Pagina-afbeeldingen
PDF

cap. 19, uli duclistis imponitur pœna excommunicavionis ac omnium bonorum proscriptionis, et perpetuæ infamiæ, et tanquàm homicidas puniendos esse decernitur Iuem ecclesiasticâ sepulturâ privantur, si in ipso coumictu decesserint; censuris etiam subjiciuntur consulentes, cooperantes, spectatores, etc. Item in Bullis Gregorii Pap;e XIII, quae incipit Ad tollendum; et Clementis Papæ VIII, quæ incipit Illius vices, et Alexandri Papæ VII loco citato.

Cæterùm Ecclesiæ Gallicanæ antistites experimentis addiscentes, per hujusmodi poenas et reservationes pontificias, Gallorum duella nullatenùs emendari, sibi hujus atrocis crinMnis absolutionem in publicis totius Gallicani cleri Comitiis reservârunt, atque circa hoc missis ad regem oratoribus nova pœnalia edicta impetrârunt, cum solemni promissione nullo casu has poenas remittendi, easque praesertim, quæ infamiam ac ignobilitatem personis ac familiis nobilissimis inurunt (1).

§ 8. De bello et militum occisionibus.

Bellum à duello differt, quòd non est certamen unius vel paucorum pari ac designato numero inter se pugnantium, sed eorum numerus liber relinquitur, et turmatim prælium initur. Bella gerere licitum esse constat : unde D. Augustinus meritò impugnat Faustum dicentem ea esse damnanda, lib. 25, c. 74 et 75, cùm illa Deus quandoque imperaverit, ut colligitur ex Script. Num. 25. Item in libris Regum, et in Psalmis, et Lucæ 3, ubi D. Joannes Baptista non dixit militibus quòd arma abjicerent ac militiæ renuntiarent, sed solummodò, ut eam justè exercerent: Neminem concutiatis, contenti estote stipendiis vestris, etc. Sicut enim judex illatas civibus injurias potest resarcire, et malefactores punire ac occidere, sic princeps et respublica licitè possunt injurias, quæ in damnum publicum redundant indicto bello vindicare, quamvis inde hostium cædes consequantur. Imò licitum est militil)us in hello justo in sui defensionem illas intendere tanquàm medium, ordinando illas in bonum commune tanquàm ad finem, ut docet D. Thomas, 2-2, q. 64, art. 7.

De bello agit ex professo D. Th., 2-2, q. 40, per 4 articulos. In primo probat non semper esse peccatum, sed esse licitum si fuerit justum, proindeqiie caedes in eo factas, non esse homicidia. Porrò ad jiistitiam belli, has tres conditiones exigit. Primò auctoritatem in movente bellum, nempe ut sit supremus princeps, non habens supra se alium apud quem conqueri possit, et ab eo expectare vindictam ac justitiam. Secundò requiritur causa justa, ut scilicet illi qui impugnantur, propter aliquam culpam, talem impugnationem mereantur; ex defectu harum duarum conditionum, bellum est injustum, et obligat ad restitutionem damnorum injustè læsis illatorum. Undè sicut jndex ante. quàm sententiam ferat, tenetur iitigantium causas diligenter examinare, ita princeps antequàm Dellum

[ocr errors]

contra alium moveat, debet priùs per se et per viros prudentes ac probos cxpendere causas, et tentare alia media dirimendi controversiam, si nempe debita satisfactio pro injuriâ acceptâ, absque vi et armis obtineri valeat. Itequiritur tertiò, ut sit intentio bellantium recta, quâ scilicet intenditur, vel ut bonum commune promoveatur, vel ut malum vitetur; propter autem pravam intentionem, nocendi cupiditatem, ulciscendi crudelitatem, implacatum et implacabilem animum, feritatem rebellandi, libidinem dominandi, odii aut invidiæ impulsum, et si quæ sunt similia, bella sunt culpabilia et peccaminosa contra charitatem : sicut dùm judex legitimus justè quidem reum damnat ad mortem, peccat contra charitatem, si cum aliquo odio aut irâ id faciat. Igitur causa legitima indicendi bellum, est injnria accepta, ut ait D. August. super Josue, quæ aliâ viâ, quàm armorum vi resarciri nequit. Nec ad hoc. quaelibet injuria sufficit, sed debet esse gravis judicio prudentum : si enim ob levem injuriam bellum indiceretur, reparatio damni, quae inde speratur , multùm excederet quantitatem noeumenti illati, propter cædes, incendia, vastationes maximas, aliaque atrocia, quæ in bello contingunt. Ut autem dicitur Deuteron. 25, juxta mensuram delicti, debet esse plagarum modus. liem, haec gravis injuria debet esse illata principi, vel toti reipub., vel majori ejus parti, et non præcisè aliquibus privatis, quia aequum non videtur omnes ui:iversaliter pati, et rempub. perturbari pro paucorum privatorum nocumento, si directè non redundet contra bonum commune. In bello justo licet omnia facere quæ necessaria sunt ad vindicandam injuriam, et ad boni communis defensionem, ut vastare, obsidere, destruere arces, nocentes interficere absque nimiâ atrocitate aliaque damna inferre, quantùm necesse est ad habendam pacem et securitatem ab hostibus. Ut enim ait noster Victoria de jure belli, princeps supremus non soliim habet auctoritatem in suos subditos, sed etiam in extraneos ad coercendum illos ut ab injuriis inferendis abstineant; et hoc jure gentium et totius orbis auctoritate et Consuetudine, Imò videtur quòd etiam de jure naturali hoc illi concedatur; quia nisi esset penès aliquos vis et auctoritas deterrendi improbos ac coercendi ne innocentibus noceant, perturbaretur nec posset stare mundus. Ea autem quæ sunt necessaria al gubernationem et conservationem orbis, sunt de jure naturali, et liostes tunc obnoxii sunt principi tanquàm judici proprio, ratione delicti. Hinc in ipso conflictt, praelii, vel in oppugnatione aut defensione civitatis et quamdiù res est in periculo, licitum est indifferenter occidere omnes qui contra pugnant. An verò partâ jam victoriâ, et ubi periculum ab hostibus cessat, liceat interficere omncs qui contra tulerunt arma, vel ad bellum iniquum cooperati siint, resp. quandoque id esse licitum dummodò id recta ratio dictet, puta si probabiliter timeatur, quòd isti futuri sint boni communis perturbatores, ac arma ilerùm contra sumpturi, nec aliter pax firma et sccuritas

[ocr errors]

haberi possit in posterum, nisi timore supplicii hostes ab injuriâ denuò inferendà contineantur. Quamvis secundùm jus et consuetudinem inter Christianos hactenùs usitatam, parcendum sit multitudini, et sæviendum in capita, ut punitio paucorum sit exemplum et cautela plurimorum. lmò, juxta nostrum Victoriam, non semper licet omnes nocentes interficere solummodò ad vindicandam injuriam, quia etiam inter cives ubi esset delictum commune totius civitatis aut provinciæ, non liceret interficere om:ies nocentes, nec in communi rebellione perdere totum populum. Unde pro simili facto, D. Ambrosius Theodosio imperatori interdixit ingressum Ecclesiæ. Id enim foret contra bonum publicur,, quod tamen est finis belli et pacis. Ergo nec etiam licet omnes nocentes ex hostibus interimere, sed habenda est ratio injuriæ ab hostibus illatæ, eamque' justè quidem vindicare, seclusà omni atrocitate et inhumanitate. Possunt tamen in captivitatem redigi dùm bellantes capiuntur, non quidem eo fine ut perpetuò libertate priventur, sed solùm ad tempus, donec pecuniam pro suà redemptio:me solverint; qui tamen aufugere possunt, si valeant, dummodò id non faciant animo vagandi sed ad suos suamque patriam redeundi. Digest. de Captivis, L. Nihil interest, et ex Instit. de rerum Divis. § Item ea, circa quod servandum est jus gentium, bellique leges sunt allendendæ. An verò saltem obsides, qui vel tempore induciarum, vel peracto bello recipiuntur, interfici possint, si hostes conventioni non steterint, fidemque fregerint, resp. auclores id esse licitum, si obsides sint nocentes et perturbatores, imò etiamsi innocentes extiterint, ut aliqui volunt, quia frangenti fidem fides servari non debet, et huic periculo videntur exponi obsides, ut puniantur, pro aliis, ac tanquàm fidejussores pro illis solvant, si promissis non stent. Tandem id quandoque censetur necessarium, ad hoc scilicet ut terreantur hostes, ac talis pœnæ metu fidem servent. Aliis hoc videtur inhumanum et illicitum : nunquàm enim licet, etiam in bello, per se ac directè occidere innocentes. lnnocentes autem sunt in Juplici differentià : alii enim sunt innocentes jure hatur;e, ut pueri, senes, mulieres et alii qui arma gestare nequeunt, nec bello, per se loquendo, cooperari. Alii verò sunt innocentes ex præsumptione juris, ut rustici, clerici, religiosi; cùm enim eorum status alienus sit à militià, præsumuntur innocentes per respectum ad illam, nisi fortè tam de prioribus quàm de posterioribus contrarium constaret. Posset enim contingere mulieres, senes, etc., consilio, suasione, aut etiam auctoritate concurrisse ad bellum. In quo casu censerentur reipsà nocentes. Si tamen sint reverà innocentes, nunquàm licitum est eos directè ac ex inlentione occidere, sed solùin per accidens præter intentionem et indirectè, ut supra ostensum est. Possiht tamen in bello privari bonis temporalibus, et ex illis princeps damna illata ab hostibus, inter quos sunt isti innocentes, resarcire potest, quia illa bona sub dominio humano cadunt, secùs verò innocentis vita. Eodemque modo licet in

[merged small][ocr errors]

Ex dictis hactenùs facilè dignosci potest quænam cædes hominnm sint vera homicidia, et coutra istud quintum Decalogi præceptum, quænam verò non. Colligitur etiam homicidium esse de se intrinsecè* malum, et peccatum mortale ex genere suo, contra charitatem et justitiam, ac cæteris paribus, tantò gravius aliis delictis quæ committuntur contra proximum, quantò vita hominis, quæ tollitur, cæteris bonis exterioribus est pretiosior. Porrò homicidii malitia augeri potest ex quatuor circumstantiis. Primò ex conditione personæ quæ occiditur, ut si fuerit persona publica aut sacra, aut consanguinea, aut parens et vocatur parricidium. Secundò, ex circumstantiâ loci; ut si homicidium in loco sacro perpetretur; et est sacrilegium in confessione explicandum, polluitur enim ecclesia, dùm in eâ injuslè quis vulneratur, et sanguis humanus funditur. Tertiò, ex circumstantiâ temporis, quando scilicet homicida loi go tempore propositum occidendi habuit, aut ad illud implendum et exequendum diù laboravit, insidias paravit sæpissimè, fraudem adhibuit, atrocem crudelitatem, etc. Quartò, ex circumstantiâ sociorum, ut si aliquos induxerit et vocaverit ad hujusmodi facimus perpetrandum, etc. Cæterùm, liomicidium nequit esse solùm veniale peccatum ex parvitate materiæ; tollitur quippe hominis vita à quocumque sive à paupere, vili et plebeio, sive à divite ac nobili adimatur, et inducit obligationem restituendi.

§ 9. De homicidio casuali.

Divus Thomas, 2-2, q. 64, art. 8, quaerit utrùm aliquis casualiter occidens hominem incurrat homicidii reatum : et hoc dubio finem imponit tractatui de homicidio, suoque more multa paiicis complectitur, duas afferens regulas generales, quil)us resolvi possuiit omnes casus particulares circa homicidium casuale occurrentes, et dignosci an qui illud patravit incurrat homicidii reatum, seu sit reus pœnæ. Reatus enim, t:t docet D. Thomas in 2 lib. Sent., dist. 42, quæst. 1, art. 2, propriè loquendo nihil aliud est quàm obligatio ad poenam. Et quia hæc obligatio est media inter culpam et pœnam, ex eo quòd proptcr culpam aliquis ad poenam obligetur, ideò reatus accipitur aliquando pro utràlibet. ldeò sensus hujus tituli D. Thomæ art. 8, potest esse an ex homicidio casuali incurratur homicidii culpa, aut saltem poena, seu irregularitas. Unde Bannes hic, et alii auctores tractaiit de irregularitate : et nos ipsi in tractatu de Just.

D. Thomas in isto art. 8, docet quòd juxta Ph'iosophum in lib. 2 Physic., textu 49, casu dicitur aliquid evenire dùm contingit, causâ agente praeter intentionem : et ideò ea quæ casualia sunt simpliciter loquendo, non sunt intenta, neque voluntaria directè aut indirectè et in causâ, proindequie in quantum hiijusmodi non sunt peccata, quia juxta D. August. omne peccauum cst voluntarium. Contingit tamen id quod non est actu et per se volitum vel intentum, esse per accidens volitum vel intentum, secundùm quòd causa per accidens dicitur removens, prohibens. Unde in illo qui non removet ea ex quibus sequitur homicidium, si debeat removere, erit quodammodò homicidium voluntarium indirectè, utpote quia tunc concurrant hæc tria quæ requiruntur et sufficiunt ad illud constituendum, nempe quòd possit, quòd teneatur, et non faciat. Hoc autem contingit dupliciter: uno modo quando dans opcram rebus illicitis quas vitare debebat, homicidium incurrit; alio modo, quando non adhibet debitam sollicitudinem. Prima igitur regula generalis ab omnibus recepta, et secundùm jura, est quòd si aliquis det operam rei licitæ, debitam diligentiam adhibens, et ex hoc homicidium sequitur, non peccat, nec incurrit homicidii reatum : secùs dicendum si non adhibeaf sufficientem diligentiam, ne inde consequatur homicidium. Ut si coementarius reparans tectum, apponat signum quo homines admoneantur ne illàc transeant, prout communiter fieri solet, tunc si quis transiens cadente tegulà lædatur aut occidatur, tale homicidium nullatenùs coementario imputabitur, utpote nullatenùs ei voluntarium, nec etiam indirectè et in causâ, et colligit D. Thomas hic in Sed contra ex D. August., Epist. 154 ad Publicolam. Benè tamen si non apposuerit tale signum ; per hoc enim poteral homicidium impedire et debebat, unde illud omittendo, censetur non adhibuisse diligentiam necessariam ct sufficientem. Et sic de aliis similibus. Porrò debita hujusmodi diligentia et circumspectio desumenda et mensuranda erit ex circumstantiis loci, temporis, personarum, et ex qualitate ac naturâ negotiorum, ita ut ul)i majus periculum prævidetur aut timetur, ibi major diligentia adhibeantur; in quibusdam enim negotiis, diligens censetur, qui facit illud quod fieri consuevit, ut habetur extra. de liomicidio, can. Joannes, de eo qui campanas juxta solitum licitè pulsat, qui nullius est reus negligentiæ, si inde ex earum casu fortuito aliquis occidatur. In quibusdam verò aliis negotiis aliquid periculi remotè habentibus, ille censetur diligens, qui ea sic disponit et facit ut circumspiciat, quæ prudenter et rationabiliter considerari debent, et generaliter ea diligentia dicitur sufliciens, quam viri probi ac prudentes in his circumstantiis adhibere solent ac sufficientem judicant, ut rectè docet Cajetanus in Commentario hujus art. 8 D. Tliom;c. A fortiori reus erit hon\icidii qui dando operam rei illicit;c, ncc adhibendo sufficientem diligentiam, hominem occidit etiam præter intentionem, ut docet hic D. Thomas: tunc enim censetur homicidium indirectè voluntarium et in causâ. An autem si adhibeat talem

diligentiam, adhuc incurrat homicidii rcatum et irregu!aritatem, sub lite est. Sylvester enim, Cajetanus et ?lii affirmant. Imò D. Thomas videtur hoc indicare hic, dùm ait, quòd homicidii reatus ex duplici capite in. curri potest : uno modo quando aliquis dat operam re. illicitæ, quam vitare debebat; altero modo quando non adhibet sufficientem diligentiam, etiamsi det operam rei licitæ. Ergo sunt duo modi differentes incurrendi reatum et irregularitatem ex homicidio casuali culpabili, quorum uterque sufficit sine altero. Ibidem hoc satis adhuc indicat sanctus doctor verbis quibus concludit corpus præfati art. 8, ut legenti patebit. Idem docent canonistæ. Et ratio est, quia dans operam rei illicitæ, nunquàm censetur adhibuisse diligentiam sufficientem , ne sequatur mors alterius, nisi penitùs omittat eam actionem; sic enim poterat et tenebatur impedire: proindeque si inde eveniat, censetur voluntaria indirectè et in causâ, hoc ipso quòd eam actionem omittere moluit. Cano verò, Penna et alii negant. D. Thomas enim, 1-2, q. 75, art. 8, ait, quòd quandoque nocumentum quod alteri infertur, nec est prævisum, nec intentum ; et tunc si per accidens se habeat ad pcccatum, non aggravat peccatum directè; sed propter negligentium considerandi nocumenta quæ consequi possunt, imputantur homini ad pœnam mala quæ eveniunt praeter ejus intentionem, si dabat operam rei illicitae. Hæc D. Thomas. Sotus tandem, Covarruvias, Bannes et alii utuntur hàc distinctione , nempe quòd ille qui dat operam rei illicitæ de se, ex naturâ suâ periculosæ, læsivae, et ad mortem tendentis, incurrit reatum et irregularitatem, quantumvis adhibeat sufficientem diligentiam, ex cap. fin. de Homicidio in 6, ubi quidam judicatur incurrisse irregularitatem, qui mandavit servo suo ut quempiam verberaret, non tamen occideret, ex hoc quòd verberatus postea mortuus fuerit. Et D. Thomas hic, ad 2 docet quòd ille qui percutit mulierem prægnantem, dat operam rei illicit;e. Et ideò si sequatur mors vel mulieris, vel pueri animati, non effugiet homicidii crimen, praecipuè cùm ex tali percussione in promptu sit, quod mors sequatur. Si verò quis dabat operam rei illicitæ, quæ de se et ex naturâ suâ non tendit ad læsionem nec ad mortem, si adhibeat sufficientem diligentiam ne sequatur, non incurrit homicidii reatum et irregularitatem, ut si quis conscendens alienam arborem ad furandos fructus, inde cadens in terram super alium hominem ibi subtùs arborem existenlem, illum occidat. non censetur homicidii reus, eò quòd talis ascensus arboris non habebat hujusmodi periculum annexum, et casus fuit omninò fortuitus : idem licendum de eo qui caedendo arborem furtivam, vel laborando in die festo, vel pulsando campanas tempore interdicti, etc., adhibità sufficienti diligentiâ, hominem casualiter occidit. Hæ enim et similes actiones illicitæ sunt aliunde quàm per respectum ad li0micidium, cùm nullam habeant tendentiam et propiuquitatem ad illud, sicque nullo modo reddunt illud indirectè voluntarium , si ad illud vitandum diligentia sufficiens præcesserit. Esto quòd in foro extermo ille

[blocks in formation]

timorem incutit, quoniam tales actus, ut in pluribus, tendunt ad causandum abortum. Item tenere infantes tenellos secum in lecto inter dormiendum, est opus periculosum et illicitum per respectum ad homicidium, quia inde facilè et ut plurimùim sequitur eorum oppressio et suffocatio; nec propter frigus censetur hoc licitum , quia non sunt facienda mala , ut evitetur aliud malum, sed alio modo provideri potest, puta tenendo tabulam intermediam supra cooperturam lecti, ne infans ab eà suffocari possit, aut aliquid simile faciendo. Ad hoc geniis reducit Cajetanus immoderatam sagittæ emissionem, relaxationem equorum calcitrantium aut animalium malignantium, et quorumcumque de se lædere valentium : hæc enim aliaque similia culpabilem reddunt necem inde consequentem. Comprehendit etiam sub hoc genere immoderatam medicinaum, quae tantò magis medicum reddit homicidam, quantò minùs est praeter intentionem; quia non del)et tentare medicinarum vim cum periculo vitæ alienae : nec ubi certa morbi notitia deest, potest exhibere periculosam de vitâ medicinam, de cujus medicinæ viribus non potest se excusare qui vacat medicinæ. Hæc Cajet. Si verò aliquis det operam rei illicitæ ex aliâ tantùm ratione et circumstantià quàm per respectum ad homicidium, cujus nullum prorsùs affert periculum, videtur illius reatum non incurrere si accidat, dummódò adhibuerit sufíicientem diligentiam ad illud vitandum, ut constat exemplis et rationibus pro tertià seiitentià adductis, per quam concordantur duæ aliæ contrariae et optimè salvatur D. Thomæ doctrina, nempe quòd occisio hominis per accidens, seu præter intentionem, culpabilis reddi potest ex duplici capite, scilicet vel ex immoderatâ actione, vel ex negligentiâ. Distinguit autem Cajetanus negligentiam eorum qui possunt et debent ex officio providere, à negligentià eorum qui possunt et debent ex articulo mecessitatis providere. Nullus enim negligit, qui licet possit, non tamen debet; negligentia itaque hæc tria exigit, scilicet, posse, debere et non facere. Unde imputatur homicidii peccatum dominis et officialibus, si ex eoruin negligentiâ occidatur homo; et hoc sive in casu invasionis particularis occurrat, sive in casu quo publicis viis non providetur, sive in casu quo civitas sine justitiâ aut quasi sine justitià regitur, et quasi cuilibet licet impunè occidere, mutilare, ob favores, aut pecuniam, aut ignaviam, etc. Omnium enim ma

lorum hujusmodi rei sunt, qui tenentur custodire justum publicum. Sub hoc quoque genere comprehenditur negligentia medicorum, qui alicujus ægri curam susceperunt. dùm ob eorum ncgligentiam in studendo, visitando, etc., perit, quoniam ex susceptâ curâ tenentur. Imputatur denique homicidii crimen iis qui possunt et ex articulo necessitatis occurrente tenentur occurrere, si non occurrunt: puta si non pascit fame morientem, juxta illud D. Ambrosii : Si non pavisti, occidisti. Item si non occurrit ad tuendum proximum invasum, si potest cum moderamine, juxta illud D. Ambrosii : Qui non repellit à pro.rimo injuriam si potest, tam est in vitio quàm ille qui facit. Item si revelando aut re. trahendo, etc., non providet ne aliquis ex sibi moto tractatu, proposito, etc., interficiatur, quia tenetur adjuvare et quantùm in se est eruere proximos à morte. IIactenùs Cajetanus in Sumunâ. Et in Commentario hujus octavi D. Thomæ articuli assignat tres conditiones communes duabus regulis et radicibus jam à nobis allatis, nempe quando contingat homicidium casuale imputari homini danti operam rei illicitæ vel etiam licitæ, non adhibenti sufficientem diligentiam. Primò, ut non habeat intentionem nec directè neque indirectè alium occidendi, aliàs homicidium non esset casuale, sed volitum. Secundò, ut mors proximi consequatur ex illâ actione vel omissione li. ligentiæ, et non aliunde ex aliis causis, ut si non ex vulnere inflicto, sed ex malâ curâ et regimine proveniat. Tertiò, quòd teneatur removere id ex quo sequitur homicidium, seu quòd ad hoc obligatus fuerit naturali, vel divino, vel humano jure. Ratio est, quia cùm homicidium casuale non sequatur ex intentione, nec possit esse directè voluntarium, restat ut solùm se qui possit ex opereetactione istius hominis, et esse voluntarium indirectè in eà causâ. Ad voluntarium autem indirectum, non sufficit quòd voluntas possit illud prohibere, sed etiam requiritur quòd debeat eu non faciat. Porrò quotiescumque aliquis incurrit reatum homicidii casualis, sive dando operam rei illicit;e, sive non adhibendo sufficientem diligentiam, tunc ad dignoscendum an culpa sit mortalis, aut venialis, in primo

[ocr errors]

verò casu , à negligentiæ qualitate. Si enim actus ille fuerit periculosus et mortalis, iste mncurrit culpam lethalem; si verò fuerit solùm venialis, culpa eti;im eri , solùm venialis. ldem dicendum de negligentiâ; v. g., si vir nobilis dans operam rei licitæ, puta venatiom moderatæ, non satis circumspexit, et ex levi negligentiâ occidit hominem casu et per accidens, occisio illa erit solùm venialis. Atverò monachus dando operam venationi, quæ est ipsi venialiter illicita, si posu adhibitam suflicientem diligentiapo, casu hominem occidat in nemore, quidam docent quòd occisio erit venialis; in quo casu, secularis ncc etiam venialiler peccàsset, quia scilicet in causâ est solùm veniale peccatum ex parte monachi : nullum verò est pcccatum um seculari q-ii exercet venatiop^m moderatam, adhibitâ sufficienti diligcntià. Vel, ut ait Cajetanus, so$itis venationis reus foret monachus, idque colligit in simili casu, ex cap. Dilectus, vel cap. Significásti, extra. de llomicidio, et ex D. August. dicente quòd Loth, non quantùm ille incestus, sed quantùm ebrietas præ cedens meruit, in culpâ fuit.

QUÆSTIO SECUNDA. pae AffECTibUs Et vitiis , QUÆ AD H0MIC1DlUM QUOloAvinioioo taeiduci PoSSUNt.

Cùm lex Chrisli sit spiritualis, qu;e proinde non solo ex erno opere, sed magis spiritu adimpleri debet, non suflicit ad hoc præceptum impleiidum continere n:anum à cæde et membroriim mutilatione, aut quâvis aliâ violentiâ , nisi etiam homines contiueant animmuin ab omnibus affectibus, qui ad homicidium possunt tendere, iracuiidià scilicet, odio, alienæ mortis pravis desideriis, aut gaudio de illâ, aliisque proximi huocumentis. Hinc Catechismus concilii Tridentiiui reprehendit Judæorum stupiditatem credentium se istud praeceptum observaro abstinendo præcisè ab homici(lio, ostenditque interprete Christo prohiberi etiam voluntatem occidendi, iram, rixam, dissensiones, et a!ia hujusmodi, ex quibus occisiones hominum plerùmque oriri solent. ldeòque de illis breviter hic sermo erit.

Anticulus Primus.

An aliquis, ob bonum proprium temporale, alterius mor

tem vel grave malum optare possit absque peccato.

Dico, hoc esse prorsùs illicitum et ab Ecclesià meritò condemnatum. Iunocentius enim papa XI istam quorumdam damnavit propositionem et opinionem : Si cum debutâ moderatione facias, potcst absque pcccato mortali de vitâ alicujus tristari, et de illius morte naturuli gaudere, illam inefficaci affectu appetere et desiderare; non quidem ex displicentiâ personæ, sed ob aliquod temporale emolumentum.

Probatur primò nostra conclusio ex D. Thomà in quæstionibus disputatis q. 2 de Wirtutibus, et q. unicâ de Charitate, ubi ait, quòd possumus illis quos ex charitate diligimus, velle aut inferre aliquod malum temporale propter tria. Primò propter correctionein ; secundò, in quantum temporalis prosperitas aliquorum est in detrimentum alicujus multitudiuis, vel etiam totius Ecclesiæ; tertiò ad servandum ordinem divinæ Justitiæ, juxta illud Psalm.: Lætabitur justus cùm viderit vindictam, etc. Idemque docet in 5 lib. Sent. dist. 30, art. 1, ad 4. Atqui motivum proprii boni temporalis, etiam valdè notabilis, ad nullum ex his tribus capitibus reduci potest, prout consideranti patebit. I.rgo sentit D. Thomas id non esse licitum.

Con!irimatur. Ex eodem D. Thomà, 2-2, q. 26: Ordo charitatis cadit sub præcepto; ex illo autem plùs tenemur diligere et æstimare vitam proximi quàm ejus divitias. Ergo videtur gravis inordinatio, et valdè ordini elraritatis opposita, optare proximo mortem oimnium maiorum maximum, ex motivo fruendi illius boiiis temporalibus, maximè cùm et bona fortunæ

nobis propria et quae actu justèque possidemus, te. meamur vitæ proximi postponere, cæteris paribus; iu ut debeamus esse in præparatione animi ad ea profundenda ad eum ab injustâ nece liberandum, in casu quo illis extremè indigeat, ut supra ostensum est. Nihilque refert 2d propositum, quòd furem invaJentem ea licitè occidere valeamus pro illorum defensione. Non refert, inquam; in nostro enim casu Petrus, v. g., cui Paulus optat mortem, non invadit bona Pauli, sed sua justè possidet, nullumqne injustum patitur Paulus ex hoc quòd nondùm habeat Petri divitias, ut suppono, proindeque rationabili motivo caret optandi mortem Petri, ad ejus divitias acquirendas. Dices, D. Thomam docuisse contrarium, 2-2, q. 76, art. 1, in corpore, et in 3 Sent. dist. 50, art. 1, ad 4. Contra est, quia D. Thomas in primo loco sic loquitur: Quandoque verò dicitur aliquod malum sub ratione utilis, puta cüm aliquis optat aliquem peccatorem pati aliquam aegritudinem, aut aliquod impedimentum, ut tel ipse melior efficiatur, vel ut saltem ab aliorum no, umento cesset. Haec sanè verba, quibus recentiores pessimam suam doctrinam fulcire conantur, nulfum ipsis patrocinium præstant, ut patet. Solummodò enim indicat S. doctor aliquando esse licitum optare peccatori aliquam ægritudincm, pro majori illius bono aut aliorum, quos injustè vexat. Petrus aulem in nostro casu non est malefactor, nec aliquem injustè vexat ut suppono, nec Paulus ipsi optat solùm ægritudinem ut melior"inde evadat et ex motivo boni illius spiritualis, sed mortem proii:deque malum omnium gravissimum illi exoptat ex motivo habendi ejus boiia et proprii commodi temporalis. Quod quantùm distet à verbis D. Thomæ nemo non videt : ut enim faveret istis recentioribus, debuisset dicere : Licitum esse optare aliquem etiam justum et innocentem incurrere mortem naturalem , ob aliquod temporale emoluuieiitum inde consequens optanti, quod S. doctor ne quidem somniavit. Nec magis favet adversariis alius locus D Thomæ ex 5 lib. Sent.; ibi enim solùm docet licitum esse optare malum temporale injustè vexanti alium, quem plùs diligere teuemur, et communitatem vel Ecclesiam; Petrus autem, ut jam dixi, in nostro casu est innocens et neminem vexat. Observandum est ex Cajetano, hujusmodi timores et tristitias de bono alterius nocivo, indigere freno rationis conferentis qualitatem mali suæ causæ, et præponentis praeponenda, ut tristitia de bono, ex sanctâ seu rectà detestatione mali excusanda sit: et aliunde debet esse certa et clara malorum sequela. Si enim ambiguum sit an aliquis potentiâ vel divitiis abutetur in alterius damnum, quamvis tunc licitum sit « timere et cavere, non tamen tristari de bono alteriut tibi justè , vel saluem non injustè nocivo; intullòque minùs tibi licitum est optare illius mortem, præcisè ex imotivo habendi divitias, quas juslè possidet, et qui tibi uullatenùs uocet. ltaque pro ruinori malo et uocuiuento reiuove, do, non est licitum oplare maluin longè majus ci qui etiam injustè illud tibi iufert.

« VorigeDoorgaan »