Pagina-afbeeldingen
PDF
[ocr errors]

Ego sum Dominus Deus tuus, etc. ; non habebis deos alienos coram me, non facies tibi sculptile, non adorabis ea, neque coles. (Exod. 20, Deuteron. 5. ,

Deus optimus maximus legem hominibus promulgaturus, exorsus est à manifestatione sui ipsius, tum quoad excellentiam naturæ, dicendo, ego Jehovah, quod significat ens à se et in se ab æterno existens, independens, omnibus dans esse, et quae consequunur adesse, omnia creando; tum quoad officium , dicendo, Elohe. Est enim nomen judicis gubernantis in judicio et justitiâ; tum quoad largitatem beneficiorum, dicendo : Qui eduri te de terrâ Ægypti. Et his verbis vull Deus impellere homines ad sui cultum, eumque præcipere. Et ex hoc quòd sit summus, nec parem habere possit, consequens est, ut cultus ipsi debitus null: aiteri tribuatur, ut nullus ei par, aut quasi par, habeatur, solusque adoretur. Unde D. Thomas opusc. 4, dicit, quòd isto primo praecepto proliibemur colere nisi unum Deum. Et Catechismus concilii Trid., parte 3, dicit in supradictis verbis duplex contineri præceptum, quorum alterum jubendi, alterum prohibendi vim habet. Nam quod dicitur : Non habebis deos alienos coram me, eam habet sententiam conjunctam : Me verum Deum coles; alienis diis cultum non adhibebis, prout Christus Dominus explicuit Matth. 4, dicens : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

Primum igitur praeceptum est latriæ, id est, cultùs Dei in se ipso, qui non modò Religionis Christianæ, sed etiam juris naturalis caput est ac fundamentum ; et qui in hoc consistit, ut unus Deus credatur et colatur. Verùm, quia cunctis notum est Deum esse, non opus erat istud præceptum affirmativè ponere, sed negativè, puta non esse plures deos, nec cum eo colendos. Multi siquidem fuerunt qui, licet Deum esse crederent, imò verum Deum colere profiterentur, multitúdinem tamen deorum venerabantur, ut 5 Regum 17 dicitur de Samaritanis, et 5 I{egum 18 Elias exprobrat Judæis, et constat de Romanis. Et quia quidam creaturas pro diis colebant absque institutione imaginum, et alii sub quibusdam imaginibus; ideò additum fuit opportunè : Non facies tibi sculptile, etc. Iste autem honor et cultus qui redditur Deo ut est in seipso, fit et redundat, ex omni re quam possumus illius infinitæ majestati in reverentiam exhibere, offerre, ac in illius obsequium insumere, nempe mentem, mediantibus actibus fidei orationis, etc.; voluntatem mediantibus actibus spei, charitatis, devotionis, etc., de quibus jam egimus. Item corpus mediantibiis actibus inclinationis, genuflexionis, prostrationis, aliisquc exterioribus adorationis signis; denique bona temporalia et primitias frugum, per oblationes, sacriticia, decimas, etc.

lluc ipso autcm quùd isto primo Dccalogi pr;ccepto

verus Dei cultns præcipitur pertinetque ad religionem, consequenter prohibentur vitia religioni opposita; tum ea quæ exhibent cultum divinum creaturæ, aut Deo, modo tamen indebito, et comprehenduntur sul»nomine superstitionis; tum ea quæ habent manifestam contrarietatem ad religionem, per contemptum eorum quæ pertinent ad divinum cultum, et continentur sub irreligiositate.

QUÆSTIO UNICA.

QUiD isTo PRimo MANDAto praecipiatum, et Quid prohibeAtur.

Hanc quæstionem dividimus in tres articulos. in primo agitur de adoratione et cultu latriae soli Deo conveniente. In secundò de superstitione, et variis illius speciebus. ln tertio denique de irreligiositate, quæ reperitur im lentatione Dei.

ARticulus Primus. De adoratione et cultu latriæ soli Deo debito ac proprio. Adoratio præsupponit cognitionem et existimationein infinitæ et increatæ Dei excellentiæ, ex quâ oritur prudens judicium dictans Deum esse summè colendum ; post quod sequitur voluntas ipsum adorandi, et practica recognitio ac voluntaria submissio et subjectio Deo tanquàm rerum oinnium auctori, gubernatori, et supremo Domino, in quâ verè consistit et perficitur adoratio, seu cultus latriae; ut cnim ait D. Thomas in 5 senu., dist. 9, q. 1, art. 3, et lib. 5 cont. gent. cap. 120, latria profitetur servitutem quam debemus Dco quia fecit nos, et in quantum est creator, prima origo, et finis nostri esse, supremus Dominus. summum bonum quo beatificamur : sub majestate enim divinâ intelligitur omnis Dei excellentia. Et quia ex duplici naturâ compositi sumus, intellectuali sciliget et sensibili, duplicem adorationem Deo offerimus, scilicet spiritualem, quæ consistit in interiori suhjectione ac meiitis devotione, et corporalem, qu:e consistit in exteriori corporis humiliatione et submissione. Et quia in actibus omnibus latriæ, id quod est exterius, referturad id quod est interius sicut ad principalius, ideò ipsa exterior adoratio fit propter interiorem, ut videlicet per signa humilitatis, quæ corporaliter exliibemus, excitetur noster affectus, ad se Deo subjiciendum; connaturale enim nobis est, ut per sensiliilia, ad intelligibilia procedamus. Ita D. Thomas, 2-2, q. 84, art. 2. Plura solent exteriora adorationis seu subjectionis signa frequentari, primò, genuflexio; per eam cnim infirinitatem nostram indicamus in comparatione ad

[graphic]
[graphic]

Deum ; nam apud omnes nationes genuflectere coram aliquo, semper fuit signum submissionis servitutis ac reverentiæ erga illum. Secundò prostratio; sic enim quasi profitemur nos nihil esse ex nobis. Tertiò elevatio manuum in coelum, Psalm. 140: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum, et Psalm. 135 : In noctibus extollite manus vestras, etc. Ut etiam Genesis 17, legitur de Moyse. Item A ad Timoth. 2. Quartò elevatio oculorum ad coelum. Sic Christus adoravit Joan. 6. Quintò detectio capitis; signum quippe est submissionis. Sextò osculum sanctum, sic Esther osculata est apicem sceptri regis Assueri in signum reverentiæ et submissionis; sic etiam D. Magdalena osculabatur pedes Christi. Tandem tunsio pectoris est anin:i submissi et venerantis non ignobile indicium. Adoratio dividi potest in absolutam, quâ scilicet quis vult rem adorare, propter intrinsecam excellentiam, quam habet per se ac ratione sui; et in respcetivam, quâ nimirùm quis vult adorare rem propter aliud, seu propter excellentiam quæ est in aliquà personâ, ad quam tales res habent aliquam habitudinem vel conjunctionem. Priori modo solùm venerabilis est res intellectualis, quia hæc solùm est per se capax excellcntiae; posteriori modo res ordinis inferioris sunt adorabiles: honor enim illis exhibitus non estpropter eas, nec in ipsis sistit, sed in personas propter quas adorantur, redundat. Adoratio propriè sumpta, seu ut est cultus latriæ jam explicatus, soli Deo convenit et debetur, juxta illud Deuterom.6, et Matth. 4 : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et probat D. Thomas, 2-2, q. 81, art. M, ad 3. ldeòque talem cultum alteri exhibere, vocatur ido!olatria. Christus etiam cultu lauriæ adorari debet, ita ut eadem adoratio latriæ ad divinitatem et ad humanitatem illius terminetur, quia cùm humanitas sit substantialiter et hypostaticè verbo unita, et subsistat per divinum suppositum , ratione talis unionis fit, ut eadem latriæ adoratio, quæ terminatur ad personam Werbi, terminetur etiam ad humanitatem tanquàm ad naturam ab ipso assumptam et intrinsecè terminatam : cum hoc tamen discrimine, quòd Werbum per se et ratione propriae excellentiæ adoratur, humanitas verò per unionem ad illud, seu ratione excellentiæ Verbi coadoratur. Adoratio largo latoque modo sumpta convenit creaturis rationalibus; ordinatur quippe ad reverentiam quæ alicui debetur propter ejus excellentiam aut superioritatem; proindeque ibi est alia ratio debiti et excellentiæ; ubi potest esse distincta reverentia et adoratio : alià autem ratione debetur servitus Deo et homini : sicut et aliâ ratione dominium competit 1)eo et homini : nam Deus plenarium et principale dominium hal)et respectu totiuset cujuslibet creaturæ, quae totaliter subjicitur ejus potestati : homo autem particìpat quamdam similitudinem divini dominii secumdùm quòd habet particularem potestatem super aliquam creaturam : et ideò dulia, quæ debitam servitutem exhibet homini dominanti, alia virtus est à latriâ quæ exliibet scrvitutcm divino Domino, et est

quædam observantiæ species; quia per observantiam honoramus quascumque personas dignitate præcellentes: per duliam autem propriè sumptam servi dominos suos venerantur; dulia enim graecè servitus dicitur. Hæc D. Thomas, 2-2, q. 103, art. 3, in corp. Igitur, cùm creaturæ nequeat competere potentia creandi, ratione cujus debetur Deo latria, ideò nequa adoratio propriè seu latria eidem convenire potest, sed solùm dulia, secundùm dominium, quod illi communicatur et habet. Hinc sanctis propter excellentiam gloriæ vel sanctitatis creatæ quà gaudent, debetur cultus duliæ. Quòd si illa excellentia et sanctitas resideat in aliquà personà singulari ratione excellentissimâ, ut in beatissimâ Virgine Mariâ Dei Matre, Dominâ et Reginâ nostrâ, tunc honorari debet cultu medio, nempe infra latriam, et supra duliam, el voeatur à theologis, hyperdulia. Hinc habes quòd secundùm reverentiam, quae creaturæ excellenti debetur, Nathan adoravit David; secundùm autem reverentiam quæ debetur Deo, Mardochæus noluit adorare Aman. Et sic de cæteris.Quando igitur genuflexi, prostrati, pectus tundentes colimus sanctos, non propterea eos propriè adoramus, nec eis cultum latriæ deferimus, cùm tantùm excellentiam creatam in eis agnoscamus et profiteamur; sed ea signa in duliæ cullum duntaxat ordinamus; sicut et qui discooperto capite et genuflexi regem salutant, honorant et alloquuntur, non censentur propterea ipsum adorare, eique latriæ cultum exhibere, eò quòd his intendant eum colere, tanquàm creaturam, et non ut Deum. Hæc itaqiiealiaque id generis signa, ex naturâ aut eonditione siià, vel ex usu et consuetudine, non sunt divinæ adorationis argumenta, cùm etiam possint et soleant adhiberi ad honorandos homines, ut constat ex D. August., lib. 10,deCivit., cap. 4, et ex D. Tliomà, 2-2, q. 105, art. 5 el 4. Nisi ergo ex animo procedant, quo quis velit ea referre in cultum soli Deo convenientem, eumque alteri tribuere, non reddunt cultum illum idololatricum. ld autem in mentem Catholicorum nusquàm venit. Sicque insipienter omninò heterodoxi eos idololatriæ reos in cultu sanctorum reputant, cùm non tanquàm deos, sed solùm ut Dei servos et amicos ab ipso factos, creatos, et omninò dependentes, ac per ordinem ad eum, colant et venerentur, et ut apud supremum omnium Dominum intercedant, deprecentur , in quo sanè tanquàm creaturas eos agnoscunt, et profitentur. Hinc etiam sequitur nullam esse idololatriam sacras imagines Dei, Christi, angelorum et sanctorum colere. Catholici enim eas non colunt secundùm se ahsolutè et præcisè quatenùs sunt quædam res ex picturis, metallo, lapide, aliàve materiâ eflictæ, sed tantùm quatenùs repræsentant prototypum, sub quâ solummodò ratione sunt honore dignae, ut constat de statuâ aut imagine regis. Nam ex vindictà quam sumpsit Theodosius imperator adversùs Thessalonicæ populum ob statuam imperatricis injuriis affectam, satis liquet, honorem imaginis in prototypum redundare. Imagines igitur uno codemque reverentiæ actu et genere coli debent, quo res quas repr.esentant, seu eodem motn quo exemplar, ut ostendit D. Thomas 5 p., q. 25, art. 5, 4 et 5. Nam sunt prorsùs idem in esse repraesentativo, et cultiis terminaturad rem in ipsâ imagine repraesentatam: non enim est in imagine aliqua ratio ab exemplari distincta, propter quam colatur, sed eadem prototypiexcellentia quatenùs intra ipsam imaginem apprelienditur, et quatenùs ab imagine participatur, est actus, forma, et causa, ratione cnjns imago sit in esse venerabilium , et venerationi habeatur, ita ut ambo simul specificent actiiim venerationis, nempe quòd imago ratione prototypi in ipsà repraesèntati cultum terminet (1). Nec propter pravum et corruptum quorumdam rudium sensum et usum, aut potiùs abusum sacrarum imaginum, veritas catholica deserenda est, nec bonus illarum usus auferendns, nec universa Ecclesia privanda multis egregiis utilitatibus spiritualibus, quas ex cultu iniaginum reportat; sed instruendus est populus de verò vultu, et corrigendusabusus, ostendendo quòd ita debet orare coram sanctorum imaginibus, ut in ipsis exemplaria repræsentata apprehendat, per se et directè veneretur, ac ultimatè ad ipsa terminetur cultus et oratio, etc. Nec sunt propterea reprehendendi fideles, eò quòd anhelent ad imagines propiùs accedere , aut ad aliquas potiùs quàm ad alias currant et confugiant; quia hæc bono et rationabili motivo quandoque fieri possunt, nempe vel quia inde sentiunt majorem devotionem excitari, vel commofliüs orant et venerantur sanctum; vel quia interdùm Deo sic disponente, majora beneficia per aliquam imaginem, seu ad ejns praesentiam conferuntur, vel ob alias honestas causas. Nec id prohibetur his verbis: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, etc. Deus enim non prohibuit absolutè imagines et similitudines: id enim fuisset inhibere artes pingendi, dolandi, sculpendi el faciendi imagines; cum tamen Deus jusserit fabricari serpentem æneum, quem respicerent ac venerarentur Hebræi, ut dicitur Numerorum 11. Item constat in tabernaculo fuisse statuas (herubinorum et similitudines malogranatorum, liliorum, itemque statuas l)oum, leonum, vasorum, etc., Salomoiiem laudabiliter in templo reposuisse, 3 Reg. 6 et 7. Unde non dicit Deus : Non facies sculptile, sed : Non facies sculptile, seu idolum, ut adores illud, quare addit : Non adorabis, non curvaberis, non servies eis. Ut expressè notat D. Thomas 5 p., q. 25, art. 3, ad 1, et statim subdit S. doctor : Et quia, sicut dictum est, idem est motus in imaginem et in rem, eo modo prohibetur adoratio imaginis, quo prolibetur adoratio rei cujus est imago. Unde ibi intelligitur prohiberi a loratio imaginum quas gentiles faciebant in veneratiouem deorum suorum, id est, dæmonum, et ideò, præmittitur: Non habebis deos alienos coram me. Ipsi autem vero Deo, cùm sit incorporeus, nulla imago cor

(1) Vid. Appendicem de cultu sanctorum et de vcreratione SS reliquiarum.

poralis poterat poni. Sed quia in novo Testamento Deus factus est homo, potest in sui imagine corporali adorari. Hactenùs D. Thomas. Quamvis igitur non possit depingi formalis imago Dei eum ad vivum exprimens, approbantur tamen ab Ecclesià imagines Dei metaphoricæ, seu quae hominibus rudioribus aliquas Dei proprietates quoquo modo repraesentant. Unde Pater æternus, quia vocatur Antiquus dierum, per modum senis depingi solet; et Spiritus sanctus sub columbæ figurâ, quia in specie illius supra (;hristum apparuit. Item angeli tanquàm alati juvenes repræsentantur, quia nunquàm senescunt, et inandata divina celerrimè exequuntur; im vestibus albis pinguntur, uim ad denotandam eorum puritatem, tun, quia ut juvenes sic induti aliquando corporali specie apparuerunt. Item sanctorum imagines exponuntur ad repraesentandam ipsorum sanctitatem, et sun( tanquàm libri quibus idiotae seipsos de rebus divinis instruere possunt, eorumque memoriam refricare : valent enim plurimùm sacræ imagines ad devotionem, ad venerationem Dei, et amorem excitandum, nec non ad imitationem sanctorum, ad virtutes aliasque utilitates comparandas. Unde sempiterna fuit traditio in Ecclesià de colendis sacris imaginibus, ut ostenduiut D. Thomas 5 p., q. 25, art. 5, ad 4; Tertullianus in lib. de Pudicitià, Eusebius, lib. 1 {Hist., cap. ultim., et lib. 8, cap. 14; D. August., lib. 1 de Consensu Evangelisi. cap. 10, et lib. 2 contra Faustum cap. 73; D. Basilius Oratione in S. Barlaam; D. IIieron. contra Vigilantium; D. Damascenus, lib. 5 et 4de Fide orthodoxà; Cyrillus, lib. 6 contra Jul.; Lactantius Carm. de Passione Domini; Gregorius Nyssemus. Orat. in Theod.; Baronius ad annum 57, num. 116; conc. Trid., sess. 25, cap. 2. Porrò, cùm motus in imaginem quatenùs est imago, sit unus et idem cum illo qui est in rein, sequitur quòd cùm Deus sit adorandus latriæ adoratione, ita et ejus imagines. Idemque dicendum de Christi imaginibus, de sindone, de cruce, lanceâ, clavis, ut prol)at D. Thomas 5 p., q. 25, art. 4, ubi dicit hanc esse differentiam inter crucem veram in quâ Christus crucifixus est, et alias cruces in similitudinem illius fabricatas, quòd istae tantùm adorantur tanquàmimaginesJesum Christum crucifixum repræsentantes: hæc verò adoratur non solùm quia repræsentat nobis figurama Christi in eà extensi, sed etiam quia ex sacro ipsius contactu, et ex hoc quòd ejus pretioso sanguine perfusa est, sanctificata et consecrata fuit. Idemque dicendum de lanceâ, clavis, iiidumentis, etc., cum hâc tamen differentià, quòd crucem Christi veneramur in quâcumque materià , non avitem imaginem clavorum, vel quorumcumque hiijiismodi, eò quòd ista non repraesentent imaginem Christi, sicut crux, qu:e dicitur signum Filii hominis quod apparebit in cœlo. ldeòque mulieribus dixit Angelus:

Jesum quæritis Nazaremum crucifiarum, non dixit, lalr

ceatum, sed, crucifirum. D. Thomas ibidem art. 2, ad H : Si quis humanitatem Christi præscinderet mente ab unioiie ad Verbum, et seorsùm ab ejus divinitate coleret, tunc non posset eam adorare cultu latriæ, quia est creatura , et de se inadorabilis, sed tantùm cultu

hyperluliæ. IIoc etiam cultu venerandæ sunt imagines 13. V irginis, et eultu duliæ imagines sanctorum. Vide Trident. sess. 25, c. 12. , ldem dicendum de reliquiis sanctorum, ut probat D. Thomas ibidem art. 6, eò quòd viva Christi membra, et Spiritùs sancti in eis inhabitantis templa fuerint eorum corpora. Corpus insensibile non veneramur propter seipsum, sed propter animam, quæ fuit ei unita, quæ none fruitùr Deo, et propter Deum, cujus sancti fuerunt ministri, et ipse Deus hujusmodi reliquias convenienter honorat, in earum praesentiâ miracula faciendo, cujus testes locupletes sunt D. Amlorosius et D. Augustinus, qui ea se vidis-e litteris prodiderunt, Arubrosius Epist. 85, et serm. 95, August. lib. 22 de Civit. cap. 8, et Epist. 157, et constat de cadavere in sepulerufm Eliz vi illato, quod ejus corporis tactu subitò revixit, 4 líegum 15. Vide Trideutinum sess. 25, cap. 2. Ut autem tibi liciia sit reliquiarum veneratio, debes moraliter esse certus de earum veritate, ita scilicet, ut ad cultum privatum ipsis exhibendum, sufficiat, si aliquis vir prol)us eas ut tales tibi tradiderit. lit autem publicè honorari valeant, necesse est priùs eas esse à pontifice recognitas, et ab episcopo approbatas, qui circa reliquias debet observare ea quæ tradit concilium Trident. loco citato. Cereis formis, quas agnus Dei vocamus, sacer cultus debetur, sicut et aliis rebus sacris Deum repr;esentantibus. De his omnibus vide Sanchem, cap. 43 in primum decalogi præceptum, et auctores qui de controversiis scripserunt. Nostrum enim officium est casus conscientiæ fidelibus exponere, et non de rebus fidei cum hæreticis disputare. Unum tantùm est uotandum, nempè quòd soli Deo salriiicium est offerendum, ut prol)at D. Thomas 2-2, ]. 85, art. 2, in corp.. et art. 5, refert hæc Augustiui verba lib. 8 de Civit. cap. uliim : Non constituimus omartyribus templa, sacerdotia, sacra et sacrificia, 'Iuoniam non ipsi, sed Deiis eorum nobis est Deus. Unde sacerdos non dicit: 0ffero tibi sacrificium, Petre, vel, Paule, sed I)eo de illorum victoriis gratias agimus, et nos ad imitationem eorum exhortamur. Igitur templa et altaria in honorem sanctorum eriguntur, non ut ipsis sanctis in illis sacrificium offeratur, sed ut Deo in eorum memoriam et honorem sacrificetur. Vetum pariter, cùm sit actus religionis, Deo tantùm fieri et rromitti potest, et non sanctis, saltem directè. Quare dùm quis, v. g., dicitur peregrinationem Compostellanam vovisse S. Jacobo, sensus est eum vovisse Deo in honorem D. Jacobi, se ejusmodi peregrinationem suscepturum; talisque debet esse intentio voventis, qui proinde hàc de re est instruendus.

Anticults II. Quid sit superstitio, et quænam illius species ? D. Thomas 2-2, q. 92, art. M, definit superstitionem : Vitium religioni oppositum, secundùm excessum.

Quid autem sit ille excessus, statim explicat D. Thomas, dicens : Non quia plus exhibeatin cultum divinum,

quàm vera religio,sed quia e.rhibet cultum divinum,vel cui non debet, vel è modo quo non debet Sicquesuperstitio est vitium religioni oppositum duobus istis modis. Indeque diversificantur superstitionis species ex parte objecti, inquit D. Thomas ibid. a, t. 2. Nam potest divinus cultus exhiberi, vel cui exhibendus cst, scilicet Deo vero, modo tamen indebito, et h;ec est prima super. stitionis species; vel ei cui non debet exhiberi, scilicet cuicumque creaturæ ; et lioc est aliud superstitionis genus; quod in varias species siibdividitur, secundùm diversos fines divini cultùs. Ordinatur enim primò divinus cultus ad reverentiam Deo exhibendam. Et secundùm hoc prima species hujus generis est idololatria, quæ divinam reverentiam indebitè exhibet creaturæ. Secundò ordinatur ad hoc quòd homo instruatur à Deo, quem colit; et ad hoc pertinet superstitio divinativa, quæ dæmones consulit per aliqua pacta cum eis inita, vel tacita, vel expressa. Tertiò ordinatur divinus cultus ad quamdam dire. ctionem humanorum actuum, secundùm instituta Dei qni colitur, et ad hoc pertinet superstitio quarumdam observationum. Addunt aliqui magiam et maleficium, de quibus omnibus sigillatim in sequentibus paragraphis agendum est. § 1. De superstitione indebiti cultüs veri Dei. Cultus vero Deo duobus modis indebitè offerri potest, ut tradit I). Thomas 2-2, q. 95, primò quia exhibetur ei cultus falsus ac proinde perniciosus, aut secundò quia Deo exhibetur cultus superfluus, etsi fortè alioqui verus. Scriptum est enim Joann. 4 : Veri adoratores adorabunt in spiritu et veritate. Cultus perniciosus, est contra veritatem ; cultus verò superfluus non adhibetur in spiritu, sed ab eo recedit. Dupliciter autem contingere potest, quòd cultus exterior Deo vero oblatus sit falsus, seu quòd per talem cultum significetur aliquid falsum subindeqne perniciosum, juxta D. Thomam q. 95, arl. M. Uiio quidem modo ex parte rei significatæ, à quâ discordat significatio cultùs, ut nui;c tempore novæ legis, uti cæremoniis antiqu;e legis quibus Christi mysteria praefigural)antur futura; quia id perinde esset ac significare et confiteri Christum noudùm incarnatum nec passum esse, quod est falsum ac perniciosum. Alio modo ex parte colentis; et hoc præcipuè in cuitu communi, qui per ministros exhibetur, in persoi.ä totius Ecclesi;e : sicut enim falsarius esset, qui aliq'ia proponeret ex parte alicujus, quæ non essent ei coinmissa, ita vitium falsitatis incurrit, qui ex parte Ecclesi;e cultum exhibet Deo contra modum divinà auctoritate ab Ecclesià constitutum et in Ecclesià consuotum. H;vc D. Thomas. Ubi S doctor per rò pra;cipuè hoc etiam posse habere locum in cultu singulari, puta in jejunio vel oratione singulari non imposità ab Ecclesiâ, satis indieat. Igitur si quis cultu exteriori, singulari, et adhuc magis communi contra fidei veritatem Deum lionoret, lethaliter peccat. Nam, ut ait D. Thomas, mendacium marimè perniciosum cst, quod fit in his quæ ad christianam religionem pertinent. Est autem mendacium, cùm aliquis exteraus significat contrarium veritati. sicut autem significatur aliquid verbo, ita etiam significatur aliquid facto, et in tali significatione facti eonsistit exterior religionis cultus; ideòque, si per cultum exteriorem aliquid falsum significetur, erit cultus perniciosus; quia perniciosa est hujusmodi falsitas, esto quòd non sit perniciosum mendacium ex parte colentis, v. g., Judaei, qui non intendit fallere. Adde quòd potest dici nieudacium 'perniciosum ex parte actùs exterioris, ut mox explicabitur; neque Judæorum ignorantia excusat tale crimen, sicut nec eorumdem infidelitatem. Hinc cultus falsus et perniciosus esset, inquit Cajetanus in Summâ, non solùm si quis judaicis cæremoniis modò coleret Deum, aut mahometano ritu, sed etiam si aliquis falsas sanctorum reliquias colendas proponat. 0fferentes quoque totivas statuas, seu imagines miraculorum, seu beneficiorum falsorum, lucri gratiâ, ut scilicet inde provocati alii ad offerendum similia concurrant aut emant. superstitionem falsi cultüs divini incurrunt, quia falsus est hic cultus, utpote significans quod non est, et peccant mortaliter quia irreverentiam notabilem Deo inferunt in actu ipsum colendi, quantium est ex naturâ actùs : quamvis enim ex intentione offerentium non fiat machinatio contra divinam reverentiam, sed ad lucrum, vel aliquid hujusmodi, eae naturâ tamen operis contra divinam agitur reverentiam. Sicut enim in perjurio inducitur er naturâ aclùs Deus quasi testis falsitatis, quamvis perjurans non credat Deum testificari falsum, nec intendat quòd attestetur, quia attestaretur contra ipsum perjurium, ita hic superstitiosus utitur Deo, tanquàm colendo falsitate seu falso cultu quantùm est ex naturâ cultüs, quamvis sciat, quòd Deo non placet, nec intendat Deum, sed homines fallere, et propterea, sicut ibiin perjurio est peccatum muortale er genere suo, ita et hic in nostro casu. Hucusque Cajetanus.

Et super articulum primum hujus quæst. 93, ait idem Cajetanus, quòd ad ftlsitatem communis cultüs ex parte colentis, non solium spectat, si sacramenta contra Ecclesiæ ritum celebrantur, prout habetur causâ 26, q. 5, can. Quicumque, sed etiam reducitur, si miracula falsa quis prædicet, aut docendo scribat : prædicatores namque et doctores in personâ Ecclesiæ dicere et prædicare constat. Nec excusantur quâcumque piâ intentione à pernicioso cultu, quia quantùm in se est, fidem Christi evacuant veritate. Haec Cajetanus. Idem fortassè dici potest de confessariis, qui ad terrorem pœnitentibus incutiendum, fingunt se vidisse infernum apertum et diabolos eorum animam illùc detrudentes, etc. Deus enim non eget nostro mendacio. D. Themas, q. 93, art. 2, explicans quid sit superfluus cultus ait, quòd aliquid dicitur superfluum dupliciter, uno modo secundùm absolutam quantitatem : et sic nequit esse aliquid superfluum in divino cultu, quia nihil potest facere, quod non sit minus eo quod debet. Alio modo potest esse aliquid superfluum secundium quantitatem proportionis, quia scilicet non est fini proportionatum : finis autem divini cultüs est, ut homo Deo det gloriam, et ei se subjiciat mente et corpore; et ideò quidquid homo facit quod pertinet ad Dei gloriam, et ad hoc quòd mens ho

minis Deo subjiciatur, et etiam corpus per moderatam refrenationem concupiscentiarum, secundùm Dei et Ecclesiæ ordinationem et consuetudinem eorum quibus homo convivit, non est superfluum in divino cultu. Si autem aliquid sit quod tantium est de se, non pertinet ad Dei gloriam, neque ad hoc quòd mens hominis feratur in Deum, aut quòd carnis concupiscentiæ inordinatæ refrenentur, aut si sit præter Dei aut Ecclesiæ institutionem, vel contra consuetudinem communem, quæ secundùm August. pro lege habenda est, totum hoc reputandum est superfluum et superstitiosum, quia in exterioribus solium consistens, ad interiorem Dei cultum non pertinet. Unde Augustinus adducit id quod dicitur Lucae 17 : REGNUM Dei INTRA vos est, nempe quod loquitur contra superstitiosos, qui scilicet exterioribus principalem curam impendunt. Hactenùs D. Thomas cujus verba pro regulà sunt habenda, ad dignoscendum quandonam superfluitas in cultu divino reperiatur; nam ex iis Cajetanus rectè colligit cultum superfluum in exterioribus solùm consistere, nec ad interiorem Dei cultum aut spiritum pertinere, nec ordinari. Et quia ad interiorem Dei cultum, qui est cultus spiritûs, non rectè ordinatur quòd praeter Ecclesiæ institutionem aut consuetudinem sit, ideò dato quòd aliquis præter Ecclesiae morem, ad interiorem devotionem intenderet nova ordinare, superstitionis vitio non caret et exteriùs tantùm colit; nam interiùs peccat, ab Ecclesiæ regulà devians, ut si dicat bis Alleluia ubi semel scriptum est, si fiat in Missâ signum crucis, ubi fieri non mandatur, item genull^ctere pluries quàm præcipitur, aut recitare Gloria vel Credo, quando dicenda non sunt, addere alios sanctos, qui non sunt in Canone Missæ, etc. Quale autem commiutatur peccatum in his superfluitatibus, D. Thomas non exprimit. Est tamen communiter veniale, dummodò scandalum, vel contemptus ecclesiasticæ disciplinae aut interioris cultùs absit : tunc enim foret ibi perfecta superstitionis ratio. Quod idem videtur dicendum quoties fit aliquid supra aut extra rubricas animo inducendi novum ritum in cultu divino contra Ecclesiæ receptam consuetudinem aut præceptum graviter obligans, ut si absque aliquà ex vestibus sacris quis Missam celebrare, aut aliam vestem adhibere vellet. Extra verò hos casus non videtur esse nisi veniale; et quidem non leve reputandum; quia infra superstitionis latitudinem continetur, quæ divino opponitur cultui; omne autem peccatum, in his quæ Dei sunt, magnum esse constat. Quòd autem sit veriiale, tantùm inde colligunt auctores, quòd cùm talis cultus ex se sit bonus, tantùmquo modo indebito reddatur, deficit à perfectâ ratione superstitionis; ideòque non estinordinatus nisi secundùm quid, præsertim quia plerùmque ex pio affectu proficiscitur, qui deformitatem mortalem auferre censetur. nisitanta foret cæremoniarum perturbatio, ut bonorum et sapientum judicio, ad grave peccatum pertingeret. Ad cultum superstitiosum quidam reducunt morem illorum sacerdotum, qui absque speciali privilegio in Natali Domini statim post mediam noctem celebrant tres Missas privatas, eò quòd faciant contra jus cano

« VorigeDoorgaan »