest ad sacra verba applicari. Tum quia secundùm rei veritatem isti soni fiunt ut accommodati ad delectationem auditorum, qui non noverunt illos nisi ut sonos illorum verborum profanorum aut turpium; in cujus signum audientes ex illo sono excitantur ad illa profana seu turpia, prout experientia testatur: tum quia cantus etiam abstrahit ab omni materiâ; et tamen Ecclesia interdixit profanos cantus in templo, ut cantus theatrales, can. Cantantes, dist. 92; illi itaque cantus sunt mortale peccatum, quando inseruntur ut pars cultus et officii divini, vel ratione scandali, vel si essent turpes, lascivi, provocantes ad malum.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quæres 2° an die Dominicâ observare jejunium, sit quid superstitiosum et peccaminosum? Resp. cum D. Thomâ in 4, dist. 15, q. 3, art. 3, q. 2, in corp. et ad 1, item, 2-2, q. 147, art. 5, ad 3, quòd jejunia, quæ præcepto Ecclesiæ instituuntur, sunt magis jejunia afflictionis, quæ non conveniunt in diebus lætitiæ. Propter quod non est jejunium ab Ecclesiâ institutum toto tempore paschali, nec etiam in diebus Dominicis, in quibus si quis jejunaret contra consuetudinem populi christiani, quæ, ut Augustinus ait pro lege habenda est, vel etiam ex aliquo errore, sicut Manichæi jejunant, arbitrantes quasi necessarium tale jejunium, non esset immunis à peccato, quamvis ipsum jejunium secundùm se consideratum, omni tempore sit laudabile, juxta illud Hieronymi ad Lucinium : ‹ Utinam omni tempore jeju‹ nare possemus! › Hæc D. Thomas. Jejunium in die Dominicâ interdicitur can. Si quis tanquàm, can. Si quis presbyter, dist. 30, et can. Sacerdos, 26, q. 6, et can. Ne quis jejunet, dist. 3, de Consecrat., idque colligitur ex antiquo et communi Ecclesiæ usu excipientis dies Dominicos à jejunio quadragesimali, et quamcumque vigiliam in diem Dominicam incidentem, transferentis quoad jejunium, in sabbatum præcedens. Jus autem dicitur tale jejunium interdixisse contra hæresim Manichæorum volentium esse necessariò in contemptum resurrectionis Christi assumendum. Unde, st quis nunc jejunare vellet cum aliorum scandalo aut singularitatis studio, quasi oppositam Ecclesie consuetudinem improbando, aut Manichæis ex errore se conformando, procul dubio peccaret, et superstitiosus foret. Quia tamen jam error iste Manichæorum cessavit, non videtur prorsùs illicitum jejunare die Dominicâ ob bonum aliquem finem, ut ob corporis sanitatem, ob retandendam carnis petulantiam, ob profe

etum spiritualem, etc.; ita Sylvester, v. Jejunium, num. 6; Navarr., cap. 21, num. 27; Medina C. de Jejunio; Ledesma 1 p., q. 17, art. 4; Valentia, disp. 9, q. 2, punct. 4, dub. 2, tom. 3; Sanchez in 1 Decalog. præceptum, lib. 2, cap. 37, num. 12, secluso scandalo et singularitatis studio, etc., tale jejunium videtur licitum nollem tamen frequenter ab aliquo usurpari, quia est contra communem Ecclesiæ usum. Hinc votum jejunandi ordinariè et singulis diebus Dominicis, est irritum, nec debet in alium diem transferri, cùm sit de re illicità: secùs videtur dicendum de voto jejunandi uno aut altero die Dominico, ob specialem devotionem, et bonum aliquem finem.

An autem si quis voverit per totum annum jejunare in die in quâ inciderit aliquod festum, teneatur servare illud jejunium, quando festum illud, v. g., Annuntiationis B. Virginis incidit in diem Dominicam, vel possit in sabbatum præcedens transferre, respondet Sylvester V, v. Votum, q. 2, num. 16, quòd si fuerit jejunium luctûs et afflictionis, nempe assumptum ad satisfaciendum pro delictis, ad futura peccata cavenda et ad domandam carnem, iste debet jejunare, sabbato præcedenti juxta morem Ecclesiæ. Si verò fuerit jejunium exultationis, assumptum ut mens sit aptior ad contemplationem divinorum, tunc iste vovens debet ipsà die Dominicâ jejunare, quia est votum virtuosum et ligans, dist. 76, can. Utinam. Existimo tamen cæteris paribus melius esse se conformare consuetudini universalis Ecclesiæ, illudque jejunium in sabbatum præcedens transferre, adhibito ad cautelam assensu superioris aut confessarii; exceptis tamen sabbatis in quibus iste vovens alio præcepto jejunare tenetur. Item si quis vovit jejunare in vigiliâ alicujus sancti, v. g, B. Mariæ Magdalenæ, et illud incidat.in feriam secundam, debet jejunare sabbato præcedenti, quia jejunium istud interpretandum est instar eorum quæ Ecclesia instituit in vigiliis sanctorum. Tandem qui promisit jejunare per mensem integrum, non tenetur jejunare diebus Dominicis, quia jejunium istud intelligitur ad modum aliorum jejuniorum ab Ecclesià indictorum, nisi vovens expressè intenderit ac voluerit etiam se ad illos obligare.

§ 2. De superstitione cultûs divini creaturæ exhibiti, seu de idololatriâ.

Idololatria communiter et impropriè sumpta, convenit cuicumque peccato mortali, cùm per illud homo avertatur à Deo et convertatur ad creaturam, cui adhæret tanquàm ultimo fini; in quo sensu, Apostolus ad Ephes. 5, avaritiam appellavit idolorum servitutem, eò quòd avarus postponat Deum auro et argento, ac in divitiis, ultimum suum finem interpretativè ponat. Et de hâc non est sermo in præsenti, sed tantùm de idololatriâ propriè sumptâ, quâ scilicet cultus divinus alteri quàm Deo exhibitur; quo modo est speciale peccatum ab illis distinctum, et isto primo Decalogi præcepto vetitum, potestque definiri : Supersitio quâ divinus honor tribuitur alicui creaturæ sicut Deo; et hæc superstitio est quædam infidelitatis pro

testatio per exteriorem cultum, ut dicit D. Thomas, 2-2. q. 94, art. 1, ad 1.

Unde ad actum idololatriæ committendum duo concurrere debent, primum ut honor et cultus Deo debitus tribuatur creaturæ, secundum ut cultus iste divibus tribuatur creaturæ prout Deo tribui solet et debet, seu ut ille cultus uni et soli Deo debitus, ita verè impendatur creaturæ, sicut Deo impendi oportebat; ut enim ait D. Ambros. ad Eph. 5: Idololatria Dei honorificentiam usurpat, et vendicat creaturæ. Idemque repetit D. Thomas, quæstione mox citatà, quæ duo sunt à nobis breviter explicanda; quia sunt velut regula generalis ad quam recurrendum est, quoties de aliquo facto particulari dubitatur utrùm sit idololatricum. Inprimis recolendum est ex D. Thoma, 2-2, q. 103, art. 1, cultum et honorem generatim sumptum, esse testificationem dignitatis, sive excellentiæ alicujus. Hæc autem testificatio opinionem ac existimationem de alicujus excellentiâ parit, eaque existimatio non verbo solùm, sed etiam officio excitari potest. Sic igitur quidquid honoris causâ facimus accommodatè ad excitandum in nobis aut in aliis talem de excellentiâ opinionem, quæ divinæ majestati proprie conveniat, id totum hoc loco cultum honoremve divinum censemus. Unde honor ille divinus, quem dicimus Deo per religionem offerri, duplex habet quasi objectum, alterum materiale, alterum formale. Materiale est quodvis officium externum aut internum à nobis factum ad excitandum in nobis aut in aliis talem existimationem, qualem de excellentia Dei habere convenit. Formale verò est ea ipsa existimatio propriè conveniens excellentiæ et majestati Dei. Officium istud primò cognosci potest interdùm, ex ipsius officii naturâ et conditione, quæ aliquando tantæ dignitatis existit, ut manifesta perversitas sit officium hujusmodi ad honorandam: creaturam transferre, ut est oblatio sacrificii, et nunc sacrosanctum Missæ sacrificium, internum mentis sacrificium, quo quis religionis studio accensus totum se devovet et consecrat divino numini. Secundò ex aliquo adjuncto divinus honor discerni potest ex ritu et consuetudine communi, si aliquid nonnisi ad divinum cultum usurpari soleat, ut olim fiebant animalium immolationes. Tertiò ex intentione ejus qui aliquod officium confert ad excitandam opinionem excellentem, qualis de divinâ majestate solummodò haberi potest: nonnunquàm enim iidem actus externi, qui Deo fiunt, exhibentur hominibus absque peccato, ut genuflectere, quia sola interior hominis voluntas et intentio conciliandi existimationem divinam per istos actus externos, facit ut sint materia cultûs divini. Cùm enim honorem alicui conferre sit quædam actio humana, intentione et voluntate peragi debet, non minùs quàm si pecunia aut munus aliud alicui sit conferendum. Et hæc intentio semper quoque necessaria est ad secundum caput dignoscendum, nempe eum divinos honores creaturæ sicut Deo exhibere, qui eam divino cultu sic prosequitur, ut quantùm in se est. illo velit ipsi conciliare talem opinionem et

existimationem, qualis reverà soli Dei majestati competit. Idque duobus modis fieri potest: primò expressà atque præsenti intentione, quæ summa est in hoc genere perversitas. Secundò virtualiter, ut cùm quis ex vi prioris intentionis tantummodò, quâ antea statuisset eâ ratione colere creaturam, id faceret. Aut implicitè, nempe si quis metu, vel aliorum consuetudine ductus, aliave ratione obcæcatus, aliquid facere intenderet, quod necesse est ut intendat ille qui divinos honores creaturæ reverà exhibere vult; aut si omninò ita extrinsecùs creaturæ divinum cultum exhibeat, ut ali meritò existimare possint ipsum illi velle divinitatis opinionem conciliari juxta morem patriæ. Tunc enim saltem indirectè et in causâ censetur id intendere.

Cùm igitur hæc duo in nullo Ecclesiæ catholicæ cultu conjuncta esse, plusquàm certissimum sit, evidentissimè habetur, nullum Ecclesiæ cultum esse idololatricum, prout pleniùs convincunt controversistæ adversùs hæreticos.

Idololatriam tam interiorem quàm exteriorem grave peccatum esse, divinæ litteræ apertissimè declarant, et hoc scelus tanquàm summum gravissimè vetat lex divina, severâ comminatione adhibitâ Exodi 20, Deuteron. 5, Psalm. 105, Isai. 1 et 44, Jerem. 2 et 16, Ezech. 6 et 14; Osea 8, Amos 2, 1 Regum 15, et D. Thomas, 2-2, q. 94, art. 2, et art. 3, probat hâc ratione Sicut in terrenâ republicâ gravissimum esse videtur quòd aliquis honorem regium alteri impendat quàm vero regi, quia quantùm in se totum reipublicæ perturbat ordinem; ita in peccatis quæ contra Deum committuntur, quæ tamen sunt maxima, gravissimum esse videtur, quòd aliquis honorem divinum creaturæ impendat; quia quantùm in se est, facit alium Deum in mundo, minuens principatum divinum, sicque ex parte et naturâ ipsius peccati, istud scelus est omnium gravissimum : nam secundùm suum genus ineludit in se infidelitatem et odium Dei, quoniam utriusque protestatio est, ut probat Cajetanus, super art. 3. D. Thomæ.

Idololatria potest esse cum interiori incredulitate ac infidelitate, et sine illà. Unde non excusatur ab hoc peccato, qui metu mortis exteriùs idola coleret, etiamsi fidem in mente servaret, ut probat ibidem D. Thomas, art. 2: Nam cùm exterior cultus sit signum interioris, sicut est permiciosum mendacium, si quis verbis asserat contrarium ejus quod per veram fidem tenet in corde, ita etiam est perniciosa falsitas, si quis exteriorem cultum exhibeat alicui, contra id quod sentit in mente. Unde Augustinus dicit contra Senecam, quòd eò damnabiliùs colebat idola, quò illa quæ mendaciter agebat, sic ageret, ut eum populus veraciter agcre existimaret. Hac D. Thomas. Unde etiam ficto animo iste idola colens committit idololatriam externam, et operc externo impendit honorem divinum creaturæ sicut Deo, factoque ipso confitetur eam esse Deum, quod est intrinsecè malum, et absque gravi veri Dei injuriâ fieri nequit.

Dices Actus externus non est malus, nisi volun

tarius. Atqui ista mera externa idolorum adoratio non est voluntaria. Ergo, etc. Adde quòd inde sequeretur actores comoediarum in theatro, Jovem, v. g., colentes exteriùs, idololatras esse, quod tamen est falsum. - Resp. illam adorationem censeri voluntariam, quatenùs homo liberè vult exercere externum adorationis signum, quatenùs hic et nunc est determinatum ad colendum idolum, eodem prorsùs modo quo supra dictum est de negatione externâ fidei; est enim hic cultus quasi negatio externa veri Dei. Ad aliud verò argumentum adductum, nego paritatem. Quia satis notum est actores comoediarum etiam exteriùs hæc fingere, cùm solummodò repræsentare intendant ea quæ idololatræ faciunt. Hoc autem non habet locum in fictà idololatriâ de quâ agimus : est enim ibi voluntas saltem tacita conciliandi creatura existimationem soli Deo convenientem his cæremoniis externis hic et nunc ad hoc determinatis.

[ocr errors]

Quæres utrùm hostia quæ adoranda offertur in Ecclesià, adoranda sit sub conditione, nempe si sit verè consecrata. Et quidem non est sermo de casu parti culari in quo aliqua probabilis ratio dubitandi suboriri potest nùm consecratio ritè peracta fuerit; tunc enim illa conditio potest et debet explicitè apponi. Nec etiam sermo est de conditione implicità et virtuali, quæ tunc habetur quando adorans ita habitualiter affectus est, ut hostiam non adoraret, si constaret non esse consecratam, nec proinde Christum ibi adesse: hanc enim quilibet Christianus habere censetur. Tota ergo difficultas est de conditione explicita, quando hic et nunc nulla subest probabilis occasio dubitandi de veritate consecrationis. An etiam tunc sit conditio apponenda, ad periculum idololatriæ vitandum. Respondet Cajetanus negativè, 2-2, q. 1, art. 3, ad 4, dicens hîc accidere illud: Trepidaverunt timore ubi non erat timor, idque multipliciter probat : primò, quia actus humanus cadens super debitam materiam, quando, sicut, ubi et cùm oportet, est bonus moraliter. Atqui actus voluntarius credentis absolutè hanc hostiam esse consecralam, est hujusmodi. Ergo. Prob. min., quia cùm ut in pluribus saltem sit verum hostias ritè consecrari, et quod in pluribus invenitur, verificeiur risi impedimentum aliquod adsit, consequens est, ut nullo apparente quovis modo impedimento, actus credentis feratur super materiam debitam, scilicet veram ut in pluribus, et in hoc singulari non impedito, quantùm apparet rationabiliter : indisciplinati autem esset quærere majorem certitudinem in istis, ut patet ex 2 Metaph. Secundò, quia devotio et veneratio conditionalis minor est devotione et veneratione absoluta. Nocet ergo devotioni iste timor. Tertiò ostenditur ex auctori-tate Ecclesiæ, quæ instituit ut sacerdos absolutè fateatur hanc hostiam, et hunc calicem esse corpus et sangui nem Christi, dùm dicit in oratione ante communiorem: Libera me per hoc sacrum corpus et sanguinem ‹ tuum à cunctis iniquitatibus, etc. Verba enim cxteriùs absolutè prolata, sunt signa interioris mentis absotutæ. Quartò convincitur exemplis satis congruentibus, nam absolutè veneramur ac recognoscimus summaLUM

« VorigeDoorgaan »