Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

nis tàm interioribus quàm exterioribus promovendus. Et ideò contra naturam hominis est, quòd utatur vago concubitu : sed oportet quòd sit maris ad determinatam feminam, cum quâ permaneat, non per modicum tempus, sed diù ; vel etiam per totam vitam. Et inde est quòd naturaliter maribus in specie humanâ inest sollicitudo de certitudine prolis, quia ejus educatio cis imminet: hæc autem certitudo tolleretur si foret vagus concubitus.

Nec obstat quòd fortè non orietur proles ex fornicatione; aut si oriatur, fornicator sufficienter providebit de educatione et instructione prolis; aut si in loc deficiat, femina dives, potens et industriosa, sola sufficere poterit ad educationem et instructionem convenientem prolis. Non obstat, inquam : nam in humanis actibus naturaliter consideratur rectitudo aut obliquitas ad rationem juxta illud quod convenit per se formaliter, et totam speciem consequitur ac communiter accidit; et non secundùm id quod per accidens in uno vel altero individuo et ia aliquo casu particulari accidere potest; id enim quod cadit sub legis determinatione, judicatur secundùm id quod communiter accidit, et non secundùm id quod in aliquo casu evenire potest. Cùm itaque simplex fornicatio per se et communiter careat naturali ordine ad educationem et instructionem prolis, semper est jure natunæ illicita, quamvis per accidens in aliquo casu, ex conditione scilicet talis personæ sequi possit educatio prolis. Hine Innocentius papa XI hanc quorumdain recentiorum propositionem meritò damnavit : Tam clarum videtur fornicationem secundùm se nullam involverc malitiam, et solùm esse malam, quia interdicta est, ut contrarium omninò rationi dissonum videatur. Ut enim recie ratiocinatur Sotus, lib. 5 de Justitiâ, q. 4, art. 5, error est hæresi proximus, asserere fornicationem non esse contra jus naturæ: nam inde sequeretur gentibus non fuisse delictum ante legem scriplam, ipsam prohibentem; quin verò neque post scriptam, quia lege Mosaicâ non tenetur. Similiter neque modò fornicatio respectu Turcarum aliorumque infidelium foret peccatum, cùm possent inculpabiliter ignorare illius prohibitionem, si in solà Scriptura sacrâ contineatur.

Concubinatus est grave fornicationis peccatum, valdèque periculosum, ob scilicet morale periculum relabendi est enim fornicatio quædam continuata cum feminå solâ determinatâ, quæ scilicet non omnibus indifferenter se exponit sicut meretrix, sed uni soli; ita ut sit veluti quædam cohabitatio ferè perinde ac si matrimonio esset illi conjuncta. Hinc fit quòd semper maneant in statu et proposito peccandi ; unde concubinarii in confessione non sunt absolvendi, nisi priùs concubinam ex domo expellant, habeantque sincerum propositum non ampliùs accedendi ad illam, quia aliàs sunt in occasione proximâ peccandi. Imò etiamsi concubinam apud se non habeant, adhuc tamen non sunt statim absolvendi, sed ipsis priùs injungendum est ut eam non videant nec visitent, non alloquantur soli cum solà, in secreto, etc. Et priùs de

corum continentià et propositi veritate ac firmitatą videnda est experientia, et interim aliquæ pœnitentie medicinales ipsis imponende ac praescribendae sunt, donec à peccandi consuetudine cessaverint : præsertim si jam promiserint se emendare et promissis non steterint. nec se continuerint, neque periculum vitaverint. Idem prorsùs faciendum est circa concubinam. Vide D. Thomam in 4 Sent., dist. 35, q. 2, art. 3.

Hinc meritò Alex. papa VII hanc quorumdam recentiorum propositionem damnavit: Non est obligandus concubinarius ad ejiciendam concubinam, si hæc nimis utilis esset ad oblectamentum concubinarii, vulgò regalo; dùm deficiente illo, nimis ægrè ageret vitam, el aliæ epulæ tædio magno concubinarium afficerent ; et alia famula nimis difficilè inveniretur. Vide Trident. sess. 25 de Reformat., cap. 8, ubi concubinatum in laicis graviter puniri mandat; et sess. 25, cap. 14, præscribit formam procedendi in causis clericorum concubinariorum. Item Innocentius papa XI sequen tes novellistarum propositiones circa occasionem proximam damnavit : Pænitenti habenti consuetudinem peccandi contra legem Dei, naturæ, aut Ecclesiæ etsi emendationis spes nulla appareat, nec est neganda nec differenda absolutio, dummodò ore proferat se dolere, et proponere emendationem. Item potest aliquandò absolvi, qui in proximâ occasione peccandi versatur, quam potest el non vult omittere, quinimò directè et ex proposito quærit, aut ei se ingerit. Item proxima occasio peccandı non est fugienda, quando causa aliqua utilis, aut honesta non fugiendi occurrit. Tandem licitum est quærere directè occasionem proximam peccandi pro bono spirituali vel temporali nostro, vel proximi.

Denique cùm fornicatio simplex sit peccatum mortale, ab aliis speciebus luxuriæ distinctum, in confessione distinctè est explicanda, prout definivit Alexander papa VII, hanc propositionem damnando : Qui habuit copulam cum solutâ, satisfacit confessionis præcepto, dicens: Commisı cum solutâ grave peccatum contra castitatem, non explicando copulam. Item in hoc peccato sicut et in aliis, pœnitens tenetur in confessione peccati consuetudinem declarare, prout definivit Innocentius papa XI, damnando istam propositionem Non tenemur confessario interroganti fateri alicujus peccati consuetudinem. Indeque constat pœnitentes à confessario interrogandos esse an consuetudinem habeant labendi in illud peccatum de quo se accusant, præsertim in materiâ luxuriæ, ad hoc ut occasiones et pericula relabendi præscindere valeat, et remedia convenientia opponere.

Copula habita cum viduà consideratâ præcisè ut tali, est simplex fornicatio, quia juxta Apostol. 1 ad Corinth. 7, soluta est à lege viri, ut non sit adultera cum alio viro copulam habendo. Fornicatio autem simplex, ut jam diximus, est concubitus soluti cum solutâ, nedùm à matrimonio, sed etiam à cognatione, affinitate, ordine sacro, religione et voto. Hæc verò vidua, ut suppono, caret istis vinculis et adjunctis.

Concubitus viri christiani cum muliere infideli, Turcâ vel Judæcâ est circumstantia in confessione ape

[ocr errors]

rienda, ob scilicet specialem difformitatem et cultûs disparitatem, ut probat Diana coordinatus 3 parte, tractatu 4, resolutione 158; et multò magis concubitus feminæ christianæ cum viro infideli aut Judæo.

ARTICULUS II.

De stupro.

Stuprum juxta D. Thomam 2-2, q. 154, a. 6, importat illicitam virginum deflorationem sub curâ parentum existentium, et est determinata luxuriæ species, differtque à fornicatione, quæ est copula cum muliere jam corruptâ. Stuprum duo offendit, scilicet signaculam virginitatis in feminâ, et paternam custodiam in parente, ac ex utroque simul desumenda est differentia propria et essentialis stupri.

Probat D. Thomas hanc conclusionem quia ubi circa materiam alicujus vitii occurrit aliqua specialis deformitas, ibi debet poni determinata species illius vitii. Luxuria autem est peccatum circa venerea existens ut supra dictum est: in virgine autem sub custodia patris existente, quædam deformitas specialis occurrit, si corrumpatur, tum ex parte puellæ quæ ex hoc quod violatur, nuilà pactione conjugali præcedente, et impeditur à legitimo matrimonio consequendo, et ponitur in vià meretricandi, à quo retrahebatur, ne signaculum virginitatis amitteret. Tum etiam ex parte patris, qui de cjus custodià sollicitudinem gerit, juxta illud Eccl. 42: Super filiam luxuriosam confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis. Et Eccl. 7: Filiæ tibi sunt, custodi corpus earum. Nam sicut naturali ordine, patris est alere filiam, et providere illi usque ad nuptias inclusivè, ita ejusdem est custodire filiam benè habilem ad matrimonium; minùs autem reddetur habilis si corrupta fuerit, ut patet. Nec refert quòd filia sit grandævæ ætatis, puta quinquaginta annorum, neque ampliùs apta generationi. Non refert, inquam, quia, ut ait Cajet. supra hunc D. Thomae articulum, quamdiù virgo est, semper quantùm est ex habilitate decoris naturalis, apta est conjugio; ideòque semper ex tali defloratione redditur inhabilis. Per accidens autem omninò est quòd filia tunc sub nullius custodia existat, neque id tollit rationem stupri : quoniam morales species attenduntur juxta id quod communiter inveniri natum est. Constat autem quòd communiter puellæ sub parentum, vel alterius loco illorum custodia sunt, et esse debent ante matrimonium; earumque virginale signaculum, quantùm est in se, nequit esse sine indigentiâ paternæ custodia et ordine ad illam.

Idem Cajet. addit, quòd etsi virginitas sit virtus communis utrique sexui, stuprum tamen propriè est solius feminæ. Unde vir virgo extra matrimonium cum meretrice primò concumbens, non committit stuprum, sed simplicem fornicationem, quia nec signaculum aliquod naturale perdit quo inhabilior fiat matrimonio, nec amittit aliquid quod paternæ custodiæ naturaliter sit commendatum usque ad conjugium, ut patet ex hoc quòd filii ante matrimonium

post annos pubertatis absque ullâ custodiâ discurrunt, adeò ut si pater eos rigidè custodire vellet, contra naturalem morem agere videretur: cùm tamen puellæ ante conjugium naturali inclinatione à parentibus diligenter custodiantur, nec liberè vagari aut discurrere permittantur. Quod autem in naturalibus communiter fit, ostenditur sic natum esse fieri, ut dicitur in 2 Physieorum. Hinc infertur hominem in confessione non teneri explicare circumstantiam primæ copulæ quam habuit cum solutâ jam corruptă, quia copula non habet specialem illam deformitatem quam habet in puellà virgine, quæ proinde de stupro et defloratione debet se accusare. Subdit idem Cajetan. quòd mollities, quâ puella virgo se ipsam primò voluntariè polluit, cùm non sit luxuria naturalis, sed contra naturam, non est stuprum, sed longè majus et gravius peccatum, ac contra naturam, tollens irreparabiliter virginitatem, etiamsi id fiat solis tactibus absque fractione sigilli. Non enim virginitas in puellà solùm perditur per stuprum, nec stuprum adæquatè opponitur virginitati in puellà; uni namque virtuti multa vitia possunt opponi, ut docet D. Thomas 2-2, q. 152, et alibi sæpè. Denique observat idem Cajet. quòd integritas membri feminei dupliciter considerari potest: 1° ut est quædam carnis integritas, et sic per accidens se habet ad statum virginalem ut est materia virtutis, prout ostendit D. Thomas loco citato; 2° ut est signaculum virginale, scilicet conclusivum uteri et animi ad amplexum virilem : et sic non per accidens, sed per se spectat ad statum virginalem ut est materia virtutis: et propterea si sic deperditur, puella redditur minùs habilis ad conjugium.

Hinc quidam docent quòd quando puella se accusat in confessione de voluntarià pollutione, aut de morosis cogitationibus et delectationibus venereis, non tenetur explicare hanc fuisse primam ; quia cùm per ista desideria et cogitationes, aliaque, non violetur claustrum virginale eo modo quo requiritur ad stuprum, non tenetur exprimere circumstantiam virginitatis, quamvis graviter peccet, et virginitatis aureolam amittat. Et similiter quòd cogitationes seu delectationes morosæ in homine circa virginem, quamvis sint peccata mortifera, non habent tamen specialem malitiam mortiferam supra alias delectationes morosas, nisi conjunctæ sint cum voluntate inferendæ violentia. Alii verò contrarium docent, eò quòd hujusmodi actiones et cogitationes venereæ sint ejusdem speciei cum opere externo, nempe stupro. Plures auctores docent quòd quando puella suæ deflorationi liberè consensit, etiamsi parentes vel tu:ores illius sint inviti, illa prima copula non est propriè stuprum, nec specialem habet malitiam: esto quòd aliquando sit alia malitia mortalis extrinseca, puta contra proximorum charitatem et debitain parentibus pietatem ; ac sæpissimè mærores, inimicitiæ, cædes, gravissimaque oriantur incommoda ; quæ tamen per accidens se habent, et etiam ex copulâ filiæ, viduæ, aut corruptæ evenire possent. Idque probant quia puellæ scienti et consentienti non fit injuria : neque parenti

bus, utpote qui majus non habent jus in corpus filiæ virginis, quàm corruptæ, sed ipsa est suæ integritatis virginalis domina.

Alii verò probabiliùs ac tutiùs contrarium docen. Imò, juxta Cajet., ista copula est verè stuprum, etiamsi puella consenserit, ut sic dotem pro ineundo matrimonio acquirat, et parentum quoque consensus accedat. Quia puella hoc modo acquirens dotem ex stupro redditur quidem habilior ad matrimonium quoad bona fortunæ, sed efficitur inhabilior quoad bona naturæ tam corporis quàm animæ: stuprum autem penès damnum naturalis boni attenditur, et non penès bona exteriora. Consensus autem tam puellæ quàm parentum, etsi stupratoris injuriam minuat, non tamen tollit: tum quia hujusmodi consensus non est omninò voluntarius, sed mixtus, sicut projicientis merces in mare propter majorem necessitatem; tum quia consensus in his quorum non sumus pro libito domini, non tollit quin scienti et consentienti fiat injuria, ita ut istud axioma intelligi debeat in his tantùm qucrum homo est dominus secundùm suæ voluntatis libitum, ut sunt bona fortunæ; et non in his quæ, etsi nostra sint, non tamen possumus ut volumus de illis disponere et ordinare. Nam licet manus tua si! tua, non tamen propterea potest de consensu tuo à te tolli et abscindi sine injuriâ tuâ, etc. Et quia signaculum virginale nec puelle, nec patris subest libertati ad libitum, sed à naturà tributum, utrique est servandum usque ad nuptias, ideòque neutrius injuria evitatur ex utriusque consensu con tra naturale debitum, quo uterque commendatum hoc decus servare debet. Hactenùs Cajetan. Hinc qui virginem etiam consentientem defloravit, tenetur hanc circumstantiam virginis confiteri, eò quòd ista copula specialem stupri malitiam habeat; consistit enim præcisè in defloratione virginis injustâ, seu extra matrimonium absque vi et violentiâ.

[ocr errors]

Quæres 1° an qui virginem consentientem, aut seipsam spontè offerentem defloravit, teneatur ipsi aliquam restitutionem facere? Alii affirmant, eò quòd deflorator gravem tunc inferat injuriam patri, sub cujus custodiâ est virginale signaculum, et cujus puella non est domina, etiam quantùm ad istum usum. Adde quòd hæc defloratio in patris infamiam et damnum redundat, qui cogetur filiam suam corruptam apud se cum molestia et sollicitudine innuptam retinere cum notabili rei familiaris dispendio, aut debebit augere dotem, eamque viro ignobili tradere in matrimonium, etc., quorum omnium malorum deflorator est causa efficax.

Alii verò negant ex contrario principio, ex hoc nempe quòd sui corporis sit verè domina, eique volenti et consentienti non fiat injuria ; et dato quòd non foret domina claustri virginei, non tamen propterea sequitur ipsi faciendam esse restitutionem, sicut ille qui manum Petri de ejus consensu abscinderet, ad nihil ipsi restituendum obligaretur. Adde quòd quamvis puella et parentes illius integritatis corporis non habeant dominium, benè tamen illius pecuniæ, quoad

tale bonum æstimari potest, cujus restitutionem puella in stuprum spontè consentiens, remittere tenetur. Tandem licet fiat aliqua injuria parentibus, hær tamen non est specialis injustitia, cùm puella membr sui sit domina, et nuptiarum jacturam pati possit, si velit. Et sanè si virgo, quamvis fuerit præcipua causa horum damnorum, ad nihil tamen patri restituendum teneatur, multò minùs constuprator ad id obligabit in foro conscientiae, quidquid sit de foro exteriori.

Videtur tamen quòd deflorator tenetur exhibere aliquam satisfactionem parentibus si inde in famâ et honore fuerint læsi : imò ex quâdam benignitate et æquitate naturali debet ipsis aliquid elargiri, maximè si ex illo stupro puella ad nubendum minùs idonea reddita fuerit. Si verò æquè benè nupserit ac si violata non fuisset, eò quòd copula secreta remanserit, aut ob aliam rationem, tunc ad nihil largiendum tenetur, cùm inde nullum damnum evenerit. Et isto modo ambæ sententiæ concordari possunt. Si verò deflorator copulam secretam injustè detexerit, indeque puella non potuerit matrimonium invenire, aut æquè benè nubere, tunc deflorator non tantùm ex quâdam benignitate et æquitate, sed etiam de rigore justitiæ tenetur ad restituenda damna famæ et bonorum inde provenientia. Verùm de his fusiùs agitur tract. de Justitià et Jure.

Quæres 2o an ille qui per vim, fraudem, vel metum virginem injuste defloravit, absque promissione matrimonii, teneatur illam ducere in uxorem, vel de competenti dote providere ac curare ut æquè benè nubat ac si esset virgo. Et quidem sermo est de foro conscientiæ: nam jure civili vir cogitur ad matrimonium acceptandum, aut ad patibulum sustinendum, si fuerint paris conditionis, et pœna capitis imponitur ei qui per vim stuprum intulit, imò et illi qui viduam aut mulierem honestam vi corrupit. Et tandem jus ca nonicum statuit ut deflorator teneatur ducere in uxorem puellam quam vi constupravit, aut ei dotem constituat, et insuper virgis publicè cædatur, etc. Resp. affirmativè, quia cùm deflorator per injuriam, damna puellæ intulerit, ex justitiâ tenetur illa compensare. Ideòque puellæ vi defloratæ datur optio ut dotem à defloratore recipiat, vel eum in conjugem ducat. Unde in foro conscientiæ non tenetur eum ducere, etiamsi ille velit nubere, sed potest dotem exigere quantùm requiritur ad augmentum ut alteri æqualis conditionis nubere valeat. E contra verò si deflorator pecunias offerat, et ipsa eas accipere nolit, sed eum in maritum postulet, tenetur ille ad matrimonium contrahendum. Quidam tamen volunt, quòd si fuerint paris conditionis, et puella adhuc renuat matrimonium sibi oblatum, tunc deflorator ad nihil ampliùs obligatur. Quòd si contingat puellam æquè benè nubere alteri ac si virgo fuisset, cum solà dote quam à parentibus habet, cùm tunc nullum ex defloratione recipiat damnum, plures auctores docent defloratorem qui nihil ei promisit, ad nihil quoque teneri. Alii verò asserunt eum teneri ad compensandum damnum integritatis virginalis, quod non est minùs pretio æstimabile quàm injusta manus

amputatio, si ipsa virgo aliquam compensationem exigat, boni viri arbitrio faciendam, ut fusè ostenditur in tract. de Justitia, et colligi potest ex D. Thomâ 2-2, q. 62, art. 2, ad 1.

Homo qui similiter vi, men, aut fraude cognovit puellam, quæ communiter virgo reputabatur, licet lalis non esset, utpote jam ab alio corrupta, tenetur ad aliquam restitutionem arbitrio boni viri faciendam ratione damni et infamiæ, si ob hujus viri factum non potuerit ità commodè nubere; quia famâ quam possidebat, illam per injuriam privavit, indeque damnum ei intulit. Non tenetur tamen in foro conscientiæ eam in uxorem ducere, sed satis est quòd pecuniis compense! damnum injustè illatum. Nec tantùm ille qui vi et fraudibus puellam violavit, tenetur ad compensationem damni, sed ille ctiam qui sine copulâ fuit illi injusta causa gravis infamiæ, perinde ac si cam violåsset, quia tunc per injuriam tale damnum ipsi intulit suo quodam imprudenti facto.

Quæres 5 an qui precibus importunis, muneribus et blanditiis, absque spe et promissione matrimonii, puellam defloravit, teneatur ad aliquam compensationem. Resp. quòd si preces etiam importunæ et sæpè repetitæ, leves extiterint, non censetur tunc puella involuntariè, sed liberè consensisse in stuprum : hæc enim et similia communiter usurpantur à viris, facilèque à mulieribus repelli possunt et debent. Si autem diligentiæ à viro adhibitæ ad extorquendum puellæ consensum, sint valdè extraordinariæ, et preces, sollicitationes, ac blanditiæ supra modum importunæ, et ita fortes ut puella virginitatis detrimentum pati malit potiùs quàm istis importunitatibus vexari, tunc deflorator tenetur ad damna resarcienda, quia quasi coacta consensit. Porrò ut preces in nostro casu censeantur extraordinariæ et sufficientes ad inducendam restituticnis obligationem, requiritur ut æquivaleant violentie ac conjunctus sit aliquis dolus aut metus saltem reverentialis, vel aliquid aliud simile per quod consensus co2ctè extorqueatur et voluntarium minuatur, idque prudentum arbitrio definiendum relinquitur.

Quæres 4° ad quid teneatur qui virginem defloravit promisso illi matrimonio. Resp. teneri ad eam in uxorem ducendam servatis servandis, si ipsa nolit aliam satisfactionem acceptare. Ratio est quia puella ex parte suâ contractum jam adimplevit tradendo alteri corpus suum proindeque vir tenetur ex justitiâ implere quoque contractum, matrimonium promissum contrahendo. Non enim puella pro pecuniâ aut aliâ re consensit in stuprum, sed tantùm spe matrimonii ducta copiam suî fecit; ergo vir tenetur illam ducere in uxorem (1). Unde etiamsi vir fictè nuptias illi promiserit, adhuc tenetur sub mortali eam ducere, et promissionem adimplere si fuerit æqualis conditionis, aut paulò duntaxat inferioris; aliàs inter homines contraclus innumeris fraudibus involverentur. Si tamen vir nobilitate generis vel divitiis notabiliter excedat puel

(1) Hæc resolvenda sunt ex principiis quæ ponuntur in tractatu de contractibus ubi de pactis sub conditione turpi.

le conditionem, et illa hujusmodi excessum non ignoraret, aut ex variis indiciis facilè deprehendere posset se à viro, fictè promittente decipi; ut si sciat alias puellas ab eodem fuisse seductas sub simili promissione matrimonii, si advertat illum verba ambigua vel extraordinarias exaggerationes promissioni miscere et alia hujusmodi indicia occurrant, tunc fictè promittens non tenetur istam puellam in uxorem ducere, quia non tam puella decepta fuit à viro, quàm ipsamet se decipere voluit, et in isto casu censetur illi corperis sui copiam fecisse omninò gratis et liberaliter, et non per modum contractûs onerosi, nempe sub conditione futurarum nuptiarum.

Quando verò puella invincibiliter ignorabat hunc excessum nobilitatis et facultatum viri, neque dolum prudenter præsumere poterat, conveniunt auctores tunc virum teneri saltem ad damna compensanda. An autem eam in uxorem ducere teneatur, si ipsa omnem aliam compensationem recuset, quidam negant, eò quòd damnum per copulam illatum puellæ ignobili et pauperi, non tanti æstimatur quantùm damnum quod familiæ nobilissimæ ex istis nuptiis proveniret, indeque hujusmodi connubia principum mandatis inhibentur. Alii verò affirmant, eò quòd ex vi contractûs vir ad hoc se obligare voluit, verè promittendo, aut ex vi injuriæ illate, fictè contrahendo. Alii tandem asserunt quòd vir tenetur puellam in uxorem ducere, si nullum inde damnum notabile ejus familie eventurum timeatur, aut si edictum principis non obstet : secùs verò si grave damnum aut scandalum inde timeatur, aut hujusmodi connubia fuerint à superiore prohibita. Tunc enim sufficit quòd vir in pecuniis compenset puellæ damnum, vel det operam ut æquè honestas consequatur nuptias, ac si deflorata non fuisset. Aliæ causæ eximentes virum ab obligatione ducendi puellam vel viduam quam corrupit, referuntur in tractatu de Justitià.

ARTICULUS III.

De raptu.

Raptus duobus modis considerari potest : 1o in quantum attinet ad forum conscientiæ, et prout constituit circumstantiam specificam luxuriæ necessariò in confessione exprimendam; 2° in quantum attinet ad forum exterius, nempe quoad pœnas in jure latas contra raptores. Incipiendo à primo, malitia specifica raptûs consistit in hoc quòd homo affectu luxuriæ impulsus vim inferat feminæ, aut iis sub quorum potestate et curâ est, ut libidinein cum eâ expleat.

D. Thomas in hâc quæst. 154, art. 7, docet raptum quandoque in idem concurrere cum stupro, quando scilicet aliquis violentiam infert ad virginem illicitè deflorandam: quæ quidem violentia aliquando infertur tam ipsi virgini quàm patri. Quandoque autem infertur patri, sed non virgini, puta cùm ipsa consentit ut per violentiam de domo patris abstrahatur. Differt etiam raptus alio modo, quia aliquando puella violenter abducitur à domo parentum, et violenter corrumpitur; aliquando autem etsi violenter abduca

tur, non tamen violenter corrumpitur, sed de voluntate ejus, sive corrumpatur fornicario concubitu, sive matrimoniali; qualitercumque enim violentia adsit, salvatur ratio raptûs. Quandoque autem invenitur raptus sine stupro, puta si aliquis rapiat viduam, vel puellam corruptam. Quandoque verò stuprum sine raptu invenitur, puta dùm aliquis absque illatione violentiæ virginem illicitè deflorat. Sicut enim qui alterius manum de ejus consensu abscindit, dicitur mutilator, et qui copulam habet cum conjugatâ, eâ et marito consentientibus, dicitur adulter, ita qui virginem extra matrimonium deflorat absque violentiâ, câ– que consentiente, dicitur constuprator, quia, ut ostensum est articulo præcedenti, talium non sumus domini ad libitum, sed ab altiori principio hæc nostra sunt quoad aliquid, servato certo ordine, contra quem si fiat, injuriæ locus restat.

Violentia igitur constituit differentiam et malitiam specificam raptus, proindeque non omninò per accidens se habet ad luxuriæ speciem, et quò magis violentia crescit, eò magis luxuria augetur. Videtur enim procedere ex magnitudine libidinis, quòd ex eâ aliquis nor refugiat se immittere periculo violentiæ inferendæ, et ex eo malo affectu concupiscentiæ captus, in injustitiam raptus, vel adulterii, vel in sacrilegium aut incestum prorumpat, ut docet D. Thomas hic ad 2. Ex quo fit raptum habere duplicem malitiam specificam, alteram castitati contrariam, in quantum coitum includit extra matrimonium, alteram justitiæ oppositam, rat-one violentiæ : nam secundùm finem significatum formaliter, ponitur species luxurie; secundùm autem conditionem ejus quod est ad finem, addit deformitatem rapinæ et injustitiæ, seu constituit speciale peccatum luxuriæ. Raptus qui est species luxuriæ, non constituitur, nec invenitur quando non fit explendæ libidinis causâ, sed aliâ quâcumque. Erit tamen tunc alia species injustitiæ. Nec ad hanc raptûs speciem opus est copulam subsequi, sed satis est vim inferri animo libidinis explendæ, sicut crit adulterium conjugatam aggredi animo coeundi; in neutro tamen eventu, delictum omnem suam consummationem habebit, copulà minimè subsecutâ. Raptus cujuscumque status feminæ, si violenter cognoscatur aut abducatur, in foro conscientiæ est verè raptus diverse speciei, ac necessariò explicandus in confessionne si violentia verè inferatur, quia vis illa ad injustitiam pertinet.

est verè raptus, quando puella sub custodiâ parentumn constituta, ex eorum domo ipsis invitis abducitur, quamvis ipsa consentiat abductioni, ob scilicet maxi- . mam injuriam quæ parentibus irrogatur. Item auctores censent non esse propriè raptum, dùm quis puellam in domo patris existentem, invitam trahit ab unà camera ad aliam, commodioris copulæ gratiâ, non educendo eam de domo : secùs verò si eam in platea vel in agro repertam, ad domum vicinam violenter traducat. Monent tamen esse verum raptum si quis è loco rapiat feminam animo abducendi eam in alium locum destinatum, quamvis ad illum minimè eam perduxerit, eo quòd jam sit vera de loco ad locum abductio, et animo abducendi facta. Tandem raptus pœnis juris subditus requirit ut sit mulierum honestarum : raptor enim meretricis non incidit in has pœnas, cap. de Rapt. virg. lege unicâ.

Concil. Trident. sess. 24, c. 6, statuit varias pœnas contra hujusmodi raptores: prima est ut raptor, eique auxilium, consilium, aut favorem præbentes ipso jure sint excommunicati. Quæ tamen censura non est reservata. Item quòd sint perpetuò infames, ac omnium dignitatum incapaces: et si fuerint clerici, de proprio gradu dejiciantur; quam pœnam ipso facto incurri quidam asserunt. Alii verò meliùs sentiunt, solùm post sententiam judicis declaratoriam incurri. Secunda est, quòd raptor teneatur decenter arbitrio judicis dotare mulierem raptam, sive eam in uxorem duxerit, sive non duxerit. Tertia est, ut inter raptorem et raptam matrimonium sit nullum et invalidum quamdiù ipsa in potestate raptoris manserit; benè tamen si rapta à raptore separata, et in loco tuto et libero constituta illum in virum habere consenserit; tunc enim raptor cam in uxorem habere potest. In primo casu raptus est impedimentum dirimens matrimonium, sive raptus fiat solius libidinis causâ, sive ad contrahendum matrimonium, quia Trident. innovare voluit pœnas per antiquos canones contra raptores decretas, quæ raptorem causâ libidinis comprehende bant. Adde quòd concilium dicit quòd si raptores fucrint clerici, à proprio gradu dejiciantur : constat autem eos non rapere ineundi matrimonii causâ. Alii verò dicunt decretum concilii locum solummodò habere in raptu, qui dirigitur ad matrimonium; nam concilium statim loquitur de matrimonio, ac sub co titulo ponitur illud caput sextum, ut ostenderet illum raptum esse matrimonii impedimentum, qui propter matrimonium attentatur, ut sic nemo auderet attentare id per quod videt se suo fine frustrandum (1). Idem decretum concilii non habet locum quando puella spontè consentit abductioni, etiamsi parentes repugnent, aut hoc ignorent, quia iste raptus non repugnat ullo modo libertati matrimonii, quamvis jure civili puniatur. Item non habet locum in raptu quo sponsus propriam sponsam de futuro rapit, eò quòd aliquid juris in eain habeat ex desponsatione, ut notat D, Thomas hic ad 4.

Ad secundum verò dubium de raptu considerato per ordinem ad forum exterius, dicimus ad raptum pœnis juris subjectum constituendum, requiri 1° ut adsit violentia; 2° ut fiat causâ libidinis; 3° ut sit traductio de loco in locum. Unde definiri potest : violenta abductio alicujus honestæ feminæ de loco in locum ad libidinem explendam, vel matrimonium ineundum. Debet igitur inferri violentia vel mulieri, vel ejus parentibus; est enim verè raptus quando femina dissentit, quamvis parentes ejus consentiant abductioni; quia parentes non habent dominium corporis puellæ, nec facultatem illud exponendi huic usui absque injustitiæ (1) Hæc remittenda ad tractatum de Matrimonts, labe, ob scilicet injuriam puelle irrogatam. Similiter ubi de impedimentis canonicis.

« VorigeDoorgaan »