Pagina-afbeeldingen
PDF

bus, utpote qui majus non habent jus in corpus filiæ virginis, quàm corruptæ, sed ipsa est suæ integritatis vi ginalis domina. Alii verò probabiliùs ac tutiùs contrarium docen, * Imò, juxta Cajet., ista copula est verè stuprum, etiamsi puella consenserit, ut sic dotem pro ineundo matrimonio acquirat, et parentum quoque consensus accedat. Quia puella hoc modo acquirens dotem ex stupro redditur quidem habilior ad matrimonium quoad bona fortunæ, sed efficitur inhabilior quoad bona naturæ tam corporis quàm animæ : stuprum autem penès damnum naturalis boni attenditur, et non penès bona exteriora. Consensus autem tam puellæ quàm parentum, etsi stupratoris injuriam minuat, non tamen tollit : tum quia hujusmodi consensus non est omninò voluntarius, sed mixtus, sicut projicientis merces in mare propter majorem necessitatem; tum quia consensus in his quorum non sumus pro libito domini, non tollit quin scienti et consentienti fiat injuria, ita ut istud axioma intelligi debeat in his tantùm qucrum homo est dominus secundùm suæ voluntatis libitum, ut sunt bona fortunæ ; et non in his quæ, etsi nostra sint, non tamen possumus ut volumus de illis disponere et ordinare. Nam licet manus tua sit tua, non tamen propterea potest de consensu tuo à te tolli et abscindi sine injuriâ tuâ, etc. Et quia signaculum virginale nec puellæ, nec patris subest libertati ad libilum, sed à naturà tributum, utrique est servandum usque ad nuptias, ideòque neutrius injuria evitatur ex utriusque consensu comtra naturale debitum, quo uterque commendatum hoc decus servare debet. Hactenùs Cajetan. Hinc qui virgihem etiam consentientem defloravit, tenetur hanc circumstantiam virginis confiteri, eò quòd ista copula specialem stupri malitiam habeat; consistit enim præcisè in defloratione virginis injustà, seu extra matrimonium absque vi et violentiâ. Quæres 1° an qui virginem consentientem, aut seipsam spontè offerentem defloravit, teneatur ipsi aliquam restitutionem facere? Alii affirmant, eò quòd deflorator gravem tunc inferat injuriam patri, sub cujus custodiâ est virginale signaculum, et cujus puella mon est domina, etiam quantùm ad istum usum. Adde quòd hæc defloratio in patris infamiam et damnum redundat, qui cogetur filiam suam corruptam apud se cum molestiâ et sollicitudine innuptam retinere cum notabili rei familiaris dispendio, aut debebit augere dotem, eamque viro ignobili tradcre in matrimonium, etc., quorum omnium malorum deflorator est causa e{licax. Alii verò negant ex contrario principio, ex hoc nempe quòd sui corporis sit verè domina, eiquc volenti et consentienti non fiat injuria; et dato quòd non foret domina claustri virginei, non tamen propterea sequitur ipsi faciendam esse reslitutionem, sicut ille qui manum Petri de ejus consensu abscindcret, ad nihil ipsi restituendum obligaretur. Adde quòd quamvis puella et parentes illius integritatis corporis non liabeant domiuium, benè tamen illius pecuniæ, quoad

tale bonum æstimari potest, cujus restitationem puella in stuprum spontè consentiens, remittere tenetur. Tandem licet fiat aliqua injuria parentibus, hæ{ tamen non est specialis injustitia, cùm puella membr sui sit domina, et nuptiarum jacturam pati possit, si velit. Et sanè si virgo, quamvis fuerit præcipua causa horum damnorum, ad nihil tamen patri restituendum teneatur, multò minùs constuprator ad id obligabituin foro conscientiae, quidquid sit de foro exteriori. Videtur tamen quòd deflorator tenetur exhibere aliquam satisfactionem parentibus si inde in famâ et honore fuerint læsi: imò ex quâdam benignitate et æquitate naturali debet ipsis aliquid elargiri, maximè si ex illo stupro puella ad nubendum minùs idonea reddita fuerit. Si verò æquè benè nupserit ac si violata non fuisset, eò quòd copula secreta remanserit, aut ob aliam ralionem, tunc ad nihil largiendum tenetur, cùm inde nullum damnum evenerit. Et isto modo ambæ sententiæ concordari possunt. Si verò deflorator copulam secretam injustè detexerit, indeque puella non potuerit matrimonium invenire, aut æquè benè nubere, tunc deflorator non tantùm ex quâdam benignitate et æquitate, sed etiam de rigore justitiæ tenetur ad restituenda damna famæ et bonorum inde provenientia. Verùm de his fusiùs agitur tract. de Justitià et Jure. Quæres 2" an ille qui per vim, fraudem, vel metum virginem injuste defloravit, absque promissione imatrimonii, teneatur illam ducere in uxorem, vel de competenti dote providere ac curare ut æquè benè nubat ac si esset virgo. Et quidem sermo est de foro conscientiæ : nam jure civili vir cogitur ad matrimonium acceptandum, aut ad patibulum sustinendum, si fuerint paris conditionis, et pœna capitis imponitur ei qui per vim stuprum intulit, imò et illi qui viduam aut mulierem honestam vi corrupit. Et tandem jus canonicum statuit ut deflorator teneatur ducere in uxorem puellam quam vi constupravit, aut ei dotem constituat, et insuper virgis publicè c;edatur, etc. l{esp. affirmativè, quia cùm deflorator per injuriam, damna puellæ intulerit, ex justitiâ tenetur illa compensare.

[ocr errors]

defloratore recipiat, vel eum in conjugem ducat. Unde in foro conscientiæ non tenelur eum ducere, etiamsi ille velit nubere, sed potest dotem exigere quantùm requiritur ad augmentum ut alteri æqualis conditionis nubere valeat. E conlra verò si deflorator pecunias offerat, et ipsa eas accipere molit, sed eum in maritum postulet, tenetur ille ad matrimonium contrahendum. Quidam tamen volunt, quòd si fuerint paris conditionis, et puella adhuc renuat matrimonium sibi oblatum, tunc deflorator ad nihil ampliùs obligatur. Quòd si contingat puellam æquè benè nubere alteri ac si virgo fuisset, cum solâ dote quam à parentibus habet, cùm tunc nullum ex defloratione recipiat damnum, plures auctores docent defloratorem qui nihil ei promisit, ad nihil quoque teneri. Alii verò asserunt eum teneri ad compensandum damnum integritatis virginalis, quod non est minùs pretio æstimabile quàm injusta manùs amputatio, si ipsa virgo alii;utnim compensationem exigat, boni viri arbitrio facienlam, ut fusè ostenditur in uract. de Justitiâ, ct colligi potest ex D. Thomà 2-2, q. 62, art. 2, ad l. Homo qui similiter vi, mevti, aut fraude cognovit puellam, quæ communiter virgo reputabatur, licet talis non esset, utpote jam ab alio corrupta, tenetur ad aliquam restitutionem arbitrio boui viri faciendam ratione damni et infamiæ, si ob hujus viri factum non potuerit ità commodè nubere; quia famâ quam possidebat, illam per injuriam privavit, inde qne damnum ei intulit. Non tenetur tamen in foro conscientiæ eam in uxorem ducere, sed satis est quòd pecuniis compense! damnum injustè illatum. Nec tantùm ille qui vi et fraudibus puellam violavit, tenetur ad compensaiioncm damni, sed ille etiam qui sine copulà fuit illi injusta causa gravis infamiæ, perinde ac si eam violàsset, quia tunc per injuriam tale damnum ipsi intulit suo qiiodam imprudenti facto. Qiiaeres 5* an qui precibus importunis, muneribus ct l)landitiis, absque spe et promissione matrimonii, puellam: defloravit, teneatur ad aliquam compensationem. Itesp. quòd si preces etiam importunæ et sæpè repetitæ, leves extiterint, non censetur tunc puella invoiuntariè, sed liberè consensisse in stuprum : hæc enim et similia communiter usurpantur à viris, faciHèque à mulieribus repelli possunt et debent. Si autem diligentiæ à viro adhibitæ ad extorquendum puellæ consensum, sint valdè extraordinariæ, et preces, sollicitationes, ac blanditiæ supra modum importunæ, et ita fortes ut puella virginitatis detrimentum pati malit potiùs quàm istis importunitatibus vexari, tunc deflorator tenetur ad damna resarcienda, quia quasi coacta consensit. Porrò ut preces in nostro casu censeantur extraordinariæ ct sufficientes ad inducendam restitutionis obligationem, requiritur ut aequivaleant violenti;e ac conjunctus sit aliquis dolus aut metus saltem reverentialis, vel aliquid aliud simile per quod consensus coactè extorqueatur et voluntarium minuatur, idque prudentum arbitrio definiendum relinquitur. Quaeres 4" ad quid teneatur qui virginem defloravit promisso illi matrimonio. Resp. teneri ad eam in uxorem ducendam servatis servandis, si ipsa nolit aliam satisfactionem acceptare. Ratio est quia puella ex parte suâ contractum jam adimplevit tradendo alteri corpus suum : proindeque vir tenetur ex justitiâ iinplere quoque contractum, matrimonium promissum contrahendo. Non enim puella pro pecuniâ aut aliâ re consensit in stuprum, sed tantùm spe matrimonii ducta copiam sui fecit; ergo vir tenetur illam ducere in uxorem (1). Unde etiamsi vir fictè nuptias illi promiserit, adhuc tenetur sub mortali eam ducere, et promissionem adimplere si fuerit aequalis conditionis, aut paulò duntaxat inferioris; aliàs inter homines contractus innumeris fraudibus involverentur. Si tamen vir nobilitate generis vel divitiis notabiliter excedat puel(1) IIaec resolvenda sunt ex principiis quae ponun

tyr in tractatu de contractibus ubi de pactis sub conditionc turpi.

l;e conditioiiem, et ilIa hujiismoli excessim nom ignoraret, aut ex variis indiciis facilè deprehcndere posset se à viro, fictè promittente decipi; ut si sciat alias puellas ab eodem fuisse seductas sub simili promissione matrimonii, si advertat illum verba ambigua vel extraordinarias exaggerationes promissioni miscere et alia hujusmodi imiicia occurrant, tunc fictè promittens non tenetimr istam puellam in uxorem ducere, quia non tam puella decepta fuit à viro, quàm ipsa. met se decipere voluit, et in isto casu censeuir illi corperis sui copiam fecisse omninò gratis et liberaliter, et non per modum contractùs onerosi, nempe sub conditioiie futurarum nuptiarum.

Quando verò puella invincibiliter ignorabat liunc excessum nobilitatis et facultatum viri, neque dolum prudenter praesumere poterat, conveniunt auctores tunc virum teneri saltem ad damna compensanda. An autem eam in uxorem ducere teneatur, si ipsa omnem aliam compensationem recuset, quidam negant, eò quòd damnum per copulam illatum puellæ ignobili ct pauperi, non tanti aestimatur quantùm damnum quod familiæ nobilissimæ ex istis nuptiis proveniret, indeque hujusmodi connubia principum mandatis inlibentiir. Ali. verò affirmant, eò quòd ex vi contractûs vir ad hoc se obligare voluit, verè promittendo, aut ex vi injuriæ illatae, fictè contrahendo. Alii tandem asserunt quòd vir tenetur puellam in uxorem ducere, si nullum inde damnum notabile ejus famili;e eventurum timeatur, aut si edictum principis non obstet : secùs verò si grave damnum aut scandalum inde limeatur, aut hujusmodi connubia fuerint à superiore prohibita. Tunc enim sufficit quòd vir in pecuniis compcnset puellæ damnum, vel det operam. ut aequè honestas consequatur nuptias, ac si deflorata non fuisset. Aliæ causæ eximentes virum ab obligatione ducendi puellam vel viduam quam corrupit, referuntur in tractatu de Justitiâ.

ARticulus III. De raptu.

IRaptus duobus molis considerari potest : 1° in quantum attinet ad forum conscientiæ, et prout constituit circumstantiam specificam luxuriæ necessariò in confessione exprimendam; 2° in quautum attinet ad forum exterius, nempe quoad poenas in jure latas contra raptores. Incipiendo à primo, malitia specifica raptûs consistit in hoc quòd homo affectu luxuriæ impulsus vim inferat feminæ, aut iis sub quorum potestate et curâ est, ut libidinem cum eâ expleat.

D. Thomas in hâc quaest. 154, art. 7, docet raptum quandoque in idem concurrere cum stupro, quando scilicet aliquis violentiam infert ad virginem illicitè deflorandam: quæ quidem violentia aliquando infertur tam ipsi virgini quàm patri. Qiiandoque autem infertur patri, sed non virgini, puta cùm ipsa consentit ut per violentiam de domo patris abstrahatur. Differt etiam raptus alio modo, quia aliquando puella violenter abducitur à domo parentum, et violenter corrumpilur; aliquando autem etsi violenter abduca

tur, non tamen violenter corrumpitur, sed de voluntate ejus, sive corrumpatur fornicario concubilu, sive matrimoniali : qualitercumque enim violeutia adsit, salvalur ratio raptûs. Quandoque auteum invenitur raptus sine stupro, puta si aliquis rapiat viduam, vel puellam corruplam. Quandoque verò stuprum sine raptu invenitur, puta dùm aliquis absque illatione violentiæ virginem illicitè deflorat. Sicut enim qui alterius manum de ejus consensu abscindit, dicitur mutilator, et qui copulam habet cum conjugatâ, eâ et marito consentientibus, dicitur adulter, ita qui virginem extra matrimonium deflorat absque violentiâ, eâque consentiente, dicitur constuprator, quia, ut ostensum est articulo præcedenti, talium non sumus domini ad libitum, sed ab altiori principio hæc nostra sunt quoad aliquid, servato certo ordine, contra quem si fiat, injuriæ locus restat. Violentia igitur constituit differentiam et malitiam specificam raptûs, proindeque non omninò per accidens se habet ad luxuriæ speciem, et quò magis violentia crescit, eò magis luxuria augetur. Videtur enim procedere ex magnitudine libidinis, quòd ex eâ aliquis nor, refugiat se immittere periculo violentiæ inferendæ, et ex eo malo affectu concupiscentiæ captus, in injustitiam raptûs, vel adulterii, vel in sacrilegium aut incestum prorumpat, ut docet D. Thomas hic ad 2. Ex quo fit raptum habere duplicem malitiam specificam, alteram castitati contrariam, in quantum coitum includit extra matrimonium, alteram justitiæ oppositam, rat'one violentiæ : nam secundùm finem significatum, formaliter, ponitur spccies luxuri;e; secundùm autem conditionem ejus quod est ad finem, addit deformitatem rapinæ et injustitiæ, seu constituit speciale peccatum luxuriæ. Raptus qui est species luxuriæ, non constituitur, nec invenitur quando non fit explendæ libidinis causâ, sed aliâ quâcumque. Erit tamen tunc alia species injustitiæ. Nec ad hanc raptùs speciem opus est copulam subsequi, sed satis est vim inferri animo libidinis explendæ, sicut erit adulterium conjugatam aggredi animo coeundi; in neutro tamen eventu, delictum omnem suam consummationem habebit, copulà minimè subsecutâ. Raptus cujuscumque statùs feminæ, si violenter cognoscatur aut abducatur, in foro conscientiæ est verè raptus diversæ speciei, ac necessariò explicandus in confessionne si violentia verè inferatur, quia vis illa ad injustitiam pertinet. Ad secundum verò dubium de raptu considerato per ordinem ad forum exterius, dicimus ad raptum pœnis juris suljectum constituendum, requiri 1° ut adsit violentia; 2° ut fiat causâ libidinis; 5° ut sit traductio de loco in locum. Unde definiri potest: violenta abductio alicujus honestæ feminae de loco in locum ad libidinem explendam, vel matrimonium ineundum. Debet igitur inferri violentia vel mulieri, vel ejus parentibus; est enim verè raptus quando femina dissentit, quamvis parentes ejus consentiant abductioni; quia parentes non habent dominium corporis puellæ, nec facultatem illud exponendi huic usui absque injustitiæ labe, ob scilicet injuriam puellæ irrogatam. Similitcr

est verè raptus, quando puella sub custodiâ parentum constituta, ex eorum domo ipsis invitis abducitur, quamvis ipsa consentiat abductioni, ob scilicet maxi. . mam injuriam quæ parentibus irrogatur. Item auctores censent non esse propriè raptum, dùm quis puellam in domo patris existentem, invitam trahit ab una camerà ad aliam, commodioris copulae gratiâ, non educendo eam de domo : secùs verò si eam in plateà vel in agro repertam, ad domum vicinam violenter traducat. Monent tamen esse verum raptum si quis è loco rapiat feminam animo abducendi eam in alium locum destinatum, quamvis ad illum minimè eam perduxerit, eo quòd jam sit vera deloco ad locum abductio, et animo abducendi facta. Tandem raptus poenis juris subditus requirit ut sit mulierum honestarum : raptor enim meretricis non incidit in has poenas, cap. de Rapt. virg. lege unicâ. Concil. Trident. sess. 24, c. 6, statuit varias pœnas contra hujusmodi raptores : prima est ut raptor, eique auxilium, consilium, aut favorem præbentes ipso jure sint excommunicati. Quæ tamen censura non est reservala. ltem quòd sint perpetuò infames, ac omnium dignitatum incapaces: et si fuerint clerici, de proprio gradu dejiciantur; quam poenam ipso facto incurri quidam asserunt. Alii verò meliùs sentiunt, solùm post sententiam judicis declaratoriam incurri. Secunda est, quòd raptor teneatur decenter arbitrio judicis dotare mulierem raptam, sive eam in uxorem duxerit, sive non duxerit. Tertia est, ut inter raptorem et raptam matrimonium sit nullum et invalidum quamdiù ipsa in potestate raptoris manserit; benè tamen si rapta à raptore separata, et in loco tuto el libero constituta illum in virum habere consenserit; tunc enim raptor eam in uxorem habere potest. In primo casu raptus est impedimentum dirimens matrimonium, sive raptus fiat solius libidinis causâ, sive ad contrahendum matrimonium, quia Trident. innovaro voluit pœnas per antiquos canones contra raptores decretas, quæ raptorem causâ libidinis comprehendebant. Adde quòd concilium dicit quòd si raptores fuerint clerici, à proprio gradu dejiciantur: constat autem eos non rapere ineundi matrimonii causâ. Alii verò dicunt decretum concilii locum solummodò habere in raptu, qui dirigitur ad matrimonium; nam concilium statim loquitur de matrimonio, ac sub eo titulo ponitur illud caput sextum, ut ostenderet illum raptum esse matrimonii impedimentum, qui propter matrimonium attentatur, ut sic nemo auderet attentare ill per quod videt se suo fine frustrandum (1). ldem decretum concilii non habet locum quando puella spontè consentit abductioni, etiamsi parentes repugnent, aut hoc ignorent, quia iste raptus non repugnat ullo modo libertati matrimonii, quamvis jure civili puniatur. Item non habet locum in raptu quo sponsus propriam sponsam de futuro rapit, eò quòd aliquid juris in eaim habeat ex desponsatione, ut notat D, Thomas hìc ad 4.

(1) Iiaec remittenda ad tractatum de Matrimonio, ubi de iinpedimentis canonicis.

Et ideò quamvis pcccet violentiam inferendo, excusatur tamen à crimine raptûs, ut probat S. doctor ex Gelasio papà, et refertur causâ 56, quæst. 1, cap. Lex illa.

Raptus jure civili punitur pœnà capitis, c. de Raptu virg., L. unicà. Item jure canonico, causâ 55 et 54, cap. Raptor, statuitur ut alienæ sponsæ raptor publicâ pœnitentiâ mulctetur. Item ut sine spe conjugii maneat, etc.

AnticULUS IV.

De adulterio.

Divus Thomas h;c art. 8 docet quòd adulterium est quasi ad alienum torum accessio, aut alieni tori vioJatio : adulter enim dicitur quasi accedens ad alteram non suam. ln quo quidem dupliciter contra castitatem et humanæ generationis bonum aliquis delinquit. primò in quantum accedit ad mulierem non sibi matrimonio copulatam, quod requiritur ad bonum prolis propriae educandae. Alio modo, quia accedit ad mulierem alteri per matrimonium copulatam, et sic impedit bonum prolis alienæ. Eadem ratio est de muliere conjugatâ, quæ per adulterium corrumpitur. Unde dicitur Eccl. 13: Omnis mulier relinquens virum suum pcccabit. Primò enim in lege Altissimi incredibilis fuit, in quâ scilicet præcipitur: Non mœchaberis. Et secundò, ' virum suum derelinquit, in quo facit contra certitudinem prolis ejus. Tertiò in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi, quod est contra bonum propriæ prolis. Sed primum est commune in omnibus peccatis mortalibus; alia verò duo specialiter pertinent ad deformitatem adulterii. Unde manifestum est quòd adulterium est determinata species luxuriæ, utpote specialem deformitatem habens circa actus vener 20S. Manifestum est ex pluribus sacræ Scripturæ locis illud esse grave peccatum mortiferum. Exodi 20, Levit. 20, Deuteron. 22 et 26. Job. 51. Eccles. 25, Proverb. 6, Jerem. 5, primæ ad Corinth 6. Et ratio est evidens:adulterium enim totam luxuriæ et formicationis malitiam habet,quam de se morliferam esse ostendimus. Et insuper injuriam in conjugem ac injustitiam superaddit,pluraque incommoda secum affert;et ex communi æstimatione,injuria hæc gravissima reputatur inter homines,qui illam tanti faciunt, ut putent vix posse irrogari majorem; unde etiam morte vel perpetuo divortio illam vindicare solent. Adulterium tribus modis committi potest. Primò quando conjugatus habet copulam cum solutâ. Secundò quando solutus alterius uxorem carnaliter cognoscit. Tertiò quando uxoratus cum alienâ conjuge commiscetur, quæ circumsfantiæ sunt declarandæ in confessione : ncc enim sufficit se accusare de adullerio commisso, sed explicandum est in confessione quonam ex his tribus modis commissum fuerit. Inter quæ gravissimum est peccatum tertio modo commissum, cùm tunc in illo actu duplex sit injuria mortifera : nam duorum matrimoniorum jura violantur, et duobus conjugibus injuria irrogatur. Quare in confes

sione explicanda est illa circumstantia ratione cujus injiiria duplicatur. Nihilque refert quòd illae injuriæ sinl ejusdem speciei, quia non solùm species peccati, sed etiam numerus explicandus est in confessione; et non tantùm numerus actuum materialium, sed et numerus malitiarum quæ sunt in uno actu, ut si quis uno ictu occidat trcs homines, etc. Secundus modus, licet non sit tam gravis ac iste, est tamen gravior primo modo, tum quia longè magis juri naturæ repugnat ut una femina jungatur duobus viris, quàm ut unus vir commisceatur duabus feminis, tum quia est contra certitudinem prolis et contra bonam ejus educationem; tum quia fit peculiaris injuria marito, dùm ei aliena proles supponitur, vel saltem ipsa femina se constituit in periculo id faciendi. lIæc autem et alia incommoda non sequuntur ex primo modo, seu ex adulterio viri cum solutâ. Quod nihilominùs in confessione est explicandum propter peculiarem deformitatem, tam ab ipso adultero qui fidem datam violavit, quàm ab ipsâ puellà quæ cooperata est in violandâ eâ fide. . Copula viri cum alienâ conjuge etiam consentiente marito est verum adulterium, utpote statui matrim0niali et reverentiæ ac significationi sacramenti valdè injuriosa : nequit enim maritus esse propriæ uxoris

leno, nec suo juri, aut potiùs conjugii juri communi

cedere ; sicut nec clericus privilegio fori et juri exemptionis statui clericali et ordini ecclesiastico concesso. Simili modo qui occidit hominem etiam volentem, quamvis non faciat illi propriè injuriam, peccat tamen in naturam humanam ; sic, quamvis tunc non dicatur propriè injuria facta viro consentienti, ncc sit obligatio faciendi ei restitutionem vel satisfactionem, ob scilicet præviam illius condonationem, est tamen verè contra justitiam, quia est contra jus conjugii et conjugis ut conjux est, quo ille cedere efficaciter non potest, eò quòd ipsi competat non ad bonum proprium, sed ratione statùs, qui est communis. Unde cum cessio sit nulla, jus commune remanet, et contra illud peccatur, ac contra reverentiam sacramenti. ldque colligitur ex Tertull. Apologetici cap. 59; ex D. Epiphan. hæresi 26, qui Gnosticorum obscoenos mores describit; ex D. Augustino lib. de Fide et Operihus, cap. 7; et ex Innocent. IlI, cap. Discretionem. Item ex Sixto W, in Constitut. quæ incipit, Ad comipensandam. Tandem ab Innocentio papà XI, qui hanc propositionem damnavit : Copula cum conjugatâ, consentiente marito, non est adulterium, ideùque sufficit in confessione dicere se esse fornicatum. Item verum committit adulterium qui copulam habet cum feminâ alteri conjunctà per matrimonium ratum, sed non consummatum; eò quòd tunc vio'elut fides data in nuptiarum contractu, sitque vera alterius uxor. Simplicem tamen fornicationem committit s” lutus carnaliter cognoscens alterius sponsam solùm

[ocr errors][merged small]

Quapropter ista personæ circumstantia tam ab ipsà puella, quàm ab ejus corruptore in confessione est declaranda. ldemque dicendum de sponso de futuro, quòd scilicet fornicans declarare teneatur in confessione sponsalia se jam contraxisse cum alterâ, quia eo ipso facit aliquam sponsæ injuriam, quamvis non tantam qualis est quando illa fornicatur, eò quòd non sequantur eadem inconvenientia neque in hàc parte tanta requiratur honestas in viris, ac in mulieribus, saltem juxta sensum et communem usum hominum. Adulterium non dirimit matrimonium, nec conjux adulter peccat ab uxore petendo debitum, sive adulterium sciatur ab eâ, sive non ; quia privatio juris petendi est pœna quam non incurrit iste reus, nisi per voluntatem conjugis innocentis aut per sententiam judicis : nec de facto absolutè usu matrimonii privatur, sicut si castitatem vovisset aut incestum commisisset; imò, dato quòd tunc privaretur jure exigendi debitum, adhuc posset amicabiliter illud petere. Conjux tamen innocens probè sciens ejus adulterium, denegare illud potest auctoritate Domini nostri Jesu Christi, habetque causam sufficientem faciendi divortium, non quidem quoad vinculum matrimonii, cùm sit indissolubile, sed quoad torum, quia frangenti fidem fides servanda non est; idque colligitur ex Trident. sess. 24, cap. 7 et 8; et ex D. Thomà in 4 Sentent., dist. 55, art. 1, in corp., ubi ait quòd Dominus uxorem dimittere concessit propter fornicationem in pœnam illius qui fidem fregit, et in favorem illius qui servavit, ut non sit astrictus ad reddendum debitum ei qui non servavit fidem. Excipiuntur tamen septem casus in quibus non licet viro uxorem dimittere fornicantem, in quibus vel uxor à culpà immunis est, vel utrique sunt æqualiter culpabiles. Primus est, si ipse vir s.militer fornicatus fuerit, ut colligitur ex cap. fin. de adulteriis. Itatio est quia paria delicta mutuâ compensatione abolentur ; unde per adulterium alterius, sive antea, sive postea cominissum, jus illud reviviscit; v. g., maritus qui proptei uxoris adulterium ab eà divertit et se separavit, si ipse in adulterium incidat, tenetur ad eam redire, eique debitum reddere, et confessarius non debet aliter eum absolvere, sive adulterium i!lius fuerit publicum, sive occultum, cùm in foro conscientiæ non requiratur probatio, sed sufficiat ut caro conjugum verè fuerit divisa. Et in hoc casu non posse fieri divortium docet idem D. Thomas ibidem ad 2, quia divortium ex causâ fornicationis fit uno accusante alium : nullus autem, qui in simili crimine existit, potest alium de eodem accusare. Secundus est quando vir dedit uxori causam proximam adulterandi, puta si ipse eam prostiluerit, aut ei concesserit exprcssè vel tacitè facultatem adulterandi; aut sciens noluerit ab isto crimine eam impedire ac prohibere, etiamsi commodè posset. Secùs vero si tantùm causam remotam dederit; puta si iratus eam domo ad tempus expulerit, aut alimenta, vel Jebitum denegaverit. Tertius, si eam sibi reconciliaverit post adulterium perpetratum, carnaliter eam cogiioscens : tunc enim censetur cedere juri suo, quam

diù alter conjux non relabitur in adulterium : co enim cadente jus illud reviviscit. ldem dicendum quando culpam et pœnam eidem condonavit expressè per verba, vel tacitè per signa, etc. Quartus, si uxor virum suum mortuum probabiliter credens propter longam ejus absentiam, alteri nupserit. Quintus, si latenter cognita fuerit ab aliquo sub specie viri sui lectum subintrante. Sextus, si fuerit vi oppressa. Septimus,' si matrimonio in infidelitate utriusque contracto, vir dederit uxori libellum repudii, et uxor alteri nupserit : tunc enim si ambo convertantur, tenetur eam recipere.

Idem D. Thomas ibidem art. 5 in corp. ait quòd vir potest dimittere uxorem dupliciter ; uno modo quam. tùm ad torum tantùm, et sic potest eam dimittere quàm citò sibi constat de fornicatione uxoris proprio arbitrio; nec tenetur reddere debitum exigenti, nisi per Ecclesiam compellatur: et taliter reddens, nullum sibi præjudicium facit. Alio modo quantùm ad cohabitationem; et hoc modo non potest dimitti nisi judicio Ecclesiae. Aliâs, si dimissa fuerit, debet cogi ad cohabitandum, nisi vir possit incontinenti fornicationem ei probare. II;ec autem dimissio divortium di

citur : et ideò concedendum est quòd divortium non

potest celebrari, nisi judicio Ecclesi;e.

D. Antoninus 5 p., c. 20, § 9, docet quòd quando alter conjugum remanet in manifesto adulterio et est incorrigibilis, tunc alitis hoc sciens, non potest absque gravi peccato de.itum petere aut ei reddere, quia facit contra Ecclesiæ constitutionem in re gravi, ut habetur causâ 52, q. 1, cam. Si quis urorem. Quod in viro maximè locum habet, eò quòd teneatur ad uxorem corrigendam, non solùm verbo sed et opere, utpote cùm sit caput illius, debeatque ejus scandala impedire, ne turpitudinis patronus et fautor habeatur; ideòque si aliâ ratione nequeat huic scandalo occurrcre, ad illud tenetur ; idemque docet D. Thomas, loco cit. art 2 et 5; item. dist. 25, art. 4 ad Hannibaldum ;

Nisi casus occurrat in quo utrumque istorum salvare possit utendo conjugio, quia tunc cessat omnis ratio legis et contemptùs, et de hoc plures casus referuntur. Primus est quando uxor est emendata, vel spes aliqua est emendationis, ut innuit D. Thomas locis mox citatis. Secundus est dùm maritus probabiliter timet majora inconvenientia occasione divortii secutura, ut si adsit periculum in muliere majorum libidinum, et in viro incontinentiæ propriæ : vel proventuras inde rixas et cædes inter ipsum et uxoris parentes, etc. Debet tamen tunc ad tollendum scandalum patefacere iis qui sciunt se uxorem non fovere in crimine, eamque dimittere velle, nisi inde majora mala et incommoda timeret, omnibusque palàm manifestare has turpitudines uxoris sibi omninò displicere. Tertius est quando maritus huic scandalo alià viâ occurrere potest, puta vel eam increpando, verberando, etc., vel eam diligenter observando, semperque adhibendo ei comites qui super illius actiones

« VorigeDoorgaan »