Pagina-afbeeldingen
PDF

opponitur, ad quam pertinet delectabiliter cum aliis convivere. Unde Philosophus dicit in 4 Eih. quòd illi qui ad omnia contrariantur, causâ ejus quod est contristare, neque quoscumque curantes, discoli et litigiosi vocantur. Litigii peccatum incurri potest dupliciter. Wel formaliter, contradicendo ex intentione hominem contristandi, vel malerialiter, seu absque tali intentione. Utroque modo est vituperabile, utpote contra rectam rationem exigentem ut homo affabiliter cum aliis conversetur, sicut decet. Communiter autem videtur esse peccatum veniale, propter parvitatem nocumenti intenti seu subsequentis; nam hujusmodi tristitia videtur quid minimum. Si tamen quis intenderet confuudere hominem aut contemptibilem reddere per hujusmodi contradictiones, esset peccatum mortale propter contemptum proximi, ejusque notabile nocumentum. Vide D. Thomam 2-2, quæst. M 16, art. M. Seditio est vitium quo unitas multitudinis dissolvitur, discordantibus inter se partibus illius communiuatis. Differt autem à bello et à rixà quòd ista duo importent mutuam impuguationem in actu : seditio verò potest dici etiam dùm est solùm præparatio ad talem impugnationem; insuper quia bellum propriè est contra hostes et extraneos ; rixa est pugna unius ad unum, vel paucorum ad paucos. Seditio verò propriè est inter partes unius civitatis aut regni inter se tumultuantes. Differt quoque à schismate in duobus : 4° Quia schisma propriè opponitur spirituali unitati multitudinis, scilicet unitati Ecclesiæ : seditio autem opponitur temporali vel seculari multitudinis unitati, puta civitatis vel regni. 2° Quia schisma non importat aliquam præparationem ad pugnam corporalem, sed solùm importat dissensionem spiritualem : seditio autem importat præparationem ad pugnam corporalem. Cùm itaque seditio opponatur et justitiæ et communi hono, manifestum est quòd ex genere suo est peccatum mortale, et tantò gravius quantò bonum commune, quod impugnatur per seditionem, est majus quàm bonum privatum, quod iinpugnatur per rixam. Peccatum autem seditionis primò quidem et principaliter pertinet ad eos qui seditionem procurant, et illi gravissimè peccant. Secundò autem ad eos qui illos se

quuntur perturbantes bonum commune : illi verò qui bonum commune defendunt, eis resistentes, non sunt dicendi seditiosi; sicut nec illi qui se defendunt, dicuntur rixosi. Wide D. Thomam 2-2, q. 42.

Windicatio fit per aliquod poenale malum inflictum peccanti. In vindicatione autem considerandus est vindicantis animus ; si enim ejus intentio feratur principaliter in malum illius de quo vindictam sumit, et ibi quiescat, est omninò illicitum, quia delectari in malo alterius, pertinet ad odium, quod charitati repugnat, quâ omnes homines debemus diligere. Nec aliquis excusatur, si malum intendat illius qui sibi injustè intulit malum, sicut non excusatur aliquis per hoc quòd odit se odientem. Non enim debet homo in alium peccare per hoc quòd ille peccavit priùs in ipsum ; hoc enim est vinci à malo, quod Apostolus prohibet ad Rom. 13, dicens: Noli vinci à malo, sed vince in bono malum. Si verò intentio vindicantis feratur principaliter ad aliquod bonum, ad quod pervenitur per pœnam peccantis, puta ad emendationem ipsius, vel saltem ad cehibitionem ejus, et quietem aliorum, et ad justitiæ conservationem, et Dei honorem, p0test esse vindicatio licita, aliis debitis circumstantils servatis. Vide D. Thomam 2-2, q. 108, art. M.

Crudelitas directè opponitur clementiæ : sicut enim quæ cocta sunt et digesta, suavem et dulcem sap0rem habere solent, ita et illa quæ sunt cruda, horribilem et asperum saporem habent. Clementia autem importat quamdam animi lenitatem sive dulcedinem per quam aliquis inclinatur ad diminuendas po nas. Unde crudelitas, quæ à crudo aut à cruore venit, directè opponitur clementiæ et est quædam asperitas. austeritas et atrocitas animi per quam aliquis fit promptus ad augendas pœnas. Differt à sævitiâ et feritate sicut malitia humana à bestialitate ; nomcn enim sævitiæ et feritatis à similitudine ferarum accipitur, quæ etiam dicuntur sævæ. Est peccatum mortale pro quanto excessum in puniendo adliibev ; crudelis eiiim causam puniendi habet, in quo differt à sævo; sed in pœnis excessum adhibet, ideòque manifestè peccat contra proximum, plus eum puniendo quàm mereatur, ultra malam dispositionem proprii animi quâ se ipsum crudelitate fœdat.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]

cendo : Non mœchaberis. Nam post animæ cum corpore unionem, nullum aliud inveniuur arctius vinculum quàm conjugium, in quo vir et uxor efficiuntur una caro: ideòque moechia est grave peccatum contra justitiam, et expressè prohibetur in Decalogo. Verùm isto præcepto, Non mœchaberis, non soluam prohibetur adulterium, sed etiam quæcumque carnalis copula extra legitimum matrimonii usum, omnisque membrorum quæ ad generationem ordinata et destinata sunt abusus. Ex famosiori enim et notiori analogato, nempe mœchiâ, seu adulterio, totum luxuriæ genus Deus voluit intelligi ac comprehendi, ut notat D. Augustinus, et referetur causâ 52, q. 4, can. Meretrices. Nec tantùm opera et actus exteriores luxuriæ prohibentur, sed et cogitationes turpes, m0rosæ, voluntas, desiderium et affectus inordinatus venereorum. Quia tamen plures ex Judæis obcæcati putabant vetari tantùm actum luxuriæ externum, non verò inlernum, Deus clariùs et expressiùs speciali præcepto, nono scilicet decalogi, concupiscentiam prohibere voluit. Et Christus Dominus Matth. 5, vers. 25 et 29, eam legem explicuit et Judæorum errorem correxit. « • • & Nomine luxuriæ hic intelligitur peccatum in excessu venereorum contra rationem, et intentiouem Dei auctoris naturæ. Et est peccatum mortale ex genere suo, imò et capitale, ut probat D. Thomas 2-2, q. 153, per totam. Peccatum enim in humanis actibus est quod fit contra ordinem rationis, qui habet ut quælibet convenienter ordinet in suum finem. Quantò autem aliquid est magis necessarium, tantò magis oportel ut circa illud rationis ordo servetur. Unde per consequens magis est vitiosum si ordo rationis prætermittatur. Usus autem venereorum est valdè necessarius ad bonum commune, quod est conservatio humani generis. Et ideò circa hoc maximè attendi debet rationis ordo, et per consequens si quid circa hoc fiat praeter quàm ordo rationis habet, vitiosum erit. IIoc autem pertinet ad rationem luxuriæ, ut ordinem et modum rationis excedat circa venerea. Et ideò absque dubio luxuria est grave peccatum.

D. Gregorius, lib. 31 Moralium, ponit luxuriam inter

vitia capitalia, idque probat D. Thomas, quia vitium capitale est quod habet finem multùm appetibilem ; ita quòd ejus appetitu homo procedat ad multa peccata perpetranda, quæ ex illo vitio tanquàm ex principali oriri dicuntur. Finis autem luxuriæ est delectatio venereorum quæ est maxima. Unde hujusmodi delectatio est maximè appetibilis secundùm appetitum sensitivum, tum propter vehementiam delectationis, tum etiam propter connaturalitatem hujusmodi concupiscentiæ. Unde manifestum est quòd luxuria est vitium capitale. Item D. Gregorius assignat luxuriae sequentes filias, nempe cæcitatem mentis, inconsiderationem, praecipitationem, inconstantiam, amorem sui, odium Dei, affectum præsentis seculi et horrorcm futuri, quas egregiè suo more explicat D. Thomias. loco ciuato. Igitur actus venereus tunc est malus

quando aliquis eo utitur contra ordinis rationem, id est, non juxta finem ad quem ordinatur à maturâ, nec modo debito ac convenienti. Sicut enim usus alimentorum ordinatur ad conservationem individui, ita usus venereorum ad conservationem speciei et generis humani, proindeque ejus fiiiis est procreatio prolis: modus verò conveniens et debitus est ut homo suâ uxore utatur sibi per legitimum matrimonium conjunctà ; aliàs semper est peccatum mortale. Nec

datur parvitas materiæ quà luxuria hic et nunc in

individuo à mortali peccato excusari possit. Cùm enim tota ratio difformitatis illius, nempe deordinatio concupiscentiæ circa delectationes venereas, salvetur in quâlibet materià luxuriæ etiam parvà, nequit ob hanc rationem à mortali excusari, sed solummodò ex indeliberatione et ir.advertentià , c?.m tunc perfeclè ad rationem actùs moralis non pertingat (1).

QUÆSTIO PRIMA. DE LUXURIAE SPECIEIÜS.

Divus Thomas 2-2, q. 154, art. 1, convenienter assignat sex luxuriæ species, scilicet siimplicem fornicationem, adulterium, incestum, stuprum, raptum, et vitia contra naturam. Et hujus numeri rationem, reddit, quia peccatum luxuriæ consistit in hoc, quòú aliquis non secundùm rectam rationem delectationo venereà utitur. Et ideò tot debent assignari ejus so)ecies, quot modis contingit objectum à quo sumit speciem, et quod est materia actùs venerei, non convenire rectè rationi. laque dupliciter evenire potesl : uno modo, quia objectum seu materia habet repugnantiam ad finem actùs venerei. Et sic, in quantum impeditur generatio prolis, est vitium contra naturam, quod in

(1) Doctrina commumis theologorum, non dari fevitatem materiæ in peccato luxuriae, intelligi debet de omni luxurià directè volitâ, et in eo fundatur quòd ipsamet delectatio carnalis levis directè intendi nequit quin homo incurrat periculum proximum commotioiiis gravis et consensùs in eam, ob summam illius fragilitatem et istius passionis deordinationem quæ excæcat mentem. Si quæstio sit de delectatione carnali non propter se expetitâ, sed solùm indirectè in causâ volitâ, admitti potest levitas materiæ, et qui ponit actum voluntariè, ex quo sive per se, sive per accidens sequitur levis commotio, peccatduntaxat venialiter modò illa delectatio in se displiceatet absit periculum consensùs in eam. Ita communiter theologi. saltem quoad sensum ; licet enim non pauci illud negare videantur, tamen in ipsâ re intellectâ eo sensu quem exponimus non dissentiunt, ut sapienter animadvertit Billuart, de Fortitudine, dissertatione 5, art. 2. Omnia peccata admittunt levitatem materiæ, et si excipiatur luxuria, sola ratio discriminis oritur à periculo decidendi in gravem deordinationem si quid vel leve in eâ materia jermittatur ; porrò non adest illud periculum proxiimum graviori§ deordinationis et consensûs, quando non est consensus directus in ipsam luxuriam, sed tantùm in suà causâ : hoc docet experientia quotidiana. Ilinc non arguitur peccati mortalis qui sine ratione sufficiente, sed ex levitate, seu aliquâ indiscretâ curiositate, se exponit levi sensuum commotioni, modò semper haec non intenlatur et non sit, ratione personalis fragilitatis, periculum prol)abile lapsùs. (Elorr.)

venitur in ommi actu venereo, ex quo sequi non p0uost generatio. In quantum verò inpeditur debita educatio et promotio prolis natæ, est fornicatio simplex, quæ est soluli cum solutâ. Alio modo materia in quâ cxercetur actus venereus potest esse non conveniens rationi rectæ per comparationem ad alios homines. El hoc dupliciter : primò quidem ex parte ipsius feminæ, cui aliquis commiscetur, quia ei debitus honor non servatur. Et sic est incestus, qui consistit in abusu mulierum consanguinitate, vel affinitate junctarum. Secundò ex parte ejus in cujus potestate est femina, quæ si est in potestate viri, est adulterium; si autem est in potestate patris, est stuprum si violentia non inferatur ; raptus autem, si vis inferatur. Diversificantur autem istæ species magis ex parte feminæ quàm viri, quia in actu venereo femina se habet sicut patiens et per modum materiæ; vir autem per modum agentis. Prædictæ autem species secundùm differentiam materiæ assignantur: quæ diversitas materiæ habet annexam diversitatem formalem objecti secundùm diversos modos repugnantiæ ad rationem rectam, ut dictum est. Inter luxuriæ species, pcccatum contra naturam est maximum et gravissimum, ut probat D. Thomas in quaest. citatâ art. 12. Secundum locum tenet incestus, eò quòd sit contra naturalem reverentiam quæ debetur personis conjunctis. Tertium locum obtinet adulterium, per quod homo abutitur muliere alteri subjectâ quoad usum generationis, quod est quid gravius quàm si foret alteri sul)jecta tantùm ad custodiam, ut contingit in stupro, quod proinde quartum locum venet. Utrumque autem aggravatur per violentiam, ideòque raptus virginis est quid gravius quàm stuprum, et raptus uxoris quàm adulterium. Insuper hæc omnia aggravantur adhuc secundùm rationem sacrilegii. Tandem simplex foriiicatio infimum locum tenet inter peccata quæ per se constituunt species luxuriæ. Vide D. Thomam, loco citato. De his speciehus sigillatim acturi sumus in sequentibus. Verùm antequàm hujus præcepti explanationem aggrediar, petenda rogandaque est venia, si in hàc materià luIbricâ et turpi tractandâ, interdùm usus fuero aliquo í verbo minùs decenti, ut probi ac diligentis commenuatoris oficio satisfaciam : non enim spontè et ex voIuntate id accidet, sed solà necessitate. Cavebo tamen ne aliquid scribam quod pias aures offendere valeat, quamvis juxta Apostolum, omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil sit mundum. Faxit Deus ut lectores sine noxâ et offensione hujusmodi 'commentaria pertranseant, ac nulli obsint, sed omnibus prosint ! ARticuluS PRiMUS . De fornicatione simplici.

Dico quòd fornicatio simplex est de se intrinsecè mala et peccatum mortale, utpote legi divinæ et naturali repugnans in re gravi, et in nullo casu licita, nec ideò est mala quia prohibita, sed ideò prohibita quia de se mala. Unde qui puellam quamvis consen

tientem, aut meretricem etiam paratissimam carnaliter cognoscit, toties quoties mortaliter peccat, et numerum hujusmodi copularum tenetur in confessione declarare. Peccant quoque lenones et alii inducentes et concurrentes ad hujusmodi peccatum. Probatur 1° ex Scripturà sacrâ, Tob. 4: Attende tibi ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam nunquàm patiaris crimem scire. Crimen autem importat peccatum mortale. Item Levit. 21 prohibetur scortum

et vile prostibulum duci in uxorem. Item Deuteron. ,

25 dicitur : Non erit meretriae de filiabus Israel, neque fornicator de filiis Israel. Item Ecclesiastici 19 dicitur: Qui se jungit fornicariis, erut nequam. Item Apostolus ad Galat 5, præmissà fornicatione et quibusdam aliis vitiis, subdit, quòd qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Item 1 ad Corinth. 6, ait: Nolite errare, neque fornicarii, etc., regnum Dei possidebunt. Et ibidem Apostolus supra congerit argumenta ad ingerendam hujus peccati detestationem. Item ad Ephes. 5, ait : Fornicatio et immunditia nec nominetur in vobis. Idem in primo Apostolorum concilio decretum ac mandatum fuit gentilibus noviter conversis ut à fornicatione se abstinerent, prout habetur Act. 15. Item in decretis causâ 22, q. 1, cap. Prædicandum, imponuntur variæ pœnitentiæ pro hujusmodi peccato. Et tandem in concilio Wiennensi Clement. Âd nostram, de Hæreticis, definitum fuit quòd asserere fornicationem non esse peccatum mortale, est in hæresim incidere. Probatur 2° ex D. Thomà 2-2, q. 15, 4, art. 2; et in lib. 5 contra Gent. cap. 122, cujus ratio sic in formam reducitur : omnis voluntaria humani seminis emissio secundùm se et à naturâ ordinatur ad generationem, educationem et instructionem prolis; sicque quandocaret dicto ordine, deformis est deformitate privationis debiti ordinis ad suum finem naturalem. Atqui fornicatio simplex est concubitus privatus naturali ordine ad naturalem educationem ct instructionem prolis; ergo est de se intrinsece mala. Prob. min. Actui fornicario secundùm se sumpto competit ut homo non teneatur post coitum manere et cohabitare cum feminà, nec prohibeatnr ex vi præcisè hujus actùs ad alias accedere. Ergo actus fornicarius, quantùm est ex se, impeditivus est convenientis educationis prolis natæ. Prob. anteced. Quia educatio ista convenienter fieri nequit nisi postea homo cum muliere remaneat, eamque juvet ad prolem educandam et instruendam : videmus enim in omnibus animalibus, in quibus ad educationem prolis requiritur cura maris et feminæ, quòd in eis non est vagus concubitus: sed maris ad certam feminam unam, sicut patet in omnibus avibus. Secùs autem in animalibus, in quibus sola femina sufficit ad educationem fœtùs in quibus est vagus concubitus, ut patet in canibus, et hujusmodi aliis animalibus. Manifesum est autem quòd ad educationem hominis non solùm requiritur cura mauris à quâ nutritur, sed multò magis cura patris à quo est instruendus et defendendus, et in lo

mis tàm interioribus quàm exterioribus promovendus. Et ideò contra naturam hominis est, quòd utalur vago concubitu : sed oportet quòd sit maris ad determinatam feminam, cmm quâ permaneat, non per modicum tempus, sed diù ; vel etiam per totam vitam. Et inde est quòd naturaliter maribus in specie humanà inest sollicitudo de certitudine prolis, quia ejus educatio cis imminet : hæc autem certitudo tolleretur si foret vagus concubitus. Nec obstat quòd fortè non orietur proles ex fornicatione; aut si oriatur, fornicator sufficienter providebit de edueatione et instructione prolis; aut si in l:oc deficiat, femina dives, potens et industriosa, sola sufficere poterit ad educationem et instructionem convenientem prolis. Non obstat, inquam : nam in humanis actibus naturaliter consideratur rectitudo aut obliquitas ad rationem juxta illud quod convenit per se formaliter, et totam speciem consequitur ac communiter accidit; et non secundùm id quod per accidens in uno vel altero individuo et ia aliquo casu particulari accidere potest ;-id enim quod cadit sub legis determinatione, judicatur secundùm id quod communiter accidit, et non sccundùm id quod in aliquo casu evenire potest. Cùm itaque simplex fornicatio per se et communiter careat nalurali ordine ad cducationem et instruetionem prolis, semper est jure natura: illicita, quamvis per accidens in aliquo casu, ex conditione scilicet talis personæ sequi possit educatio prolis. Tline Innocentius papa XI hanc quorumdain recentiorum propositionem meritò damnavit : Tam clarum videtur fornicationem secundium se nullam involrere malitiam, et solùm esse malam, quia interdicta est, ut contrarium omninò rationi dissonum videatur. Ut cnim recue ratiocinatur Sotus, lib. 5 de Justitià, q. 4, art. 5, error est hæresi proximus, asserere fornicationem non esse contra jus naturæ : nam inde sequeretur gentibus non fuisse delictum ante legem scriptam, ipsam prohibentem; quin verò neque post scriptam, quia lege Mosaicâ non tenetur. Similiter neque modò fornicatio respectu Turcarum aliorumque infidelium foret peccatum, cùm possent inculpabiliter ignorare illius prohibitionem, si in solâ Scripturà sacrâ contineatur. Concubinatus est grave fornicationis peccatum, valdèque periculosum, ob scilicet morale periculum relabendi : est enim fornicatio quædam continuata cum feminâ solâ determinatâ, quæ scilicet non omnibus indifferenuer se exponit sicut meretrix, sed uni soli; ita ut sit veluti quædam cohabiiatio ferè perinde ac si matrimonio esset illi conjuncta. Hinc fit quòd semper maneant in statu et proposito peccandi; unde concubinarii in confessione non sunt absolvendi, nisi priùs concubinam ex domo expellant, habeantque sincerum propositum non ampliùs acccdendi ad illam, quia aliàs sunt in occasione proximâ peccandi. Imò etiamsi concubinam apud sè non habeant, adhuc tamen non sunt statim absolvendi, sed ipsis priùs injungendum est ut eam non videant nec visitent, non alloquantur soli cum solâ, in secrcto, etc. Et priùs de

eorum contumentiâ et propositi vcritate ac firmitat, videnda est experientia, et interim alique pœniteuti;e medicinales ipsis imponendæ ac pr;escribend;e sunt, donec à peccandi consuetudine cessaverint : pr;vsertim si jam promiserint se emendare et promissis non steterint. nec se continuerint, neque periculum vitaverint. Idem prorsùs faciendum est circa concubimam. Vide D. Thomam in 4Sent., dist. 55, q. 2, art. 5. Ilinc meritò Alex. papa VII hanc quorumdam recentiorum propositionem damnavit: Non est obligandus concubinarius ad ejiciendam concubinam, si hæc nimis utilis esset ad oblectamentum concubinarii, vulgò regalo; dium deficiente illo, nimis ægrè ageret vitam, et aliæ epulae taedio magno concubinarium afficerent; et alia famula nimis difficilè inveniretur. Vide Trident. sess. 25 de Reformat., cap. 8, ubi concubinatum in laicis graviter puniri mandat; et sess. 25, cap. 14, præscribit formam procedendi in causis clericorum concubinariorum. Item Innocentius papa XI sequen. tes novellistarum propositiones circa occasionem proxi. mam damnavit : Pœnitenti habenti consuetudinem pcccandi contra legem Dei, naturæ, aut Ecclesiæ etsi emendationis spes nulla appareat, nec est neganda nec diffe. renda absolutio, dummodò ore proferat se dolere, et proponere emendationem. Item potest aliquandò absolvi, qui in prorimâ occasione peccandi versatur, quam potest et non vult omittere, quinimò directè et er proposit. quærit, aut ei se ingerit. Item proxima occasio peccandi non est fugienda, quando causa aliqua utilis, aut honesta non fugiendi occurrit. Tandem licitum est quærere directa occasionem proximam peccandi pro bono spirituali vel temporali nostro, vel pro rimi. Denique cùm fornicatio simplex sit peccatum mor. tale, ab aliis speciebus luxuriæ distinctum, in confessione distinctè est exp!icanda, prout defiuivit Alexander papa VII, hanc propositionem damnando : Qui habuit copulam cum solutâ, satisfacit confessionis præcepto, dicens : Commisi cum solutâ grave peccatum contra castitatem, non explicando copulam. Item in hoc peccato sicut et in aliis, pœnitens tenetur in confessione peccati consuetudinem declarare, prout definivit Innocentiuspapa XI, damnando istam propositionem : Non tenemur confessario interroganti fateri alicujus peccati consuetudinem. Indeque constat pœnitentes à confessario interrogandos esse an consuetudinem habeant labendi in illud peccatum de quo se accusant, præsertim in materià luxuriæ, ad hoc ut occasiones et pericula relabendi præscindere valeat, et remedia convenientia opponere. Copula habita cum viduâ consideratâ præcisè ut tali, est simplex fornicatio, quia juxta Aposlol. 1 ad Corinth. 7, soluta est à lege viri, ut non sit ndultera cum alio viro copulaum habendo. Fornicatio autem simplex, ut jam diximus, est concubitus soluti cum solutâ, nedùm à matrimonio, sed etiam à cognatione, aflinitate, ordine sacro, religione et voto. Hæc verò vidua, ut suppono, caret istis vinculis et adjunctis. Concubitus viri christiani cum muliere infideli, Turcâ vel Judæà est circumstantia in confessione ape

rienda, ob scilicet specialem difformitatem et cultùs disparitatem, ut probat Diana coordinatus 5 parte, tractatu 4, resolutione 158; et multò magis concubitus fenuinæ christianæ cum viro infideli aut Judæo.

Articulus ll. De stupro.

Stuprum juxta D. Thomam 2-2, q. 154, a.6,importat illicitam virginum deflorationem sub curâ parentum existentium, et est determinata luxuriæ species, differtque à fornicatione, quæ est copula cum muliere jam corruptà. Stuprum duo offendit, scilicet signaculum virginitatis in femimâ , et paternam custodiam in parente, ac ex utroque simul desumenda est differentia propria et essentialis stupri.

Prol)at D. Thomas hanc conclusionem quia ubi circa materiam alicujus vitii occurrit aliqua specialis deformitas, ibi debet poni determinata species illius vitii. Luxuria autem est peccatum circa venerea existens ut supra dictum est: in virgine autem sub custodiâ patris existente , quædam deformitas specialis occurrit, si corrumpatur, tum ex parte puellæ quæ ex hoc quod violatur, nuilà pactione conjugali præcedente . et iinpeditur à legitiino matrimonio conse

quendo, et ponitur in viâ meretricandi, à quo retra- .

fiebatur, ne signaculum virginitatis amitteret. Tum etiam ex parte patris, qui de ejus custodiâ sollicitudinem gerit, juxta illud Ecci. 42 : Super filiam lu.curiosam comfirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venre inimicis. Et Eccl. 7 : Filiæ tibi sunt, custodi corpus earum. Nam sicut naturali ordine, patris esl alere filiam, et providere illi usque ad nuptias inclusivè, ita ejusdem est custodire filiam benè habilem ad matrimonium; minùs autem reddetur habilis si corrupta fuerit, ut patet. Nec refert quòd filia sit grandævæ ætatis, puta quinquaginta annorum, neque ampliùs apta generationi. Non refert, inquam, quia, ut ait Cajet. supra hunc D. Thomæ articulum, quamdiù virgo est, semper quantùm est ex habilitate decoris maturalis, apta est coiijugio ; ideòque semper ex tali defloratione redditur inhabilis. Per accidens aulem omninò est quòd filia tunc sub nullius custodià existat, neque id tollit rationem stupri : quoniam morales species attenduntur juxta id quod communiter inveniri natum est. Constat autem quòd communiter puellæ sub parentum, vel alterius loco illorum custodiâ sunt, et esse debent ante matrimonium ; earumque virginale signaculum, quantùm est in se, nequit esse sine indigentiâ paternæ custodiæ et ordine ad illam.

Idem Cajet. addit, quòd etsi virginitas sit virtus .

communis utrique sexui, stuprum tamen propriè est solius feminæ. Unde vir virgo extra matrimonium :um meretrice primò concumbens, non committit stuprum, scd simplicem fornicationem, quia nec signaculum aliquod naturale perdit quo inhabilior fiat tmatrimonio, nec amittit aliquid quod paternæ custodiæ naturaliter sit commendatum usque ad conjugium, ut patet ex hoc quòd filii ante m;itrimonium

post annos pubertatis absque ullà custodiâ discurrunt, adeò ut si pater eos rigidè cuslodire vellet, contra naturalem morem agere videretur: cùm tamen puellæ ante conjugium naturali inclinatione à parentibus diligenter custodiantur, nec liberè vagari aut discurrere permittantur. Quod autem in naturalibus communiter fit, ostenditur sic natum esse fieri, ut dicitur in 2 Physieorum. Hinc infertur hominem in confessione non teneri explicare circumstantiam primæ copulæ quam habuit cum solutâ jam corruptâ, quia copula non habet specialem illam deformitatem quam habet in puellà virgine, quæ proinde de stupro et defloratione debet se accusare. Subdit idem Cajetan. quòd mollities, quâ puella virgo se ipsam primò voluntariè polluit, cùm non sit luxuria naturalis, sed contra naturam, non est stuprum, sed longè majus et gravius peccatum, ac contra naturam, tollens irreparabiliter virginitatem, etiamsi id fiat solis tactihus absque fractione sigilli. Non enim virginitas in puellâ solùm perditur per stuprum, nec stuprum adæquatè opponitur virginitati in puellà; uni namque virtuti multa vitia possunt opponi, ut docet D. Thomas 2-2, q. 152, et alibi sæpè. Denique observat idem Cajet. quòd integritas membri feminei dupliciter considerari potest: 1° ut est quædam carnis integritas, et sic per accidens se habet ad statum virginalem ut est materia virtutis, prout ostendit D. Thomas loco citato; 3° ut est signaculum virginale, scilicet conclusivum uteri et animi ad amplexum virilem : et sic non per accidens, sed per se spectat ad statum virginalem ut est materia virtutis: et propterea si sic deperditur, puella redditur minùs habilis ad conjugium. Hinc quidam docent quòd quando puella seaccusatim confessione de voluntariâ pollutione, aut de morosis cogitationibus et delectationibus venereis, non tenetur explicare hanc fuisse primam ; quia cùm per ista desileria et cogitationes, aliaque, non violetur claustrum virginale eo modo quo requiritur ad stuprum, non tenelur exprimere circumstantiam virginitatis, quamvis graviter peccet, et virginitatis aureolam amittat. Et similiter quòd cogitationes seu delectationes morosæ in homine circa virginem , quamvis sint peccata mortifera, non habent tamen specialem malitiam mortiferam supra alias delectationes morosas, nisi conjunctæ sint cum voluntate inferendæ violentiae. Alii verò contrarium docent, eò quòd hujusmodi actiones et cogitationes venereæ sint ejusdem speciei cum opere externo, nempe stupro. Plures auctores docent quòd quando puella suæ deflorationi liberè consensit, etiamsi parentes vel tu;ores illius sint inviti, illa prima copula non est propriè stuprum, nec specialem habet malitiam : esto quòd aliquando sit alia malitia mortalis extrinseca, puta contra proximorum charitatem et debitam parentibus pietalem ; ac sæpissimè mœrores, inimicitiæ, cædes, gravissimaque oriantur incommoda; quæ tamen per accidens se habent, et etiam ex copulà filiæ, viduæ, aut corruptæ evenire possent. Idque probant quia pn* flae scienti et consentienti non fit injuria : ncque parenti

« VorigeDoorgaan »