Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

jactura accidit; tum quia propter vehementiam delectationis absorbetur tune rationis actus ut non possit aliquid intelligere in ipsâ, sicut Philosophus dicit; tum etiam propter tribulationem carnis quam oportet tales sustinere ex sollicitudine temporalium, ut patet ex Apostolo 1 ad Cor. 7. Et ideò electio talis conjunctionis non potest esse ordinata nisi per recompensationem aliquorum, ex quibus dicta conjunctio honestetur. Et hæc sunt bona quæ matrimonium excusant, et honestum reddunt. Et ibidem, art. 2, tria illa bona enumerat, nempè prolem, fidem et sacramentum. Est enim matrimonium signum rei sacræ, nempe conjunctionis Christi cum Ecclesià, inducitque indivisibi litatem et inseparabilitatem. Est etiam in officium naturæ, et sic respicit usum conjugalem. In quantum autem est in officium naturæ duobus ordinatur. Quorum unum exigitur ex parte ipsius agentis, hoc est, intentio finis debiti; et sic ponitur bonum matrimonii, proles. Aliud exigitur ex parte ipsius actús qui est bonus in genere, ex hoc quòd cadit supra materiam debitam; et sic est fides, per quam homo ad suam accedit, et non ad aliam. Hactenùs D. Thomas. Igitur actus matrimonii ut cohonestetur debet fieri ob finem debitum et modo convenienti, nempe causâ generandi prolem, aut reddendi debitum, prout expressè docet D. Thomas, in Supplemento, quæst. 49, art. 5, dicens quòd duobus solùm modis conjuges, absque omni peccato conveniunt, scilicet intentione et causâ procreanda prolis, et debiti reddendi; aliàs autem semper ibi est peccatum ad minus veniale. Et ad hæc duo capita reducemus omnia peccata quæ in usu matrimonii fieri possunt à conjugibus, et quæ communiter referuntur ab auctoribus: nos verò breviter ac moderatè ea perstringemus duobus § sequentibus.

§ 3. In quo explicatur primum capul, nempè finis generandæ prolis.

Dico quòd ut actus conjugii sit licitus et honestus, exercendus est causâ et intentione generandæ prolis, et quoties conjuges ab hoc fine ita recedunt, ut quantùm est ex vi illius actûs, per se generatio sequi non possit, toties mortaliter peccant. Ita communiter auctores. Probatur quia cùm Deus matrimonium instituerit ad generis humani multiplicationem, illo debitè utens ad hunc finem, peccare nequit aliàs Deus aliquid illicitum instituiset et mandâsset. Unde sicut usus ciborum ordinari debet ad conservationem individui, ita et usus venereorum ad conservationem geneneris humani. Sicque est licitus et honestus, si fiat debito modo et ordine secundùm quod est conveniens ad finem generationis humanæ.

Observat tamen D. Thomas in 4 Sent., dist. 31, q. 2, art. 2, ad 1, quòd ut carcat culpâ etiam veniali, non est sistendum in prole et desiderio habendi successorem, sed proles ulteriùs referri debet in Deum et ad cultum ejus amplificandum, saltem implicitè. Alioquin concubitus hominum à coitu brutorum non multùm differret, nec bonum Sacramenti haberet : natura enim

bonum prolis intendit, ut in ipsâ species conservetur; bonum autem Sacramenti exposcit ut referatur in Deum. Nec inde inferri debet motum naturæ esse malum, sed imperfectum esse, nisi ad aliquod Sacramenti bonum referatur. Nec tamen opus est in ipso actu conjugali expressè reminisci illius aut alterius finis, sed satis est si habitualiter referatur ad illos, puta si conjuges à principio matrimonium inierint propter istos fines, nec intentionem actu contrariam habeant; imò Sylvester, verbo Debitum, q. 12, v. 2, postquàm dicit quòd ut actus conjugalis sit meritorius, proles ad Dei obsequium referri debet, subit id esse verum quamvis conjuges nihil de obsequio divino tunc cogitent, sed solùm de successore, quia ex quo con jux est in Dei gratiâ, nec malum finem intendit, virtualiter refert illud opus in Deum. Hinc colligitur con-jugem utentem matrimonio, nec expressè intendentem, nec excludentem prolem, sed illius immemorem, solùmque intendentem copulari conjugi tanquàm conjugi, minimè peccare, quia, etsi non intendat prolem formaliter, benè tamen virtualiter, eò quòd actus ille suà naturâ ad prolis generationem tendat, nec ex operantis intentione ad alium finem referatur. Hinc infertur quòd si actus conjugalis referatur in finem mortalem, erit culpa mortalis, quia actus in pravum finem relatus talis est qualis finis; et ubi finis est venialis, culpa erit solùm venialis. Quidam volunt quòd quando fines extranei (in se tamen liciti) non sunt fines principales ad quos primò actus conjugalis referatur, sed secundarii et motivi applicationis ad concubitum, nulla est culpa, quia ipsum matrimonium ad hujusmodi fines secundarios dirigere, culpâ vacat; ergo etiam in actu conjugali. Verùm quid de hoc sit sentiendum, constabit ex dicendis.

Conjux debitum petens causâ solius delectationis, intra tamen honestatem et limites matrimonii, non quidem mortaliter peccat, cùm in ea non ponat ultimum finem, nec vellet illam ubicumque quærere, etiam in aliena: committit nihilominùs veniale peccatum, ut docent D. Aug.,de bono Conjugii, et lib. 5 contra Julianum, c. 7. D. Gregor. Respon. 10 ad interrogat. Et habetur cans. 33, q. 4, cap. Vir cum proprià. Et D.Thomas, locis cit. Idque definivit Innocent. papa XI, damnans hanc propositionem : Opus conju.... gii ob solam voluptatem exercitum, omni penitùs caret culpâ, ac defectu veniali. Sicut etiam comedens et bibens usque ad satietatem ob solam voluptatem, veniaiter peccat, prout determinavit idem pontifex in dam. natione propositionis 8. Ratio est, quia ibi intervenit debiti ordinis inversio dùm actus conjugalis suâ naturâ tendens ad bonum prolis, refertur ad finem voluptatis capienda; tum quia bonum delectabile, quod est naturæ sensitivæ consonum, non potest rectè esse finis operationis humanæ, sed solùm bonum honestum quod est naturæ rationali conforme; tum quia abusus est quærere actum propter delectationem illi adjun ctam, cùm delectatio sit propter ipsum actum, non verò actus propter delectationem illi adhærentem. Ita D. Thomas in 4 Sent. dist. 31, q. 2, art. 3, ubi addit

quòd si delectatio quæratur ultra honestatem matrimonii, ut scilicet aliquis in conjuge non attendat quòd conjux est, sed solùm quòd mulier est, idem paratus facere cum ca si non esset conjux, est peccatum mortale, et talis dicitur à D. Ilieronym. ardentior amator uxoris voluptates enim quæ de meretricum amplexibus capiuntur, in uxore damnandæ sunt. Hæc D.

Thomas.

Hline D. Thomas in additionibus ad 3 p.,q. 49, art. 5, ad 5, docet: Quòd quamvis intendere sanitatis conservationem, non sit per se malum, tamen hæc intentio efficitur mala, si ex aliquo sanitas intendatur quod non est ad hoc ordinatum; sicut qui ex sacramento Baptismı tantùm salutem corporalem quæreret. Et similiter est etiam in proposito de actu matrimoniali. Nempe quòd debitum petere causâ sanitatis consequendæ aut tuendæ est culpa venialis, quia perversio debiti ordinis est, actum conjugalem, qui suå naturâ refertur ad bonum speciei, referre ad bonum individui. Aliqui tamen volunt quòd quando aliud medium aptum non invenitur ad instaurandam vel tuendam sanitatem, tunc nulla sit culpa nec perversio ordinis debiti, cùm in eo fine bonum prolis ac fidei, quamvis remotè, includantur; benè tamen ubi aliud medium conveniens occurrit: tunc enim erit culpa venialis.

Quares 1° utrùm conjux peccet venialiter petendo debitum ad vitandam incontinentiam in scipso. Respondet D. Thomas in 4 sent.,dist. 31, q. 2, art. 2, quòd si aliquis per actum matrimonii intendat vitare fornicationem, in conjuge non est aliquod peccatum ; quia hoc est quædam redditio, quod ad bonum fidei pertinet. Sed si intendat vitare fornicationem in se, sic est sibi aliqua superfluitas; et secundùm hoc est peccatum veniale. Nec ad hoc matrimonium est institutum nisi sccundùm indulgentiam quæ est de peccatis venialibus. Hæc D. Thomas. Idemque docet super cap. 1 ad Cor. 7, ubi Apostolus præmiserat ut unusquisque uxorem habeat, etc., Deinde subdit: Hoc autem dico secundùm indulgentiam, non secundùm imperium. Item D. August., de Bono conjug., c. 10; D. Gregor. lib. 32 Moral., c. 18, et alii sancti Patres super relatum Apostoli locum. Ratio est, quia talis petens, vel impellitur à concupiscentià, et tunc impulsus ille est culpa venialis; aut non impellitur, et tunc utitur medio quo minimè indiget, sicque est superfluitas et inordinatio quædam, tum quia aliis modis convenientioribus, vel per orationem, vel per alia pia exercitia, incontinentiam propriam vitare posset; cùm aliunde nihil ex parte alterius conjugis ab illo requirat actum matrimonialem. Sicque eligens istud medium in quo inest tanta voluptas, verè ob delectationem accedit, proindeque culpam venialem committit. D. Antoninus tamen 3 p., tit. 1, c. 20, § 11, id sic explicat. Aut enim talis accedit ad actum conjugalem causâ vitanda fornicationis in se, quamvis aliis modis tunc mente occurrentibus aut se offerentibus posset illam vitare, sed magis vult isto modo delectabili uti, quàm domare carnem et fugere consortia, etc., et tunc est veniale peccatum. Aut assumit actum conjugii ad vitandam in se fornicationem, non quia

est delectabilior, sed quia tunc non posset alio modo meliùs cam vitare. Ita quòd voluptas non movet ipsam, sed amor vitanda fornicationis, puta si tunc sit de necessitate aliam feminam in secretò allocuturus, à quâ se tentari expertus est, etc. Et tunc nullum est peccatum, saltem quando generatio prolis et finis primarius; vitatio verò fornicationis propriæ est solùm secundarius et applicans ad concubitum.

Quæres 2° utrùm illicitus sit concubitus inter conjuges quando uxor est gravida, etc. Respondet D. Thomas in 4 Sent., dist. 31, in expositione textûs, quòd quamvis matrix post imprægnationem claudatur, tamen ex delectatione, ut Avicena dicit, movetur et aperitur : et ex hoc imminet periculum abortûs. Et idcò D. Hieronym. vituperat accessum viri ad uxorem imprægnatam, non tamen ita quod semper sit peccatum mortale, nisi fortè quando probabiliter timetur de periculo abortús. Hæc D. Thomas. Si igitur tempore prægnationis sit verisimile periculum abortûs utendo actu conjugali, tunc petere aut reddere est manifesta culpa lethalis. Utrùm autem sit venialis tunc exigere, secluso eo periculo, sub lite est. Quidam enim videntur hoc sentire, quia D. Thomas et alii auctores disputantes de culp hujus qualitate, dixerunt eam non esse mortalem, quasi supponentes eam esse venialem, et talem esse expressè tenent Alensis, Paludanus, D. Antoninus et Sotus. Alii verò negant esse culpam venialem, quia de hoc nulla reperitur prohibitio, et laqueum esset injicere animabus : cùm enim magnâ temporis matrimonii parte uxor sit gravida, abstinendum esset conjugibus ferè semper, vel innumera venialia forent admittenda. Cæterùm conveniunt auctorcs nullam esse culpam in reddendo, quia si in hâc petitione esset aliqua venialis incontinentia, reddendi tamen obligatio lege justitiæ præscripta reddentem ab eâ excusaret. Adde quòd sola venialis culpa in exigente non eximit alterum conjugem ab obligatione reddendi.

Quæres 3° utrùm ratione modi vel sitûs, conjugalis actus reddatur vitiosus. Resp. D. Thomas in 4 Sent., dist. 31, in expositione litteræ, quòd usus contra naturam conjugii est quando debitum vas prætermittitur, vel debitus modus à naturâ institutus quantùm ad situm : et in primo semper est peccatum mortale, quia proles sequi non potest, unde totaliter intentio naturæ frustratur. Sed in secundo modo non semper est peccatum mortale, ut quidam dicunt, sed potest esse signum mortalis concupiscentiæ: quandoque etiam sine peccato esse potest, quando dispositio corporis alium modum non patitur. Aliàs tantò est graviùs quantò magis à naturali modo receditur. Hæc D. Thomas. Si igitur tali concumbeadi modo generatio impediatur, puta quia semen receptum in vas femineum minimè retinetur, sed forås expellitur, aut si foret periculum illud effundi ratione modi exorbitantis concubitus, tunc esset peccatum mortale. Observant tamen B. Albert. Magnus, D. Antoninus, Paludanus, Cajet. et alii quòd per tales situs et modos innaturales et indebitos non impeditur generatio eò quòd semen viri intret in matricem per modum altractionis, et non per modum descensus.

[ocr errors]

Est tamen grave peccatum veniale, quando solius voluptatis captandae gratiâ isti modi innaturales usurpantur; et tantò graviùs quantò magis à naturali modo receditur. Unde graviter objurgandi ac reprehendendi sunt conjuges talia facientes, et ab his arcendi : non tamen propterea injiciendus est illis mortalis peccati scrupulus, nisi in casu posito, nempe quando impediretur generatio, et tunc mulier licitè non posset viro sic petenti debitum reddere; aut quando inesset aliqua prava intentio, vel signum mortalis concupiscentia, vel aliqua circumstantia addens malitiam lethalem. Tandem monendi sunt ex Apost. 1 ad Thess. 4 Ut sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii sicut gentes quæ ignorant Deum. Quando verò necessitas excusat, et infirmitas ac dispositio corporis alium non patitur concumbendi modum, tunc hujusmodi situs absque peccato usurpari possunt; ut quando femina est gravida, et sine periculo abortûs nequit aliter cognosci, aut vir ob nimiam pinguedinem non potest alio modo ad uxorem accedere, aliasque ob legitimas causas, semper tamen servato vase naturali.

Quæres 4° utrùm conjuges peccent quando optant prolem non concipi, eâque de causâ ab incœptâ copula se retrahunt, aut ab eâ abstinent. Resp. quosdam asscrere committi peccatum mortale; videtur enim esse contra finem matrimonii. Sanches tamen reputat esse solùm veniale, si conjuges tunc nihil efficiant quod prolis conceptionem impediret; tum quia finis præcepti non cadit sub præcepto, tum quia hoc non est de se malum, bonoque fine vestiri potest, ut ratione paupertatis, aut periculi mortis in patiendo, etc. Addit idem Sanches quòd si conjuges habentes copulan nondùm seminaverint, nec in eis adsit periculum seminandi extra vas, non est lethale se retrahere ab eâ ante seminis emissionem, quamvis nullus alius finis interveniret, quàm impediendi prolis generationem; quia etsi eam impedire emisso semine sit peccatum mortale contra naturam, ubi tamen omninò nulla seminis fit jactura, non est culpa lethalis. Sicut enim possunt conjuges commumi consensu à copula abstinere, ita ab 'incœptâ neutrius semine emisso resilire. Idque ex causâ facere nullum est peccatum, puta si seminatio noceret sanitati, vel conjuges sunt pauperes et prole abundant; sine causâ autem, est solùm veniale. Hæc Sanches. Verùm cùm conjuges tunc se exponant probabili periculo seminandi extra vas, non video quomodò in praxi id exerceri possit absque culpâ lethali. Adde quòd inchoare copulam animo illam non perficiendi ad prole carendum, est maxima inordinatio, et abusus, utpote contra finem à naturà intentum, quæ talem actum ad prolem ordinavit quando haberi potest, ita ut tunc nihil fiat quo positivè impediatur. Unde tales non excusat paupertas, aut periculum ex partu, scd debent continere. Non nego tamen quòd per accidens aliquando liceat actum conjugalen interrumpere, etiamsi ex naturæ concitatione secutura sit pollutio, puta dùm aliquis tunc intervenit, aut imminet periculum mortis inferendæ ab

hoste vel à ferâ, aut ob aliam similem causam tunc pra ter intentionem et voluntatem conjugum occurrentem.. An verò sit lethale quando ad impediendam prolis conceptionem, conjuges datâ operâ efficiunt ne simu!, sed tantùm unus post alium scminet, respondeo id pendere ex isto principio, an per hoc impediatur gcneratio; quod quidam affirmant, dicentes ex seming utriusque conjugis unum effici generationis prin cipium, uno per modum agentis, altero per modum patientis et recipientis se habente.

Alii vero docent ad generationem non esse absolutè necessarium utrumque conjugem unà simul seminare : experientiâ enim constat plures feminas invitas et nu!latenùs excitatas, proindeque non seminantes, recipientes tamen semen virile, concepisse. Nec obstat hanc simultaneam seminationem multùm conferre ad faciliorem et pulchriorem conceptum, quia non tenentur conjuges faciliorem generandi viam eligere, neque certiorem, sicut non tenentur uti mediis ad illam deservientibus, sed sufficit quòd generationi prolis absolutè non obstent. Verùm, cùm tales conjuges credant, absque simultaneo concursu, prolem non posse concipi, et ob hoc illum impedire conentur, videntur ex hâc prâva intentione et conscientiâ erroneå graviter peccare, nisi eam deponant. Quando prorsùs omninò desperatur de viri seminatione intra vas, sive illa impotentia perpetua proveniat à senectute, sive ab imbecillitate, sive à morbo, sive ex indispositione et improportione organorum, nequaquàm est licitus actus conjugalis cum eo periculo effusionis : ubi verò probabilis spes est viro seminandi intra vas, licitum est ad id conari ac experiri; et si quando semen effundatur, id contingit omninò per accidens et præter intentionem. Sic enim in can. Laudabiliter de frigid. et malefic., conceditur triennalis experientia conjugibus dubitantibus an impotentia sit perpetua.

Quares 5° utrùm conjuges frigidi et steriles peccent exercendo actum matrimonii? Respondet D. Thom. in 4 dist. 34, in 'expositione litteræ expendens illa verba: Si mulier causatur, dicens: Volo esse mater, et filios procreare. Ubi ait: Videtur ex hoc quòd ratione sterilitatis matrimonium solvi possit. Et dicendum quòd non, quia in sterilibus, etsi matrimonium non habeat intentum suum secundùm quòd est in officium naturæ, habet tamen secundùm quòd est remedium per carnalem copulam; unde ponitur hic procreatio filiorum pro carnali copula, quam mulieres verecundantur expetere. Hæc D. Thom. Cajet. 2-2, q. 153, art. 3, dicit quòd propterea sterilitas non reddit actum conjugalem illicitum, quia ex illo actu per sc loquendo nata est sequi generatio quamvis per accidens ratione conditionuni aliquarum personarum non sequatur. Moralia autem attendunt ad id quod secundùm suam naturam est, et non ad id quod per accidens in hâc rei complexione vel ætate invenitur. Per se autem semen à naturâ est ordinatum ad prolis generationem, alioquin non esset semen : unde quantumcumque in hâc vetulà aut sterili per accidens generatio sequi non possit, adhue tamen seminatio conjugalis intra vas non est

illicita. Hinc D. Thomas in 4 sent., dist. 34, q. unicâ, ⚫art. 2, ad 3, dicit quòd vetuli quamvis aliquando non habeant caliditatem sufficientem ad generandum, habent tamen caliditatem sufficientem ad carnalem copulam; et ideò conceditur eis matrimonium secundùm quod est in remedium, quamvis non competat eis secundùm quod est in officium naturæ. Et auctores communiter docent validum esse matrimonium contractum à sene, qui saltem conari et juvari potest aliquâ arte ad ejus consummationem, et intra femineum vas seminare: secùs dicendum si ad hoc fuerit omninò impotens. Nec est eadem ratio de feminâ : quæcumque enim, licet vetula aut frigida, semen recipere potest, et quamvis si defecerint ei muliebria, non habeat semen generativum, non propterea sequitur quòd matrimonium sit nullum, nec actus conjugalis illicitus, quia tunc solùm per accidens generatio sequi non potest. Hinc petere vel reddere debitum est illicitum quando omninò desperatur de facultate viri intra vas seminandi, sive hoc proveniat ex ejus imbecillitate aliove morbo, aut ex supervenienti feminæ arctitudine quæ non vult incisionem pati, ad quam tamen tenetur, etiam cum aliquo gravi dolore, ob scilicet jus quod in maritum transtulit, et quo uti non potest absque tali incisione, non tamen cum gravissimo morbi incommodo aut vitæ periculo. Vide D. Thom., loco cit., ad 5.

Ilinc etiam non videtur illicitus actus conjugii in feminà quæ potest semen recipere, quantumvis sit impotens ad illud retinendum aut seminandum; per accidens cnim se habet quod non possit semen retinere, nec est necessarium ad generationem quòd seminet, neque proinde impeditur quòd licitè possit debitum petere, juxta nostrum Ludovicum Lopem, 1 p., c. 79; et Sylvestrum, v. Debitum, et v. Matrimonium, quia matrix semen ad generationem necessarium retinere solet, et aliquando superfluum emittere.

§ 4. In quo explicatur secundum caput, nempe finis reddendi debiti.

Conjuges ad reddendum sibi debitum tenentur de necessitate præcepti sicut ad cætera justitiæ præcepta, et ille actus cadit sub præcepto affirmativo: scriptum est enim 1 ad Corinth. 7: Vir uxori debitum reddat, et uxor viro: nolite fraudare invicem. Ideòque mortale peccatum committit debitum denegans absque rationabili causâ excusante, alteri petenti ; et in petendo et reddendo debitum vir et uxor sunt æquales æquali tate proportionis, quia sicut vir tenetur uxori in actu conjugali et dispensatione domûs, ad id quod viri est, ita uxor viro ad id quod uxoris est. Ita D. Thomas in 4 Sent., dist. 32, q. unicâ, art. 3. Et ibidem, art. 1 in Sed contra, ait quòd sicut servus est in potestate domini sui, ita et unus conjugum in potestate alterius, ut patet 1 ad Cor. 7. Sed servus tenetur ex necessitate præcepti domino suo debitum servitutis reddere, ut patet ad Rom. 15.: Reddite omnibus debita, » etc. Ergo et unus conjugum ex necessitate præcepti tenetur alteri reddere debitum. Item quia matrimonium est ordinatum ad vitandam

fornicationem, ut patet 1 ad Cor. 7; sed hoc non possel fieri per matrimonium, si unus alteri non teneretur debitum reddere; ergo reddere debitum est de necessitate præcepti. Hæc D. Thomas. Igitur, regulariter loquendo conjux mortaliter peccat non reddens debitum alteri petenti expressè aut tacitè, nisi justam causam habeat, quia ad hoc se obligârunt ex contractu matrimonii, proindeque ex justitiâ, tradentes sibi invicem corpora, juxta illud 1 ad Cor. 7: Vir non habet potestatem sui corporis, etc. Ergo sicut in aliis etiam contractibus et materiis, qui negat debitum magni momenti creditori petenti, gravem ipsi facit injuriam, ita in nostro casu conjux denegans debitum alteri petenti. Sotus tamen, Sylvester et alii observant quòd quando conjux solummodò petit benevolè et amicabiliter, nec multùm instat aut urget, neque intendit in rigore alterum ex justitiâ obligare ad reddendum debitum, tunc iste denegando non peccat mortaliter, animo tamen paratus reddere si alter conjux seriò et iterùm illud exigeret, nec sit periculum incontinentiæ in illo, puta si vir tantùm remissè aut frigidè petat, aut rogatus acquiescat, etc.

D. Thomas in 4 Sent., dist. 32, art. 2, quæst in corp. docet quòd dupliciter debitum potest peti : uno modo expressè, ut quando verbis invicem petunt; alio modo interpretativè, quando scilicet vir percipit per aliqua signa quòd uxor vellet sibi debitum reddi, sed propter verecundiam tacet: et ita etiamsi non expressè verbis debitum petat, tamen vir tenetur reddere, quando expressa signa in uxore apparent voluntatis debiti reddendi. Et ibidem, art. 3, ad 2, ait S. doctor quòd quia vir nobiliorem partem habet in actu conjugali, naturaliter habet quòd non ita erubescat petere debitum sicut uxor; et inde est quòd uxor non ita tenetur reddere debitum non petenti viro, sicut vir uxori. Quod tamen non impedit quin sint æquales in actu matrimonii, quia hoc est per accidens. Unde S. doctor ibidem, art. 2, ad 4, dicit quòd non debet vir uxorem avertere ne petat debitum, nisi propter aliquam causam et etiam tunc cum mugnâ instantiâ averti non debet propter pericula imminentia. Si autem contingeret quòd maritus esset homo simplex nec auderet petere ob pudorem vel pusillanimitatem, tunc uxor reddere teneretur quando in eo apparerent signa voluntatis exigendi debitum, aut ex aliquibus indiciis in eo periculum incontinentiæ timeretur.

Hinc peccat conjux qui voluntariè impotentem se reddit ad sufficienter reddendum debitum, quod sic explicat D. Thomas ibidem, art. 1, ad 3, ubi ait, quòd si aliquis redditur impotens ad debitum solvendum ex causâ consecutâ ex matrimonio (puta cùm priùs debitum redditur et fit impotens ad debitum solvendum ulteriùs), mulier non habet jus plus petendi; et in petendo ulteriùs, se magis meretricem quàm conjugem exhi bet. Si autem reddatur impotens ex alterâ causâ, si illa est licila, sic iterùm reddere non tenetur, nec mulier exigere potest. Si non est, tunc peccat non reddendo, et peccatum uxoris, si in fornicationem propter hoc labstur, ci aliquo modo imputatur. Et ideò quantùm potest, operam dare debet ut uxor contineat. IIæc D. Thomas.

[ocr errors]

inde periculum incontinentiæ, et alter conjux facilè reddere posset.

Hine colligitur conjugem mortaliter peccare qui se mediis illicitis impotentem reddit, ut si crebrò se polinat, si ad alias accedat, advertens inde se reddi impotentem ad suæ uxori debitè satisfaciendum idque tenetur in confessione explicare, quamvis juxta aliquos postea totaliter impotens factus, non ampliùs peccet in non reddendo debitum, impotentiâ illum excusante. Item vir licitè non potest immoderatâ vitæ asperitate, notabili jejunio, aliisque macerationibus extenuare corpus et perdere vires quibus indiget ad sufficienter reddendum debitum uxori, neque illa potest se hoc modo extenuare, ita ut deformis et exosa viro effecta, det illi occasionem accedendi ad alias feminas. Neque conjux ordinariè debet diù abesse, nisi alter consentiat, aut justa necessitas id exigat. Non tenetur tamen vir uti cibis calidis, aliisque ut potentior fiat, sed sufficit ut impotentem non se reddat. Vide D. Antoninum 3p., tit. 1, c. 20, § 10, ubi etiam assignat plures casus in quibus conjux non tenetur alteri reddere debitum, nec peccat illud denegando, quos per breves quæstiones

afferimus.

Quacres 1° utrùm cum propriæ salutis detrimento conjuges teneantur sibi debitum reddere. Respondet D. Thomas negativè in 4 sent., dist. 32, a. 1, in corp., ubi ait quòd matrimonium est principaliter institutum in officium naturæ. Et ideò in ejus actu considerandus est motus naturæ secundùm quem nutritiva non ministrat generativè, nisi id quod superfluit ad conservationem individui. Quia hic est ordo naturalis, ut priùs aliquid in seipso perficiatur, et postmodùm alteri de suâ perfectione communicet; hoc etiam ordo charitatis habet qua naturam perficit. Et ideò cùm uxor in viro potestatem non habeat, nisi quantùm ad generativam virtutem, non autem quantùm ad ea quæ sunt ad conservationem individu ordinata, vir tenetur uxori reddere debitum in his quæ ad generationem prolis spectant, salvâ tamen priùs personæ incolumitate. Hæc D. Thomas. Igitur obligatio reddendi debitum intelligi debet salvâ consistentiâ et sanitate persona: nam generandi opus à naturâ ordinatum est ad bonum speciei sine malo individui. Hinc D. Antoninus loco cit. infert quòd vir vulneratus ac febri laborans aut graviter infirmus non tenetur reddere debitum, quia id ei foret valdè nocivum. Item non tenetur existens in balneis vel statim ac exit à balneis, quia co tempore grave periculum copula infert. Item mulier furis incorrigibilis potest fugere, eumque relinquere, ne cum co capiatur, et morte plectatur. Item non tenetur conjux alteri immoderatè ac sæpius quàm par est petenti, semper reddere debitum, quia notabiliter vires extenuat. Imò illicitum est viro reddere debitum cum notabili salutis sux detrimento, et similiter uxori, quia vitæ dominium non habent. Et hanc culpam esse mortalein quidam volunt, nisi vel inadvertentia tanti damni excuset, vel subsit grave periculum incontinentiæ in exigente; tunc enim saltem licitum est reddere ex charitate. Si tamen infirmitas fuerit levis, ut dolor capitis, aut dentis, etc., non videtur causa sufficiens, præsertim si petens subiret

Quæres 2o utrùm conjux sanus cum propriæ infectionis periculo teneatur debitum reddere leproso, aliove morbo contagioso laboranti. Respondet D. Thomas lib. 4 Sent., dist. 32, a. 1, ad 4, quòd lepra solvit sponsalia, sed non matrimonium : unde uxor etiam viro leproso tenetur reddere debitum si exigat; non tenetur ei cohabitare, quia non ita citò inficitur ex coitu, sicut ex frequenti cohabitatione. Et quamvis proles generetur infirma, tamen melius est ei sic esse quàm penitùs non esse. Hac D. Thomas. Quod tamen D. Antoninus loco cit., Cajetanus in Summâ, verbo Matrimonium, et alii explicant et limitant in casu quo ex redditione debiti non immineret sano periculum infectionis. Et in hoc sensu intelligi debet can. 2 de conj. leproso, quoniam redditio debiti conjugalis debet esse non tantùm salvà consistentiâ, sed sanitate subjecti, cùm non teneatur ægritudinem vel debilitatem notabilem incurrere propter debitum reddendum, ideòque nec lepram quæ majus est malum. Unde in hujusmodi casu videtur standum consilio medicorum de periculo infectionis, consideratis particularibus circumstantiis et qualitatibus. Idem prorsùs dicendum videtur, si alter conjux lue venereà laboret; tunc enim non tenetur conjux sanus cum periculo notabilis infectionis ei debitum solvere, quia eadem est ratio ac de leprâ. Dicunt autem medici certius infectionis periculum imminere viro accedenti ad mulierem leprâ aliove contagioso morbo infectam, quàm mulieri sanæ accedenti ad virum infectum.

Quæres 3° utrùm sit licitum petere aut reddere debitum tempore menstruorum. Respondet D. Thomas in 4 Sent, dist. 32, art. 2, q. 3, quòd circa hoc quidam dixerunt quòd mulier menstruata sicut non debet petere debitum, ita nec reddere: sicut enim non teneretur reddere si haberet infirmitatem in propriâ personâ, cx quâ periculum ei immineret, ita non tenetur reddere ad vitandum periculum prolis. Sed ista opinio videtur derogare matrimonio, per quod datur omnimoda potestas viro in corpus mulieris quantùm ad matrimonialem actum. Nec est simile de infirmitate corporis prolis et periculo proprii corporis, quia si mulier infirmatur, certissimum est quòd ex carnali actu periculum ei imminet; non autem ita certum est de prole, quæ fortè nulla sequetur. Et ideò alii dicunt quòd mulieri menstruatæ nunquàm licet petere debitum si tamen vir ejus petal, aut petit scienter aut ignoranter: si petit scienter, tunc debet eum avertere precibus et monitis, tamen non ita efficaciter ut possit er esse occasio in alias damnabiles corruptelas incidendi, si ad id pronus credatur; si autem petit ignoranter, mulier potest aliquam occasionem prætendere, vel infirmitatem allegare, ne debitum reddat, nisi periculum viro timeatur tamen finaliter, si vir non desistit à petitione, debet reddere debitum poscenti. Passionem verò suam non est tutum indicare, ne forte vir ex hoc abominationem ad eam concipiat, nisi de viri prudentià præsumatur Hactenùs D. Thomas.

:

tunc

An autem petere debitum eo tempore sit pecca

« VorigeDoorgaan »