Pagina-afbeeldingen
PDF

irvigilent, vel eam in domo occludendo, vel impediendo ne sola exeat, aut alium alloquatur. Uxor verò innocens sciens virum suum publicam habere concubinam, præcepto charitatis tenetur illum prout potest corrigere, si spes sit emendationis et fructùs, ac præcavere scandalum faciendo divortium, si inde viri emendatio speretur. Si verò ex hoc non sperel virum suum concubinam relicturum, et aliunde fecerit quod in se est ut corrigatur, tunc potest illius conjugio uti, quia ex quo nullam habet viam huic malo occurrendi, cessat respectu illius ratio scandali et suspicio patrocinii ac participationis in crimine viri; nullus enim credit viri concubinatum de illius consensu procedere, sed potiùs illi displicere. Vide divum Antoninum loco citato.

§ 1. Utrùm adulter et adultera teneantur ad aliquam restitutionem faciendam.

Quamvis adulterium sit contra justitiam, si tamen de facto nec prolis, nec ullum prorsùs damnum marito aut filiis legitimis inde proveniat, certum est tunc adulterium restitutionis obligationem nullatenùs inducere. Difficultas solùm est ad quid teneantur adultera et adu!ter, quandò susceptâ prole illis certissimè constat spurium educari in domo mariti ejus expensis, aut illi in hæreditate succedere unà cum filiis legitimis. Cùm enim hujus damni causa sit injusta, absque dubio ad illud reparandum juxta vires suas tei;entur, aut manifestè si negotium id patiatur, aut occultè sub aliquo velamine, vel per interpositas personas : solùmque restat examinandum quânam viâ et modo his malis occurrere possint et debeant. Incipiendo ab adulterâ, certum est inprimis quòd si pinguem dotem attulerit aut bona adventitia habuerit, quibus in eodem genere hujusmodi damna compensare valeat, ad id tenetur, nisi ipse adulter de propriis bonis integrè satisfacere velit, quia tunc ad miliil obligatur. Verùm si remedium istud non suppetat, quid agendum? videtur quòd tunc adultera prudenter et caulè absque sui infamatione filium spurium inducere debet et curarè quantùm potest ut religionem hæreditatis incapacem ingrediatur et suscipiat; ex ju- stitià enim tenetur facere quanlùm potest ut legitimi filii et hæredes fiant indemnes, sive per hunc, sive per alium modum. Hinc quandoque obligari poterit ad crimen secretò ipsi spurio declarandum, dùm scilicet alia via mon apparet, et aliunde verisiiniliter speratur quòd spurius ipsi fidem adhibebit, damnaque impediet, eò quòd sit vir simplex, bonus et timens Deum, nec inde matri periculum infamiæ emergat, cùm filio intersit adulterium illius abscondere. Verùm cùm opinio communis doceat filium non teneri matri etiam juranti esse spurium ac in articulo mortis id attestanti fidem adhibere, si contingat eum hujusmodi testimonio non moveri, neque hæreditati ac bonis patris putativi cedere velle, quid agendum in hoc casu ? Teneturne adultera marito crimen suum revelare? Sanè, si nullus ex tali manifestatione speretur fructus, ad illam non teneri constat. Quare tota difli

cultas consistit in hoc, an quandò moraliter certa cst, aut probabiliter sperat se hoc modo profuturam, puta quia maritus dotabit prolem postquàm sciet non esse suam, aut liberè hæredem instituet, aut alio modo convenienti huic nocumento providebit; an scilicet tunc etiam cum periculo propriæ vitæ aut famæ, leneatur uxor adulterium et spurium marito declarare; dico primò per se et regulariter loquendo, uxorem minimè ad hoc teneri, quandò moraliter certa esl quòd maritus eam vel filium spurium, vel adulterum occidet, aut quòd sequentur inde sui infamatio, inimicitiæ, scandala, aliaque multa nocumenta. Ita communiter auctores. Conclusio hæc definita videtur ab Innocentio papà III, in cap. 0fficiis, de pœnit. et remiss., ubi declarat non esse denegandam absolulionem uxori quæ prolem susceperat ex adulterio, aut filium alienum marito supposuerat, etiamsi nollet ipsi laie crimen revelare propter metum, etc. Videndus est D. Raymundus, in Summâ lib. 2, tit. de Raptoribus. § 10. Probatur conclusio; non enim tenetur homo perdere vitam aut libertatem ut satisfaciat debito pecuniario, proindeque nec uxor tenetur vitam aut famiam perdere ut impediat damna temporalia mariti ac filiorum legitimorum. Ergo vera est nostra conclusio. ProY. anteced. quia nemo obligari potest ad restituendum res inferioris ordinis, quales sunt bona temporalia, cum jacturâ rerum superioris ordinis, quales sunt vita et fama, prout ostendi poterit in tractatu de Justitiâ, sive de Restitutione; tum quia ex duobus malis minus est eligendum, quandò ambo vitari nequeunt, dist. 15, cap. Duo mala; et cap. Nervi. Alqui minus malum est quòd hujusmodi temporalia damna mariti et filiorum legitimorum non impediantur aut non restituantur, quàm quòd uxoris vita vel fama deperdatur totque sequantur scandala; ergo tunc uxor non tenetur ad faciendam restitutionem, utpote quae censenda est impossibilis. Si verò ex manifestatione criminis speretur fructus absque hujusmodi periculo vitæ aut famæ uxoris, tunc ad eam videtur adigenda. Verùm iste casus rarissimus est, et prudentiam requirit extraordinariam, nec de facili est consulendus. Imò auctores monent confessarium, ne supra modum urgeat adulteram etiam in articulo mortis constitutam ut crimen suum marito detegat, ob rationes jam allatas; neque consulendum esse ei ut etiam post mortem detegatur per confessarium de illius consensu , quia fortè erit periculum ne ipse confessarius aut proles adulterina occidantur, vel iste sigilli confessionis violator et iniquæ diffamationis auctor reputetur; uisi fortè per chartam proprià defunctæ manu scriptam, signatam sigillatam, et clausam, ac directam ad maritum posset his malis occurrere, non indicando ei se scire secretum quod continet, etc. Dixi, per se et regulariter loquendo, adulteram ad hanc manifestationem cum hujusmodi periculo vite aut famæ propriæ non teneri, etiamsi iude speretur fructus. Nam si regnum aliquod, silente adulterâ, deberet transire ad spurium crudelem, hæreticum mori

Ltisque pcrditum : è converso verus ac legitimus hæres optimæ indolis, valdèque populo utilis ipso regno potiretur si illa crimen suum detegeret, ad id tenereuur. Similiter etiam quandò ex hàc manifestatione paeificaretur regnum, et impedirentur bella ac cædes quæ ex successione spurii succrescerent; tunc enim ad id obligaretur pro communi reipublicæ bono quod quisque jure naturæ præferre debet bono proprio. llem dicendum videtur si filii legitimi occasione illius spurii nedùm bonorum temporalium, sed etiam famæ ct honoris detrimentum patiantur, si paria sint detriomenta, et nulla alia apud homines consurgat infamia ex hac declaratione quam solius matris (quod tamen rarò contingit, eò quòd ex ejus infamiâ tota quoque ejus familia sit infamiæ notâ respersa) et ratio est quia mater est nocens, filii verò legitimi innocentes, sicque cum pari detrimento, ipsorum damna avertere tenelur. Quidam idem dicendum putant quandò mater est de adulterio valdè suspecta, et de hoc malè audit apud maritum et alios, vel si circa vitæ honestatem sit penitùs infamata : volunt enim quòd tunc si non sit aliud periculum quàm novæ infamationis, tenetur illa spurium declarare, si hoc prudentum arbitrio expediens judicetur, ac profuturum credatur. Ratio est quia talis femina ex eâ revelatione non periclitatur de famâ, cùm eam penitùs amiserit. Cum quo tamen stat quòd adultera aliunde boni nominis, nullâque laborans infamiâ non possit obligari ad crimen suum detegendum cum periculo vitæ aut famæ, sed tantùm quòd tunc meliori modo quo poterit damna resarcire lebeat, imminuendo solitos sumptus, laborando, aliquid lucrando, etc.; et tandem conteri de peccato, ac retinere semper propositum satisfaciendi si aliquando commodè facere valeat, reliquum misericordiæ divinæ relinquendo, ut dicit Innocent. III, loco citato. Quoad obligationem adulteri, omnes auctores conveniunt eum teneri ad infamiam marito reparandam, si quà respersus fuerit ex ejus adulterio, quia est causa illius injusta. Controversia tantum est an teneatur restituere marito expens;»s quas facit in educatione spurii et reparare damna, etc. Sotus, lib. 4 de Justitiâ, quæst. 7, art. 2, asserit adulterum non obligari tanto restitutionis vinculo, quanto adulteram, præsertim si illa sponte suâ in adulterium consenserit. ldemque docent plures recentiores apud Lessium, lib. 2., cap. 10, dub. 8, lium. 45. Dico tamen adulterum teneri ad restitutionem damnorum seu alimentorum quæ maritus præbet spurio, et bonorum quibus occasione illius filii legitimi injustè privantur. Ita Cajetanus, Sylvester, D. Antoninus, et alii ferè communiter. Explicatur conclusio : Si adulter dubitet an proles sit sua ex aliquibus probabilibus conjecturis, puta quia adultera alios unc ad copulam admisit, aut eodem tempore vognita fuit à marito, etc., tunc ad illa omnia damna subsequentia reparanda non tenetur, quia possessio stat pro matrimonio, cujus favor prævalet. Sicque

dum maritus illo tempore non est absens, filius ferè TII. xiv.

semper judicatur ex legitimo toro quia melior est evidenter constet de contrario; tum procreatus, nisi conditio possidentis; adulter autem possidet suam libertatem et pecuniam, nec ob dubiam obligationem debet eâ spoliari, sicut neque ille filius jure legitimitatis privari. Cum quo tamen stat quòd si adulter ex coiijectur; urgentibus et indiciis evidentibus indubitanter et cer tissimè reputet spurium esse suum filium , illumque relinquat inter filios legitimos mariti cum quibus enutritur, tenetur coram Deo et in conscientià ad ea damna compensanda, scilicet ad restituendas expensas sustentationis spurii, saltem post tertium ejus nativitatis annum, quia scilicet jure communi ad matrem pertinet filium alere usque ad illud tempus, c. de patria potestate, lege Nec filium, Quòd si iste spurius, aut alius illegitimus filius exponeretur, tunc adu!ter aut fornicator temeretur ad restitutionem expensarum quas fecit xenodochium in alendà prole illegitinià etiam in tribus primis annis; nam mater alimenta !;;. ctis solùm tribuere tenetur quandò id commodè facere potest: supponimus autem quòd in nostro casu id non possit ob periculum infamiæ. Probatur conclusio destruendo fundamentum adversariorum. Quamvis enim adulter non suaserit adulterae ut supponeret filium marito, suo tamen injusto actu, est verè causa ut maritus credat spurium esse filium suum legitimum, eoque titulo ipsi praebet alimenta aliaque necessaria. Idque non per accidens contingit, sed per se, cùm error iste sæpè consequatur ad prolem alienam durante matrimonio susceptam. Ergo censendus est etiam persecausa efficax damnorum quæ ex tali errore proximè consequuntur : quod enim est causa caus;e, est caiisa causati. Proindeque cùm adulter sit per se causa talis erroris mariti, ex quo omnia i!la damna provcniunt, dando operam rei illicitæ ex quâ prævidebat illa damna marito eventura, tenetur ad ea reparanda. Confirmatur. Quia adulter non minùs est causa proxima hujusmodi damnorum quàm ipsa adultera. Ergo eàdem obligatione ad ea reparanda ligatur. Prob. anteced. Uterque enim eodem actu, eodemque inodo ad istud damnum inferendum concurrit: ideò enim mater damna hæc censetur causare, quia sciens et prudens dat operam actui adulterii, quod ex naturà suâ ordinatur ad generationem, et permittit prolem ex illo susceptam remanere in domo mariti, cum talibus circumstantiis, ut maritus ac cæteri credant csse filium legitimum, etc. Atqui adulter eodem prorsùs modo concurrit ad istam suppositionem. Ergo eodem modo concurrit ad causanda hujusmodi damna. Prob. min. ldeò enim maritus ex crrore credit hunc infantem esse suum filium, et in domo suà enutriendum , quia videt in utero propriæ uxoris positum, generatum, ac illius esse partum. Ergo adulter qui injustè illum generando ibi illum reposuit, concurrit etiam proximè et immediatè sicut ipsa adultera ad huiusmodi deceptionem, eaimque moraliter fovet, proinde. que æquè censetur causare damna, quæ ex illo mariti errore consequuntur, qua;sidiù relinquit spuriiim enu

[ocr errors]

uricnlum in domo patri. putativi, nec illum iii suam . tranfert, ut tanquàm verus pater illius curam habeat. Quamvis enim adultera immediatiùs supponat spurium illum marito, adulter tamen non desinit esse causa proxima suppositionis, quatenùs suo facto iniquo conjecit adulteram in hujusmodi necessitatem, ne scilicet adulterium cum maximo propriæ ejus vitæ aut famæ periculo manifestaretur. Nec refert adulteram non conjici in hanc necessitatem invitam et nolentem. 'Non refert, inquam : qui enim alteri consulit homicidium, non desinit propterea ei cooperari, ex hoc quòd alter volens et consentiens illud perpetraverit, quia influxus illius in damnum proximi non tollitur per hoc quòd instrumentum liberum ac spontaneum applicuerit ad damnum inferendum. Unde in nostro casu solùm inferri potest adulterum nullam injuriam intulisse femina: consentienti, nec teneri ad aliquid restituendum ei, non autem quòd marito et filiis legitimis restituere non debeat, ad quorum nocumenta unà cum feminâ efficaciter et injustè concurrit. Nec valet dicere quòd adulter nec intendit nec consuluit hujusmodi nocumenta, proindeque ad nihil tenetur, perinde ac si adultera procuraret sibi abortum foetùs animati, ipsa sola foret homicidii causa, non verò adulter, quamvis illi occasionem et materiam abortùs dederit ex copulà pr;ecedenti. Non valet, inquam, nec est paritas it. exemplo adducto, quia abortus per se et regulariter non sequitur ex adulterio susceptâ prole, sed tantùm per accidens ex malitià mulieris, cui proinde soli imputari debet; nullatenùs verò adultero, nisi illum constiluerit aut procuraverit. Atverò ex susceptâ prole adulterinà per se et ex naturâ rei sequitur error et deceptio mariti, ex quo errore regulariter adveniente oriuntur damna jam relata, quorum proinde adulter tam bene censetur causa ac ipsa adultera. Hæc materia fusiùs habetur in tractatu de Just.

§ 2. An et quando usus conjugii matrimonialis vitiuri possit.

Pauca quædam de istâ materià lubricâ tetigi in primà parte Decalogi in expositione quarti præcepti art. 3, § 2. Nunc autem charitatis motivo ductus eamdem materiam denuò pertractare, et paulò uberiùs explanare cogor, ut confessariorum commoditati et poenitentium saluti spirituali consulana. Porro, ut verecundiæ parcam, nihil ex meo dicere intendo, sed omnia usque ad ipsa verba à D. Thomâ, D. Antonino, aliisque piis et probatis auctoribus referre ac mutuare volo; lectores rogans ut eo animo legant, quo ego sexaginta sex annos habens scribo.

Matrimonium esse bonum ac honestum, ejusque usum et actum fieri posse sine peccato probat D.Thomas, 2-2, q. 53, art. 2, quia peccatum in humanis actitus est quod est contra ordinem rationis. Habet autem hoc rationis ordo, ut quælibet convenienter ordinet in suum finem. Et ideò non est peccatum si per rationem homo utatur rebus aliquibus ad finem ad quem sunt modo et ordine convenienti , dummodò ille finis sit aliquod

verè bonum. Sicut autem est verè bonum quòd conservatur corporalis natura unius individui, ita etiam est quoddam bonum ercellens quòd conservetur natura speciei humanæ. Sicut autem ad conservationem vitæ unius hominis ordinatur usus ciborum, ita ad conservationem totius humani generis usus venereorum. Undt D. August. dicit in libro de Bono conjugali, cap. 16: Quod est cibus ab salutem hominis, hoc est, concubitus cc salutem generis. Et ideò sicut usus ciborum potest csse absque pcccato, si fiat debito modo et ordine secundùm quod competit saluti corporis, ita etiam et usus venereorum potest esse absque omni peccato, si fiat debito modo et ordine, secundùm quod est conveniens ad finem generationis humanæ. Hactenùs D. Thomas Et ibidem, ad 2, dicit quòd medium virtutis non attenditur secundùm quamtitatem, sed secundùm quòd convenit rationi rectæ. Et ideò abundantia delectationis, quæ est in actu venereo, secundùm rationem ordinato, non contrariatur medio virtutis. Et præterea ad virtutem non pertinet quantùm sensus exterior delectetur, quod consequitur corporis dispositionem, sed quantùm appetitus interior ad hujusmodi delectationes efficiatur. Nec ex hoc etiam quòd ratio non potest liberum actum rationis ad spiritualia consideranda simul cum illà delectatione habere, ostenditur quòd ille actus sit virtuti contrarius: non enim est virtuti contrarium, si rationis actus aliquando intermittatur aliquo, quod secundùm rationem fit. Alioquin quòd aliquis se somno tradat, esset contra virtutem. lfoc tamen quòd concupiscentia et delectatio venereorum non subjacet imperio et moderationi rationis, provenit ex pœnà primi peccati, in quantum scilieet ratio rebellis Deo meruit habcre suam carnem rebellem, ut patet per D. Augustinum, lib. 13 de Civit. Dei, cap. 13. Idem repetit D. Thomas in Supplemen., q. 40, art. 4, ad 3; et ibidem art. 1, dicit quòd ad excitandum ad actum quo defectui speciei subvenitur, divina providentia delectationem apposuit in illo actu, quâ etiam animalia bruta novet, in quibus non est infectio peccati originalis. Cajetanus, 2-2, a. cit., sic a:!: Nota contra scrupulosas mentes quòd sine omni peccato actus venereus exerceri potest et exercetur, quando actus conjugalis est debitis circumstantiis honestatus, inter quas circumstantias non est ut persona non delectetur, aut non complaceat sibi delectatio. Complacentia enim voluntaria in delectatione operis talis, aliàs benè circumstantionati, puta propter prolem, etc., nullum omninò peccatum est, sed donum Dei est absolutè generi humano collatum, sicut et cæteris animalibus. Unde persona non debet de hujusmodi delcctatione perceptâ dolere, sed potiùs Deo gratias agere. Hæc Cajetanus. Ut autem i!!e actus cohonestetur, debet habere aliqua bona: ut enim ait D.Thomasin 4Sent., dist. 31, q. f, in corp., nullus sapiens debet jacturam aliquamsustinere, nisi pro aliquà recompensatione alicujus æqualis vel melioris boni.Unde electio alicujus quod aliquam jacttiram habet annexam, indiget alicujus boni adjunctione per cujus recompensationem ordinetur et honestetur. In conjunctione autem viri et mulieris rationis jactura accidit; tum quia propter vehementiam delectationis absorbetur tune rationis actus ut non possit aliquid intelligere in ipsâ, sicut Philosophus dicit; tum etiam propter tribulationem carnis quam oportet tales sustiiiere ex sollicitudine temporalium, ut patet ex Apostolo 1 ad Cor. 7. Et ideò electio talis conjunctionis non potest esse ordinata nisi per recompensationem aliquorum, ex quibus dicta conjunctio honestetur. Et hæc sunt bona quæ matrimonium excusant, et honestum reddunt. Et ibidem, art. 2, tria illa bona enumerat, nempè prolem, fidem et sacramentum. Est enim matrimonium signum rei sacræ, nempe conjunctionis Christi cum Ecclesiâ, inducitque indivisibi

litalem et inseparabilitatem. Est etiam in officium naturæ, et sic respicit usum conjugalem. In quantum autem est in officium naturæ duobus ordinatur. Quorum unum exigitur ex parte ipsius agentis, hoc est, intentio finis debiti; et sic ponitur bonum matrimonii, proles. Aliud exigitur ex parte ipsius actùs qui est bonus in genere, ex hoc quòd cadit supra materiam debitam ; et sic est fides, per quam homo ad suam accedit, et non ad aliam. Hactenùs D. Thomas. Igitur actus matrimonii ut cohonestetur debet fieri ob finem debitum et modo convenienti, nempe causâ generandi prolem, aut reddendi debitum, prout expressè docet D. Thomas, in Supplemento, quæst. 49, art. 5, dicens quòd duobus solùm modis coiijuges, absque omni peccato conveniunt, scilicet intentione et causâ procreandæ prolis, et debiti reddendi; aliàs autem semper ibi est peccatum ad minus veniale. Et ad haec duo capita reducemus omnia peccata quae in usu matrimonii fieri possunt à conjugibus, et quæ communiter referuntur ab auctoribus: nos verò breviter ac moderatè ea perstringemus duobus § sequentibus.

§ 5. In quo explicatur primum caput, nempè finis generandæ prolis.

Dico quòd ut actus conjugii sit licitus et honestus, exercendus est causâ et intentione generandæ prolis, ct quoties conjuges ab hoc fine ita recedunt, ut quantùm est ex vi illius actùs, per se generatio sequi non possit, toties mortaliter peccant. Ita communiter auctores. Probatur quia cùm Deus matrimonium instituerit ad generis humani multiplicationem, illo debitè utens ad hunc finem, peccare nequit : aliàs Deus aliquid illicitum instituis, et et mandàsset. Unde sicut usus ciborum ordinari debet ad conservationem individui, ita et usus venereorum ad conservationem geneneris humani. Sicque est licitus et honcstus, si fiat debito modo et ordine secundùm quod est conveniens ad finem generationis humanæ.

Observat tamen D. Thomas in 4 Sent., dist. 31, q. 2, art. 2, ad 1, quòd ut carcat culpâ etiam veniali, non est sistendum in prole et desiderio habendi successorem , sed proles ulteriùs referri debet in Deum et ad cultum ejus amplificandum, saltem implicitè. Alioquin concubitus hominum à coitu brutorum non multùm differret, nec bonum Sacramenti haberet: natura enim

bonum prolis intendit, ut in ipsâ species conservetur; bonum autem Sacramenti exposcit ut referatur im Deum. Nec inde inferri debet motum naturæ esse malum, sed imperfectum esse, nisi ad aliquod Sacramenti bonum referatur. Nec tamen opus est in ipso actu conjugali expressè reminisci illius aut alterius finis, sed satis est si habitualiter referatur ad illos, puta si conjuges à principio' matrimonium inierint propter istos fines, nec intentionem actu contrariam habeant; imò Sylvester, verbo Debitum, q. 12, v. 2 , postquàm dicit quòd ut actus conjugalis sit meritorius, proles ad Dei obsequium referri debet, subit id esse verum quamvis conjuges nihil de obsequio divino tunc cogitent, sed solùm de successore, quia ex quo conjux est in Dei gratià , ncc malum finem intendit, virtualiter refert illud opus in Deum. Ilinc colligitur conjugem utentem matrimonio, nec expressè intendentem, nec excludentem prolem, sed illius immemorem, solùmque intendentem copulari conjugi tanquàm conjugi, minimè peccare, quia, etsi non intendat prolem formaliter, benè tamen virtualiter, eò quòd actus ille suâ naturâ ad prolis generationem tendat, nec ex operantis intentione ad alium finem referatur. IIinc infertur quòd si actus conjugalis referatur in finem mortalem , erit culpa mortalis, quia actus in pravum finem relatus talis est qualis finis; et ubi finis est veiiialis, culpa erit solùm venialis. Quidam volunt quòd quando fines extranei (in se tamen liciti) non sunt fines principales ad quos primò actus conjugalis referatur, $ed secundarii et motivi applicationis ad concubitum, nulla est culpa, quia ipsum matrimonium ad hujusmodi fines secundarios dirigere, culpâ vacat; ergo etiam in actu conjugali. Verùm quid de hoc sit sentiendum , constabit ex dicendis. Conjux debitum petens causâ solius delectatioiiis, intra tamen honestatem et limites matrimonii, non quidem mortaliter pcccat, cùm in ea non ponat ultimum finem , ncc vellet illam ubicumque quærere, etiam in aliena : committit nihilominùs veniale peccatum , ut docent D. Aug.,de bono Conjugii, et lib. 5 contra Julianum, c. 7. D. Gregor. Respon. 10 ad interrogat. Et habetur caus. 33, q. 4, cap. Vir cum proprià. Et D.Thomas, locis cit. Idque definivit Innocent. papa XI, damnans hanc propositionem : 0pus conjugii ob solam voluptatem exercitum, omni penitius caret culpâ, ac defectu veniali. Sicut etiam comedens et bibens usque ad satietatem ob solam voluptatem, veniaiter peccat, prout determinavit idem pontifex in damnatione propositionis 8. Ratio est, quia ibi intervenit debiti ordinis inversio dùm actus conjugalis suâ naturâ tendens ad bonum prolis, refertur ad finem voluptatis capiendæ; tum quia bonum delectabile, quod est nauuræ sensitivæ consonum, non potest rectè esse finis operationis humanæ, sed solùm bonum honestum quod est naturae rationali conforme; tum quia abusuâ est quærere actum propter delectationem illi adjun ctam , cùm dclectatio sit propter ipsum actum, non verò actus propter delectationem illi adhærentem. Ita D. Thomas in 4 Sent. dist. 51, q. 2, art. 3, ubi addit quòd si delcetatio quaeratur ultra honestatem matrimonii, ut scilicet aliquis in conjuge non attendat quòd conjux est, sed solùm quòd mulier est, idem paratus facere cum ca si non esset conjux, est peccatum mortale, et talis dicitur à D. Ilieronym. ardentior amator uxoris: voluptates enim quæ de merelricum amplexibus capiuntur, in uxore damnandæ sunt. lIæc D. 'Thomas. Ilinc D. Thomas in additionibus ad 5 p.,q. 49, art. 5, ad 5, docet: Quòd quamvis intendere sanitatis conservationem, non sit per se malum, tamen hæc intentio efficitur mala, si ex aliquo sanitas intendatur quod non est ad Iloc ordinatum; sicut qui ex sacramento Baptismis tantium salutem corporalem quæreret. Et similiter est etiam in proposito de actu matrimoniali. Nempe quòd debitum petere causâ sanitatis consequendæ aut tuend;e est culpa venialis, quia perversio debiti ordinis est, actum conjugalem, qui suâ naturâ refertur ad bonum speciei, referre ad bonum individui. Aliqui tamen volunt quòd quando aliud medium aptum non invenitur ad instaurandam vel tuendam sanitatem , tunc nulla sit culpa nec perversio ordinis debiti , cùm jn eo fine bonum prolis ac fidei, quamvis remotè, includantur; benè tamen ubi aliud medium conveniens occurrit: tunc enim erit culpa venialis. Quaeres 1° utrùm conjux peccet venialiter petendo dcbitum ad vitandam incontinentiam in seipso. Respondet D. Thomas in 4 sent.,dist.51, q.2, art. 2, quòd si aliquis per actum matrimonii intendat vitare fornicationem , in conjuge non est aliquod peccatum; quia hoc est quedam redditio, quod ad bonum fidei pertinet. Sed si intendat vitare fornicationem in se, sic est sibi aliqua superfluitas ; et secundum hoc est pcccatum veniale. Nec ad hoc matrimonium est institutum nisi sccundùm indulgentiam quæ est de peccatis tenialibus. Hæc D. Thomas. Idemque docet super cap. M ad Cor. 7, ubi Apostolus præmiserat ut unusquiisque uxorem habeat, etc., Deinde subdit: IIoc autem dico secundùm indulgentiam, non secundùm imperium. Item D. August., de Bono conjug., c. 10; D. Gregor. lib. 52 Moral., c. 18, et alii sancti Patres super relatum Apostoli locum. Ratio est, quia talis petens, vel impellitur à concupiscentiâ, et tunc impulsus ille est culpa venialis; aut non impellitur, et tunc utitur medio quo minimè indiget, sicque est superfluitas et inordinatio quædam, tum quia aliis modis convenientioribus, vel per orationem, vel per alia pia exercitia, incontinentiam propriam vitare posset; cùm aliunde nihil ex parte alterius conjugis ab illo requirat actum matrimonialem. Sicque eligens istud medium in quo inest tanta voluptas, verè ob delectationem accedit, proindeque culpam venialem committit. D. Antoninus tamen 5 p., tit. H, c. 20, § 11, id sic explicat. Aut enim talis accedit ad actum conjugalem causâ vitandæ fornicationis in se, quamvis aliis imodis tunc mente occurrentibus aut se offerentibus posset illam vitare, sed magis vult isto modo delectabili uti , quàm domare carnem et fugere consortia , etc., et tunc est veniale peccatum. Aut assumit actum conjugii ad vitandam in se fornicationein , non quia

est delectabilior, sed quia tunc non posset alio modo meliùs eam vitare. Ita qtiòd voluptas non movet ips«iim, sed amor vitandæ fornicationis, puta si tunc sit de necessitate aliam feminam in secretò allocuturus, à quâ se tentari expertus est, etc. Et tunc nullum est peccatum, saltem quando generatio prolis et finis primarius; vitatio verò fornicationis propriæ est solùm secundarius et applicans ad concubitum. Quæres 2° utrùm illicitus sit concubitus in:er conjuges quando uxor est gravida, etc. Respondet D. Thomas in 4 Sent., dist. 51, in expositione textùs, quòd quamvis matriae post imprægnationem claudatur, tamen ex delectatione, ut Avicena dicit, movetur et aperitur: et ex hoc imminet periculum abortüs. Et idcò D. Hieronym. vituperat accessum viri ad uxorem imprægnatam, non tamen ita quod semper sit peccatum mortale, nisi fortè quando probabiliter timetur de periculo abortis. Hæc D. Thomas. Si igitur tempore praegnationis sit verisimile periculum abortùs utendo actu conjugali, tunc petere aut reddere est manifesta culpa lelhalis. Utrùm autem sit venialis tunc exigere, secluso eo periculo, sub lite est. Quidam enim videntur hoc sentire, quia D. Thomas et alii auctores disputantes de culp;e hujus qualitate, dixerunt eam non esse mortalem , quasi supponentes eam esse venialem, et talem esse expressè tenent Alensis, Paludanus, D. Anloninus et Sotus. Alii verò negant esse culpam venialem, quia de hoc nulla reperitur prohibitio, et laqueum esset injicere animabus : cùm enim magnâ temporis matrimonii parte uxor sit gravida, abstinendum essel conjugibus ferè semper, vel innumera venialia forent admittenda. Cæterùm conveniunt auctores nullam esse culpam in reddendo, quia si in hàc petitione esset aliqua venialis inconiinentia, reddendi tamen obligatio lege justitiæ præscripta reddentem ab eà excusaret. Adde quòd sola venialis culpa in exigente non eximit alterum conjugem ab obligatione reddendi. Quaeres 5° utrùm ratione modi vel sitùs, conjugalis actus reddatur vitiosus. Resp. D. Thomas in 4 Sent., dist. 51, in expositione litterae, quòd usus contra naturam conjugii est quando debitum vas prætermittitur, vel debitus modus à naturâ institutus quantùm ad situm: et in primo semper est peccatum mortale, quia proles sequi non potest, unde totaliter intentio naturae frustratur. Sed in secundo modo non semper est peccatum mortale, ut quidam dicunt, sed potest esse signum mortalis concupiscentiæ : quandoque etiam sine peccato esse poiesi, quando dispositio corporis alium modun non patitur. Aliàs tantò est gravius quantò magis à naturali hodo receditur. Hæc D. Thomas. Si igitur tali concumbeadi modo generatio impediatur, puta quia semen receptum in vas femineum minimè retinetur, sed foràs expellitur, aut si foret periculum illud effundi ratione modi exorbitantis concuhitùs, tunc esset peccatum mortale. 0bservant tamen B. Albert. Magnus, D. Antoninus, Paludanus, Cajet. et alii quòd per tales situs et modos innaturales et indebitos non impeditur generatio e) quòd semen viri inirei in matricem per modum altractionis, et non pcr modum descensùs.

« VorigeDoorgaan »