Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

voluntarios in illis esse mortalia peccata ex universæ Ecclesiæ acceptatione, et communi doctorum catholicorum consensu. Nec tamen apparet ratio naturalis que id convincat. Nam peccatum mortale in genere eorum quæ sunt contra naturam, fundatur super malo humano; alioquin non esset contra charitatem, scu quia est contra bonum generationis humanæ ut in mollitie viri et sodomiâ masculorum patet. Atqui id non contingit in proposito, quia seminatio mulieris non concurrit ad generationem nisi per accidens; nullatenùs verò per se ad illam requiritur, at probat Aristoteles, quem sequitur D. Thomas 3 p., q. 31, art. 5, ad 3; ea autem quæ sunt per accidens omittuntur ab arte. Ergo hi actus mulierum non exeunt limites peccatorum quæ sunt circa tactus, amplexus, etc., et non sunt peccata contra naturam, utpote quæ consistunt in hoc quòd tollant finem generationis hominis. Au possunt esse peccatum contra naturam solùm ex conscientiâ erroneâ mulierum, si existiment se verum semen necessarium ad generationem effundere, eò quòd sentiant inde magnam oriri delectationem et veneream quietari ac sedari concupiscentiam, quod non nisi in veri seminis emissione evenire solet.

Verùm idem Cajetanus postquàm solidissimis responsionibus solvit argumenta Aristotelis et quorumdam medicorum asserentium feminas non habere verum semen, contrarium probat validis rationibus quæ apud eum legi possunt. Idemque tenent Galenus, Avicenna, D. Albertus Magn. et plures medici famosi asserentes semen mulieris per se concurrere tanquàm materia proxima generationis, et ad illam ordinari secundùm se, ut est in talibus individuis, scilicet mu lieribus; minus tamen principaliter, quia dependet in suâ causalitate à semine viri. Ita quòd sanguis menstruus sit materia impura egens adhuc decoctione ad hoc ut sit causa proxima generationis, et propterea est velati cibus illius seminis seu sanguinis albi qui est materia proxima generationis. Itaque principium activum generationis est semen ex parte hominis; principium verò passivum est semen ex parte mulieris. Et sicut in vegetabilibus semen integrum non generaret nisi esset alitum ex admixto in terrà humido, ita semen integrum, viri scilicet et mulieris nunquàm generaret nisi alitum et fotum pro humore sanguinis menstrui. Idem tenent communiter theologi contendentes quòd semen mulieris est necessarium tanquàm comprincipium passivum generationis: mulieres siquidem, ut plurimùm nonnisi excitata e. seminantes concipiunt: aliàs non censentur sufficienter dispositæ nec præparatæ ad prolis generationem. Adde quòd juxta aliquos auctores matrimonium non est plenè consummatum si solus vir intra vas seminet et secundùm omnes auctores vir et mulier in carnali copulâ efficiuntur una caro per commixtionem seminum, ita ut illa requiratur ad veram et propriam affinitatem contrahendam, ut supra ostensum est, art. 5, § 1, ex D. Thomâ in 4 Sent. dist. 41, art. 1, q. 4, ad 2.

Idem D.Thomas 3 p., q. 31, art. 5, ad 3; et q. 32,

art. 4; et q. 35, art. 3, dicit quòd semen mulieris est quidem in genere seminis, sed ut quid imperfectum; quia semen perfectum pertinet ad causam efficientem ut dicitur in 5 Metaph., perinde ac semen viri impotentis ad generationem ex defectu naturæ quæ in eo non sufficit ad perfectè decoquendum sanguinem, ita ut perducat ipsum ad perfectionem seminis, quod tamen ex naturâ sui generis et suæ speciei humanæ per se ordinatur ad generationem. Idque sufficit ad hoc ut illud profundens voluntariè extra concubitum, peccet contra naturam actus enim judicandus est secundùm quod convenit illi per se et secundùm suam speciem; et non secundùm quod convenit ei per accidens. Ita quamvis semen, prout est in tali subjecto, nempe in mulieribus, quæ ob suam frigiditatem non sunt sufficientes ad perfectè decoquendum illum sanguinem, non sit ita perfectum semen, quia tamen secundùm se et suam speciem ordinatur ad generationem, non excusantur mulieres absolutè à mollitie, imò neque illæ quæ ante vel post menstruorum ætatem abutuntur tali seminatione, cùm ætas per accidens se habeat ad speciem actus secundùm se. Vel dicendum quòd non solùm abusus principiorum necessariorum, sed etiam ordinatorum à naturâ ad meliùs, faciliùs, et perfectiùs generandum, est peccatum mortale contra naturam saltem reductivè constat enim quòd injustè privare hominem uno oculo est peccatum mortale mutilationis, quamvis non sit privatio alicujus simpliciter et absolutè necessarii in eo homine cui adhuc superest alius oculus, sed tantùm ad meliùs et perfectiùs videndum: ita et in nostro casu privare hominem uno principio à naturâ ordinato ad faciliùs et perfectiùs generandum nefas est contra naturam, saltem reductivè. Atqui mulier voluntariè cffundens semen extra concubitum, hoc præstat, quia ejus seminatio, quamvis non sit absolutè necessaria ad generationem, est tamen valdè utilis, ita quòd juncta unà simul cum seminatione viri, faciliùs concipiat, et pulchrior habeatur proles, meliùsque generatio promoveatur. Ergo illud prodigendo extra concubitum, infert damnum humanæ speciei, et committit peccatum contra naturam, saltem reductivè, in omnium sententiâ. His positis,

Concludo et dico pollutionem voluntariam, quæ mollities appellatur, esse peccatum mortale et contra naturam, ideòque de se intrinsecè malam, et ex intentione ac deliberatione in nullo casu licitè procurari posse. Ita communiter auctores.

Probatur 1° ex Apostolo 1 ad Cor. 6, ubi ait quòd neque molles regnum Dei possidebunt. Atque illud quod excludit à regno Dei, procul dubio est peccatum mortale; ergo mollitics est peccatum lethale; neque est mala et peccaminosa tantùm quia à Deo prohibita; sed ideò est prohibita, quia de se intrinsecè mala, prout definivit Innocen. papa XI damnans istam quorumdam recentiorum propositionem: Mollities jure naturæ prohibita non est. Unde si Deus eam non interdixisset, sæpe esset bona et obligatoria sub mortali. Ergo Ecclesia definivit mollitiem esse contra legem nature

et de se intrinsecè malam, etiam seclusâ quâcumque prohibitione, ac in nullo casu licitam. Et meritò cùm non solùm hominem ad naturam et conditionem brutorum redigat, sed adhuc infra illam dejiciat, utpote quæ naturà duce, semen nunquàm emittunt nisi in actu generationis, ad quem finem à naturâ tantùm ordinatur.

Probatur 2° ex D. Thomȧ q. 15 de malo, art. 2, in corp., ubi ait quòd si actus luxuriæ sit peccatum propter ipsam inordinationem actús, quia scilicet actus non est proportionatus generationi et educationi prolis, tunc dico quòd semper est peccatum mortale. Videmus enim quòd peccatum mortale est non solùm homicidium, per quod vita hominis tollitur, sed etiam furtum, per quod subtrahuntur bona exteriora quæ ad vitam hominis sustentandam ordinantur. Propinquius autem ordinatur ad vitam hominis semen humanum, in quo est homo in potentiâ, quàm quæcumque res exteriores. Unde Philosophus dicit in politicis, in semine hominis esse quoddam divinum, in quantum scilicet est homo in potentià : et ideò inordinatio circa emissionem seminis est circa vitam hominis in potentià propinquâ. Unde manifestum est quòd omnis talis luxuriæ actus est peccatum mortale ex genere suo. Hæc D. Thomas. Et 2-2, quæst. 154, a. 11, reponit mollitiem inter peccata luxuriæ contra naturam. Hanc rationem deducit Martialis poeta lib. 9, Epigram. 42, quamvis gentilis, ubi sic graviter reprehendit quemdamn nomine Ponticum se polluentem :

Ipsam crede tibi naturam dicere rerum : Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est. Indeque constat gentiles solo lumine naturæ cognovisse mollitiem esse de se et intrinsecè malam ac illicitam.

Probatur 5°, quia iste actus est contra finem primarium et simpliciter contra bonum generationis à naturâ intentum, nempe conceptionem hominis. Ergo caret primario fine principali ordine, et habitudine à naturà in eo requisitis, proindeque gravem in secontinet inordinationem: nec tantum repugnat rationi rectæ sicut et naturalia luxuriæ vitia, sed etiam repuguat ipsi ordini naturali actûs venerei qui convenit humanæ speciei. Imò et quem natura in cæteris omnibus animalibus requirit ac præscribit, seu quem natura illius actùs indispensabiliter postulat; nempe ut ex eo sequi possit conceptio prolis. Et sanè si fornicatio simplex sit de se intrinsecè mala, et in nullo casu licita ex hoc quòd per se sit contra finem et bonum secundarium generationis humanæ à naturâ intentum, nempe debitam ac decentem prolis educationem et instructionem, etiamsi aliquando per accidens in aliquibus fornicantibus huic malo obvietur: multò inagis mollities erit illicita, quæ adhuc penitùs destruit primarium finem et bonum generationis, et repugnat etiam conceptioni prolis.

Ex hoc autem quòd mollities sit de se intrinsecè mala, et peccatum contra naturam, manifesté sequitur quòd in nullo casu nullâque necessitate possit esse licita, nulloque bono fine cohonestari valeat, etiamsi non causâ voluptatis, sed vel alleviandæ naturæ,

aut

sedandæ tentationis, aut sanitatis vitæque tuendæ gratiâ, voluntariè procuretur; tum quia sic non vincitur tentatio, sed ei per flagitium succumbitur, tum quia non est medium ad hæc ordinatum, non enim natura illud destinavit ad conservationem individui, sed speciei; tum quia non desunt alia media ad hæc obtinenda proportionata, puta jejunium, asperitatesque ad domandam carnem; neque emissio voluntaria seminis concessa est in remedium concupiscentia, nisi in legitimo matrimonio; nec desunt pharmaca ad obtinendam sanitatem, habetque semper natura aliundè purgationis suæ modos quàm ex seminis effusione, puta per sudores, abstinentias, etc., per quas materia spermatica consumi potest. Inde gravissimè peccant medici mollitiem consulentes aut directè procurantes infirmo, nec excusantur à mortali ægrotantes qui eis obtemperant : non sic B. Casimirius regis Poloniæ filius, et multi alii, qui gravi infirmitate oppressi, mori potiùs decreverunt quàm castitatis jacturam ex medicorum consilio subire.

Dices primò Ebrietas contrariatur rectæ rationi, et est de se mala ac mortaliter peccaminosa ex genere suo et tamen de consilio medici licitum est illam procurare infirmo, ad tuendam sanitatem, prout docent communiter auctores. Ergo idem dici potest de mollitie. Resp. nunquàm esse licitum procurare directè et ex intentione ebrietatem formalem, sicut neque pollutionem quandoque verò licere non impedire ebrietatem, seu illam permittere ex legitimâ causâ propter sanitatem individui. Tunc enim solùm materialiter incurritur ebrietas, quoniam non tendit ad delectabile, quod est formale in speciebus intemperantiæ, de quarum numero est ebrietas. Nec est simile de pollutione, utpote quæ à naturâ solùm ordinatur ad conservationem speciei, non verò individui, ac sine periculo consensus in delectationem veneream procurari nequit. Explicatur solutio ex D. Thoma, 2-2, quæst. 150, art. 2, ad 3, ubi ait, quòd cibus et potus est moderandus secundùm quod competit corporis valetudini; et ideò sicut quandoque contingit, ut cibus vel potus qui est moderatus sano, sit superfluus infirmo, ita etiam potest è converso contingere ut ille qui est superfluus sano, sit moderatus infirmo. Et hoc modo cùm aliquis multùm comedit vel bibit secundùm consilium medicinæ ad provocandum vomitum, non est reputandus superfluus et immoderatus cibus vel potus, proindeque si inde sequatur ebrietas, est tantùm materialis, solùmque inferri potest quòd materia peccati licite permitti potest ob bonum finem; sicut detractio materialiter tantùm est quandoque licita, puta si aliter quis non possit proprium peccatum confiteri, aut si in judicio, aut propter bonum animæ proximi, expediat peccatum illius revelare.

Neque obstant verba quæ statim subjungit D. Thomas dicens: Nec tamen ad vomitum provocandum requiritur quòd sil potus inebrians, quia etiam potus a‹ ̧uæ tepida nomitum causat, et ideò propter hanc causum non excusaretur aliquis ab ebrietate. Non obstant, inquit Cajetanus ibidem, quoniam D. Thomas loquitur de voitu

formaliter, et non de tali vomitu, nec de vomitu talis personæ, el intendit quòd quia ad procurandum vomitum ut sic, non est necessaria ebrietas: et ideò ab eâ non excusaretur qui propter vomendum inebriaretur, utpote inferens sibi malum sine necessitate; secùs dicendum de tali vomitu et in tali personâ, si ad eum necessariò sit permittenda ebrietas. Hæc Cajetanus. Vel dicendum D. Thomam velle non esse licitum assumere inebrietatem ex intentione procurandam, tanquàm medium ad vomitum, benè tamen illam non impedire, sed permittere, quoniam ebrietas in illo casu est effectus per accidens et præter intentionem accipientis medicinam per se ordinatam ad salutem. In primo verò casu, quo scilicet potus immediatè dirigeretur ad ebrietatem, non foret licitus, etiamsi ex ebrietate rursùs consequeretur conservatio vitæ, eò quòd non sint · facienda mala ut eveniant bona; sicut etiam non sunt relinquenda bona, quamvis præter intentionem operantis sequantur mala.

Idem videtur dicendum, si ad vitam conservandam necessaria foret naturaliter expulsio superflui seminis: non enim licitum esset uti confricatione excitativâ pollutionis, neque medicinà directè immediatè ad illam tendente. Tunc enim assumeretur medium secundùm se prorsùs illicitum : secùs verò si esset aliqua medicina, quæ immediatè ordinaretur ad confortandum partes vegetativas, vel ad purgandum humores, unde sequeretur physicè effusio seminis. Nam eam sumere licitum esset, quia tunc illa seminatio est effectus per accidens et præter intentionem accipientis medicinam, nisi homo consentiat vel desideret ipsam pollutionem. Ita Bannes, 2-2, quæst. 64, art. 7, dub. 5, in fine, et alii ferè communiter. Quae opinio etsi speculativè magnum habeat fundamentum, in re tamen adeò lubricâ, existimo non carere periculo in praxi. Unde posset assignari disparitas in hoc quòd potus inebrians et vomitus ordinatur ad conservationen personæ, idcòque absque deordinatione permitti potest tanquàm effectus per accidens : at verò actus venereus non ordinatur directè ad conservationem persona, sed speciei: unde abstinere ab illo per continentiam directè non vergit in periculum persona. Si autem per accidens ex hâc abstinentiâ aliquod periculum personale accidat, potest aliter subveniri, scilicet per abstinentias vel alia corporalia remedia. Ita expressè D. Thomas, 2-2, q. 88, art. 3, ad 3, ex quo concludit quòd in voto abstinentie à carnibus, etc., dispensari potest quando nocet sanitati; secùs in voto solemni castitatis, etiam quando inde imminet periculum vitæ.

Dices secundò et instabis: Homicidium est gravius peccatum quàm fornicatio et mollities; sed aliquando pro conservatione vitæ licet se defendendo alium occidere, ut constat ex dictis supra: ergo et pollutionem admittere. Resp. cum D. Thomâ, 2-2, quæst. 64, art. 7, ad 4, quòd actus fornicatioms vel mollitiei non ordinatur ad conservationem propriæ vitæ ex necessitate, sicut actus ex quo quandoque sequitur homicidium. Quamvis autem (subdit S. doctor in Supplem., quæst.

49, art. 5, ad 4) intendere sanitatis conservationem, non sit per se malum, tamen hæc intentio efficitur mala, si ex aliquo sanitas intendatur, quod non est ad hoc ordinatum: sicut qui ex sacramento Baptismi tantùm salutem corporalem quæreret, et similiter etiam est in proposito in actu matrimonii. Hæc D. Thomas.

Dices tertiò et replicabis: Semen, ex Philosopho et D. Thoma, est superfluum alimenti; sed in emissione aliarum superfluitatum et humorum nullum committitur peccatum. Ergo neque in emissione seminis. Confirmatur : Quilibet potest licitè uti, ut libet, co quod suum est, sed in fornicatione et adulterio, homo non utitur, nisi eo quod suum est. Ergo, etc. Resp. D. Thomas, 2-2, q. 153, art. 3, ad 1, semen esse superfluum quo indigetur. Dicitur enim superfluum ex eo quòd residuum est operationis, virtutis nutritivæ : tamen indigetur eo ad opus virtutis generativæ. Sed aliæ superfluitates humani corporis sunt, quibus non indigetur, e' ideò non refert qualitercumque emittantur, salvâ decentià convictus humani. Non est autem simule in seminis emissione, quæ taliter fieri debet, ut conveniat fini ad quem eo indigetur. Hæc D. Thom. idemque dicit lib. 3 contra gentes, c. 122.

Unde detrahere sanguinem, humores purgatione expellere, amputare aliquod membrum putridum, et hujusmodi licent, quia hæc solùm instituta sunt propter bonum individui; semen verò solummodò destinatur à naturâ propter speciei propagationem, illiusque effusionis finis est proles. Unde eum statum ne-cessariò postulat, in quo per se foetus generari et debitè educari possit. Ut enim ait D. Th., lib. 3 contra gent., bonum uniuscujusque est ut finem suum consequatur: malum verò ejus est quòd à debito fine divertat. Sicut autem in toto homine, ita in ejus partibus considerari oportet, ut scilicet unaquæque pars hominis, et quilibet actus ejus finem debitum sortiatur. Semen autem, etsi superfluum sit quantùm ad individui conservationem, est tamen necessarium quantùm ad propagationem speciei: alia verò superflua, ut egestio, urina, sudor et similia ad nihil necessaria sunt; unde ad bonum hominis pertinet solùm quòd emittantur, etc. Est etiam dispar ratio de vasis et instrumentis spermaticis possunt enim probari, curari, aut exscindi ob corporis sanitatem et salutem, eò quòd sint ejus partes, de quibus proinde sicut et de aliis membris disponi potest, prout expedit saluti individui. Atverò semen non est pars corporis nec propter illius bonum institutum, sed duntaxat sobolis causâ. Neque medicamento detrahi potest eo modo quo bilis, pituita, et melancholia subduci possunt, nempe absque libidinis æstu expellere autem non licet semen eo actu et impetu quem natura fecit illi proprium; quia hic solius sobolis causâ est institutus: unde nec à medicis potest præscribi pharmacum eo fine ut naturam ad illius emissionem per impetum e! vibrationes excitet.

Ad confirmationem respondet D. Thomas, 2-2,1. 153, art. 3, ad 2, quòd sicut Apostolus dicit fad Cɔrinth. 6, contra luxuriam loquens : Emp li estis preuo,

magno; glorificate el portate Deum in corpore vestro. Ex eo ergo quòd aliquis inordinatè suo corpore utitur per luxuriam, injuriam facit Deo, qui est principalis dominus corporis nostri; et ut dicit August., Deus hoc jussit et præcepit ne per illecebras et illicitas voluptates corruat templum ejus, quod esse cœpisti. Quare non potest homo uti membris suis, ut vult; quia ipse non est dominus naturalium suorum totaliter, sed ratio sui dominii in ordine ad finem, ei præstituta est à naturâ naturæque auctore. Dictat siquidem naturale jus in nobis, non quodlibet, sed ut decet homini concessum esse proprii corporis usum, ut benè exponit Cajetanus ibidem. Igitur uti illis membris et instrumentis extra ordinem et intentionem auctoris naturæ, nempe extra actum matrimonialem, de se et intrinsecè est malum. Ex his constat falsum esse quod quidam recentiores asserunt, nempe licitum esse directè procurare expulsionem seminis corrupti, etsi adsit periculum simul expellendi semen non corruptum : tum quia non potest satis constare de corruptione seminis, tum quia quoties homines sentirent magnum pruritum, sæpiùs sibi persuaderent id provenire ex semine corrupto, ideòque licitum esse illud expellere, sicque pateret via infinitis peccatis; tum quia periculum effusionis veri seminis ac venerea delectationis hunc actum reddit prorsùs illicitum.

Non negamus tamen esse licitum sumere medicinam, absque magnâ commotione spirituum ordinatorum ad pollutionem et absque illius periculo, resolventem semen in sanguinem aut in alium humorem : id enim non est effusio seminis, nec proinde contra naturam generationis. Neque asserimus esse peccatam, si adhibitâ aliquâ medicinâ utili et proportionatâ morbo alicujus infirmi, sequatur effusio seminis nullatenùs prævisa, neque intenta directè aut indirectè ita ut medicina nullatenùs fuerit assumpta ut medium ad indirectè etiam expellendum semen cum aliis humoribus, sed omninò casu et per accidens respectu operantis contigerit, nullusque adsit consensus in delectationem, cùm tunc sit omninò involuntaria, naturalis et physica: aliàs ab omni pharmaco calido, et obsonio flatulento abstinendum esset. Quamvis uxor post coitum non teneatur anxia diùque resupina manere in lecto ut semen receptum conservet, maximè cum gravi suo incommodo, si tamen statim mingat, aut saltet, aut alio modo conetur illud expellere, peccat mortaliter, hoc intendens.

§ 1. Quandonam pollutio censeatur voluntaria et peccaminosa in suâ causâ.

Certum est pollutionem naturaliter et ex se provenientem ac involuntariam, et displicentem, non esse peccatum, cùm omne peccatum sit voluntarium. Quare sermo est duntaxat de pollutione voluntarià. Aliquid autem potest esse voluntarium dupliciter, uno modo directè et in seipso, dùm scilicet aliquis illud vult, intendit et procurat, v. g., vult dormire. Altero modo indirectè in suâ causâ tanquàm effectus ab illâ consecutus, ut dùm aliquis vult benè comedere et bibere, quæ sunt causa somni, quamvis fortè non id

faciat ad dormiendum. Sic pollutio est voluntaria pri · mo modo, quando est procurata ex intentione et de industria, aut quando ex se venienti consensus præbetur. Tota difficultas consistit in secundo modo explicando, nempe quandonam pollutio secundùm cau sam tantùm habeat rationem voluntarii. Constat enim quòd quando pollutio secundùm se non est volita, sed displicet, sive in somno, sive in vigiliâ accidat, solùm potest tantam habere rationem boni vel mali, quantam in suâ causâ sortitur, cùm in câ tantùm consistat moralitas. Unde si causa pollutionis fuerit peccatum mortale, ipsa quoque inde secuta erit mortalis ; et venialis tantùm, si causa sit venialis. Quod tamen solùm intelligendum est de causâ veniali duntaxat defectu plenæ deliberationis, et non quia est circa materiam levem, quæ secundùm se venialis est, quamvis perfecté libera et plenè voluntaria tunc enim pollutio inde sequens erit etiam plenè voluntaria proindeque mortalis sicut homicidium quod consequitur ex ebrietate veniali, ut docet Cajet., 2-2, quæst. 150, art. 4. Tandem si causa omni prorsùs careat culpâ, pollutio erit inculpabilis, dummodò absit consensus et complacentia in delectationem.

:

Ad hoc voluntarium indirectum ut imputetur yoluntati ad culpam, tria requiruntur. Primum, quòd quis possit liberè omittere illam actionem et occasionem quæ dat causam pollutioni. Secundum, quòd debeat et teneatur ab illà divertere. Tertium, quòd non omittat, prout colligitur ex D. Thomâ, 1-2, quæst. 6, art. 3, in corp. Si enim quis possit et debeat illud opus non facere et spontè absque necessitate et rationabili causâ illud cligat, prævidens aut prævidere debens, tum ex circumstantiis, tum ex temperamento proprio, tum ex his quæ jam expertus est, certò aut probabiliter secuturam inde pollutionem, procul dubio censetur voluntaria et culpabilis in causâ, etiamsi non fuerit intenta. Sic enim foret etiam directè et in se voluntaria, de quo voluntario non est sermo in præsenti; loquimur enim de pollutione solummodò quatenùs continetur in causâ, quæ à liberâ voluntate pendet, et totum peccatum consistit in libero con sensu in causam seu in ratione voluntarii in ipsâ causâ.

Quando causa est de se turpis, ad luxuriam directè spectans et per se influens in pollutionem, cujusmodi sunt cogitationes morosæ, tactus et aspectus obscœni, oscula, verba turpia, lectura librorum obscœnorum, conversationes inhonesta cum personis diversi sexûs, et alia hujusmodi; tunc illi qui vanè, ob curiositatem, et adhuc magis si ex libidine, absque necessitate, utilitate, et honestà ac rationabili causâ voluntariè maneut in iis actionibus sibi commo

tiones et titillationes carnis ingerentibus, cùm possint et debeant tales occasiones tollere, incidunt in pollutionem voluntariam, et peccaminosam esse constat. Idem dicendum de distillatione aut commotione spirituum vitalium generationi deservientium, si tunc contingat, nisi fortè inadvertentia excuset. Ratio est, quia volendo illas illicitas periculosas et sibi notas causas pollutionis propriæ, convincuntur velle cul

pabiliter ipsam pollutionem, tanquàm effectum, natu

raliter ex ipsis provenientem, cùm earum volitio in his circumstantiis sit in virtute volitio hujus effectûs, utpote causæ propinque et proximæ illius, quatenùs secundùm se et sub ratione delectabilis præcisè assumuntur et continuantur.

Quando verò causa non assumitur ut delectabilis, nec præcisè secundùm se, sed ut medium ad finem honestum, seu quatenùs secundùm se est licita, officio vel pietati consentanea, aut necessaria, ut audire confessiones feminarum, legere has materias, ct de his cogitare ad concionandum, docendum, scribendum, loqui cum muliere ex causâ omninò necessariâ, aut eam curare in verendis, etc.; tunc si inde pollutiones per accidens et contra voluntatem eveniant, non censentur voluntariæ etiam indirectè, proindeque nec culpabiles. Hinc doctores et confessores vacantes cogitationibus, vel auditionibus operum turpium intuitu pietatis; item medici et chirurgi, modestè el necessitate curantes feminas non peccant, subsequentibus corporalibus commotionibus, distillationibus et pollutionibus, dummodò non consentiant, nec periculum probabile consentiendi sibi parent. Ratio est, quia licet possint, non tamen tenentur nec debent se subtrahere ab operibus sanctis, charitativis et necessariis, propter hujusmodi corporis commotiones, quæ sequuntur ex necessitate materiæ, et proveniunt contra imperium rationis, ac in hoc potiùs patiantur quàm agant. Ut enim ait Cajetanus opusc. 16, nullus artifex debet omittere inchoationem aut prosecutionem operis propter defectus consequentes ex necessitate materiæ: stultè siquidem aliquis omitteret constructionem serræ aut gladii ex eo quod rubiginem contrahant, propterea quòd ex ferro fiunt, et sic de aliis. Pollutiones autem et stimuli carnis in proposito contingunt ex necessitate materiæ ; ex eo enim quòd materia venerea estrepurganda, lavanda, disputanda, prædicanda, cogitanda, exinde naturali sequelà oritur commotio corporis, etc. Hæc Cajetanus.

Subditque quatuor hic animadvertenda. Primum in mente, ne scilicet ex auditione hujusmodi multiplicetur tentatio in mente: aliud est enim tentari in mente, et aliud in carne tantùm: hæc enim ex necessitate materia provenit, et contra voluntatem sustineri præsupponitur; illa autem ad voluntatem currit, et ad consensum trahit. Si enim aliquis ex his periculo consensus proximus fit, omittere debet tam inchoationem quàm prosecutionem, quoniam ad mortale peccatum nullâ ratione properandum est. Secundum in imaginatione, ne scilicet timeat commotiones carnis; quoniam sicut imaginatio lapsus pedum, facit labi, eò quòd excitet motum circa partes imaginatas: ita imaginatio hujusmodi commotionum, quæ magna est in timentibus, causat illas, evenitque actualiter timentibus, ut unde credunt obviare commotionibus, inde excitent, et hoc dicit de timore habente pro objecto hujusmodi commotiones. Timor autem habens pro objecto Dei offensam cum elevatione ab imaginatione talium, valdė juvat contra tales commotiones. Unde hi confessores quantùm

possunt de his commotionibus non cogitent quamvis sentiant, ipsa enim cogitatio in causâ est. Tertium in ore, ne superfluas faciant interrogationes in hac materiâ, et quantùm possunt celeriter hæc pertranseant agentia namque naturalia magis videntur agere ex morâ quàm ex magnitudine virtutis. Quartum demùm in corpore, ne putent omnem fluxum humoris esse seminationem : est enim præter urinam et semen, tertius quidam humor qui ex calefactione seu ex inflammatione carnis fluit, de quo si eum rebellionis carnis non veniret, non magis curandum esse videtur quàm de sudore; ratione tamen tentationis cavendum est.

Si tamen hâc de causâ isti subeant probabile periculum consentiendi deliberatè hujusmodi commotionibus, etc, ut sæpè contingit iis qui sunt ad hæc naturâ suå proni, curiosi venereorum indagatores, confessiones et confabulationes mulierum affectantes, malè dispositi et quâdam prurigine moti ista audiendi, nec unquàm tales interrogationes faciendi satiati, petulantes, etc., cùm sibi et aliis laqueum parent, arcendi sunt ab hoc officio, nec absolvendi donec desistant aut resipiscant, tanti sacramenti injuriosi et impii profanatores, mundissimo Christi sanguine conscientias non lavantes nec dealbantes, sed inquinantes et denigrantes, et ex antidoto venenum conficientes. Unde sunt in malo statu, nonnisi infelicem exitum coram Deo et hominibus sortiuntur, et de malo in pejus usque in abyssum et turpitudinis profundum, Deo sic permittente, experientiâ teste prolabuntur.

Imò etiam illi qui non sic malè affecti ad confessiones audiendas accedunt, neque in ipso tribunali venerea effodiunt sicut effodientes quasi thesaurum : si tamen ita sint fragiles, ut hâc de causâ se conjiciant in probabile periculum deliberatè consentiendi hujusmodi voluptatibus, tunc habità de hoc experientià, non tenentur nec debent, impellente etiam prælato, confessiones mulierum excipere: Qui enim amat periculum peribit in illo; et nemo tenetur saluti proximi incumbere cum tanto propriæ salutis dispendio, et cùm possit et debeat desistere ab illâ causâ ad impediendum talem effectum, si non omittat, pollutio inde sequens illi imputatur ad peccatum, utpote voluntaria saltem indirectè, maximè si non sit parochus, nec ex officio, nec ex necessitate teneatur audire confessiones mulierum, sed ex charitate tantùm, quia prima charitas incipit à seipso. Et licet quidam velint non esse illicitum parocho tali periculo se exponere, mihi tamen dicendum videtur quòd si frequenter et ut plurimùm solitus sit in hæc peccata incidere, tenetur aut officium deserere, aut alio modo providere. Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animæ verò suæ detrimentum patiatur? Nonne et alii tenentur officia deserere quandò sine scandalo et pernicie animæ propriæ ea exercere nequeunt?

Cautè igitur, et nonnisi ex charitate et necessitate confessiones, præsertim feminarum excipiant cum ipsis de hujusmodi tentationibus breviter se expediant, ac succinctè loquantur, in quantum præcise

« VorigeDoorgaan »