Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

se tales videre naturaliter erubescentes. Si tamen quis propria verenda ex quâdam curiositate aspiceret, absque alià malà intentione et periculo commotionis in corpore ac delectationis venerea in mente, videtur solùm esse veniale peccatum, quantùm ad indulgentiam et speculativè loquendo in praxi enim hi actus nonnisi à lubricis et malè affectis personis usurpari solent, suntque ordinariè concupiscentia latentis signa, ac in eis ulteriores consensus in libidinem causant, dæmone iustigante, Deoque sic permittente. Ex periculo igitur provocationis in libidinem, unusquisque hæc et alia jam dicta curiosè aspiciens, seipsum mensuret, et videat si illi se exponat temerè.

Aspicere alterius sexùs verenda etiam ex solâ curiositate, operta vestibus adeò tenuibus et subtilibus, ut parùm aspectui obstent, censetur esse peccatum mortale, ut aspicere illam personam solà camisiâ subtili ac transparenti indutam : hæc enim ut plurimùm ingerunt libidinis sensus in aspiciente, valdèque periculosum censeo aspectum curiosum, etiam uberum, pectorumque nudorum feminarum, defigendo oculos, in viris fragilibus, petulantibus, calidis et libidine æstuantibus. Hinc auctores communiter inferunt esse mortale peccatum aspicere etiam ex solà curiositate virum et feminam coeuntes; nam aspectus iste est de se valdè impudicus, nimisque provocat ad libidinem. Excusant tamen à mortali saltem communiter, aspicere bestiarum coitum earumque verenda turpiter commota, quia hic aspectus videtur non multùm ad libidinem provocare : si tamen aspiciens inde caperet sensualem commotionem aut delectationem, vel esset periculum illam capiendi, profectò esset mortale peccatum in quod periculum libidinosa delectationis nimia curiositas persa pè transit, maximè quando in similibus trahitur mora. Idemque dicendum puto de illis qui ex curiositate solùm audiunt et observant virum et feminam de nocte in lecto coeuntes, ob scilicet parem rationem ac de aspectu. Hinc quandoque graviter peccare possunt parentes vel conjuges, qui in eodem lecto filios habent, vel in eodem cubiculo ubi ancillæ aut puellæ decumbunt, conjugio ita indiscrete vacant, ut istæ facilè advertant quandò commiscentur; exinde enim aliquod periculum libidinosæ commotionis subeunt, malumque addiscunt, quod perpetrent, ut experientiâ constat. Hinc à gravi peccato, ut plurimùm, non excusantur cum morâ defigentes oculos in fœdas tabellas ex curiositate, cùm de se sint libidinis quædam incentiva: similiter, eas pingentes et vendentes. Item eas in domo palàm expositas retinentes, ob occasionem ruinæ et scandali aliorum ; qui enim prævidens occasionem damni præbet, damnum quoque dedisse videtur. Cap. Si culpa de Injur. et Jamno dato. Contra turpes statuas et imagines calamum stringunt SS. Patres, ut ostenditur in tractatu de Justitià, nempe D. Chrysost. in Psalm. 113, Clemens Alexand. in Admonitione ad gentes, D. August. lib. 1, Confess., cap. 16, Sidonius Apoiiin., lib. 2, Epist. 2 ad Domitium, et alu passin.

[ocr errors]

Simili peccato scandali graviter delinquunt feminæ

:

quæ verenda absque rationabili causă viris ostendunt, aut veste ita tenui et diaphanå cooperiunt, ut videri possint. Idem videtur proportionaliter dicendum de simili cooperimento, aut denudatione pectoris mammillarum, eò quòd viris, ut plurimùm, occasionem ruinæ præbeant, præsertim in regionibus ubi id est insolitum et scandalosum insolita enim magis mo vent et excitant; quare ubi consuetudo non est, id inhibendum esset, et citò extirpandum ne cresceret. Dixi præsertim quia juxta auctores, tales feminæ excusantur à mortali si hoc faciant ubi est consuetudo jam recepta, et absque pravâ intentione. Habent enim jus se accommodandi consuetudini, quam non apparet trahere ad peccata, ut constat de osculis et tactibus juxta morem patria: item de ornatu. Verùm isti auctores supponunt quòd in illis regionibus id non sit provocativum libidinis, quia ab assuetis non fit passio, insolita verò movent, unde foret peccatum mortale introducere hujusmodi morem. Mihi autem non omninò constat de hoc, scilicet quòd homines illius regionis inde non excitentur ad libidinem, esto quòd non tam facilè provocentur, sicut alii his non assueti : (etsi audierim quòd ubi hæc vigent, homines sunt ad luxuriæ peccata procliviores, pejusque in ea peccata ruunt quid mirum si de hoc aspectu libidinoso non habeant scrupulum, qui vix de fornicatione sibi faciunt? amant fortè periculum, illudque non advertere aut non vitare, sed in eo perire volunt. Ipsi et ipsæ sibi viderint de his enim non fero sententiam, sed aliis relinquo). Nec est eadem ratio de ornatu muliebri, ac de nuditate muliebri, nec etiam de castis osculis in signum benevolentiæ et unionis cordium, ubique gentinm receptis, et accommodatis, ad quæ inducti fuerunt homines naturali morum honestate et urbanitate in certis casibus; quòd si quis capiat occasionem ex hujusmodi osculis se provocandi ad libidinem, id contingit per accidens ac omninò præter intentionem eorum qui primi introduxerunt morem se isto modo salutandi et obviandi amicis, etc. Qui proinde non peccârunt, benè tamen illi vel illæ à quibus mos denudandi pectus et mammas introductus fuit, prout concedunt isti auctores: quod sanè indicium est inesse aliquid mali ac periculosi in istà consuetudine, aut potiùs abusu et corruptela; hæc enim caro visibilis exponitur aut censetur vendibilis, quod in illâ consuetudine se osculandi non invenitur.

:

Item peccatum mortale scandali femina committit, quæ datâ operâ absque necessitate et justà causâ, sed ex vanitate quâdam se conspiciendam præbet juveni à quo credit se turpiter concupiscendam, non ignorans turpem illius amorem, etiamsi nihil fœdum cum eo agere vellet: quia est illi occasio prævisa ruinæ, à quâ ex charitate tenebatur abstinere, ut docet D. Antoninus, 2 p., tit. 5, cap. 1, § 7. Et cum eo sentiunt communiter auctores. Eam tamen excusant Cajetanus, Azorius et alii, quando id facit ex justâ causâ, ut eundı ad ecclesiam, visitandi parentes, etc. Nulli enim malo consentit aut cooperatur utendo jure suo, sed respectu illius per accidens se habet quòd adolescens vi

dendo eam, apponat libidinem suam visioni, quæ licita de se est et communis: unde est potiùs scandalum acceptum, quàm datum: nec propter hoc tenetur domo reclusa cum gravi incommoditate remanere.

Item peccat lethaliter femina, quæ superfluè se ornat, aut faciem fucat ad excitandam hominum concupiscentiam, et ut ab eis mortaliter ametur: absque autem hâc malâ intentione si hoc faciat, puta solùm ex vanitate et levitate, non erit nisi peccatum veniale : nam ornatus non est per se malus, sed indifferens, nec repugnat charitati Dei et proximi, etiamsi aliquis ex suâ malitiâ inde capiat occasionem peccandi, ut constat de conjuge se ornante ut placeat viro suo, quæ nullatenùs peccat, etiamsi alii inde arriperent occasionem eam concupiscendi. Nam ex ejus opere et intentione non causatur illa ruina, sed ex malitiâ virorum; et propterea eventus iste remotus et non intentus, mulieri non est imputandus. Circa ornatum mulierum vide D. Thomam, 2-2, q. 169, et Cajetanum ibidem, et in Summà, v. Ornatus, ubi docent non esse peccatum mortale, nisi ordinetur ad lasciviam, vel Dei contemptum, etc.

An autem mulier possit absque peccato uti veste virili, aut è converso, resp. D. Thomas q. citatà, art. 2, ad 3, quòd cùm cultus exterior debeat competere conditioni person: secundùm communem consuetudinem, ideò de se vitiosum est, quod mulier utatur veste virili, aut è converso. Et præcipuè quia hoc potest esse causa lasciviæ, et specialiter prohibetur in lege, quia gentiles tali mutatione habitûs utebantur ad idololatriæ superstitionem. Potest tamen quandoque fieri sine peccato propter aliquam necessitatem, vel causâ se occultandi ab hostibus, vel propter defectum alterius vestimenti vel propter aliquod aliud hujusmodi. Hæc D. Thomas. Et Cajetanus ait, quòd illa prohibitio facta Deuteron. 22 erat judiciale vel cæremoniale præceptum, quod evanuit per Christi gratiam additque quòd si illa mutatio habitus fiat sine causâ ex levitate, et non ex malâ intentione, non excedit limites peccati venialis. Et in Summâ, v. Habitus, dicit quòd illa prohibitio legis, et decreti dist. 33, intelligitur de mutatione habitûs quando pro superstitione aut luxuriâ fit. Unde in larvis aut comœdiis hæc transire possunt; sed in continuâ conversatione non est permittendum, quia contra bonos mores, et custodiam castitatis communis est. Et nisi ab episcopo sub pœnâ excommunicationis moniti desistant, sunt excommunicandi et ejiciendi de conversatione humana qui his indumentis utuntur. Vide D. Ambrosium, Epist. 69 ad Irenæum ; Augustinum, lib. 2 Soliloquiorum, cap. 16; Chrysost., homil. 58 in Matth.; Chrysolog., serm. 156.

ARTICULUS V.

De turpiloquio, et lectione turpium librorum. Catechismus concilii Trident., p. 3. de sexto Decalogi præcepto, num. 18, inter incentiva libidinis reponit turpes, obscœnosque sermones, nam verborum obscœnitate quasi quâdam face subjectà adolescen

tum accenduntur animi: Corrumpunt enim bonos mores colloquia mala, inquit Apostolus 1 ad Corinth. 15; idipsum cùm maximè faciant delicatiores et molliores cantus ac saltationes, ab iis quoque diligenter cavendum est. Quo in genere numerantur libri obscoeni, et amatoriè scripti: qui ita vitandi sunt ut imagines, quæ aliquam turpitudinis speciem pra se ferunt, cùm ad turpes rerum illecebras, inflammandosque adolescentum animos, vis in illis sit maxima. Ilac Catechis. de quibus hic acturi sumus: cùm autem de fœdis imaginibus aliquid jam tactum à nobis fuerit, loco carum tractabimus de comœdiis.

Verba obscœna proferre indecorum est, cùm Apostolus ad Ephesios 5 jubeat quòd fornicatio, et omnis immunditia nec nominetur in nobis sicut decet sanctos, aut turpitudo aut stultiloquium, aut scurrilitus, quæ ad rem non pertinet. Christiani enim, utpote sancti et Deo consecrati, adeò debent esse ab omni immunditia alieni, ut nequidem ejus nomen audiatur inter illos. Si tamen absque malo animo se rebus ipsis turpibus oblectandi, aut sine intentione provocandi se aut alios ad libidinem, et sine scandalo, sed ex levitate, scurrilitate, loquacitate, malà consuetudine, etc., proferantur, ut contingit in quibusdam juvenibus et hominibus, qui sine præmeditatione et quasi ex habitu passim illa in communibus colloquiis effutire solent, quorum guttur est quasi sepulcrum patens et fortens, nou videtur esse nisi grave peccatum veniale. Sunt tamen objurgandi et inducendi ad hunc loquendi morem pessimum exuendum: non videntur tamen excusandae mulieres omni excusso pudore verba ista obscœna usurpantes, præsertim palàm in cœtu hominum : tum ob malum exemplum quod aliis mulieribus ingerunt, quasi inducentes hanc pessimam consuetudinem inter illas; tum ob virorum scandalum, qui inde facilè in libidinem incitantur; tum quia præbent aliis occasionem malè judicandi de pudicitiâ earum. Maximè autem cavendum est parentibus ne talia verba coram filiis et filiabus proferant : facilè enim hunc loquendi modum impurum addiscunt et usurpant; indeque provenit mala consuetudo ferè introducta in quibusdam regionibus omninò extirpanda, ut non vereantur feminæ turpiloquio uti perinde ac viri. Ita sermo parentum serpit ut cancer, ac de familiâ in familiam transit, invaditque posterorum linguam, nam sequitur haud leviter filia matris iter. Multòque minùs à peccato gravi scandali veniunt excusandi clerici sacerdotes, aut religiosi coram aliis verba valdè obscoena proferentes aut cantantes. Vide Clementem Alexand., lib. 2 Pædag., cap. 4, 5, 6; et D. Antoninum, 2 p., tit. 5, cap. 1, § 8, quintus gradus.

Loqui autem de turpibus, non obscœnis verbis, de se non est peccatum mortale sicut neque auditio corum, cùm constet sine peccato ex causâ rationabili fieri posse, ut dùm pœnitens de illis se examinat et accusat, dùm confessarius ipsum audit et loquitur, dùm doctor, medicus, aut casuista circa hanc materiam scribit et docet, et sic de cæteris. Quando tamnen

hujusmodi confabulatio, lectio, vel auditio fit animo oblectandi se rebus ipsis turpibus narratis, et objectis imaginationi, aut cum periculo commotionis gravis libidinosa, aut ulterioris consensûs, vel ad provocandum alios ad libidinem, est peccatum mortale. Unde lethaliter peccat qui opere aliquo externo ordinato ad rem veneream excitandam deliberatè utitur, ut si quis aut libros amatorios legat, aut litteras petulantes scribat verbis æquivocis, loca inhonesta frequentet, etc., eà intentione ut sc aut alium ad luxuriam provocet, prout mox ostensuri sumus. Si tamen narratio turpium et auditio fiat præcisè ob complacentiam in modo loquendi faceto, eleganti, novo, curioso et ornato, absque aliâ pravà intentione et affectu venereo, sine gravi commotione aut periculo pollutionis vel consensus in libidinem, tunc esse tantùm veniale peccatum, auctores censent, secluso scandalo : supponunt enim quòd ista delectatio remote solùm disponat ad turpia. Si tamen hæ narrationes essent omninò lascivæ, et audientes proni ad hæc vitia et fragiles, tunc possent esse mortales ratione scandali, et periculi commotionum venercarum: facilis est enim transitus à complacentia narrationis ad delectationem carnalem rei narratæ, præsertim si trahatur mora in his confabulationibus, nisi dùm prævidetur ac sentitur commotio, statim abscindantur, maximè quando fiunt inter personas diversi sexûs, ut experientiâ constat. Ila siquidem verba sunt quasi faces quibus accendunLur, et qui amat periculum in illo peribit. Vide D. Antoninum, 2 par., tit. 5, cap. 1, § 8.

Idem dicendum de nutibus, gestis, et maximè de cantilenis; qui enim libidinosas componunt, graviter peccant præbendo aliis incitamenta luxuriæ. Item qui eas cantant animo se oblectandi rebus narratis, aut periculum commotionis libidinosa in audientes causandi, esto quòd obscœnitas verbis ambiguis obveletur haec enim quandoque magis ad libidinem incitant, quia mens attentiùs in penetrando sensu latente laborat, indeque majora adinvenit incitamenta luxurie, fortiùsque in corde infiguntur. Illas etiam cantare solâ recreationis causâ privatim se solo et delectari de acumine, elegantià et expressione, valdè periculosum videtur, cùm inde sit facilis transitus ad delectationem, et commotionem veneream, spectatâ conditione et fragilitate personæ. Quare si prævidet aut Experta fuerit se inde commoveri ad libidinem, à gravi peccato excusari nequit, si eas cantet. Idem videtur dicendum de cantilenis amatoriis, si in cantante, aut in audientibus parem effectum et impressionem commotionis libidinosæ causent. Unde D. Anton, inter alia libidinis fomenta posuit istas cantilenas, et ex antiquis philosophis docet nihil esse potentius ad enervandum animum quàm melodia lenocinium. Finxit antiquitas à Sirenis maximum navigantibus naufragii periculum imminere, si vocis gratiam sequantur, quia, juxta Ambrosium, nihil aliud erant quàm puellæ quædam vocis suavitate camendi illecebris, audiendique studio navigantes ille

ctos, in scopulos et locum naufragii pertrahentes. In eas Sirenas incidit Salomon.

Feci, inquit Eccl. 2, num. 8, mihi cantatores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, quibus vocibus delinitus, à vero Deo recessit. Suavia illa profana et amatoria Sirenarum carmina, pestifera sunt quædam draconum sibila. His obscoenis cantibus delectatur diabolus, ejusque censentur venenata dulcedo, quibus repellendis, non desunt devotæ aut saltem honest cantiones. Inde inquit Chrysost. in Ps. 41: Ne dæmones lasciva et meretricia cantica introducentes omnia everterent, psalmos Deus construxit, ut eâ ex re simul caperetur utilitas et voluptas. Et quemadmodum ubi est cænum, eò porci concurrunt; ubi autem sunt aromata, et suffitus, apes illic habitant, ita quidem ubi sunt meretricia cantica, illic congregantur dæmones; ubi autem cantica spiritualia, illuc advolat Spiruús sancti gratia, el os sanctificat animam. Imò in organo divino cultui destinato, pulsare cantilenas profanas, et quod pejus est, turpes et amatorias, juxta Cajetanum in Summå v. Interrogatio, et v. Organum, est peccatum mortale ex genere suo. Catechismus Conc. à mollioribus cantibus tanquàm ab incitamentis luxuriæ, diligenter cavendum præcipit.

Libros de materiâ luxuriæ tractantes componere ob bonum finem, puta ob salutem spiritualem, aut corporalem proximi procurandam, prout faciunt casuista, confessores et medici, non est peccatum, dummodò non adsit periculum consensus in libidinem, sed meritorium. Benè tamen si condantur ad delectandum lectores his turpibus rebus, aut prævideatur inde periculum lasciviæ certò aut probabiliter ipsis eventurum. Peccant similiter eos legentes animo se his obscœnis delectandi, aut cum periculo commotionis et pollutionis, etiamsi ex solâ curiositate eos evolvant. Libros autem amatorios, vulgò Romans nuncupatos, valdè legentibus periculosos esse censeo, præsertim utriusque sexûs juvenibus. Eos inter libidinis incitamenta reponit Catech. conc. Trid., p. 3, de 6 Decal., mand. in fine, dicens : Quo in genere, numerantur item libri obscœni et amatoriè scripti, qui ita vitandi sunt, ut imagines quæ aliquam turpitudinis speciem præ se ferunt, cùm ad turpes rerum illecebras, inflammandosque adolescentûm animos, vis in illis sit... maxima. Nam continent et docent doctrinam moralem diaboli, corruptionem seculi, ac pompas in regulas tradunt, et sequendas exponunt; profani amoris imperium inducunt, et extendunt, carnis illecebras fovent, passiones excitant, corda emolliunt, menters nugis noxiisque replent, vitia sub ementitâ honesta tis larva amanda exhibent, fragilitates humanas deplo randas, tanquàm præclaras dotes et virtutes heroicas laudant, extollunt, et canonizant, gentilem animum efficiunt, omnemque devotionis sensum extinguunt, ut mox ostensuri sumus agendo de comœdiis nostri temporis; eadem quippe est illorum damnationis et vituperationis ratio. Inde isti omnes libri, sicut et fœdæ tabellæ, flammis acribus sunt devovendi ac in cinerem redigendi, imitando noviter ad Christiani

smum conversos, de quibus D. Lucas narrat Act. 19, quòd similes libros coram omnibus combusserunt ascendentes usque ad pretium quinquaginta millium nummorum, nullâ raritatis habità ratione. Idem dicendum et faciendum censeo de missione epistolarum aut munerum : si enim litteræ ad amorem pravum incitent et concupiscentiam foveant, mortale est scribere, destinare et legere; similiter et munera ex pravo fine amoris illiciti mittere, et huic consentiendo recipere. Ideòque concremari debent, in signum veræ conversionis, et pœnitens generosè dicere: Vos perdam, ne perdar à vobis; præclarum sanè lætitiæ ignem et jucundum cœlestibus spectaculum exhibebit, cùm gaudium sit angelis super uno peccatore sic sincerè pœnitente, Luc 15.

ARTICULUS VI.

De comodiis et de choreis

Componentes et repræsentantes comoedias, quæ res valdè turpes et ad libidinem excitantes continent, absque dubio mortaliter peccant; quia aliis spiritualis ruinæ causam, vel occasionem præbent, quantumvis illam non intendant. Et talibus comœdiis interesse, est de se peccatum mortale, ob scilicet periculum imminens libidinis et delectationis venerea cui temerè sc exponunt.

Componere verò, repræsentare, vel spectare comœdias, in quibus nihil turpe et obscœnum, nec in substantiâ nec in modo repræsentatur, sed affectus inordinati duntaxat amasiorum, voce, gestu, carmine modulato, instrumentorum symphonià, machinis, luminaribus aliisque lenociniis exhibentur, prout fit in comœdiis nostri temporis, præsertim in iis quæ vulgò Opera nuncupantur, quamvis quidam auctores illas à peccato lethali excusare nitantur, dico tamen hujusmodi comœdias esse valdè periculosas: ideòque ab omnibus, maximèque ab utriusque sexûs juvenibus omninò fugiendas, tanquàm libidinis incentivas, et peccandi occasiones præbentes. Hæc nostra conclusio probari posset iisdem rationibus, quibus Tertullianus, D. Cyprianus, Chrysost., Clemens Alexandrinus aliique sancti Patres usi sunt contra spectacula. Ita enim quadrant comœdiis nostri temporis, ut sancti Patres in eas calamum strinxisse, aut potiùs damnationis fulmina vibrâsse videantur: non enim minùs quàm spectacula, ad mundi pompam et diaboli inventionem spectant, ac ab idololatris emanârunt, nec minùs istæ fictiones à Deo veritatis auctore reprobantur, nec minùs mentes profanis et noxiis cogitationibus implent, ae pietatis sensum extinguunt, nec minùs Christianum dedecent, cujus vita crux debet esse et martyrium, si juxta Evangelium vivere velit; neque minùs oblectamentum istud temporale eterno cruciatu punietur: Momentaneum enim quod delectat, æternum quod cruciat.

Tandem, quamvis nostri temporis comœdiæ ab idololatriâ et superstitione absint, et scena sanguine aut apertà turpitudine non fœdetur, prout fortè contingebat in ethnicorum spectaculis, attamen sunt æquè

efficaces, imò et efficaciores ad ciendos pravos affectus et inordinatos motus luxuriæ, crudelitatis, ambitionis aliorumque vitiorum excitandos, ut docet D. Thomas, 2-2, q. 167, art. 2, ubi cùm sibi objecisset istud argum. Curiositas videtur esse in inspectione, ludorum. Unde August. dicit, lib. 6 Confess., cap. 8, quòd quodam pugnæ casu, cùm clamor ingens totius populi vehementer Alipium pulsâsset, curiositate victus aperuit oculos, etc. Sed inspectio ludorum non videtur esse vitiosa, quia hujusmodi inspectio delectabilis redditur propter repræsentationem, in quâ homo naturaliter delectatur. Ergo, etc. Ecce argumentum quo utuntur patroni comordiarum. Cui sic respondet D. Thomas ad 2: Dicendum quòd inspectio spectaculorum vitiosa redditur, in quantum per hoc homo sit pronus ad vitia vel lasciviæ, vel crudelitatis, per ea quæ ibi repræsentantur ; unde Chrysost. dicit quòd adulteros et inverecundos constituunt tales inspectiones. Idque confirmari potest ex iis quæ loco citato refert D. August., de Alipio. Quando autem D. Thomas, 2-2, q. 168, art. 3, ad 3, docet histriones non esse in statu peccati, etc., non est sibi contrarius. Solùm enim loquitur de illis qui potiùs mercaturam, quàm spectacula exercent, quatenùs scilicet utuntur aliquibus honestis, facetis, et ridiculis ad attrahendum et delectandum populum, indeque commodiùs balsamum, theriacam aliaque vendendum, quibus sustentari valeant; quod quantùm distet ab spectaculis et comœdiis nostri temporis, omnes nôrunt.

Probatur ratione nostra conclusio: quamvis historiæ illæ amatoriæ, aut turpes, crudeles, honoris mundani ambitionem ostentantes, etc., fictè à fictis repræsententur, non propterea desinunt excitare motus inordinatos in spectatoribus, sicut, imò magis quàm fictè in libris narrata, aut in tabellis repræsentata quæ licet mortua et inanimata, non desinunt movere potentiam, ut ipsa docet experientia, et ostendit D. August., lib. 1 Confess., cap. 12. Quantò magis hæc objecta passiones inordinatas commovebunt in como diis animatâ voce modulatâ, facie comptâ, gestu proportionato, habitu ornato actorum, qui ad hoc unum tendunt et collimant ut spectatores commoveant, similemque affectum in eorum corda imprimant? sicque non casu et per accidens, sed per se ac essentialiter comœdiæ animos emolliunt, trahunt, rapiunt ad illos inordinatos affectus, ex fine scilicet auctorum, actorum, et spectatorum, qui volunt heroinam amari usque ad amentiam et deliquium, adorari, timeri, etc. Imò si auctor vel actores istarum comœdiarum, passiones, quas exprimunt, ciere nequeant, nullatenùs approbantur, frigidi, ac tædiosi apparent, et dese

runtur.

Confirmatur. Non pauci ex illis qui comœdias fre quentant, fatentur in istis comoediis latere quoddam virus sensim animos improvidorum inficiens: dùm enim ratio cantu, repræsentatione, aliisque allicien tibus, delectationis quasi ebrietate absorbetur, hujusmodi affectus secretò se insinuant, irrepunt, dominantur, et placent, nullo impediente, imò nec adver

fent et in hoc latet periculum ac venenum lenociuantis voluptatis, et victricis passionis, velut in aureo Babylonice meritricis poculo propinatum. Quantùmcumque enim ipsi comœdi, ne reprehendantur neque à magistratibus expellantur, istæ luxuriæ, crudelitatis, et ambitionis passiones larvâ quâdam honestà, veloque pulchro contegere satagant, verùm id tantò periculosiùs agitur quantò fœditas fucata, et hâc apparente honestatis umbra velata sensim in animos improvidorum spectatorum fortiùs irrepere consuevit, dùm incauti accurrunt, maximè juvenes ad vitia caris vindictaque procliviores, qui eas avidiùs sequuntur blanditiis delectationis deliniti, et irretiti, quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorantes quòd ad vincula stulti trahantur, donec transigat sagitta cor eorum, velut si avis festinet ad laqueum, et nesciunt quòd de periculo animæ illorum agitur, ut lamentatur Sapiens Proverb. 7, ubi salutarem monitionem istas fugiendi illecebras ipsis tradit, sed, heu! inquit August., serm. 242 de Temp., juventuti malorum venenum est, quidquid veritas præcipit : esca est quidquid diabolus suggerit. Ætas ista, subdit August., pluribus ac majoribus tentationum tempestatibus quatitur, bac fluctuum crebriori impetu scculi inundantis operitur, calens, ignea, illecebrosa deliciis facilè despumat in libidinem, ideòque majori cautione et securitate illi opus est. Ad quid igitur istis comœdiis, amoris carnalis ignem magis in se excitant? ad quid tentationes ex proposito sibi parant, laqueos talesque, ut iis miserè succumbere inevitabile sit, ubi tot tantisque lenociniis invitantur ac efficaciter pertrahuntur ut fruantur bonis, utantur creaturâ tanquàm in juventute celeriter, et non prætereat eos flos temporis, ut se rosis coronent antequàm marcescant, nullum sit pratum quod non pertranscat luxuria eorum; nemo eorum sit exors luxuriæ; ubique relinquant signa lætitiæ, quoniam hæc est pars et sors ipsorum in terrâ, ut describit Salomon, Sapient., 2 cap.

Facilè sequuntur hos inordinatos affectus tot tantisque blandientibus repræsentationibus ac lenociniis excitatos, quia, ut inquit D. Augustinus, lib. 3 Confess. cap. 2, seipsos vident in personâ aliorum repræsentatos, et interiori quodam latente corruptionis fundo, in seipsis eamdem tragœdiam tunc agunt ac exprimunt. Nec opus foret tot armis cor jam victum impetere, aut tot objectis emollire tentatum per omnia ac commotum, neque tanto apparatu et artificio laborare ad ciendos inordinatos affectu satis superque de se à naturâ potentes ac indomitos: mens enim his impleta, nugis ligata, absorpta, excæcata, regere, attendere, vigilare, et præcavere nescit; voluntas delectatione emollita eos compescere nequit ac resistere, nec lenetur ad hoc præstandum Deus suam conferre gratiam prasumptuosis temerè de industrià in periculum et tentationem se conjicientibus.

Confirmatur adhuc : Quamvis enim amor profanus in comœdiis nostri temporis repræsentetur depuratus ab illicitis fœditatibus realibus, factisque de se impudicis.

(quæ tamen in locis theatrum circumstantibus secretò ab spectatoribus non rarò usurpari ac exerceri multi dicunt), quocumque tamen colore pallietur ac honestetur, semper ingerit et fovet concupiscentiam carnis et oculorum, ut ex Bedå tradit D. Thomas, 2-2, q. 167, art. 2 in Sed contra. Imò si ista crudelia et turpia objecta realiter ut sunt in se exercerentur, adstantibus horrorem et confusionem ingenerarent. Ars igitur et cura illa velo contegendi multùm conducit ad pertrahendas alliciendasque spectatorum voluntates in concupiscentiam, modo quidem artificioso, subtili et ingenioso, sed non minùs, imò magis periculoso, dùm honestior et purior apparet. Esto itaque quòd nuda fœditates in comoediis non exhibeantur, relinquuntur tamen cogitandæ, majoresque imaginandæ, ac delectatione moroså fovendæ, indeque excitatur libido aliaque innumera oriuntur, et consequuntur mala, ut experientiâ constat.

Confirmatur tandem: Comœdiæ istæ doctrinam mioralem diaboli in libris et carminibus amatoriis exaratam prædicant, laudant, explicant, ac in praxim reducunt. Doctrina ista moralis est collectio falsarum opinionum, quæ ortum habent à concupiscentià carnis, et oculorum, et à seculi corruptione, quæ in theatro semper laudabiles, amabiles, delectabiles ac prosequendæ sub honesto velo exhibentur : item amoris profani, vindictæ, crudelitatis, honoris mundani, ambitionis passiones, aliaque vitia fucato virtutis colore exutâ turpitudine ac infamiâ, tanquàm præclaras dotes, quæ heroes et heroinas constituunt, proponit: tandem fragilitates humanas deplorandas excusat, imò extollit, et consecrat, tanquàm quid nobile, honorificum, generosum ac planè divinum. Hæc omnia diabolicæ moralis documenta discuntur, ac in praxim deducuntur in nostris comœdiis. Ibi utriusque sexus juvenes profanum amorem oculis, et visu hauriunt ac imbibunt, artemque declarandi ac ingeniosè exprimendi illam passionem, nec non mutuum ardorem sibi communicandi, sensim edocentur; dum femina, quæ tanquàm heroina repræsentatur pudica, fortis, modesta, fatetur tandem se Cupidinis telo sauciatam, illoque amore correptam quasi deperire, non erubescit in theatro publicè profiteri se victam illi passioni succubuisse, nec inde ab adstantibus vituperatur, sed placet, sed laudatur, sed approbatur, et tanquàm heroina proclamatur. An non similem puella ex adstantibus et spectantibus quærit, exoptat et ambit habere sortem, eamdemque cum amasio tragœdiam realiter exprimere? An non sensim exuet pudorem et horrorem quem mos et bona educatio in ejus me:tem invexerat, et quo tanquàm repagulo ne præceps rueret, retinebatur? Nonne insano amore emollita et quasi inebriata, naturæ corruptæ delectabiles et periculosas inclinationes sequi, præclarum et honoriticum æstimabit? Nonne sicut arundo vento agitata corum nutu et impulsu movebitur, aget, sentiet ac loquetur? Sanè experientia id tanquàm certum comprobat, indeque promanant deordinata turpiaque facta

« VorigeDoorgaan »