Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

mine, aliisque conditionibus ad necessariam defensionem requisitis, defendere vitam ac pudicitiam proximi invasi, etiam cum occisione injusti aggressoris (1). Prob. Nam ex præcepto charitatis, quilibet potest et tenetur diligere proximum sicut seipsum, eique in necessitate constituto succurrere ac facere quod sibi fieri vellet. Ergo et hunc invasum defendere, etiam cum occisione injusti aggressoris. Hinc D. Thomas, 2-2, q. 60, art. 6, ad 2, excusat Moysem dùm occidit Ægyptium aggredientem Israelitam, ipsum defendendo; et refert hanc D. Ambrosii auctoritatem: Dùm quis non liberat alium patientem, dùm potest, tàm est in vitio quàm qui injuriam facit. Idque maximè verificatur dùm persona invasa est illi amicitiâ aut affinitate conjuncta, vel necessaria reipubl. et bono communi; et aliunde ex aggressoris morte, nullum provenit communitati nocumentum. Confirmatur. Supposità aggressoris malitiâ necesse est ut sequatur vel mors illius, vel invasi. Atqui magis prospiciendum est vite innocentis injuriam patientis, cæteris paribus, quàm vitæ malefactoris. Ergo quando quis nequit utrumque salvare, magis succurrere debet invaso, eum defendendo cum nece aggressoris, dùm aliter innocenti prospicere non potest. Eodemque modo licitum est unicuique opem ferre mulieri à corruptore vi oppressæ, defendendo illius pudicitiam, etiam cum morte aggressoris. Si tamen innocens non velit hoc modo suam vitam defendere, cùm posset, ac nolit ab alio defensione occisivâ defendi, malitque mortem pati quàm invasorem occidi et damnari, ex motivo charitatis, tunc non tenetur persona particularis extranea, invasum defendere, saltem cum invadentis occisione. Idemque dicendum est de feminå oppressâ à corruptore, si se defendere, aut ab alio defendi nolit, aut valdè tepidè se habeat, nec clamet, nec adjutores ac defensores advocet. Tunc enim corruptorem occidere non licet personæ privatæ extraneæ; si tamen ea injuria et vis illata redundaret in alium, puta patrem aut matrem feminæ possent isti defendendo cum moderamine ejus pudicitiam occidere corruptorem, si desistere nolit ab eâ injuriâ inferendâ, neque alia via suppetat ad eam impediendam, ut quidam docent.

Cæterùm si femina talem concubitum abhorreat, et ideò non clamet, quia timet ne ex manifestatione hujus violentia et invasionis, aliquam infamiæ notam contrahat, tunc persona privata etiam extranea quæ id probè et certò sciret posse licitè huic feminæ opem ferre, eamque defendere cum invasoris occisione.

Hinc graviter peccat persona privata, etiam si sit clericus aut religiosus, quæ certò sciens conspirationem injustam contra alterius vitam, ipsi non mani

(1) Hæc sunt intelligenda in sensu præcedentium assertionum, unde non plus licet ad proximi defensionem quàm in propriam; qui succurrit injustè invaso non agit virtute publicae auctoritatis, quæ nocentes plectit gravibus pœnis ad bonum publicum, sed tantum nomine invasi qui, cùm possit per alium quod posset per seipsum, ineritò defenditur iis mediis quæ sibi jure naturali sunt permissa. (Edit.)

festat, ut se incolumem servet, quando aliâ viâ non potest huic nocumento obviari. Idem dicendum de eo qui scit fatrones decrevisse ad de nocte alterius domum invadendum, furandum, et fortè occidendum, non admonet de hoc dominum per se, vel per alium, ut sibi caveat. Idque revelare tenetur etiamsi sub secreto hujusmodi conspirationis notitiam habuerit: non enim tenetur quando vergit in grave nocumentum innocentis aut boni communis, aliâque viâ averti nequit. Unicuique enim mandavit Deus de proximo suo; et Proverb., cap. 24, dicitur unicuique : Erue eos qui ducuntur ad mortem, et eos qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Dico 2 Quando persona privata defendendo proximi bona, necesse habet occidere furem, idque præstare nequit absque gravi suarum rerum damno, vitæque propriæ probabili periculo, quamvis tunc possit cam defensionem exhibere, ad hoc tamen in isto casu minimè tenetur. Probatur prima pars conclusionis. Quamvis enim cùm duo nostri proximi sunt in eâ necessitate constituti, ut unus habeat perdere vitam, alius verò solùm bona temporalia, teneamur magis succurrere primo, quàm secundo, cæteris paribus, non tamen in nostro casu, quia, ut supra dictum est, latro non est censendus in articulo necessitatis perdendi vitam, cùm ipsemet ex propriâ malitiâ se tali periculo exponat, et facilè possit se ab eo liberare. Unde sicut propter hoc invasus habet jus se suaque defendendi cum moderamine, etiam cum occisione furis, ita etiam habet jus vocandi amicos aut alios, ut ei opem ferant in eâ defensione, qui proindè licitè poterunt ei succurrere. Idque confirmari adhuc potest rationibus supra adductis.

Probatur secunda pars conclusionis Lex enim charitatis non obligat ad succurrendum proximo, cuin majori nostro proprio nocumento, ut scilicet nos exponamus periculo mutilationis aut necis ad ejus bona temporalia conservanda. Et certè cùm ipsemet dominus ob timorem perdendi vitam, possit sua bona non defendere, et eorum ablationem pati multò magis id licebit aliis. Stante igitur gravi illo periculo persona privata non tenetur, sufficitque ut moneat, furem denuntiet, clamet, aliove modo impediat furtum, si possit. Sunt aliqui ex officio obligati ad bona proximi defendenda, nempe principes, prætores, gubernatores, et magistratus, eorumque satellites, atque etiam milites et feudatarii ac famuli stipendiarii, aliique quibus ex officio aut ex stipendio commendata est cura et tutela aliorum.

Utrùm autem omnes isti ex justitia obligati teneantur proximos defendere etiam cum propriæ vite periculo, resp. auctores, circa hoc non posse dari unam certam regulam universalem, sed expendendas esse varias circumstantias ad dignoscendum quando et cum quanto periculo ac damno proprio hujusmodi persone teneantur alienum damnum impedire, nempe quartitatem et gravitatem periculi, quod ministris publicis inde imminet. Item probabilitatem impediendi damnum innocentis. Item stipendium quod ministro datur

ad eam obligationem suscipiendam præsertim si illud recipiant ad hoc ut iis dominus stipatus quasi armatà familia securus incedat: isti enim cum major periculo proprio tenentur defendere dominum quàm alii servi conducti ad ministrandum. Milites adhuc cum majori vitæ periculo ad cives defendendum, quàm alii ministri publici. Gubernator verò civitatis, qui magis est minister ad pacem, quàm ad bellum, et cujus persona magis est necessaria ad bonum publicum non debet sed tanto periculo exponere, quanto ejus satellites, dùm mittuntur ad capiendum aliquem malefactorem.

§ 7. De monomachià et duellistarum cædibus.

Duellum dicitur quasi duorum bellum, et in jure monomachia appellatur, seu unius cum altero confliclus, aut paucorum inter se certantium ex condicto, certo tempore, ad locum designatum sese de industria conferentium, ad dimicandum cum vitæ periculo.

Dico istud singulare certamen esse de se intrinsecè malum, illicitum, et omni jure prohibitum. Ita communiter auctores.

Probatur 1°, quia alium ad duellum provocans est verè aggressor, et de industria intendit ac eligit mortem illius; quod in nullo casu potest esse licitum, ut sæpè dictum est. Illud verò acceptans transit in crimen alienum, nec censetur adhuc invasus ab alio, ut possit licitè vim vi repellere cum debito moderamine, cùm semper aliâ viâ justè se suaque tueri valeat. Potest enim et debet christianè et honorificè duellum non acceptare, ac respondere se nolle ex condicto singulare certamen inire, ne Deum, Ecclesiam et principem offendat; posse tamen sibi justâ licitàque defensione consulere, si à quoquam injustè invadatur, et ensem ferre ad se tuendum : hoc autem modo vim moderatè repellit. Si verò postea adversarius absque pacto et conventione per occursum ipsum aggrediatur, et armis impetat, tunc in actuali illo conflictu, licitè poterit se armis defendere cum moderamine, etiamsi per accidens et præter ejus intentionem sequatur mors aggressoris. Unde acceptatio duelli nu!latenus est licita, neque necessaria ad ignominiæ dedecoris et ignavi auimi notam vitandam, cùm apud viros sapientes et verè christianos id summæ tribuatur laudi et honori, et legibus poli et fori duellista reputentur infames, ac puniantur ut tales. Satis enim vir nobilis suam generositatem ostendit, dùm non fugit, nec domo se reclusum servat, nec per vias indirectas incedit, etc., sed modo solito conversatur, suaque negotia peragit nihil timens, paratus se defendere si invadatur. Hinc meritò Alexander Papa VII hanc propositionem damnavit : Vir equestris ad duellum provocatus potest illud acceptare, ne timiditatis notam apud alios incurral.

A fortiori non erit licitum acceptare duellum, propter alias causas, quas refert ac refellit Cajetanus in tráque Summâ. Inprimis ad ostentandas vires, aut artis digladiandi dexteritatem, ut legitur 4 Regum 17 de Goliath. Est enim mortale peccatum, pro tam vano

fine vitam propriam corporalem et spiritualem periculo exponere. David autem nonnisi à Spiritu sancto specialiter excitatus, cum Philistæo gigante pugnavit. Idem dicendum putat Cajetanus, quando absque justâ necessitate, designantur plures in pari numero milites utriusque exercitûs ad singulare certamen ineundum ex condicto, et ad vires ostentandas, quia finis belli locum non habet in isto singulari certamine, cùm non ordinetur ad bellandum, minuendumque vires hostium, sed ad vanam hominum ostentationem. Concedit tamen Cajetanus licitum esse bellum justum resolvere in duellum : quando scilicet una pars habet justum bellum, videt se viribus imparem, et meritò timet infelicem exitum, si pugnam generalem cum toto exercitu suscipiat. Iste enim dux in eo casu sibi cautè et prudenter providet, ac viribus suis utitur meliori modo quo potest ad vitandam communem suorum militum et subditorum cladem. Inde etiam constat non esse licitum duella voluptatis aut spectaculi gratiâ inire, ut olim in circo Romano fieri solebat. Digladiatores tamen excusantur, qui joco et exercitii causâ certant ad invicem, unde etiam militaria exercitia quæ non ad cædem aut vulnerationem ordinantur, nec per se afferunt illius periculum, non censentur duella.

Nec etiam licitum est duellum ad litem terminandum, quia justitia causæ exponitur periculo, et qui eam habet, succumbere potest : unde non est medium ad hoc ordinatum, et aliunde valdè periculosum et atrocissimum. Neque tandem adhiberi potest duellum ad purgationem criminis objecti, ac manifestationem innocentiæ et veritatis : id enim fit cum usurpatione divini judicii et tentatione Dei. Nec est verum testimonium illius, sed diabolica inventio, sortilegium ac superstitionem redolens; inter purgationes vulgares ab Ecclesià damnatas reponitur à D. Thomâ, 2-2, q. 95, art. 8, ad 3. Denique non est medium aptum ad talem finem consequendum, cum innocens possit ab adversario occidi.

Utrùm verò judex possit offerre duellum innocenti injustè accusato et damnando ad mortem, aut eum damnare, nisi duellum cum injusto accusatore acceptet; utrùm, inquam, licitè illud acceptare valeat, quidam affirmant, eò quòd licet judex et accusator peccent, duellum offerendo, iste tamen injustè accusatus, non peccat illud acceptando, ut quâ possit viâ vitam propriam et innocentiam valeat defendere. Alii verò id non admittunt, quia judex instar agentis naturalis debet habere vim et virtutem restitivam ac propulsativam multò fortiorem, ut subjiciat reum, et uti mediis licitis. Unde peccat in nostro casu videtur autem illius peccato cooperari, qui duellum acceptat. Si tamen falsus accusator ipsum gladio impeteret ad occiden dum; posset tunc in eo actuali conflictu se defendere etiam cun aggressoris occisione, per accidens et præter ejus intentionem proveniente.

:

Prob. 2° nostra conclus. Duella reprobantur in jure canonico causâ 2, q. 5, can. Monomachia, et tit. de Cler. pugn., cap. Henricus, et cap. Cura, extra de Purgat. vulgari. In concilio Trident. sess. 25 de Reform.,

cap. 19, ubi duellistis imponitur poena excommunicationis ac omnium bonorum proscriptionis, et perpetuæ infamiæ, et tanquàm homicidas puniendos esse decernitur Item ecclesiasticâ sepulturâ privantur, si in ipso conflictu decesserint; censuris etiam subjiciuntur consulentes, cooperantes, spectatores, etc. Item in Bullis Gregorii Papæ XIII, quæ incipit Ad tollendum; et Clementis Papæ VIII, quæ incipit Illius vices, et Alexandri Papæ VII loco citato.

Cæterùm Ecclesiæ Gallicanæ antistites experimentis addiscentes, per hujusmodi pœnas et reservationes pontificias, Gallorum duella nullatenùs emendari, sibi bujus atrocis crininis absolutionem in publicis totius Gallicani cleri Comitiis reservarunt, atque circa hoc missis ad regen oratoribus nova pœnalia edicta impetrârunt, cum solemni promissione nullo casu has pœnas remittendi, easque præsertim, quæ infamiam ac ignobilitatem personis ac familiis nobilissimis inurunt (1).

§ 8. De bello et militum occisionibus.

Bellum à duello differt, quòd non est certamen unius vel paucorum pari ac designato numero inter se pugnantium, sed eorum numerus liber relinquitur, et turmatim prælium initur. Bella gerere licitum esse constat : unde D. Augustinus meritò impugnat Faustum dicentem ea esse damnanda, lib. 25, c. 74 et 75, cùm illa Deus quandoque imperaverit, ut colligitur ex Script. Num. 25. Item in libris Regum, et in Psalmis, et Lucæ 3, ubi D. Joannes Baptista non dixit militibus quòd arma abjicerent ac militiæ renuntiarent, sed solummodò, ut eam justè exercerent: Neminem concutiatis, contenti estote stipendiis vestris, etc. Sicut enim judex illatas civibus injurias potest resarcire, et malefactores punire ac occidere, sic princeps et respublica licitè possunt injurias, quæ in damnum publicum redundant indicto bello vindicare, quamvis inde hostium cædes consequantur. Imò licitum est militibus in bello justo in suî defensionem illas intendere tanquàm medium, ordinando illas in bonum commune tanquàm ad finem, ut docet D. Thomas, 2-2, q. 64,

art. 7.

De bello agit ex professo D. Th., 2-2, q. 40, per 4 articulos. In primo probat non semper esse peccatum, sed esse licitum si fuerit justum, proindeque cædes in eo factas, non esse homicidia. Porrò ad justitiam belli, has tres conditiones exigit. Primò auctoritatem in movente bellum, nempe ut sit supremus princeps, non habens supra se alium apud quem conqueri possit, et ab eo expectare vindictam ac justitiam. Secundò requiritur causa justa, ut scilicet illi qui impugnantur, propter aliquam culpam, talem impugnationem mereantur; cx defectu harum duarum conditionum, bellum est injustum, et obligat ad restitutionem damnorum injuste lesis illatorum. Undè sicut judex antequàm sententiam ferat, tenetur litigantium causas diligenter examinare, ita princeps antequàm bellum

(1) Vid. bullam Benedicti XIV, Detestabilem, ann 4752. Bullar., t. 40, ed. Me ch'iniensis.

contra alium moveat, debet priùs per se et per viros prudentes ac probos expendere causas, et tentare alia media dirimendi controversiam, si nempe debita satisfactio pro injuriâ acceptâ, absque vi et armis obtineri valeat. Requiritur tertiò, ut sit intentio bellantium recta, quâ scilicet intenditur, vel ut bonum commune promoveatur, vel ut malum vitetur; propter autem pravam intentionem, nocendi cupiditatem, ulciscendi crudelitatem, implacatum et implacabilem animum, feritatem rebellandi, libidinem dominandi, odii aut invidiæ impulsum, et si quæ sunt similia, bella sunt culpabilia et peccaminosa contra charitatem: sicut dùm judex legitimus justè quidem reum damnat ad mortem, peccat contra charitatem, si cum aliquo odio aut irà id faciat.

:

Igitur causa legitima indicendi bellum, est injuria accepta, ut ait D. August. super Josue, quæ aliâ vià, quàm armorum vi resarciri nequit. Nec ad hoc, quælibet injuria sufficit, sed debet esse gravis judicio prudentum si enim ob levem injuriam bellum indiceretur, reparatio damni, quæ inde speratur, multùm excederet quantitatem nocumenti illati, propter cædes, incendia, vastationes maximas, aliaque atrocia, que in bello contingunt. Ut autem dicitur Deuteron. 25, juxta mensuram delicti, debet esse plagarum modus. Item, hæc gravis injuria debet esse illata principi, vel toti reipub., vel majori ejus parti, et non præcisè aliquibus privatis, quia æquum non videtur omnes universaliter pati, et rempub. perturbari pro paucorum privatorum nocumento, si directè non redundet contra bonum commune.

In bello justo licet omnia facere quæ necessaria sunt ad vindicandam injuriam, et ad boni communis defensionem, ut vastare, obsidere, destruere arces, nocentes interficere absque nimiâ atrocitate aliaque damna inferre, quantùm necesse est ad habendam pacem et securitatem ab hostibus. Ut enim ait noster Victoria de jure belli, princeps supremus non solùm habet auctoritatem in suos subditos, sed etiam in extraneos ad coercendum illos ut ab injuriis inferendis abstineant; et hoc jure gentium et totius orbis auctoritate et consuetudine. Imò videtur quòd etiam de jure naturali hoc illi concedatur ; quia nisi esset penès aliquos vis et auctoritas deterrendi improbos ac coercendi ne innocentibus noceant, perturbaretur nec posset stare mundus. Ea autem quæ sunt necessaria ad gubernationem et conservationem orbis, sunt de jure naturali, et hostes tunc obnoxii sunt principi tanquàm judici proprio, ratione delicti. Hinc in ipso conflictu prælii, vel in oppugnatione aut defensione civitatis et quamdiù res est in periculo, licitum est indifferenter occidere omnes qui contra pugnant.

An verò partâ jam victoriâ, et ubi periculum ab hostibus cessat, liceat interficere omnes qui contra tulerunt arma, vel ad bellum iniquum cooperati sunt, resp. quandoque id esse licitum dummodò id recta ratio dictet, puta si probabiliter timeatur, quòd isti futuri sint boni communis perturbatores, ac arma iterùm contra sumpturi, nec aliter pax firma et securitas

haberi possit in posterum, nisi timore supplicii hostes ab injuriâ denuò inferendâ contineantur. Quamvis secundùm jus et consuetudinem inter Christianos hactenùs usitatam, parcendum sit multitudini, et sæviendum in capita, ut punitio paucorum sit exemplum et cautela plurimorum. Imò, juxta nostrum Victoriam, non semper licet omnes nocentes interficere solummodò ad vindicandam injuriam, quia etiam inter cives ubi esset delictum commune totius civitatis aut provinciæ, non liceret interficere omnes nocentes, nec in communi rebellione perdere totum populum. Unde pro simili facto, D. Ambrosius Theodosio imperatori interdixit ingressum Ecclesiæ. Id enim foret contra bonum publicus, quod tamen est finis belli et pacis. Ergo nec etiam licet omnes nocentes ex hostibus interimere, sed habenda est ratio injuriæ ab hostibus illatæ, eamque“ justè quidem vindicare, seclusâ omni atrocitate et inhumanitate. Possunt tamen in captivitatem redigi dùm bellantes capiuntur, non quidem eo fine ut perpetuò libertate priventur, sed solùm ad tempus, donec pecuniam pro suâ redemptione solverint; qui tamen aufugere possunt, si valeant, dummodò id non faciant animo vagandi sed ad suos suamique patriam redeundi. Digest. de Captivis, L. Nihil interest, et ex Instit. de rerum Divis. § Item ea, circa quod servandum est jus gentium, bellique leges sunt attendenda.

An verò saltem obsides, qui vel tempore induciarum, vel peracto bello recipiuntur, interfici possint, si hostes conventioni non steterint, fidemque fregerint, resp. auctores id esse licitum, si obsides sint nocentes et perturbatores, imò etiamsi innocentes extiterint, ut aliqui volunt, quia frangenti fidem fides servari non debet, et huic periculo videntur exponi obsides, ut puniantur, pro aliis, ac tanquàm fidejussores pro illis solvant, si promissis non stent. Tandem id quandoque censetur necessarium, ad hoc scilicet ut terreantur hostes, ac talis pœnæ metu fidem servent. Aliis hoc videtur inhumanum et illicitum nunquàm enim licet, etiam in bello, per se ac directè occidere innocentes. Innocentes autem sunt in duplici differentiâ alii enim sunt innocentes jure naturæ, ut pueri, senes, mulieres et alii qui arma gestare nequeunt, nec bello, per se loquendo, cooperari. Alii verò sunt innocentes ex præsumptione juris, ut rustici, clerici, religiosi ; cùm enim eorum status alienus sit à militiâ, præsumuntur innocentes per respectum ad illam, nisi fortè tam de prioribus quàm de posterioribus contrarium constaret. Posset enim contingere mulieres, senes, etc., consilio, suasione, aut etiam auctoritate concurrisse ad bellum. In quo casu censerentur reipsà nocentes. Si tamen sint reverà innocentes, nunquàm licitum est eos directè ac ex intentione occidere, sed solùm per accidens præter intentionem et indirectè, ut supra ostensum est. Possunt tamen in bello privari bonis temporalibus, et ex illis princeps damna illata ab hostibus, inter quos sunt isti innocentes, resarcire potest, quia illa bona sub dominio humano cadunt, secùs verò innocentis vita. Eodemque modo licet in

nocentes in captivitatem ducere, sicut licet cos bonis spoliare, quia libertas et captivitas inter bona fortunæ reponuntur : potest enim quis se in servitutem et captivitatem tradere. Cetera quæ de bello dicenda forent circa spoliationem bonorum, deprædationes hostium, furta et rapinas militum, tractantur à nobis in expositione septimi præcepti Decalogi, art. 4. Hic autemn solùm agimus de occisionibus quæ fiunt in bello.

COROLLARIUM.

Ex dictis hactenùs facilè dignosci potest quænam cædes hominum sint vera homicidia, et contra istud quintum Decalogi præceptum, quænam verò non. Colligitur etiam homicidium esse de se intrinsecè malum, et peccatum mortale ex gencre suo, contra charitatem et justitiam, ac cæteris paribus, tantò gravius aliis delictis que committuntur contra proximum, quantò vita hominis, quæ tollitur, cæteris bonis exterioribus est pretiosior. Porrò homicidii malitia augeri potest ex quatuor circumstantiis. Primò ex conditione persona que occiditur, ut si fuerit persona publica aut sacra, aut consanguinea, aut parens et vocatur parricidium. Secundò, ex circumstantiâ loci; ut si homicidium in loco sacro perpetretur; et est sacrilegium in confessione explicandum, polluitur enim ecclesia, dùm in eâ injustè quis vulneratur, et sanguis humanus funditur. Tertiò, ex circumstantia temporis, quando scilicet homicida lo go tempore propositum occidendi habuit, aut ad illud implendum et exequenadhibuit, atrocem crudelitatem, etc. Quartò, ex cirdum diù laboravit, insidias paravit sæpissimè, fraudem cumstantia sociorum, ut si aliquos induxerit et vocaverit ad hujusmodi facinus perpetrandum, etc. Caterùm, homicidium nequit esse solùm veniale peccatum ex parvitate materiæ; tollitur quippe hominis vita à quocumque sive à paupere, vili et plebeio, sive à divite ac nobili adimatur, et inducit obligationem restituendi.

§ 9. De homicidio casuali.

Divus Thomas, 2-2, q. 64, art. 8, quærit utrùm aliquis casualiter occidens hominem incurrat homicidii reatum et hoc dubio finem imponit tractatui de homicidio, suoque more multa pancis complectitur, duas afferens regulas generales, quibus resolvi possunt omnes casus particulares circa homicidium casuale occurrentes, et dignosci an qui illud patravit incurrat homicidii reatum, seu sit reus pœnæ. Reatus enim, ut docet D. Thomas in 2 lib. Sent., dist. 42, quæst. 1, art. 2, propriè loquendo nihil aliud est quàm obligatio ad pœnam. Et quia hæc obligatio est media inter culpam et pœnam, ex eo quòd propter culpam aliquis ad pœnam obligetur, ideò reatus accipitur aliquando pro utrålibet. Ideò sensus hujus tituli D. Thomæ art. 8, potest esse an ex homicidio casuali incurratur homicidii culpa, aut saltem pœna, seu irregularitas. Unde Bannes hic, et alii auctores tractant de irregularitate: et nos ipsi in tractatu de Just.

D. Thomas in isto art. 8, docet quòd juxta Philosophum in lib. 2 Physic., textu 49, casu dicitur aliquid

evenire dùm contingit, causâ agente præter intentionem : et ideò ea que casualia sunt simpliciter loquendo, non sunt intenta, neque voluntaria directè aut indirectè et in causâ, proindeque in quantum hujusmodi non sunt peccata, quia juxta D. August. omne peccatum est voluntarium. Contingit tamen id quod non est actu et per se volitum vel intentum, esse per accidens volitum vel intentum, secundùm quòd causa per accidens dicitur removens, prohibens. Unde in illo qui non removet ea ex quibus sequitur homicidium, si debeat removere, erit quodammodò homicidium voluntarium indirectè, utpote quia tunc concurrant hæc tria quæ requiruntur et sufficiunt ad illud constituendum, nempe quòd possit, quòd teneatur, et non faciat. Hoc autem contingit dupliciter: uno modo quando dans operam rebus illicitis quas vitare debebat, homicidium incurrit; alio modo, quando non adhibet debitam sollicitudinem.

Prima igitur regula generalis ab omnibus recepta, et secundùm jura, est quòd si aliquis det operam rei licitæ, debitam diligentiam adhibens, et ex hoc homicidium sequitur, non peccat, nec incurrit homicidii reatum secùs dicendum si non adhibeat sufficientem diligentiam, ne inde consequatur homicidium. Ut si cœmentarius reparans tectum, apponat signum quo homines admoneantur ne illàc transeant, prout communiter fieri solet, tunc si quis transiens cadente tegulâ lædatur aut occidatur, tale homicidium nullatenùs comentario imputabitur, utpote nullatenùs ei voluntarium, nec etiam indirectè et in causâ, et colligit D. Thomas hic in Sed contra ex D. August., Epist. 154 ad Publicolam. Benè tamen si non apposuerit tale signum; per hoc enim poterat homicidium impedire et debebat, unde illud omittendo, censetur non adhibuisse diligentiam necessariam et sufficientem. Et sic de aliis similibus.

Porrò debita hujusmodi diligentia et circumspectio desumenda et mensuranda erit ex circumstantiis loci, temporis, personarum, et ex qualitate ac naturâ negotiorum, ita ut ubi majus periculum prævidetur aut timetur, ibi major diligentia adhibeantur; in quibusdam enim negotiis, diligens censetur, qui facit illud quod fieri consuevit, ut habetur extra. de Homicidio, can. Joannes, de eo qui campanas juxta solitum licitè pulsat, qui nullius est reus negligentiæ, si inde ex earum casu fortuito aliquis occidatur. In quibusdam verò aliis negotiis aliquid periculi remotè habentibus, ille censetur diligens, qui ca sic disponit et facit ut circumspiciat, quæ prudenter et rationabiliter considerari debent, et generaliter ea diligentia dicitur sufficiens, quam viri probi ac prudentes in his circumstantiis adhibere solent ac sufficientem judicant, ut rectè docet Cajetanus in Commentario hujus art. 8 D. Thomæ.

A fortiori reus erit honvicidii qui dando operam rei illicitae, nec adhibendo sufficientem diligentiam, hominem occidit etiam præter intentionem, ut docet hic D. Thomas: tunc enim censetur homicidium indirectè voluntarium et in causà. An autem si adhibeat talem

diligentiam, adhuc incurrat homicidii reatum et irregularitatem, sub lite est. Sylvester enim, Cajetanus et alii affirmant. Imò D. Thomas videtur hoc indicare hic, dùm ait, quòd homicidii reatus ex duplici capite in curri potest: uno modo quando aliquis dat operam re; illicita, quam vitare debebat; altero modo quando non adhibet sufficientem diligentiam, etiamsi det operam rei licitæ. Ergo sunt duo modi differentes incurrendi reatum et irregularitatem ex homicidio casuali culpabili, quorum uterque sufficit sine altero. Ibidem hoc satis adhuc indicat sanctus doctor verbis quibus concludit corpus præfati art. 8, ut legenti patebit. Idem docent canonista. Et ratio est, quia dans operam rei illicita, nunquàm censetur adhibuisse diligentiam sufficientem, ne sequatur mors alterius, nisi penitùs omittat eam actionem; sic enim poterat et tenebatur impedire proindeque si inde eveniat, censetur voluntaria indirectè et in causâ, hoc ipso quòd eam actionem omittere noluit. Cano verò, Penna et alii negant. D. Thomas enim, 1-2, q. 73, art. 8, ait, quòd quandoque nocumentum quod alteri infertur, nec est prævisum, nec intentum; et tunc si per acciders se habeat ad peccatum, non aggravat peccatum directè; sed propter negligentium considerandi nocumenta quæ consequi possunt, imputantur homini ad pœnam mala quæ eveniunt præter ejus intentionem, si dabat operam rei illicita. Hæc D. Thomas.

Sotus tandem, Covarruvias, Bannes et alii utuntur hâc distinctione, nempe quòd ille qui dat operam rei illicitæ de se, ex naturâ suâ periculosæ, læsivæ, et ad mortem tendentis, incurrit reatum et irregularitatem, quantumvis adhibeat sufficientem diligentiam, ex cap. fin. de Homicidio in 6, ubi quidam judicatur incurrisse irregularitatem, qui mandavit servo suo ut quempiam verberaret, non tamen occideret, ex hoc quòd verberatus postea mortuus fuerit. Et D. Thomas hîc, ad 2 docet quòd ille qui percutit mulierem prægnantem, dat operam rei illicitæ. Et ideò si sequatur mors vel mulieris, vel pueri animati, non effugiet homicidii crimen, præcipuè cùm ex tali percussione in promptu sit, quòd mors sequatur. Si verò quis dabat operam rei illicita, quæ de se et ex naturâ suâ non tendit ad læsionem nec ad mortem, si adhibeat sufficientem diligentiam ne sequatur, non incurrit homicidii reatum et irregularitatem, ut si quis conscendens alienam arborem ad furandos fructus, inde cadens in terram super alium hominem ibi subtùs arborem existentem, illum occidat, non censetur homicidii reus, eò quòd talis ascensus arboris non habebat hujusmodi pericuJum annexum, et casus fuit omninò fortuitus: idem dicendum de eo qui cædendo arborem furtivam, vel laborando in die festo, vel pulsando campanas tempore interdicti, etc., adhibitâ sufficienti diligentiâ, hominem casualiter occidit. Hæ enim et similes actiones illicitæ sunt aliunde quàm per respectum ad homicidium, cùm nullam habeant tendentiam et propiuquitatem ad illud, sicque nullo modo reddunt illud indirectè voluntarium, si ad illud vitandum diligentia sufficiens præcesserit. Esto quòd in foro externo ille

« VorigeDoorgaan »