Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Quæres 6 utrùm canonici aliique beneficiarii etiam absentes possint justè quotidianas distributiones recipere ?

Resp. 1°, quòd nisi legitimis de causis mox referendis, ab isto onere relevetur canonicus, aut alius beneficiarius choro deputatus, si sit absens à choro, distributiones percipere nequit, sed illis privatur ante quamcumque judicis sententiam; eò quòd distributiones ex constitutione Bonifacii papa VIII, renovatå et confirmatâ à concilio Tridentino, sess. 24, de Reformat., cap. 12, et ex usu communiter recepto ac approbato; titulo præsentiæ et assistentiæ officii divini in choro præbendariis debeantur et assignentur; ideòque absentes illarum dominium non acquirunt, etiam in illis tribus mensibus, quibus unoquoque anno juxta facultatem à Tridentino concessam à propriâ ecclesiá abesse possunt. Et tales distributiones quibus privantur, iis duntaxat accrescunt, qui choro verè actu et de facto intersunt eo tempore quo alii absentes existunt, non autem cis etiam qui fictione juris censentur adesse, quatenùs scilicet ex legitimâ causâ absunt: istis siquidem jura tantùm concedunt, distributiones proprias quæ ipsis obventuræ erant, si adfuissent, seu distributiones ordinarias et communes præsentibus applicatas. Absentes igitur à choro sine causâ, concilium ita privat distributionibus, ut annullaverit omnem circa hæc collusionem, remissionem et condonationem illarum ab assistentibus factam, sicque etiam spontè ab illis datas restituere tenentur, non quidem condonantibus, sed propriæ ecclesiæ.

Respond. 2o, varias esse causas sufficientes ad hoc ut beneficiarius absens à choro, solitas distributiones lucretur. Tres assignat Bonifacius papa VIII, cap. unico de Clericis non residentib. in 6, nempè infirmitatem gravem, rationabilem corporis necessitatem, et evidentem Ecclesiæ utilitatem. Infirmitas, etiam propriâ contracta culpâ canonici, cum excusat, non solùm si fuerit in se gravis, sed etiam quæ judicio medici aut prudentis viri ingravescerct ex accessu ad chorum. Porrò infirmitas debet esse causa absentiæ; qui enim etiam sanus non solet interesse, nec choro adesset ex hypothesi, quòd non ægrotaret, distributiones recipere nequit. Idem dicendum de rationabili et justà corporis necessitate, quamdiù durat, ut si ex assistentiâ immineat grave damnum modò per canonicum non stet quin istud impedimentum tollatur. Vide circa istas causas ea quæ in fine 2 tomi de Justitia dicta sunt à nobis.

Resp. 3° Qui ultra tempus à concilio permissum, notabiliter et frequenter absunt à choro, mortaliter peccant, etiamsi in amissionem distributionum consentiant, nec de illis curent, tùm quia ad munus canonici spectat publica horarum in choro decantatio: sicut ergo clericus in sacris privatim omittens officii recitationem, graviter peccat, ita et canonicus ultra illud tempus choro non assistens, cùm non verè officium persolvat co modo quo persolvere sub gravi præcepto obligatur; tùm quia residentia in loco beneficii, non præscribitur nisi propter assistentiam in choro,

quid enim refert quòd canonicus sit præsens aut absens, si non intersit divinis officiis? Unde cap. Cleriricus, dist. 91, et cap. Si quis presbyter, dist. 92, deponi jubetur haec autem gravis pœna præsupponit gravem culpam.

Quæres 7o, an oratio debeat necessariò esse attenta! Et quidem sermo est præcipuè de oratione vocali. Nam purè mentalis videtur non posse subsistere absque mentis consideratione et applicatione secùs autem vocalis; sæpè enim contingit orantem non attendere, et tamen loqui. Differt autem attentio ab intentione, quòd illa est actus intellectûs, seu mentis applicatio et advertentia ad verba aut materiam et finem orationis hæc verò est actus voluntatis, nempè affectus et propositum Deum orandi, laudandi, aut petendi aliquid ab eo.

Certum est inprimis requiri hanc intentionem ad orationem non solum quoad modum, seu ad hoc ut legitimè et non vitiosè fiat, sed etiam quoad substantiam, ad hoc scilicet ut verè sit oratio, non enim sufficit verba exteriùs proferre, sed debent assumi animo et proposito Deum deprecandi; sic dormiens aut amens aut infans similia verba dicentes, non orant : item nec qui studii vel recreationis causâ illa legit aut cantat. Tota ergo difficultas procedit de attentione. Certum est insuper quòd requiritur aliqualis attentio ad hoc ut sit vera oratio, ut docet D. Thomas in 4 sent., dist. 15, et hic art. 13, ubi distinguit duplex necessarium, uno modo per quod meliùs pervenitur ad finem; et sic attentio est absolutè necessaria orationi. Alio modo sine quo res non potest consequi suum effectum. Effectus autem orationis est triplex, nempè mereri, impetrare, et spiritualiter reficere animam. Ut oratio sit meritoria et impetratoria, debet quidem esse attenta, sed attentâ nostrâ fragilitate, non continuè et per totum, sed sufficit prima intentio, quâ quis ad orandum accedit: requiritur tamen illa attentio, ut oratio spiritualiter mentem reficiat et satiet.

Porrò triplex attentio orationi adhiberi potest, nempe ad verba, ne aliquis in eis erret, ne dicat unum verbum pro alio, ne confundat aut colligat verba, sed ut distinctè et reverenter dicat. Secundò ad sensum verborum, ut scilicet mente percipiat et applicet affectum ad id quod verbis significatur. Tertiò tandem ad finem orationis, scilicet vel ad Deum et Jesum Christum crucifixum, vel ad rem pelitam, puta castitatem, humilitatem, gratiam, patriam cœlestem aliaque hujusmodi; et bæ attentiones secundâ exceptâ, communes ac perviæ sunt doctis ac indoctis, maribus et mulieribus, nisi quòd in primâ, ignorantes possunt materialiter errare, sed non refert ad propositum : sat enim est, quòd quis attendat ne erret; postrema autem est niaximè necessaria, camque simplices et idiotæ personæ usurpare possunt et debent. Una tamen istarum attentionum sufficit ad orationem.

Tandem observandum est intentionem et attentionem esse duplicem prima est actualis et formalis; et consistet in actu quo quis proponit expressè ac in

tendit orare, et actualiter habet mentem attentam applicatamque orationi, vel explicitè sub ratione orationis, vel implicitè, ut si assumat breviarium ad more solito dicendum officium, vel intendat satisfacere suis obligationibus, vel aliquid faciat ad hunc actum moralem cultûs divini hîc et nunc determinatum, ut si horâ et loco solitis induat sacras vestes ad sacrum faciendum determinatas. Secunda intentio et attentio est virtualis, nempè quæ in vi, et virtute præcedentis actûs, seu primæ intentionis et attentionis, relinquitur et remanet. Sicut, v. g., dùm aliquis lapidem projicit, motio projicientis est actu dùm manu lapidem vibrat : manet verò virtualiter in lapide, dùm tendit ad scopum.

His suppositis, difficultas non est de intentione et attentione actuali et formali, optandum quidem esset, ut omnes orantes eam haberent. Verùm non est absolutè necessaria; quia, ut ait D. Thomas hic ad 2, mens humana propter infirmitatem naturæ diù in alto stare non potest: pondere enim infirmitatis humanæ deprimitur ad inferiora, et evagatur.

Respondeo igitur, necessariò requiri et sufficere attentionem virtualem. Ita D. Thomas loco citato. Et in 4 sent., dist. 45, q. 4, art. 2, q. 4 et 5, ubi duplici exemplo convincit intentionem virtualem sufficere. Primum est viatoris, quem semper actu cogitare de suæ peregrinationis termino, non oportet. Secundum est illius qui elargitur eleemosynam; non enim necesse est ut semper actu et continuò cogitet de Deo, pro cujus amore dat pauperi; sed sufficit id semel, seu in principio intendisse, cogitâsse, et non retractâsse eleemosyna quippe est meritoria in virtute primæ intentionis adhuc perseverantis. Sic quamdiù in oratione non retractatur primum propositum vacandi Deo, et ex infirmitate naturæ mens orantis involuntariè vagatur, ac inadvertenter distrahitur; tunc non est peccatum; si ex negligentiâ quâdam advertendi, aut non expellendi evagationes mens distrahatur, dummodò non destruat omninò propositum attendendi, sitque solùm venialis hæc negligentia, tunc erit peccatum veniale. Si tandem mens orantis voluntariè et ex proposito distrahatur, divertendo ad alia, aut se occupando in aliquo opere cum attentione incompatibili, ut pingendo, legendo, etc., tunc mortale esse peccatum ex genere suo etiam in oratione spontancà, et non obligatorià, sentit Cajetanus in Summâ, v. Oratio, idque propter irreverentiam insertam. Quamvis enim quis non teneatur orare, si tamen oret, tenetur attendere. Oportet enim supererogationis bonum benè agere, aut saltem non malè constat autem, talem irreverenter loqui Deo, et irreverentiam esse peccatum, sicque facit contra præceptum de non irreverenter colendo Deum : sicut qui ex proposito facie distortå, gestu incomposito, indecenter ad alia aut ad alios occupatus regem deprecaretur, ipsum graviter offenderet, etiamsi locutio non esset neces saria, sed spontanea. Quidam, ex his et ex aliis qu

col

Cajetanus scripsit in commentario hujus art. 13, ligunt eum talem voluntariam in oratione etiam spontaneâ distractionem de peccato mortali damnâsse. Communiter tamen auctores docent esse grave veniale peccatum.

In oratione tamen præceptâ distractiones voluntarias notabiles, docent esse peccatum mortale; seu ad satisfaciendum præcepto recitandi horas canonicas, intentionem et attentionem saltem virtualem esse omninò necesariam ac obligare sub mortali; et colligitur ex cap. Dolentes, de Celeb. Missarum. Ubi concilium Lateran. præcipit modum recitandi officium, nempe ut studiosè pariter et devotè recitetur. Studiosė, quantùm ad compositionem et recitationem exteriorem; ac devotè, quantùm ad intentionem et attentionem interiorem ; devotio enim est actus internus reli.. gionis. Adde quòd præceptum Ecclesiæ de recitando officio, est de actu humano, imò et religioso, Deo honorifico, fidelibus atque ipsi precanti fructuoso, nempe de verâ bonâ et Deo gratâ oratione. Atqui illa officii recitatio cum voluntariâ distractione, et sine attentione saltem virtuali internâ, non est verum cum Deo colloquium, nec ipsi gratum, neque illam audit, neque est vera oratio, ut testatur D. Gregorius hic à D. Thomå relatus. Vide S. doctorem in eo loco Sententiarum. Et, 2-2, q. 83, art. 13.

Dices Ecclesiam non posse de interioribus judicare. Ergo, sicut defectum intentionis et attentionis internæ punire nequit, ita neque illam præcipere. Resp. Ecclesiam non judicare quidem de actibus interioribus secundùm se præcisè et nudè sumptis, seu non ferre sententiam in particulari, propter solum defectum actûs interioris quem præcipit, eò quòd per testes probari nequeat; attamen actus interni ratione exteriorum cum quibus connectuntur, et ad quos dicunt ordinem, non subterfugiunt Ecclesiæ judicium. Putest enim Ecclesià ferre sententiam in communi contra illos, qui omiserint actum interiorem relatum ad exteriorem quem præcipit. Sic in Clement. de Hæret., cap. Multarum, lata est excomunicatio contra inquisitores, qui vel ex odio inquirunt, vel ex amore omittunt inquirere adversùs hæreticos. Quamvis igitur Ecclesia actus merè internos directè et per se primò non præecipiat, tamen, quando sunt rationes actuum exteriorum, et ad ipsorum complementum ordinantur, indirectè illos præcipit, nempe dùm actum virtutis, qui sine interno subsistere nequit, hoc ipso quòd obligat ad illud opus, obligat etiam indirectè ad actum internum, v. g., præcipiendo annuam confessionem, annuam communionem, auditionem Missæ, etc. Præcipit etiam examen conscientiæ et dolorem internum peccatorum et alios actus interiores ad debitè communicandum, ac sacrum audiendum requisitos.

Alexander papa VII damnavit hanc propositionem : Restitutio à Pio V imposita beneficiariis non recitantibus, non debetur in conscientiâ, ante sententiam declaratoriam judicis, eò quòd sit pœna.

PRIMI PRÆCEPTI DECALOGI:

Ego sum Dominus Deus tuus, etc.; non habebis deos alienos coram me, non facies tibi sculptile, non adorabis ea, neque coles. (Exod. 20, Deuteron. 5.,

Deus optimus maximus legem hominibus promulgaturus, exorsus est à manifestatione suî ipsius, tum quoad excellentiam naturæ, dicendo, ego Jehovah, quod significat ens à se et in se ab æterno existens, independens, omnibus dans esse, et quæ consequuntur adesse, omnia creando; tum quoad officium, dicendo, Elohe. Est enim nomen judicis gubernantis in judicio et justitià; tum quoad largitatem beneficiorum, dicendo: Qui eduxi te de terrâ Ægypti. Et his verbis vult Deus impellere homines ad suî cultum, eumque præcipere. Et ex hoc quòd sit summus, nec parem habere possit, consequens est, ut cultus ipsi debitus null; aiteri tribuatur, ut nullus ei par, aut quasi par, habeatur, solusque adoretur. Unde D. Thomas opusc. 4, dicit, quòd isto primo præcepto prohibemur colere nisi unum Deum. Et Catechismus concilii Trid., parte 3, dicit in supradictis verbis duplex contineri praeceptum, quorum alterum jubendi, alterum prohibendi vim habet. Nam quod dicitur: Non habebis deos alienos coram me, eam habet sententiam conjunctam Me verum Deum coles; alienis diis cultum non adhibebis, prout Christus Dominus explicuit Matth. 4, dicens: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

Primum igitur præceptum est latriæ, id est, cultûs Dei in se ipso, qui non modò Religionis Christianæ, sed etiam juris naturalis caput est ac fundamentum ; et qui in hoc consistit, ut unus Deus credatur et colatur. Verùm, quia cunctis notum est Deum esse, non opus erat istud præceptum affirmativè ponere, sed negativè, puta non esse plures deos, nec cum eo colendos. Multi siquidem fuerunt qui, licet Deum esse crederent, imò verum Deum colere profiterentur, multitudinem tamen deorum venerabantur, ut 3 Regum 17 dicitur de Samaritanis, et 3 Regum 18 Elias exprobrat Judæis, et constat de Romanis. Et quia quida: creaturas pro diis colebant absque institutione imaginum, et alii sub quibusdam imaginibus; ideò additum fuit opportunè : Non facies tibi sculptile, etc. Iste autem honor et cultus qui redditur Deo ut est in seipso, fit et redundat, ex omni re quam possumus illius infinitæ majestati in reverentiam exhibere, ferre, ac in illius obsequium insumere, nempe mentem, mediantibus actibus fidei orationis, etc.; voluntatem mediantibus actibus spei, charitatis, devotionis, etc., de quibus jam egimus. Item corpus mediantibus actibus inclinationis, genuflexionis, prostrationis, aliisque exterioribus adorationis signis; denique bona temporalia et primitias frugum, per oblationes, sacriticia, decimas, etc.

of

Hoc ipso autem quòd isto primo Decalogi præcepto

verus Dei cultus præcipitur pertinetque ad religionem, consequenter prohibentur vitia religioni opposita; tum ea quæ exhibent cultum divinum creaturæ, aut Deo, modo tamen indebito, et comprehenduntur sub nomine superstitionis; tum ea quæ habent manifestam contrarietatem ad religionem, per contemptum eorum quæ pertinent ad divinum cultum, et continentur sub irreligiositate.

QUÆSTIO UNICA.

QUID ISTO PRIMO MANDATO PRÆCIPIATUR, ET QUID

PROHIBEATUR.

Hanc quæstionem dividimus in tres articulos. In primo agitur de adoratione et cultu latria soli Deo conveniente. In secundò de superstitione, et variis illius speciebus. In tertio denique de irreligiositate, quæ reperitur in tentatione Dei.

ARTICULUS PRIMUS.

De adoratione et cultu latria soli Deo debito ac proprio.

Adoratio præsupponit cognitionem et existimationem infinitæ et increatæ Dei excellentiæ, ex quâ oritur prudens judicium dictans Deum esse summè colendum; post quod sequitur voluntas ipsum adorandi, et practica recognitio ac voluntaria submissio et subjectio Deo tanquàm rerum omnium auctori, gubernatori, et supremo Domino, in quà verè consistit et perficitur adoratio, seu cultus latrie; ut enim ait D. Thomas in 3 sent., dist. 9, q. 1, art. 3, et lib. 3 cont. gent. cap. 120, latria profitetur servitutem quam debemus Dco quia fecit nos, et in quantum est creator, prima origo, et finis nostri esse, supremus Dominus. summum bonum quo beatificamur: sub majestate enim divinâ intelligitur omnis Dei excellentia. Et quia ex duplici naturâ compositi sumus, intellectuali scilicet et sensibili, duplicem adorationem Deo offerimus, scilicet spiritualem, quæ consistit in interiori subjectione ac mentis devotione, et corporalem, quae consistit in exteriori corporis humiliatione et submissione. Et quia in actibus omnibus latriæ, id quod est exterius, refertur ad id quod est interius sicut ad principalius, ideò ipsa exterior adoratio fit propter interiorem, ut videlicet per signa humilitatis, quæ corporaliter exhibemus, excitetur noster affectus, ad se Deo subjiciendum; connaturale enim nobis est, ut per sensibilia, ad intelligibilia procedamus. Ita D. Thomas, 2-2, q. 84, art. 2.

Plura solent exteriora adorationis seu subjectionis signa frequentari, primò, genuflexio; per eam cnim infirmitatem nostram indicamus in comparatione ad

Deum; nam apud omnes nationes genuflectere coram aliquo, semper fuit signum submissionis servitutis ac reverentiæ erga illum. Secundò prostratio; sic enim quasi profitemur nos nihil esse ex nobis. Tertiò elevatio manuum in cœlum, Psalm. 140: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum, et Psalm. 133 : In noctibus extollite manus vestras, etc. Ut etiam Genesis 17, legitur de Moyse. Item 1 ad Timoth. 2. Quartò elevatio oculorum ad cœlum. Sic Christus adoravit Joan. 6. Quintò detectio capitis; signum quippe est submissionis. Sextò osculum sanctum, sic Esther osculata est apicem sceptri regis Assueri in signum reverentiæ et submissionis ; sic etiam D. Magdalena osculabatur pedes Christi. Tandem tunsio pectoris est aninai submissi et venerantis non ignobile indicium.

Adoratio dividi potest in absolutam, quâ scilicet quis vult rem adorare, propter intrinsecam excellentiam, quam habet per se ac ratione sui; et in respcetivam, quâ nimirùm quis vult adorare rem propter aliud, seu propter excellentiam quæ est in aliquâ personâ, ad quam tales res habent aliquam habitudinem vel conjunctionem. Priori modo solùm venerabilis est res intellectualis, quia hæc solùm est per se capax excellentiæ; posteriori modo res ordinis inferioris sunt adorabiles: honor enim illis exhibitus non est propter eas, nec in ipsis sistit, sed in personas propter quas adorantur, redundat. Adoratio propriè sumpta, seu ut est cultus latriæ jam explicatus, soli Deo convenit et debetur, juxta illud Deuteron. 6, et Matth. 4 : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et probat D. Thomas, 2-2, q. 81, art. 1, ad 3. Ideòque talem cultum alteri exhibere, vocatur idololatria. Christus etiam cultu latriæ adorari debet, ita ut eadem adoratio latriæ ad divinitatem et ad humanitatem illius terminetur, quia cùm humanitas sit substantialiter et hypostaticè verbo unita, et subsistat per divinum suppositum, ratione talis unionis fit, ut eadem latriæ adoratio, quæ terminatur ad personam Verbi, terminetur etiam ad humanitatem tanquàm ad naturam ab ipso assumptam et intrinsecè terminatam cum hoc tamen discrimine, quòd Verbum per se et ratione propriæ excellentiæ adoratur, humanitas verò per unionem ad illud, seu ratione excellentia Verbi coadoratur.

:

Adoratio largo latoque modo sumpta convenit creaturis rationalibus; ordinatur quippe ad reverentiam quæ alicui debetur propter ejus excellentiam aut superioritatem; proindeque ibi est alia ratio debiti et excellentiæ; ubi potest esse distincta reverentia et adoratio alià autem ratione debetur servitus Deo et homini sicut et aliâ ratione dominium competit Deo et homini nam Deus plenarium et principale dominium habet respectu totius et cujuslibet creaturæ, quæ totaliter subjicitur ejus potestati : homo autem participat quamdam similitudinem divini dominii secundùm quòd habet particularem potestatem super aliquam creaturam: et ideò dulia, quæ debitam servitutem exhibet homini dominanti, alia virtus est à latria que exhibet servitutem divino Domino, et est

quædam observantia species; quia per observantiam honoramus quascumque personas dignitate præcellentes: per duliam autem propriè sumptam servi dominos suos venerantur; dulia enim græcè servitus dicitur. Hæc D. Thomas, 2-2, q. 103, art. 3, in corp. Igitur, cùm creaturæ nequeat competere potentia creandi, ratione cujus debetur Deo latria, ideò neque adoratio propriè seu latria eidem convenire potest, sed solùm dulia, secundùm dominium, quod illi communicatur et habet. Hinc sanctis propter excellentiam gloriæ vel sanctitatis creatæ quâ gaudent, debetur cultus duliæ. Quòd si illa excellentia et sanctitas resideat in aliquâ personâ singulari ratione excellentissimâ, ut in beatissimâ Virgine Maria Dei Matre, Dominâ et Reginâ nostrâ, tunc honorari debet cultu medio, nempe infra latriam, et supra duliam, et vocatur à theologis, hyperdulia.

Hinc habes quòd secundùm reverentiam, quæ creaturæ excellenti debetur, Nathan adoravit David; secundùm autem reverentiam quæ debetur Deo, Mardochæus noluit adorare Aman. Et sic de cæteris. Quando igitur genuflexi, prostrati, pectus tundentes colimus sanctos, non propterea eos propriè adoramus, nec eis cultum latriæ deferimus, cùm tantùm excellentiam creatam in eis agnoscamus et profiteamur; sed ea signa in duliæ cultum duntaxat ordinamus; sicut et qui discooperto capite et genuflexi regem salutant, honorant et alloquuntur, non censentur propterea ipsum adorare, eique latriæ cultum exhibere, eò quòd his intendant eum colere, tanquàm creaturam, et non ut Deum.

Hæc itaque aliaque id generis signa, ex naturâ aut conditione snå, vel ex usu et consuetudine, non sunt divinæ adorationis argumenta, cùm etiam possint et soleant adhiberi ad honorandos homines, ut constat ex D. August., lib. 10,de Civit., cap. 4, et ex D. Thomà, 2-2, q. 103, art. 3 et 4. Nisi ergo ex animo procedant, quo quis velit ea referre in cultum soli Deo convenientem, eumque alteri tribuere, non reddunt cultum illum idololatricum. Id autem in mentem Catholicorum nusquàm venit. Sicque insipienter omninò heterodoxi eos idololatria reos in cultu sanctorum reputant, cùm non tanquàm deos, sed solùm ut Dei servos et amicos ab ipso factos, creatos, et omninò dependentes, ac per ordinem ad eum, colant et venerentur, et ut apud supremum omnium Dominum intercedant, deprecentur, in quo sanè tanquàm creaturas eos agnoscunt, et profitentur.

Hinc etiam sequitur nullam esse idololatriam sacras imagines Dei, Christi, angelorum et sanctoruni colere. Catholici enim eas non colunt sccundùm se absolutè et præcisè quatenùs sunt quædam res ex picturis, metallo, lapide, aliâve materiâ efficte, sed tantùm quatenùs repræsentant prototypum, sub quà solummodò ratione sunt honore dignæ, ut constat de statuâ aut imagine regis. Nam ex vindictà quam sumpsit Theodosius imperator adversùs Thessalonicæ populum ob statuam imperatricis injuriis affectam, satis liquet, honorem imaginis in prototypum re

dundare. Imagines igitur uno codemque reverentiæ actu et genere coli debent, quo res quas representant, seu eodem motu quo exemplar, ut ostendit D. Thomas 3 p., q. 23, art. 3, 4 et 5. Nam sunt prorsùs idem in esse repræsentativo, et cultus terminatur ad rem in ipsâ imagine repræsentatam: non enim est in imagine aliqua ratio ab exempları distincta, propter quam colatur, sed eadem prototypi excellentia quatenùs intra ipsam imaginem apprehenditur, et quatenùs ab imagine participatur, est actus, forma, et causa, ratione cujus imago sit in esse venerabilium, et venerationi habeatur, ita ut ambo simul specificent actum venerationis, nempe quòd imago ratione prototypi in ipsâ repræsentati cultum terminet (1).

Nec propter pravum et corruptum quorumdam rudium sensum et usum, aut potiùs abusum sacrarum imaginum, veritas catholica deserenda est, nec bonus illarum usus auferendus, nec universa Ecclesia privanda multis egregiis utilitatibus spiritualibus, quas ex cultu inaginum reportat; sed instruendus est populus de vero cultu, et corrigendus abusus, ostendendo quòd ita debet orare coram sanctorum imaginibus, ut in ipsis exemplaria repræsentata apprehendat, per se et directè veneretur, ac ultimatè ad ipsa terminetur cultus et oratio, etc. Nec sunt propterea reprehendendi fideles, eò quòd anhelent ad imagines propiùs accedere, aut ad aliquas potiùs quàm ad alias currant et confugiant; quia hæc bono et rationabili motivo quandoque fieri possunt, nempe vel quia inde sentiunt majorem devotionem excitari, vel commodiùs orant et venerantur sanctum; vel quia interdùm Deo sic disponente, majora beneficia per aliquam imaginem, seu ad ejus præsentiam conferuntur, vel ob alias honestas causas. Nec id prohibetur his verbis: Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, etc. Deus enim non prohibuit absolutè imagines et similitudines id enim fuisset inhibere artes pingendi, dolandi, sculpendi et faciendi imagines; cum tamen Deus jusserit fabricari serpentem æneum, quem respicerent ac venerarentur Hebræi, ut dicitur Numerorum 11. Item constat in tabernaculo fuisse statuas Cherubinorum et similitudines malogranatorum, liliorum, itemque statuas boum, leonum, vasorum, etc., Salomonem laudabiliter in templo reposuisse, 3 Reg. 6 et 7. Unde non dicit Deus: Non facies sculptile, sed : Non facies sculptile, seu idolum, ut adores illud, quare addit: Non adorabis, non curvaberis, non servies eis. Ut expressè notat D. Thomas 3 p., q. 25, art. 3, ad 1, et statim subdit S. doctor: Et quia, sicut dictum est, idem est motus in imaginem et in rem, eo modo prohibetur adoratio imaginis, quo prohibetur adoratio rei cujus est imago. Unde ibi intelligitur prohiberi adoratio imaginum quas gentiles faciebant in venerationem deorum suorum, id est, dæmonum, et ideò præmittitur: Non habebis deos alienos coram me. Ipsi autem vero Deo, cùm sit incorporeus, nulla imago cor

(1) Vid. Appendicem de cultu sanctorum et de vcneratione SS reliquiarum.

poralis poterat poni. Sed quia in novo Testamento Deus factus est homo, potest in sui imagine corporali adorari. Hactenus D. Thomas. Quamvis igitur non possit depingi formalis imago Dei eum ad vivum exprimens, approbantur tamen ab Ecclesià imagines De metaphorica, seu que hominibus rudioribus aliquas Dei proprietates quoquo modo repræsentant. Unde Pater æternus, quia vocatur Antiquus dierum, per modum senis depingi solet; et Spiritus sanctus sub columbæ figurâ, quia in specie illius supra Christum apparuit. Item angeli tanquàm alati juvenes repræsentantur, quia nunquàm senescunt, et mandata divina celerrimè exequuntur; in vestibus albis pinguntur, tum ad denotandam eorum puritatem, tum quia ut juvenes sic induti aliquando corporali specie apparuerunt. Item sanctorum imagines exponuntur ad repræsentandam ipsorum sanctitatem, et sunt tanquàm libri quibus idiote seipsos de rebus divinis instruere possunt, eorumque memoriam refricare: valent enim plurimùm sacræ imagines ad devotionem, ad venerationem Dei, et amorem excitandum, nec non ad imitationem sanctorum, ad virtutes aliasque utilitates comparandas. Unde sempiterna fuit traditio in Ecclesià de colendis sacris imaginibus, ut ostendunt D. Thomas 3 p., q. 25, art. 3, ad 4; Tertullianus in lib. de Pudicitia, Eusebius, lib. 4 list., cap. ultim., et lib. 8, cap. 14; D. August., lib. 1 de Consensu Evangelist. cap. 10, et lib. 2 contra Faustum cap. 73; D. Basilius Oratione in S. Barlaam ; D. Hieron. contra Vigilantium; D. Damascenus, lib. 3 et 4 de Fide orthodoxâ; Cyrillus, lib. 6 contra Jul.; Lactantius Carm. de Passione Domini; Gregorius Nyssenus. Orat. in Theod.; Baronius ad annum 57, num. 116; conc. Trid., sess. 25, cap. 2. Porrò, cùm motus in imaginem quatenùs est imago, sit unus et idem cum illo qui est in rem, sequitur quòd cùm Deus sit adorandus latriae adoratione, ita et ejus imagines. Idemque dicendum de Christi imaginibus, de sindone, de cruce, lanceâ, clavis, ut probat D. Thomas 3 p., q. 25, art. 4, ubi dicit hanc esse differentiam inter crucem veram in quâ Christus crucifixus est, et alias cruces in similitudinem illius fabricatas, quòd ista tantùm adorantur tanquàm imagines Jesum Christum crucifixum repræsentantes: hæc verò adoratur non solùm quia repræsentat nobis figuram Christi in eâ extensi, sed etiam quia ex sacro ipsius contactu, et ex hoc quòd ejus pretioso sanguine perfusa est, sanctificata et consecrata fuit. Idemque dicendum de lanceà, clavis, indumentis, etc., cum hâc tamen differentiâ, quòd crucem Christi veneramur in quâcumque materià, non autem imaginem clavorum, vel quorumcumque hajusmodi, eò quòd ista non repræsentent imaginem Christi, sicut crux, que dicitur signum Filii hominis quod apparebit in cœlo. Ideòque mulieribus dixit Angelus : Jesum quæritis Nazarenum crucifixum, non dixit, laiceatum, sed, crucifixum. D. Thomas ibidem art. 2, ad 1 Si quis humanitatem Christi præscinderet mente ab unione ad Verbum, et scorsùm ab ejus divinitate coleret, tunc non posset eam adorare cultu latriæ, qua est creatura, et de se inadorabilis, sed tantùm cultu

« VorigeDoorgaan »