Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

modum excusat à gravi culpâ, etiam in aliis justitiæ debitis.

Quæres 6° an quoties peccat conjux debitum exigens, peccet similiter illud reddens, vel saltem jure possit debitum negare. Resp. D. Thomas in 4 Sent., dist. 32, q. unicâ, art. 5, q. 3. quòd cùm mulier habeat potestatem in corpore viri quantùm ad actum generationis spectat, et è converso, tenetur unus alteri debitum reddere quocumque tempore et quâcumque horâ, salva debitâ honestate quæ in talibus exigitur, quia non oportet quòd statim in publico reddat. Ille autem qui reddit debitum alteri conjugi peccanti, quantùm in se est non consentit, sed in quod ab eo exigitur invitus et cum dolore reddit. Et ideò non peccat; hoc enim est propter lubricum carnis divinitùs ordinatum, ut semper petenti debitum reddatur, ne aliqua occasio peccandi detur. Distinguendum est igitur in isto casu hoc modo: quòd nempe conjux non tenctur, imò nec licitè potest debitum reddere alteri illicitè petenti ob circumstantiam actûs; ut si petat modo exorbitanti indebito, aut nondùm factis benedictionibus, etc., quia mala illa circumstantia est annexa actui, prout pendet ab utroque conjuge, redditque eum illicitum respectu amborum. Conjux tamen potest et debet reddere debitum, quando circumstantia mala se tenet tantùm ex parte personæ petentis, quæ non amisit jus illud suo malo facto, licet petat illicitè, sed retinet illud: quia tunc conjux innocens reddens non cooperatur petitioni et peccato alterius formaliter loquendo, sed tantùm concurrit ad actum ex se et ex naturâ suâ licitum conjugatis. Debet tamen tunc ante illam redditionem debiti præmittere correctionem et admonitionem, eumque avertere quantùm potest si non adsit timor odii, indignationis, et periculum incontinentiæ.

tum. D. Thomas videtur hoc affirmare ibidem, q. 2, nihilque determinat, an sit prohibitum sub mortali aut veniali. Certum tamen est non esse mortale, quia tunc mulier concipere potest, ut dicit S. doctor, et aliundè conjux utitur jure suo, proindeque nulli facit injuriam, nec intendit infectionem prolis, cui melius est absolutè sic nasci, quàm nullo modo nasci, nec in rerum naturà existere. Adde quòd non est omninò certum prolem oriri ex hâc copula monstruosam vel leprosam. Nisi ergo conjuges prævideant ac probabiliter existiment monstrum ex eo concubitu gignendum, non tenentur eo tempore à copulâ abstinere sub mortali. Nihilominùs D. Thomas sentit petitionem debiti tunc scienter factam esse culpam venialem ex se et ut plurimùm, quia est quædam turpitudo et inhonestas, cùm tunc feminea natura consuetæ purgationi vacet, immundaque sit mulier et aliqualiter inepta commoda seminis retentioni ac receptioni, atque ita minùs conveniens generationis fini. Adde aliquam esse incontinentiam debitique ordinis perversionem non exspectare tempus generationi aptius, maximè cùm brevi sit affuturum. Idque docent D. Antoninus, Paludanus, Cajetanus, Sotus, Ledesma, Lopes et alii. Quæres 4 utrùm tempore furoris, amentia vel ebrietatis unius conjugis licitum sit ei denegare debitum. Respondeo conjugem sanum non teneri per se debitum reddere amenti, aut in furore vel ebrietate constituto, quamvis nullum abortùs aut damni periculum adsit. Ratio est, quia petitio illa non est actus humanus, et sicut iste conjux amittit suî et bonorum administrationem, ita et usum matrimonii. A fortiori non tenetur reddere dùm est periculum abortus vel damni. Quod de facili potest contingere quando uxor est amens, et tunc videtur actus esse illicitus. Si è contra uxor sit mentis compos, cùm tunc cesset abortus periculum, congressus potest esse licitus, si vir amens seminet intra vas. Dixi conjugem sanam per se el ex naturâ suâ non teneri ad reddendum debitum amenti, quia per accidens potest ad hoc obligari, puta si periculum esset quòd conjux furiosus aut ebriosus denegato sibi debito, ad alias accederet, vel modo illicito suam libidinem expleret; tunc enim ratione vitandi hoc periculum conjux sana teneretur illi reddere.

20,

Quæres 5° utrùm excusetur conjux à reddendo debio propter damnum rei familiaris, et ne habeat plures filios. Respondet D. Antoninus 3 p., tit. 1, C. § 6, nullam esse culpam quando conjuges ex communi consensu à copulà abstinent ne prolem multiplicent quam alere non possint quia id desiderare non est ilcitum, nullique fit injuria, cùm neuter petat. Regulariter tamen conjux non eximitur à debiti redditione causâ non multiplicandi prolem, quia negans debitum, injuriam facit alteri ad hoc non consentienti et jure petenti, agitque contra finem matrimonii qui est procreatio prolis. Videtur tamen excusandus à peccato mortali, quando non est periculum incontinentia in altero conjuge, et aliunde parentes non sunt sufficientes ad tot filios alendos. Ratio est, quia grave incom

Quæres 7° utrùm conjux teneatur denegare debitum illud petenti in loco sacro aut publico. Respondeo esse peccatum mortale reddere debitum in loco publico coram aliis ob scandalum, idque non patitur humanæ societatis honestas, sed ad caninam impudentiam spectat. Nec licitum est in loco sacro debitum reddere: nam actus polluens locum sacrum nequit licitè in eo exerceri. Constat autem quòd omnis effusio voluntaria seminis humani locum sacrum polluit, sicut et effusio sanguinis etiam justa per sententiam judicis facta. Unde injuria fit loco sacro etiamsi fiat tempore obsidionis dùm conjuges in ecclesiâ diù commorantur: non enim juxta Cajet. possunt licitè ibidem matrimonio uti, quia non est inconveniens conjuges teneri ad castitatem ex penuriâ loci, cùm teneantur ad hoc per plures annos ex mutuâ absentià, viro existente occupato in militaribus, aliisque officiis aut negotiis procul gerendis.

Quæres 8° utrùm ratione temporis sacri actus conjugalis reddatur tunc illicitus. Resp. D. Thomas in 4 sent., dist. 32, art. 5, q. 1, quòd actus matrimonialis quamvis culpâ careat, tamen quia rationem deprimit propter carnalem delectationem, hominem reddit ineptum ad spiritualia: et ideò in diebus in quibus præcipuè spiritualibus est vacandum, non licet petere

debitum. Non tamen esse lethale petere debitum in die festivo expressè docet idem S. doctor ibidem ad 2 questiuncul., quia non est circumstantia trahens ad aliam speciem peccati, proindeque non potest in infinitum augere. Ideò petens non peccat mortaliter. Illa autem mulier de quâ D. Gregor. dicit in 1 Dialogorum, quòd in nocte cognita à viro, mane ad processionem veniens, à diabolo arrepta est, non punita fuit propter hoc quòd debitum reddidit, sed quia postmodùm se temerè ad divina injecit contra conscientiam. Neque ex illâ auctoritate Exodi 19: Nolite appropinquare uxoribus vestris, etc., potest probari quòd sit peccatum mortale, sed quòd sit incongruum. Multa enim ad munditias carnis pertinentia exigebantur de necessitate præcepti in lege veteri (quæ carnalibus dabatur), quæ non exiguntur in novâ lege, quæ est lex spiritûs. Hactenùs D. Thomas. Unde debitum petere in præcipuis solemnitatibus per se et ex naturâ rei solùm potest esse culpa venialis, eò quòd actus conjugalis habeat aliquid indecentiae et ineptitudinis ad orationem cui diebus illis est vacandum. Et D. Antoninus loco citato dicit quòd in diebus quadragesimalibus et jejuniis exercere actum conjugii non est peccatum, et quòd hæc verba quæ in Missâ dicuntur in principio quadragesimæ : Egrediatur sponsus de cubili suo, aliaque similia, intelliguntur de consilio reverentie, et utroque conjuge consentiente, ut dicit Gratianus causà 53, q. 4, c. Nec worem, et non de necessitate obedientiæ. Per accidens tamen potest esse culpa lethalis petere diebus festivis, præsertim in præcipuis solemnitatibus in contemptum festi vel Ecclesiæ, nempe quando peteret ut legi contraveniret, et illi nou subjiceretur; vel ut hoc ipso festum parvi penderet, vel saltem hunc actum eliceret : Nunc abstinere noloà copulâ, quamvis Deus hoc vetâsset. Atverò reddens nullatenus peccat, imò juxta D. Antonin. graviter peccaret non reddendo, quia ad hoc tenetur de necessitate: non enim Ecclesia injicit laqueos animabus, sed ad perfectiora et meliora provocat exhortando, non præcipiendo. Unde prædicatores et confessarii debent esse cauti in hac materiâ, et ita hortari conjuges ad (astimoniam, quòd unum non inducant ad injustitiam, et alterum ad incontinentiam. An autem liceatdenegare debitum in die quâ recepta aut recipienda est Eucharistia, examinabitur q. sequenti.

nem spiritualem baptizando proprium filium extra necessitatem, etc. 3° Petitio debiti revocatur per quodcumque impedimentum dirimens, superveniens matrimonio, saltem quando propriâ culpâ est contractum.

Caveat autem prudens confessarius ut honestiori quo poterit modo uxoratas circa hoc interroget, ne nimis profunde istam materiam scrutando, sibi et illis laqueum paret: sed simpliciter quærat, si necessarium judicet, an matrimonio benè utantur juxta modum et finem debitum, non explicando in particulari an isto vel illo modo actum conjugalem exerceant. ARTICULUS V.

Quæres 9° quinam sint alii casus in quibus unus conjux licitè possit denegare debitum alteri petenti. Resp. 1° quòd statim post contractum matrimonii intra bimestre conjux non tenetur alteri petenti debitum reddere, sed potest licitè denegare, quia isti duo menses conceduntur conjugibus ad deliberandum de statu religionis capescendo, ut habetur ex D. Thomâ in 4 sent., dist. 27, q. 1, art. 3, q. 2, ad 2. Item, de Conversat. conjug., c. Ex publico. 2° Quando conjux petens fidem violavit adulterando, conjux innocens potest illi debitum licitè denegare. Et ad hunc casum reducuntur omnes alii in quibus conjux privatur jure petendi, ut quando cognovit consanguineam sur confugis; quando contraxerunt affinitatem vel cognatio

:

Utrùm incestus sit determinata species luxuria. Incestus est abusus vencreorum inter consanguineos vel affines intra gradus prohibitos, seu inter quos matrimonium iniri nequit saltem absque dispensatione. Et est peccatum mortale, ac inter graviora luxuriæ peccata computatur. Idque probat D. Thomas, 2-2, q. 154, art. 9, in corp., ubi ait, quòd ibi necesse est inveniri determinatam speciem luxuriæ, ubi invenitur aliquid repugnans usui debito venereorum. In usu autem consanguineorum vel afiinium, invenitur aliquid incongruum commixtioni venereæ, triplici ratione. Primò quidem quia naturaliter homo debet quamdam honorit centiam parentibus, et per consequens aliis consanguineis, qui ex eisdem parentibus de propinquo originem trahunt in tantum quòd apud antiquos, ut Valerius Maximus refert, non erat fas filium simul cum patre balncari, ne se invicem nudos conspiccrent. Manifestum est autem secundùm prædicta, quòd in actibus venereis maximè consistit quædam turpitudo honorificentia contraria, unde de his homines verecundantur. Et ideò incongruum est quòd commixtio venerea fiat talium personarum ad invicem. Et hæc causa videtur exprimi Levit., c. 18, ubi dicitur: Mater tua est, non revelabis turpitudinem ejus. Et idem postea dicitur de aliis. Secunda ratio est, quia personas sanguine conjunctas necesse est ad invicem simul conversari unde si homines non arcerentur à commixtione vencreâ, nimia opportunitas daretur hominibus venerer commixtionis, et sic animi hominum nimis emolescerent per luxuriam. Et ideò in vet. lege ille personæ specialiter videntur esse prohibitae, quas necesse est simul commorari. Tertia ratio est, quia per hoc impediretur multiplicatio amicorum. Dùm enim homo uxorem extraneam accipit, junguntur sibi quâdam speciali amicitiâ omnes uxoris consanguinei, ac si essent sui consanguinei. Unde Aug., lib. 15, c. 16, de Civit. Dei, ait: Habita est ratio rectissima charitatis, ul homines quibus esset utilis atque honesta concordia, diversarum vicissitudinum vinculis necterentur, nec unus in uno multas haberet, sed singula spargerentur in singulos. Addit autem Aristot. quartam rationem in 2 Politic., quia cùm naturaliter homo consanguineam diligat, si adderetur amor qui est ex commixtione venereâ, fieret nimius ardor amoris et maximum libidinis incendium, quod castitati repugnat. Undè manifestum est quod incestus est determinat? species luxuriæ. Hae D. Thomas.

Alian rationem habet ibidem in Sed contra, nempe quòd species luxuriæ distinguuntur secundùm conditiones materiæ seu mulierum, quibus aliqui abutuntur. Sed in incestu importatur specialis conditio mulierum, quia est abusus consanguinearum vel affinium. Ergo est determinata species luxuriæ. Idemque probat lib. 4 Sent., dist. 41. q. 1, art. 4, in corp., ubi ait quòd circumstantia peccatum in aliud genus mutat et trahit, quando alterius generis peccati deformitatem addit. Incestus autem ab incendio nomen habens, vel à privatione castitatis quasi antonomasticè, cò quòd castitatem violet in illis qui maximo fœdere conjungantur, addit specialem deformitatem, scilicet naturalis foederis violationem. Ergo constituit determinatam luxuriæ speciem. Unde ad explicationem incestùs, necessariò explicanda est breviter natura consanguinitatis et affinitatis, earumque gradus, simulque prohibitio matrimonii intra illos gradus.

Consanguinitas definitur attinentia unius persona ad aliam proveniens ex eo quòd una illarum descendit ab alterâ, vel ambæ ex eâdem. Aut, ut docet D. Thomas in 4 Sent., dist. 40, q. 1, art. 1, consanguinitas est vinculum ab eodem stipite descendentium carnali propagatione contractum. Hujus definitionis bonitatem explicat S. doctor, quia, juxta Philosoph. in 8 Ethic., c. 12, omnis amicitia in aliquâ communicatione consistit : et quia amicitia est quædam ligatio sive unio, ideò communicatio quæ est amicitiæ causa, vinculum dicitur. Quare secundùm quamlibet communicationem denominantur aliqui quasi colligati ad invicem, sicut dicuntur concives qui habent politicam communicationem ad invicem, et commilitones qui conveniunt in militari negotio et ideò in prædictâ definitione VINCULUM ponitur quasi genus consanguinitatis, et PERSONE DESCENDENTES AB UNO STIPITE quarum est hujusmodi vinculum, ponuntur quasi subjectum, et CARNALIS PROPAGATIO ponitur quasi principium. Illud autem quod proximè convertitur in semen, est sanguis, ut probatur in lib. 15 de Animalibus, et propter hoc vinculum quod ex carnali propagatione contrahitur, convenientiùs dicitur consanguinitas quàm carnalitas, et dicuntur parentes una caro in quantum sanguis, qui in semen viri aut menstruum convertitur, est potentià caro et os. Hactenùs D. Thomas. Et ibidem, art. 2, docet S. doctor quod ista communicatio juxta Philosoph. lib. 8 Ethic. triplex est: una secundùm habitudinem principii ad principiatum, et hæc est consanguinitas patris ad filium. Unde dicit quòd parentes diligunt filios, ut sui ipsorum aliquid existentes. Alia est secundùm habitudinem principiati ad principium, et hæc est filii ad patrem unde dicit quòd filii diligunt parentes, ut ab illis existentes. Tertia est secundùm habitudinem eorum quæ sunt ab uno principio ad invicem, sicut fratres dicuntur ex eisdem nasci, ut idem philosophus dicit ibidem. Et quia puncti motus lineam facit, et per propagationem pater descendit in filium, ideò secundùm dictas tres habitudines, tres lineæ consanguinitatis sumuntur: scilicet linea descendentium secundùm primam habitudinem; linea ascendentium secundùm

secundam habitudinem : linea transversalium secundùm tertiam.

Sed quia propagationis motus non quiescit in uno termino, sed ultra progreditur, ideò contingit quòd sccundùm hos diversos progressus, diversi gradus in una lineâ inveniantur, diversaque sit ratio computandi gradus in diversis lineis. Gradus enim consanguinitatis in lineâ ascendentium et descendentium contrahitur ex hoc quòd una persona ex aliâ propagatur eorum inter quos gradus consideratur : et ideò secundùm computationem canonicam et legalem, persona quæ primò in processu propagationis occurrit, vel ascendendo vel descendendo, distat ab aliquo, puta à Petro in primo gradu, ut pater et filius. Quæ autem utrique secundò occurrit, distat in secundo gradu, ut avus et nepos, et sic deinceps; sed consanguinitas eorum quæ sunt in lineâ transversali contrahitur non ex hoc quòd unus eorum ex alio propagatur, sed quia uterque propagatur ex uno, et ideò debent gradus in hàc linea consanguinitatis computari per comparationem ad unum principium ex quo propagantur.

Sed secundùm hoc est diversa computatio canonica et legalis, quia legalis computatio attendit descensum à communi radice ex utrâque parte, sed canonica tantùm ex alterâ; ex illà scilicet ex quà major numerus graduum invenitur. Unde secundùm legalem computationem frater et soror, vel duo fratres attinent sibi in secundo gradu, quia uterque à radice communi distat per unum gradum, et similiter filii duorum fratrum distant à se invicem in quarto gradu. Sed secundùm computationem canonicam duo fratres altinent sibi in primo gradu, quia neuter eorum distat à radice communi nisi per unum gradum; sed filius unius fratrum distat ab altero fratre in secundo gradu, quia in tantum distat à communi radice : et ideò secundùm canonicam computationem quoto gradu distat quis ab aliquo superiori, toto distat à quolibet descendentium ab ipso, et nunquàm minùs, quia propter quod unumquodque tale, illud magis. Unde si alii descendentes à communi principio conveniunt cum aliquo ratione principii communis, non possunt propinquiores esse descendenti ex alià parte quàm sit primum principium ei propinquum. Aliquando tamen plus distat aliquis ab aliquo descendente à communi principio, quàin distet ipse à principio, quia ille fortè plus distat à principio communi quàm ipse; et secundùm remotiorem distantiam oportet consanguinitatem computare. Hactenùs D. Thomas.

Idem D. Thomas, 2-2, q. 154, art. 9, ad 3, ait quòd in commixtione personarum conjunctarum est aliquid quod est secundùm se indecens et repugnans natur ali rationi, sicut quòd commixtio fiat inter parentes et filios, quorum est per se et immediata cognatio. Nam filii naturaliter honorem debent parentibus. Et lib. 4 Sent., dist. 50, q. 1, a. 3, in corp., dicit.quòd in matrimonio illud dicitur esse contra legem naturæ, per quod matrimonium redditur incompetens respectu finis ad quem est ordinatum : finis autem matrimonii per se et primùm est bonum prolis; quod quidem ver aliquam

consanguinitatem (scilicet inter patrem et filiam, vel filium et matrem) impeditur; non quidem ut totaliter tollatur (quia filia ex semine patris potest prolem concipere, et simul cum patre nutrire, et instruere, in quibus bonum prolis consistit), sed ut non convenienti modo fiat. Inordinatum est enim quòd filia patri per matrimonium adjungatur in sociam causâ generandæ prolis et educandæ, quam oportet per omnia patri esse subjectam, velut ex eo procedentem, et ideò de lege naturali est ut pater et mater ab eo matrimonio repellantur. Et magis etiam mater quàm pater, quia magis derogatur reverentiæ quæ debetur parentibus, si filius matrem, quàm si pater filiam ducit in uxorem, cùm uxor viro aliqualiter debeat esse subjecta. Hæc D. Thomas. Idque colligunt Cajet. D. Antonin. et alii ex his verbis Genes. 2: Relinquet homo patrem et matrem, cum quibus naturaliter est una caro, et adhærebit uxori suæ, et duo qui non sunt una caro, erunt in carne unâ. Imò quidam auctores docent quòd in perpetuum connubia prohibentur inter ascendentes et descendentes in duabus lineis rectis; quod tamen Cajet. non admittit, nisi de parentibus et filiis immediatè conjunctis, quia meus avus non est pater meus nisi per accidens: ea autem quæ sunt per accid. relinquuntur; et, ut ait D. Thomas in eâdem dist. 40, q. 1, art. 2, in corp., gradus cujuslibet rei non potest esse ubi non est propinquitas, et nimia distantia gradum consanguinitatis tollit.

Alke verò personæ quæ non conjunguntur secundùm seipsas, sed per ordinem ad parentes, non habent ita ex se ipsis indecentiam, sed variatur circa hoc decentia vel indecentia secundùm consuetudinem et legem humanam vel divinam, quia usus venereorum qui ordinatur ad bonum commune, subjacet legi. Et ideò sicut D. Aug. dicit lib. 15 de Civit. Dei, commixtio sororum et fratrum quantò fuit antiquior compellente necessitate, tantò postea facta est damnabilior religione prohibente. Hæc D. Thomas, 2-2, q. 154, art. 9, ad 3: In creationis generis humani principio necesse fuit ad illud multiplicandum quòd filii Adæ sorores suas acciperent in uxores; verùm postea hoc nullo modo fuit ampliùs licitum. Unde D. Thomas in 4 Sent., dist 40, q. 1, art. 3, dicit quòd lex divina non solùm patrem et matrem exclusit à matrimonio, sed etiam alias conjunctas personas, quas oportet simul conversari, et quæ debent invicem altera alterius pudicitiam custodire et hanc causam assignat divina lex dicens: Ne reveles turpitudinem talis, vel talis, quia turpitudo tua est ; › sed per accidens finis matrimonii est confœderatio hominum, et amicitiæ multiplicatio, dùm homo ad consanguineos uxoris sicut ad suos se habet. Si autem aliquis consanguineam duceret, nulla per matrimonium nova amicitia accresceret et ideò secundùm leges humanas et statula Ecclesiæ plures consanguinitatis gradus sunt à matrimonio separati. Sic ergo ex dictis patet quòd consanguinilas quantùm ad aliquas personas impedit matrimonium de jure naturali; quantùm ad aliquas de jure divino, et quantùm ad aliquas de jure per homines instituto. Hæc D. Thomas. Et ibidem art. 4 in corp. docet S. doctor quòd antiquitùs in Ecclesià rationabiliter usque ad gra

dum septimum impediebatur matrimomum, cum quia ultra hoc non de facili remancbat communis radicis memoria, tum quia septiformi gratiæ Spiritûs sancti congruebat. Sed postmodùm circa hæc ultima tempora restrictum est Ecclesiæ interdictum usque ad quartum gradum, quia ultra inutile et periculosum erat gradus consanguinitatis prohibere. Inutile quidem, quia ad remotiores consanguineos quasi nullum fœdus majoris amicitiæ quàm ad extraneos habebatur, charitate in multorum cordibus frigescente. Periculosum autem erat, quia concupiscentià et negligentiâ prævalente, tam numerosam consanguineorum multitudinem homines non salis observabant, et sic laqueus damnationis multis injiciebatur ex remotiorum graduum prohibitione.

Satis etiam convenienter usque ad quartum gradum dicta prohibitio nunc restricta est: tum quia usque ad quartam generationem homines rivere consueverunt, ut sic non possit consanguinitatis memoria aboleri; unde Dominus in tertiam et quartam generationem peccata parentum se visitaturum in filiis comminatur; tum quia mixtio nova sanguinis cujus identitas consanguinitatem facit, fit cum sanguine alieno, et quantùm miscetur alteri, tantùm receditur à primo. Et quia elementa sunt quatuor quorum quodlibet tantò est faciliùs miscibile, quantò est magis subtile, ideò in primâ commixtione evanescit sanguinis identitas quantùm ad primum elementum quod est subtilissimum; in secundà quantùm ad secundum; in tertiâ quantùm ad tertium; in quartâ quantùm ad quartum, et sic post quartam generationem potest reiterari carnalis conjunctio. Hactenus D. Thomas. Igitur juxta computationem juris canonici fratres et sorores sunt in primo gradu consanguinitatis. Eorum filii qui dicuntur consobrini germani constituunt secundum gradum. Istorum consobrinorum filii sunt in tertio gradu, et filii horum consobrinorum sunt in quarto gradu. Quando igitur ineundum est matrimonium, videndum est an conjuges sint consanguinei, et in quo gradu distent à primo stipite à quo trahunt originem, et tot gradus erunt quot sunt personæ distantes, non numerando stipitem. Observandum tamen est duos consanguineos inæqualiter distantes à stipite, si unus distet ultra quartum gradum, alter verò intra illum, posse matrimonio copulari, ut habetur expressè c. finali de Consang., quia tunc attenditur gradus consanguinitatis penès distantiam remotioris à stipite, ita ut quoto gradu remotior distat à stipite, codem distent inter se illi consanguinei. Cùm ergo remotior à stipite distet ultra quartum gradum, ambo erunt consanguinei inter se ultra quartum gradum, ac proinde inter illos nulla erit matrimonii prohibitio juxta caput Debet de Consanguinitate et Affinitate.

Igitur si quis absque dispensatione matrimoniali carnaliter cognoscat suam consanguineam in quocumque horum quatuor graduum, peccatum incestûs com. mittit; et tantò graviùs, quantò gradus est conjunctior ac proximior, adeò ut necessarium sit gradum propinquitatis in confessione explicare, cùm multùm intersit inter hujusmodi turpitudines; sive tantùm notabiliter aggravent peccatum intra eamdem speciem

incestûs, prout docuerunt Cajet. et Valentia, sive constituant diversas species incestûs, ut tenent Navarrus et alii. Porrò, ut notat Cajet., sicut ad crimen incestûs spectat etiam sine opere consensus in consanguineam seu affinem, ita ad incestûs speciem spectant impudicitiæ et carnales commixtiones impuberum personarum, si consanguinitate aut affinitate sint junctæ, quoniam et sunt hujusmodi actus ut via ad consummatum incestum, et multò propinquiùs quàm cogitationes ad incestum ordinantur quantùm in se est consummandum, licet ex impotentiâ ætatis non consummetur. D. Antoninus tamen 2 p., tit. 5, c. 5, sentit cum. Petro de Palude quòd incestus qui committitur à pueris non habentibus plenum rationis usum, non est de reservatis episcopo, nec propter hoc tollitur virginitas neque causatur affinitas.

§ 1. De incestu propter affinitatem contracto.

Triplex distingui solet cognatio prima carnalis ; secunda legalis per adoptionem; tertia spiritualis per administrationem et susceptionem Baptismi et Confirmationis. Hic autem agimus tantùm de cognatione carnali. De aliis verò duabus agemus in sequentibus. De hujusmodi affinitate carnali, eodem ferè modo ratiocinandum est ac de consanguinitate, utpote quæ ad illam ordinatur velut ad proprium finem, quatenùs scilicet duæ personæ naturali copulâ consummatâ coeuntes, in hujusmodi actu efficiuntur et reputantur una caro, ex quo fit quòd vir contrahat affinitatem cum mulieris consanguineis, et mulier cum viri sanguineis. Unde affinitas definitur parentela contracta ex carnali commixtione naturali consummatâ viri et mulieris, sive sint maritus et uxor, sive aliæ personæ. Aut breviùs definitur: Propinquitas personarum ex carnali copulà proveniens. Et vocatur affinitas, quasi duorum ad unum finem unitas, cò quòd diversæ et extraneæ familiæ per hujusmodi coitum et nuptias uniuntur, et una ad alterius cognationis fines accedit.

D. Thomas in 4 Sent., dist. 41, q. 1, art. 1, q. 4, ad 2, docet quòd ad veram et propriam affinitatem requiritur ut vir et mulier in carnali copulâ efficiantur una caro per seminum commixtionem : unde quantumcumque aliquis claustra pudoris invadat vel frangat, nisi commixtio seminum sequatur, non contrahitur ex hoc affinitas, ut habetur causâ 35, q. 3, can. Extraordinaria. Et, ibidem quæstiunculâ 3, ad 3, docet S. doctor quòd quia concubitus contra naturam non habet commixtionem seminum quæ possit esse causa generationis, ideòque ex tali concubitu non causatur aliqua affinitas, benè tamen per concubitum naturalem in vase debito non solùm licitum, sed etiam illicitum, ut docet S. doctor ibidem, ad 2, et tenent communiter auctores. Docet idem S. doctor ibidem art. 2, q. 3, quòd cùm gradus affinitatis sumatur juxta gradus consanguinitatis, oportet quòd tot sint gradus affinitatis, quot sunt gradus consanguinitatis. Et sic consanguinei mariti eumdem consanguinitatis gradum cum ejus uxore sortiuntur, quem consanguinitatis gradum habent cum marito. Unde mariti soror per

consanguinitatem, efficitur soror uxoris per affinita tem, diciturque cognata; consobrinus germanus mariti, fit consobrinus illius uxoris, et sic de cæteris. Idemque dicendum est de consanguineis uxoris respectu mariti. Consanguinei tamen unius conjugis cum alterius consanguineis non contrahunt affinitatem ad invicem; unde mariti frater potest uxoris sororem ducere et è contra, neque una affinitas parit aliam. Vide D. Thomam ibidem, art. 1, q. 45, ad 6. Affinitas contracta per copulam matrimonialem consummatam habet quatuor gradus, in quibus personæ existentes matrimonium inter se contrahere nequeunt absque dispensatione, ut colligitur ex cap. Non debet, de Consanguin. et Affin., qui fundantur in quatuor gradibus consanguinitatis jam relatis. Sic maritus est in 1° gradu affinitatis cum uxoris sorore, in 2° cum ejus consobrinâ germanâ, in 3° cum illius consobrinâ secundâ, et in 4o cum istius filiâ. Idemque dicendum de uxore respectu consanguineorum mariti. Similiter affinitas per actum fornicarium contracta, olim matrimonium impediebat cum consanguineis fornicariæ aut fornicatoris usque ad quartum gradum. Nunc verò concil. Trid., sess. 24, cap. 4 de Reformation. matrimonii, illud restrinxit tantùm usque ad secundum gradum; ita ut in gradibus ulterioribus matrimonium contractum non dirimat. Et D. Pius V, in Bullâ quæ incipit Sanctissimus, declaravit hanc affinitatem ultra secundum gradum, nec etiam impedire matrimonium contrabendum absque peccato.

D. Thomas ibidem, art. 2, q. 1, in corp. docet quòd affinitas præcedens matrimonium impedit contrahendum, et dirimit contractum eâdem ratione quâ et consanguinitas. Sicut enim inest quædam necessitas consanguineis habitandi ad invicem, ita et affinibus; et sicut est quoddam amicitiæ vinculum inter consanguineos, ita inter et affines. Sed si affinitas superveniat matrimonio, non potest ipsum dirimere; v. g, dùm quis consummatam habuit copulam cum sorore illius feminæ quam postea uxorem ducit, ex hoc impeditur matrimonium et dirimitur contractus cum illà. Si verò maritus cognoscit carnaliter sororem uxoris, postquàm legitimum contraxerunt matrimonium, tunc non dirimitur, sed conjux adulter et incestuosus solùm privatur jure petendi debitum; illud tamen reddere tenetur alteri conjugi innocenti et pe tenti, ut habetur c. Discretionem, extra. de eo qui cognovit consanguineam, et c. Qui dormierit, causâ 27, q. 2. An autem episcopus possit dispensare, et facultatem dare huic incestuoso deinceps petendi debitum, alii negant, alii verò affirmant apud Sanchem lib. 8 de Matrimonio, disput. 12, n. 10. D. Thomas in 4 Sent., dist. 34, q. 1, art. 5, docet quòd maritus qui cognoscit sororem uxoris suæ, non solùm privatur jure petendi debitum, sed adhuc post mortem uxoris debet omninò manere sine spe conjugii, nisi cum eo dispensetur propter fragilitatem suam cui timetur de illicito coitu. Si autem absque dispensatione contrahat, peccat contra statutum Ecclesiæ faciens; propter hoc tamen matrimonium non est separandum. ut habetur cap.

« VorigeDoorgaan »