Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

6tiano que debentur S. Ecclesiæ et communioni fideium in communi. Sufficit itaque ut in communibus orationibus et aliis Ecclesiæ generalibus non excipiam Christianum inimicum; in communibus civitatis officiis non excipiam concivem inimicum; in communibus consanguinitatis, non excipiam consanguineum inimicum, etc. Et propterea nisi casus accidat, in quo debeam huic in particulari, sicut non teneor actu interiori cogitare de isto in particulari, ita nec teneor in particulari benefacere aut loqui. Hinc confessarius tollere potest multos scrupulos personarum offensarum, quæ absque odio cum illo qui offendit, nolunt particulariter conversari aut colloqui, quia non tenentur nisi in casu debiti.

Verùm Bannes benè monet quòd in hâc materiâ quædam definiuntur à D. Thomâ et à doctoribus licita esse secundùm rigorem legis, absolutè secundùm se speculativè, quæ tamen in praxi frequenter ex circumstantiâ et scandalo proprio vel alieno non sunt licita. Si enim, v. g., quis se sentit valdè propensum ad rancorem, odium, et vindictam, videtque remedium esse ne in malum consentiat, considerare bona aliqua quæ sunt in inimico, ad illum cor inclinare, pro ipso -orare, etc., tunc his remediis uti debet ex vi hujus præcepti quo tenetur non odio habere inimicum, et non se vindicare. Hinc casus in istà materiâ occurren-tes facilè resolvi possunt. Inprimis si aliquem verbo aut signo salutare, sit specialis honoris vel benevolentiæ signum, non tenetur aliquis per se loquendo illud exhibere inimico, sicut nec aliis proximis communiter; per accidens tamen aliunde et ex circumstantiis ad id poterit obligari ex charitate, quando scilicet et hoc postulat ratio vitandi scandali, si aliqui inde sumerent occasionem idem faciendi, aut existimandi odium inimici esse licitum, aut non esse grave peccatum. Item quando sentiret per omissionem hujusmodi signorum crescere in corde suo inimici odium. Item quando probabiliter speratur eâ salutatione inimicum odium depositurum, et ad reconciliaAionem venturum è contra verò ex illius omissione magis implacabilem futurum. Bannes existimat signa specialia non esse, quæ secundùm consuetudinem patriæ fiunt tali persona. V. g., si inimicus sit meus -consanguineus, aut notus, aut affinis in proximo gradu, cui ego antea hujusmodi signa honorifica exhibebam, maximè si esset episcopus seu prælatus meus, vix ego possem dissimulare eaque omittere absque peccato mortali: tunc enim censetur quædam vindicta. Similiter inter consanguineos hæc signa honorifica particularia sunt veluti communia et debita inter ipsos: sicut enim inter illos specialis debet esse dilectio, ita etiam specialibus benevolentia signis mutuo se prosequi debent, præsertim cùm talium signorum omissio vix possit esse absque scandalo.

:

Hinc juxta Sylvestrum et alios, qui salutat alios homines in quorum cœtu reperitur ejus inimicus, graviter peccat si eum ab hujusmodi salutatione excipiat; quia regulariter loquendo tunc intervenit scandalum, contemptus et acerbatio inimici, et excluditur à signo

illo communi benevolentiæ et dilectionis. Iine qui inimicum paris conditionis salutantem ipsum, ex animo ac de industriâ vicissim non salutat, mortaliter peecat ob eamdem rationem. Considerandæ tamen sunt circumstantiæ loci, temporis, personarum et consuetudines patriæ; si nempe id reputetur pro notabili contemptu, qualis ferè semper esse videtur quandò non resalutans est inferioris conditionis. Si enim esset superior, prælatus, aut pater, aut nobilis, tunc illa denegatio resalutationis erga inferiorem, filium aut plebeium, non habetur pro contemptu, nec causat scandalum; quia etiam ante inimicitiam solebat eum non resalutare, neque ad hoc tenebatur: prudentia tamen in his judicandis opus est, et ponderandum quâ intentione fiat ista denegatio. Idem dicendum de colloquio et conversatione cum inimico. Hinc quandò inimicus veniam petit, tunc non satis est ejus dilectionem in corde habere, et odium deposuisse; sed exhibenda sunt illi signa particularia reconciliationis, spectatâ occasione et conditione persona. Non tenetur tamen læsus remittere omninò satisfactionem injuriæ et reparationem damnorum; debet tamen ex charitate acceptare si inimicus eam offerat suflicientem et abstinere à gravi illius damno, quod à judice reciperet. Experientià enim constat, quòd vix deposito odio, injuriarum actionem aliquis in judicio prosequitur.

ARTICULUS III.

De rixa, discordià, contentione, litigio, seditione, crudelitate, aliisque similibus vitiis.

Rixa juxta D. Thomam 2-2, q. 41, art. 1, est quædam contradictio ad facta perveniens, seu quando aliqui ex irâ invicem se percutiunt : et ideò videtur esse quoddam privatum bellum quod inter privatas personas agitur, non ex aliquâ publicâ auctoritate, sed magis ex inordinatâ voluntate quâ unus homo intendit alium lædere. Semper importat peccatum, et quidem mortale in co qui alterum invadit injustè. Inferre enim nocumentum proximo etiam opere manuali, non est absque peccato mortali. In eo autem qui se defendit, potest esse sine peccato : et quandoque cum peccato veniali, et quandoque cum peccato mortali secundùm diversum motum anim illius, et diversum modum se defendendi. Nam si sola animo repellendi injuriam illatam, et cum debită moderatione se defendit, non est peccatum, nec propriè dici potest rixa ex parte ejus. Si verò cum animo vindictæ vel odii, vel cum excessu debitæ moderationis se defendat, semper est peccatura. sed veniale quidem, quando aliquis levis notus odii, vel vindicta se immiscet, vel cùm non multùm excedit moderatam defensionem. Mortale autem quandò obfirmato animo in impugnationem insurgit ad eum accidendum, vel eum graviter lædendum. Rixa igitur propriè est peccatuin mortale ex genere suo, quia est nociva proximo. Et si ex utrâque parte se tenet, id est, si mutuò contra se pugnent irati, utrinque est peccatum mortale. Ad Galat. 5, rixa ponuntur inter opera carnis, quæ qui agunt regnum Dei non consequentur.

Discordia importat quamdam disgregationem voluntatum, in quantum scilicet voluntas unius stat in uno, et voluntas alicujus alterius stat in altero; sicque ab aliquo discordare, est recedere ab ejus voluntate. Idque potest esse aliquando bonum, aliquando malum; sicut enim voluntas hominis adhærens Deo est quædam regula recta à quâ peccatum est discordare, ita etiam voluntas hominis Deo contraria, est quædam perversa regula à quà bonum est discordare. Unde facere discordiam per quam tollitur bona concordia, quam charitas facit, est grave peccatum. Hinc ad Galat. 5, dissensiones et discordiæ ponuntur inter opera carnis, de quibus subditur quòd qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Et Proverb. 6 dicitur : Sex sunt quæ odit Dominus; et septimum detestatur anima ejus, nempe seminare discordias inter fratres. Causare verò discordiam per quam tollitur mala concordia, scilicet in mala voluntate, est laudabile, èt hoc modo laudabile fuit quòd D. Paulus, Act. c. 23, posuit dissensionem inter eos qui erant concordes in malo scilicet inter Sadducæos et Pharisæos. Et Dominus de se dicit Matth. 10: Non veni pacem millere, sed glodium.

puta quia homo non tenebatur illud scire, pariter et discordia excusabitur. Item considerandum est damnum seu nocumentum quod ex hâc discordià consequitur. Discordia autem quæ fuit inter DD. Paulum et Barnabam, fuit per accidens, et non per se uterque enim intendebat bonum. Sed uni videbatur hoc esse bonum, aliud alteri : quod ad defectum humanum pertinebat. Non enim erat talis controversia in iis quæ sunt de necessitate salutis, quamvis hoc ipsum fuerit ex divinâ providentiâ ordinatum propter utilitatem inde consequentem. Haec D. Thomas 2-2, q. 37, art. 1.

Discordia potest bonam concordiam tollere dupliciter uno modo per se, alio verò modo per accidens. Per se quidem in humanis actibus et moribus dicitur esse id quod est secundùm intentionem. Unde per se discordat aliquis à proximo, quando scienter et ex intentione dissentit à bono divino et à proximi bono, in quo debet consentire. Et hoc est peccatum mortale ex suo genere propter contrarietatem ad charitatem potest tamen esse solùm veniale propter imperfectionem actùs, ut in primis motibus. Item ex parte materiæ, ut si tollat concordiam solùm in minimis. Requiritur autem quòd quis dissentiat à divino et proximi bono in quo debet consentire: nam discordie peccatum completum tollit concordiam, non quamcumque, sed debitam, quæ scilicet est ex debito inter se et proximum. Unde si quis nolit concordare cum proximo circa bonum supererogationis, puta ad ingrediendum simul religionem, non pertinet ad discordiæ vitium, quia alius non tenetur consentire in tale bonum.

Per accidens verò in humanis actibus oriri potest discordia quando contingit præter intentionem, seu cùm quis discordat ab altero, non ut discordet, sed ut non minùs rectè aut rectiùs velit aut operetur. Unde cùm intentio aliquorum est ad aliquod bonum, quod pertinet ad honorem Dei, vel utilitatem proximi ; sed unus æstimat hoc esse bonum, alius autem habet contrariam opinionem, discordia tunc non est peccatum, nec repugnat charitati, nisi hujusmodi discordia sit vel cum errore circa ea quæ sunt de necessitate salutis, vel pertinacia indebitè adhibeatur. In quo casu judicandum est tantùm inesse culpæ aut excusationis quantùm culpæ aut excusationis habet error in primo, et pertinacia in secundo. Si enim sint venialia, non nisi peccatum veniale incurritur : et similiter si error ille sit excusabilis propter ignorantiam,

Sicut discordia importat contrarietatem quamdam in voluntate, et rixam in opere, ita contentio dicit contrarietatem quamdam in locutione. Aliqui enim dicuntur contendentes ex hoc quòd unusquisque defendit locutione id quod sibi videtur, verbisque contra alium tendit. Unde contentio vocatur pugna locutionis, non secundùm rationem, vel quantùm ad rem de quà est contentio, vel quantùm ad modum contendendi. Unde quandoque est peccatum veniale, quandoque mortale si enim pugnet contra veritatem cognitam, judicanda erit secundùm veritatis naturam; id est, si veritas impugnata sit veritas fidei, aut necessaria ad salutem alicujus, aut pertineat ad bonos mores, contentio pugnans contra talem veritatem, est perniciosa, et per hoc peccatum mortale. Quâ de causâ Apostolus ad Galat. 5, illam ponit inter opera carnis. Si verò hujusmodi veritas talis non est, ut oppositum sit mendacium perniciosum, contentio contra illam erit solùm peccatum veniale : quæ demùm intelligenda sunt formaliter de pugnante ex intentione contra veritatem, ut eam verè impugnet. Nam si ex aliâ intentione procedat, puta disputationis vel exercitii gratiâ vel ex ignorantià ineulpabili, tunc non est contentio nisi materialiter, cùm non tendat ut veritatem impugnet et supprimat, et est aliquando laudabilis si disputatio suscipiatur ad veritatem meliùs explorandam.

Alia est contrarietas in verbis quâ falsitas oppugnatur : et hæc ex suâ naturâ non est peccatum, nisi fortè in modo, quando scilicet nimis est vehemens et clamosa contentio, vel si fiat ad ingenii ostentationem, aut propter aliquem alium finem illicitum. Sive autem exercitii et disputationis gratiâ impugnetur veritas, aut scriò destruatur falsitas, servandus est modus qui conveniat personis et negotiis, ut sit laudabilis: si enim, excedat convenientiam personarum et negotiorum, videtur vituperabilis. Communiter tamen est solùm peccatum veniale, quia non contrariatur charitati sed modestia, nisi immodestia quâ quis uteretur, esset mali exempli et simplices personas scandalo afficeret. Vide D. Thomam 2-2, q. 38, art. 1. Litigium consistit in verbis. Et quidem si contradictio procedat contra personam alterius qui contradicens consentire recusat propter defectum amoris animos unientis, videtur hoc pertinere ad discordiam charitati contrariam. Quando verò contradictio oritur ratione personæ, quam aliquis contristare non vere tur, tune est litigium, quod amicitiæ vel affabilitati

opponitur, ad quam pertinet delectabiliter cum aliis convivere. Unde Philosophus dicit in 4 Eth. quòd illi qui ad omnia contrariantur, causâ ejus quod est contristare, neque quoscumque curantes, discoli et litigiosi vocantur.

Litigii peccatum incurri potest dupliciter. Vel formaliter, contradicendo ex intentione hominem contristandi, vel materialiter, seu absque tali intentione. Utroque modo est vituperabile, utpote contra rectam rationem exigentem ut homo affabiliter cum aliis conversetur, sicut decet. Communiter autem videtur esse peccatum veniale, propter parvitatem nocumenti intenti seu subsequentis; nam hujusmodi tristitia videtur quid minimum. Si tamen quis intenderet confundere hominem aut contemptibilem reddere per hujusmodi contradictiones, esset peccatum mortale propter contemptum proximi, ejusque notabile nocumentum. Vide D. Thomam 2-2, quæst. 116, art. 1. Seditio est vitium quo unitas multitudinis dissolvitur, discordantibus inter se partibus illius communitatis. Differt autem à bello et à rixà quòd ista duo importent mutuam impugnationem in actu seditio verò potest dici etiam dùm est solùm præparatio ad talem impugnationem; insuper quia bellum propriè est contra hostes et extraneos; rixa est pugna unius ad unum, vel paucorum ad paucos. Seditio verò propriè est inter partes unius civitatis aut regni inter se tumultuantes. Differt quoque à schismate in duobus : 1° Quia schisma propriè opponitur spirituali unitati multitudinis, scilicet unitati Ecclesiæ: seditio autem opponitur temporali vel seculari multitudinis unitati, puta civitatis vel regni. 2° Quia schisma non importat aliquam præparationem ad pugnam corporalem, sed solùm importat dissensionem spiritualem: seditio autem importat præparationem ad pugnam corporalem. Cùm itaque seditio opponatur et justitiæ et communi bono, manifestum est quòd ex genere suo est peccatum mortale, et tantò gravius quantò bonum commune, quod impugnatur per seditionem, est majus quàm bonum privatum, quod iinpugnatur per rixam. Peccatum autem seditionis prinò quidem et principaliter pertinet ad cos qui seditionem procurant, et illi gravissimè peccant. Secundò autem ad eos qui illos se

quuntur perturbantes bonum commune : illi verò qui bonum commune defendunt, eis resistentes, non sunt dicendi seditiosi; sicut nec illi qui se defendunt, dicuntur rixosi. Vide D. Thomam 2-2, q. 42.

Vindicatio fit per aliquod pœnale malum inflictum peccanti. In vindicatione autem considerandus est vindicantis animus; si enim ejus intentio feratur principaliter in malum illius de quo vindictam sumit, et ibi quiescat, est omninò illicitum, quia delectari in malo alterius, pertinet ad odium, quod charitati repugnat, quâ omnes homines debemus diligere. Nec aliquis excusatur, si malum intendat illius qui sibi injustè intulit malum, sicut non excusatur aliquis per hoc quòd odit se odientem. Non enim debet homo in alium peccare per hoc quòd ille peccavit priùs in ipsum; hoc enim est vinci à malo, quod Apostolus prohibet ad Rom. 13, dicens: Noli vinci à malo, sed vince in bono malum. Si verò intentio vindicantis feratur principaliter ad aliquod bonum, ad quod pervenitur per pœnam peccantis, puta ad emendationem ipsius, vel saltem ad cehibitionem ejus, et quietem aliorum, et ad justitiæ conservationem, et Dei honorem, potest esse vindicatio licita, aliis debitis circumstantiis servatis. Vide D. Thomam 2-2, q. 108, art. 1.

Crudelitas directè opponitur clementiæ: sicut enim quæ cocta sunt et digesta, suavem et dulcem saporem habere solent, ita et illa quæ sunt cruda, horribilem et asperum saporem habent. Clementia autem importat quandam animi lenitatem sive dulcedinem per quam aliquis inclinatur ad diminuendas pa.nas. Unde crudelitas, quæ à crudo aut à cruore venit, directè opponitur clementiæ et est quædam asperitas, austeritas et atrocitas animi per quam aliquis fit promptus ad augendas pœnas. Differt à sævitiâ et feritate sicut malitia humana à bestialitate; nomen enim sævitiæ et feritatis à similitudine ferarum accipitur, quæ etiam dicuntur sævæ. Est peccatum mortale pro quanto excessum in puniendo adhibet; crudelis enim causam puniendi habet, in quo differt à sævo; sed in pœnis excessum adhibet, ideòque manifestè peccat contra proximum, plus eum puniendo quàm mereatur, ultra malam dispositionem proprii animi quâ se ipsum crudelitate foedat.

EXPOSITIO

SEXTI PRÆCEPTI DECALOGI:

[blocks in formation]

Non concupisces uxorem proximi tui.

Postquàm Deus prohibuit nocumentum in personam proximi quantùm ad consistentiam personæ dicendo:

Non occides, statim vetat nocumentum in personam illi conjunctam quantum ad propagationem prolis, di

cendo: Non mochaberis. Nam post animæ cum corpore unionem, nullum aliud invenitur arctius vinculum quàm conjugium, in quo vir et uxor efficiuntur una caro: ideòque machia est grave peccatum contra justitiam, et expressè prohibetur in Decalogo.

Verùm isto præcepto, Non machaberis, non solum prohibetur adulterium, sed etiam quæcumque carnalis copula extra legitimum matrimonii usum, omnisque membrorum quæ ad generationem ordinata et destinata sunt abusus. Ex famosiori enim et notiori. analogato, nempe mœchiâ, seu adulterio, totum luxuriæ genus Deus voluit intelligi ac comprehendi, ut notat D. Augustinus, et referetur causà 32, q. 4, can. Meretrices. Nec tantùm opera et actus exteriores luxurie prohibentur, sed et cogitationes turpes, morosæ, voluntas, desiderium et affectus inordinatus venereorum. Quia tamen plures ex Judæis obcæcati putabant vetari tantùm actum luxuriæ externum, non verò internum, Deus clariùs et expressiùs speciali præcepto, nono scilicet decalogi, concupiscentiam prohibere voluit. Et Christus Dominus Matth. 5, vers. 23 et 29, eam legem explicuit et Judæorum errorem correxit.

Nomine luxuriæ hic intelligitur peccatum in excessu venereorum contra rationem, et intentionem Dei auctoris naturæ. Et est peccatum mortale ex genere suo, imò et capitale, ut probat D. Thomas 2-2, q. 153, per totam. Peccatum enim in humanis actibus est quod fit contra ordinem rationis, qui habet ut quælibet convenienter ordinct in suum finem. Quantò autem aliquid est magis necessarium, tantò magis oportet ut circa illud rationis ordo servetur. Unde per consequens magis est vitiosum si ordo rationis prætermit. tatur. Usus autem venereorum est valdè necessarius ad bonum commune, quod est conservatio humani generis. Et ideò circa hoc maximè attendi debet rationis ordo, et per consequens si quid circa hoc fiat præter quàm ordo rationis habet, vitiosum erit. Hoc autem pertinet ad rationem luxuriæ, ut ordinem et modum rationis excedat circa venerea. Et ideò absque dubio luxuria est grave peccatum.

D. Gregorius, lib. 31 Moralium, ponit luxuriam inter vitia capitalia, idque probat D. Thomas, quia vitium capitale est quod habet finem multùm appetibilem ; ita quòd ejus appetitu homo procedat ad multa peccata perpetranda, quæ ex illo vitio tanquàm ex principali oriri dicuntur. Finis autem luxuriæ est delectatio venereorum quæ est maxima. Unde hujusmodi delectatio est maximè appetibilis secundùm appetitum sensitivum, tum propter vehementiam delectationis, tum etiam propter connaturalitatem hujusmodi concupiscentiæ. Unde manifestum est quòd luxuria est vitium capitale. Item D. Gregorius assignat luxuræ sequentes filias, nempe cæcitatem mentis, inconsiderationem, præcipitationem, inconstantiam, amorem suî, odium Dei, affectum præsentis seculi et horrorem futuri, quas egregiè suo more explicat D. Thomas. loco citato. Igitur actus venereus tunc est malus

quando aliquis eo utitur contra ordinis rationem, id est, non juxta finem ad quem ordinatur à naturâ, nec modo debito ac convenienti. Sicut enim usus alimentorum ordinatur ad conservationem individui, ita usus venereorum ad conservationem speciei et generis humani, proindeque ejus finis est procreatio prolis modus verò conveniens et debitus est ut homo suå uxore utatur sibi per legitimum matrimonium conjunctâ ; aliàs semper est peccatum mortale. Nec datur parvitas materiæ quâ luxuria hic et nunc in individuo à mortali peccato excusari possit. Cùm enim tota ratio difformitatis illius, nempe deordinatio concupiscentiæ circa delectationes venereas, salvetur in quâlibet materrà luxuriæ etiam parvâ, nequit ob hanc rationem à mortali excusari, sed solummodò ex indeliberatione et inadvertentiâ, cùm tunc perfectè ad rationem actûs moralis con pertingat (1).

QUÆSTIO PRIMA.

DE LUXURIÆ SPECIEBUS.

Divus Thomas 2-2, q. 154, art. 1, convenienter assignat sex luxuriæ species, scilicet simplicem forni~ cationem, adulterium, incestum, stuprum, raptum, et vitia contra naturam. Et hujus numeri rationem reddit, quia peccatum luxuriæ consistit in hoc, quòả aliquis non secundùm rectam rationem delectations venerea utitur. Et ideò to: debent assignari ejus species, quot modis contingit objectum à quo sumit speciem, et quod est materia actus venerei, non convenire rectè rationi. Iaque dupliciter evenire potest: uno modo, quia objectum seu materia habet repugnantiam ad finem actus venerei. Et sic, in quantum impeditur generatio prolis, est vitium contra naturam, quod in

(1) Doctrina communis theologorum, non dari fevitatem materiæ in peccato luxuriæ, intelligi debet de omni luxuriâ directè volitâ, et in eo fundatur quòd ipsamet delectatio carnalis levis directè intend: nequit quin homo incurrat periculum proximum commotionis gravis et consensus in eam, ob summam illius fragilitatem et istius passionis deordinationem quæ excæcat mentem. Si quæstio sit de delectatione carnali non propter se expetità, sed solùm indirectè in causà volità, admitti potest levitas materiæ, et qui ponit actum voluntariè, ex quo sive per sc, sive per accidens sequitur levis commotio, peccat duntaxat venialiter modò illa delectatio in se displiceat et absit periculum consensùs in cam. Ita communiter theologi. saltem quoad sensum; licet enim non pauci illud negare videantur, tamen in ipsâ re intellectà eo sensu quem exponimus non dissentiunt, ut sapienter animadvertit Billuart, de Fortitudine, dissertatione 5, art. 2. Omnia peccata admittunt levitatem materiæ, et si excipiatur luxuria, sola ratio discriminis oritur à periculo decidendi in gravem deordinationem si quid vel leve in eâ materia permittatur; porrò non adest illud periculum proximum gravioris deordinationis et consensus, quando non est consensus directus in ipsam luxuriam, sed tantùm in suâ causà: hoc docet experientia quotidiana. Hinc non arguitur peccati mortalis qui sine ratione sufficiente, sed ex levitate, seu aliquâ indiscretâ curiositate, se exponit levi sensuum commotioni, modò semper hæc non intendatur et non sit, ratione personalis fragilitatis, periculum probabile lapsùs. (EDIT.)

venitur in ommi actu venereo, ex quo sequi non poLost generatio. In quantum verò impeditur debita educatio et promotio prolis natæ, est fornicatio simplex, quæ est soluti cum solutâ. Alio modo materia in quâ exercetur actus venereus potest esse non conveniens rationi recte per comparationem ad alios homines. Et hoc dupliciter: primò quidem ex parte ipsius feminæ, cui aliquis commiscetur, quia ei debitus honor non servatur. Et sic est incestus, qui consistit in abusu mulierum consanguinitate, vel affinitate junctarum. Secundò ex parte cjus in cujus potestate est femina, quæ si est in potestate viri, est adulterium; si autem est in potestate patris, est stuprum si violentia non inferatur; raptus autem, si vis inferatur.

Diversificantur autem ista species magis ex parte feminæ quàm viri, quia in actu venereo femina se habet sicut patiens et per modum materiæ; vir autem per modum agentis. Prædictæ autem species secundùm differentiam materiæ assignantur : quæ diversitas materie habet annexam diversitatem formalem objecti secundùm diversos modos repugnantie ad rationem rectam, ut dictum est. Inter luxuriæ species, peccatum contra naturam est maximum et gravissimum, ut probat D. Thomas in quæst. citatâ art. 12. Secundum locum tenet incestus, eò quòd sit contra naturalem reverentiam quæ debetur personis conjunctis. Tertium locum obtinet adulterium, per quod homo abutitur muliere alteri subjectâ quoad usum generationis, quod est quid gravius quàm si foret alteri subjecta tantùm ad custodiam, ut contingit in stupro, quod proinde quartum locum tenet. Utrumque autem aggravatur per violentiam, ideòque raptus virginis est quid gravius quàm stuprum, et raptus uxoris quàm adulterium. Insuper hæc omnia aggravantur adhuc secundùm rationem sacrilegii. Tandem simplex fornicatio infimum locum tenet inter peccata quæ per se constituunt species luxuriæ. Vide D. Thomam, loco citato. De his speciebus sigillatim acturi sumus in sequentibus. Verùm antequàm hujus præcepti explanationem aggrediar, petenda rogandaque est venia, si in hâc materiâ lubricå et turpi tractandâ, interdùm usus fuero aliquo verbo minùs decenti, ut probi ac diligentis commentatoris officio satisfaciam : non enim spontè et ex voluntate id accidet, sed solâ necessitate. Cavebo tamen ne aliquid scribam quod pias aures offendere valeat, quamvis juxta Apostolum, omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil sit mundum. Faxit Deus ut lectores sine noxå et offensione hujusmodi commentaria pertranseant, ac nulli obsint, sed omnibus prosint!

ARTICULUS PRIMUS:

De fornicatione simplici.

Dico quòd fornicatio simplex est de se intrinsecè mala et peccatum mortale, utpote legi divinæ et naturali repugnans in re gravi, et in nullo casu licita, nec ideò est mala quia prohibita, sed ideò prohibita quia de se mala. Unde qui puellam quamvis consen

tientem, aut meretricem etiam paratissimam carnaliter cognoscit, toties quoties mortaliter peccat, et numerum hujusmodi copularum tenetur in confessione declarare. Peccant quoque lenones et alii inducentes et concurrentes ad hujusmodi peccatum.

Probatur 1° ex Scripturâ sacrâ, Tob. 4: Attende tibi ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam nunquàm patiaris crimen scire. Crimen autem importat peccatum mortale. Item Levit. 21 prohibetur scortum et vile prostibulum duci in uxorem. Item Deuteron. 23 dicitur: Non erit meretrix de filiabus Israel, neque fornicator de filiis Israel. Item Ecclesiastici 19 dicitur: Qui se jungit fornicariis, erit nequam. Item Apostolus ad Galat 5, præmisså fornicatione et quibusdam aliis vitiis, subdit, quòd qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Item 1 ad Corinth. 6, ait: Nolite errare, neque fornicarii, etc., regnum Dei possidebunt. Et ibidem Apostolus supra congerit argumenta ad ingerendam hujus peccati detestationem. Item ad Ephes. 5, ait: Fornicatio et immunditia nec nominetur in vobis. Idem in primo Apostolorum concilio decretum ac mandatum fuit gentilibus noviter conversis ut à fornicatione se abstinerent, prout habetur Act. 15. Item in decretis causâ 22, q. 1, cap. Prædicandum, imponuntur variæ pœnitentiæ pro hujusmodi peccato. E: tandem in concilio Viennensi Clement. Ad nosiram, de Hæreticis, definitum fuit quòd asserere fornicationem non esse peccatum mortale, est in hæresim incidere.

Probatur 2o ex D. Thoma 2-2, q. 15, 4, art. 2; et in lib. 3 contra Gent. cap. 122, cujus ratio sic in formam reducitur omnis voluntaria humani seminis emissio secundùm se et à naturâ ordinatur ad generationem, educationem et instructionem prolis; sicque quando caret dicto ordine, deformis est deformitate privationis debiti ordinis ad suum finem naturalem. Atqui fornicatio simplex est concubitus privatus naturali ordine ad naturalem educationem et instructio nem prolis; ergo est de se intrinsece mala. Prob. min. Actui fornicario secundùm se sumpto competit ut homo non teneatur post coitum manere et cohabitare cum feminâ, nec prohibeatur ex vi præcisè hujus actûs ad alias accedere. Ergo actus fornicarius, quantùm est ex se, impeditivus est convenientis edu. cationis prolis natæ. Prob. anteced. Quia educatio ista convenienter fieri nequit nisi postea homo cum muliere remaneat, eamque juvet ad prolem educandam et instruendam : videmus enim in omnibus animalibus, in quibus ad educationem prolis requiritur cura maris et feminæ, quòd in eis non est vagus concubitus: sed maris ad certam feminam unam, sicut patet in omnibus avibus. Secùs autem in animalibus, in quibus sola femina sufficit ad educationem fœtùs in quibus est vagus concubitus, ut patet in canibus, et hujusmodi aliis animalibus. Manifestum est autem quòd ad educationem hominis non solùm requiritur cura matris à quâ nutritur, sed multò magis cura patris à quo est instruendus et defendendus, et in bo

« VorigeDoorgaan »