Pagina-afbeeldingen
PDF

auctoritate repetere. Quia jam cessavit aggredi, nec est amplius invasor, sed solùm iniquus detentor. Natura autem et jura non permittunt percussionem illius à privatâ personâ factam, ne scilicet innumeris cædibus, ac inconvenientibus aperiretur via, si unicuique liceret sibi facere justitiam. Et iste fur tunc habet jus ut ablata non auferantur ab eo per vim, quam proindè a'ià vi repellere potest, sed solummodò per viam juridicam. Hiuc meritò Innocentius papa XI damnavit hanc propositionem : Non solum licitum est defendere, defensione occisivâ, quæ actu possidemus, sed etiam ad quæ jus inchoatum habemus, et quæ nos possessuros sperumus. Item damnavit aliam huic affinem solùmque ab eâ tanquàm particularem à communi, differentem, nempe : Licitum est tam hæredi quàm legatario, injustè impedientem ne vel hæreditas adeatur, vel legata solvantur, se taliter defendere, sicut et jus habenti ad catliedram vel p, æbendam, contra eorum possessionem injustè impe-ieutem. Ratio hujus pontificiæ condemnationis, et discrimen lrarum propositionum à nostrâ conclusione, consistit in hoc : Primò, quia id esset prævenire invasorem, quod nullatenùs licet : secùs verò quando actualiter fur rapit bona jam possessa. Secundò, hic actus occisivus minimè est defensivus ex se, nempe repulsivus illius actionis impedientis ea ad quæ jus habemus, sed solùm directè et per se ordinatus ad occisionem illius, tanquàm medium intentum ad propriam defensionem: secùs verò contingit in occisione furis, quae solùm per accidens sequitur defendendo bona possessa. Tertiò tandem, quia alia suppetit via ad jus suum obtinendum, nec occidendo impedientes, servatur justum moderamen, utpote qui non sunt proximè auferentes rem, sed solùm ita remotè ut vix moraliter possit contingere casus, in quo aliud remedium adhiberi non valeat ad futurum illud damnum vitandum. Cùm enim intercedat ordinariè aliqua diuturnitas temporis, novæ semper provenire possunt circumstanti;e, et via aperiri ad impedimentum illud repellendum aliter quàm Per occisionem injustè invadentis : secùs verò in casu nostræ conclusionis dùm fur bona rapit. Unde conclusio nostra inde roboratur magis, sicut et ex hàc Propositione jam allatâ, nempe : I{egulariter possum occidere furem pro conservatione unius aurei. Ubi pontifex solùm prohibet occisionem furis pro parvâ ablatione; et consequenter non putavit esse licitum pro conservandâ aut recuperaiidà re maximi momenti, servatis debitis conditionibus supra positis. Imò in duabus propositionibus allatis, videntur damnati, qui *0n pofiebant discrimen inter ea quæ actu possidemus, et illa ad quæ solùm jus habemus, quantùm ad illorum defensionem etiam cum occisione alterius.

§ 4. Utrium pro defensione honoris et famæ licitum sit calumniatorem occidere.

Prae horrore, fateor, decidit calamus, tremunt mamus, viscera commoventur, dùm considero opinioiiuim Portenta execratione digna, quibus novelli probabilitatum patroni isti:d strictissimum Je i.on occii!endo

preceptum , l:xare in häc parte mo!iuntur. Satius foret horren !as has assertiones, \ aticano fulmine percussas, æterno oblivionis tumulo consepelire quàm eas referre et refellere. Quidam enim docuerunt licere calumniatorem occidere, etiam ante injuriæ illationem, quando scilicet id decrevit aut comminatus est facere, quod satis superque refellitur ex dictis supra : nempe quòd etiam ad necessariam vitæ defensionem, nullatenùs licitum est prævenire injustum aggressorem. In casu enim determinationis et comminationis calumni;e spargendæ, quæ fortassis non inferetur, nondùm est aggressor, neque calumniator, nec desunt alia media licita ad famam conservandam et defendendam , um moderamine. Unde Alexander papa VII hnnc damnavit propositionem : Est licitum religioso, vcl clerico calumniatorem, de se, vel de suâ religione gravia crimina spargere minantem, occidere, quando alius modus defendendi non suppetit, uti suppetere non videtur, si calumniator sit paratus, vel ipsi religioso, vel ejus religioni publicè et coram g, arissimis viris prædicta crimina impingere, nisi occidatur. Quidam ex ipsis docent licitum esse occidere calumniatorem aut injuriantem, etiam post injuriam jam irrogat;im; ut si vir nobilis, fuste vel alapâ percussus, ad eam abstergendam, illum cesSantem et se reparantem repercutiat. Et à fortiori licitum esse docent calumniatorem et dehonorantem occidere in ipso conflictu, dùm scilicet jain physicè et actu in alicujus personam inferre nititur injuriam. Contra quos Dico non esse licitum a'icui honorem et famam defendendo, actualiter et physicè suam personam delionorantem aut calumniantem occidere. Nullumque dari casum quo pro solius famæ et honoris defensione præcisè, liceat adversarium occidere. Prob. 1°: Non est licitum se defendendo excedere moderamen inculpatæ tutelæ. Sed qui defendendo honorem et famam , occidit adversarium, illud longè latèque excedit. Ergo peccat et censendus est homicida. Prob. min. : (stud moderamen consistit in liog quòd lacessitus non utatur majori violentià quàm op:;s fuerit ad vim repellendam, nec per se loquendo potentioribus armis utatur, ut siipra ostensum est. Se,l qui occidit dehonorantem se et calumniantem, utitur majori vi quàm oporteat, ac potentioribus armis. Ergo. Prob. minor. : Iste adversarius non impetit alium vi et armis, ut suppono, sed verbis duntaxat et injuriis; neque tendit ad vitam alteri auférendam , solùmque vult illum dehonorare. Ergo si propter lioc praecisè armis impetatur et occidaiur, ei sine dubio major vis infertur quàin oporteat, cùm sufficiant verba, scripta, probationes contrariæ ad injuriam illam verbis retundendam, nec desint alia media, præter adversarii occisionem, ad vitandum aut reparandum honoris et famæ damnum, scilicet per testes, pcr viam juris, per satisfactionem petendam, et per alia licita, magisque efficacia. Non enim amissio illa faim;e et honoris est malum irreparabile, sicut armissio vil;e et bonorum quandoque, sed resarciri potest interventu* amicorum aut judicis cogentis adversarium ad se retractandum, ac satisfaciendum. Nec dici potest, quòd per juris remedia aliasque hujusmodi vias, honor læsus apud homines non censetur sufficienter reintegrari, sed solummodò per adversarii occisionem. Contra est, quia apud homines probos, hæc media satis superque sufficiunt, qui juxta rationem rectam et secundùm legem Dei de vero homore judicant. De errore autem vulgari et de improbis hominibus, non est multùm curandum ; judicant enim secundùm leges diaboli, qui, ut dicitur Joan. 8, Homicida erat ab initio, et qui ut damnabilem vindictam ex tartareâ ejus officinâ prodeuntem foveret ac ampliaret, honorificam, speciosamque hujusmodi sanguinariam defensionem exhibuit, ut sic homines feris assiinilaret, mundumque tam animarum quàm corporum c;edibus repleret. Confirmatur, simulque adversariorum fundamentum destruitur : quamvis enim honor et fama sint boiia praestantiora divitiis et facultatibus, dato etiam quòd ipsâ vitâ sint potiora, tamen quoad propositnm spectat, in hoc differunt, quòd occisio injusti aggressoris potest esse medium necessarium hic et nunc ad conservandam vitam invasi et per accidens consequi, quando scilicet nulla alia suppetit via : idemque dicendum de furis occisione. Honor verò et fama aliter defendi ac resarciri possunt, et nunquàm occisio adversarii potest esse medium necessarium ac conveniens ad hoc praestandum. ldeò enim infamatus illum occidit, non ut ab illo recipiat satisfactionem, ac recuperel honorem ablatum, cùm ex ejus morte hoc reddatur impossibile, sed duntaxat ut recuperet alium honorem de novo advenientem ex judicio hominum insensatorum, qui inde geiierosum ac fortem existi mabunt, eò quòd valeat injurias vindicare; falsoqoe eo honore vindict;e putat se compensare honorem ablatum, quem potuisset reparare, si non reduxisset conviciantem in statum impossibilitatis satisfaciendi, illum occidendo. Inde non defendit tunc honorem, nec recuperat ablatiim, sed vindictam solummodò exercet truculentam, ex quâ magis iiifamatur ; eò quòd tunc ejus percussio ac dehonoratio reddatur publica et ad omnium aures 9erveniat, nec inde probantur esse falsa et injusta convicia ipsi illata quæ evu!gantur, sed taniam quòd ea impatienti ac iniquo animio tulerit, Sæpè autem iniquo animo feruntur et ea qu;e verè justèque sunt dicta, et veritas odium et indignationem quandoque parit. Confirmatur tandem. Si enim honoris et fam;e defensio esset de jure naturali, sicut et defensio vitæ ac bonorum, æquè clericis, religiosis, plebeis, et omnibus competeret; atqui, non esse licitum his occidere adversarium pro defensione honoris et fama*, sed nobilibus tantùm, docent ipsimet adversarii, ut mox ostcnsuri sumus; ergo, etc. llinc meritò Innocentius papa XI hanc propositionem damnavit : Fas est viro honorato occidere invasorem qui nititur calum*iiam in ferre, si aliter hæc ignominia vitari nequeat. Idem quo fue dicendum, si quis impingat alapam, vel

fuste percutiat, et post alapam impactam, vel ictum (ustis, fugit. IIinc etiam infertur nom esse licitnm viro nobili. à fortiori nec aliis insequi et ex intervallo repercutere adversarium recedentem et fugientem post illatam injuriam, prout declaravit pontifex, et rationes à nobis mox allatæ demonstrant : quia etiam non est ampliùs defensio, sed vindicta, quæ auctoritate privatâ semper est illicita, perinde ac si quis tibi manum abscidisset, eumque postea impeteres ac ejus manum abscinderes. Nec eadem est ratio de fure dùm fugit et nondùm se recepit in locum tutum : adhuc enim censetur aggressor, quia secum defert rem ablatam, qu;e extat in specie et in individuo, eamqite recuperare possum insequendo ac percutiendo. Qui verò ab alio recepit alapam aut dehonoratus fuit, illum insequendo et percutiendo nihil recuperare p0test, vulnus enim acceptum remanet et honor ablatus non reparatur. Consistebat enim in illâ æstiinationis notâ, quam offensor debebat exhibere, quam quidem non exhibet percussus, et multò minùs occisus. Tandem intenditur tunc directè occisio offensoris, tanquàm utilis ad acquirendum honoremæquivalentemper vindictam damnabilem. Ex quo colligitur hæc et alia errorum portenta processisse vel ex neglectu doctrinæ solidæ D. Thomæ, vel ex contrario huic principio, videlicet nunquàm licere personæ privat;e intendere directè invasionem aggressoris ob suam defensiouein.

§ 5. An ad salvandum honorem puellæ gravidae, liceat abortum procurare; et an licitum sit feminæ suam pudicitiam defendere etiam cum occisione aggressoris.

Incipiendo à primo casu, probabilistæ quidam asserunt id licere quando foetus nondùin est animatus : contra quos stant commuuiter auctores, cum quibus

Dico, quòd sive fœtus fuerit animatus sive non, minimè licet aborium procurare, etiamsi aliter puellæ infamia, aut mors ab extrinseco solùm proventura, vitari nequeat. Prob. conclusio. Non enim sunt [acienda mala, ut eveniant bona; sed abortus foetùs etiam inanimati est ita de se extrinsecè malus, ut in nullo prorsùs casu licitum sit eum directè et ex intentione procurare, non minùs, imò magis quàm pollutionein

voluntariam, aut sterilitatis potionem, ut supra os- ;

tensum est. Ergo ad salvandum puellæ gravidæ famam et vitam, nullatenùs licitus esse potest et cohonestari : aliàs pari moJo foret licitum reo, propter delictum cujus habet testes, ad mortem damnando, eos interficere, ut mortem evadat : fœtus enim non alii;! damnum infert matri, quàm innocenter prodendo ac testificando illius peccatum. Dices primò, foetum esse aggressorem vitae et famae matris, qu;e nequit aliter se tueri, nisi per ejus occisionem in his circumstantiis. Contra est primò, quia foetus nullatenùs est aggressor injustus, neque ullo modo invadit ; ergo adversarium fundamentum est fa!sum. Prob. antecedens. Non enim voluntariè aut liberâ suâ actione ac per se inatri nocet, sed necessariâ et naturali sequelà duntaxat est occasio quôd parentes cognoscant ejus delictum, per hoc præcisè

quò sit repositus in tali loco, nempe in illius utero. Ergo non ex suâ culpâ, sed eorum solummodò qui eum ibi reposuerunt, provenit matris nocumentum, quod proinde totum sibi imputare debet, non verò innocenti. Contra secundò, quia non minùs, imò magis fœtus animatus posset dici aggressor et occidi ac fœtus inanimatus : ergo non est aggressor. Prob. antecedens, quia fœtus animatus non minùs est occasio infamiæ aut hecis puellæ, cùm non minùs, imò magis ejus uterum tumefaciat, delictum parentibus ac cæteris manifestet, indeque infamia aut mors illius sequatur. Ergo, etc. Dices secundò, è duobus malis, minus est eligendum, quando alterutrum vitari non potest; sed quando fœtus nondùm esl animatus, procurare ejus abortum, cst minùs malum quàm infamia vel mors puellae, supposito quòd tale ejus nocumentum sit inevitabile. Ergo, etc. Contra primò, quia ex hoc sequerentur plura inconvenientia. Nam majus malum est occidere hominem, quàm pendere bona. Ergo non esset licitum occidere furem etiam nocturnum ; quod tamen constat esse falsum. Sicut enim illa mors furis ei imputatur ex eo quòd voluntariè et ex culpâ suâ huic periculo se exposuerit, ita in nostro casu infamia et mors puellæ est illi imputanda ob eamdem rationem. Contra secundò, quia minus videtur malum quòd fœtus etiam animatus pereat, quàm quòd sanctimonialis interficiatur eu infametur, simulque et totum monasterium ; quòd parentes occidant complicem, digladientur, aliaque mala oriantur : quod tamen non est licitum. Unde esto quòd abortus posset esse minus malum per comparationem ad personas particulares, non tamen per comparationatu ad bonum commune speciei hominum, quorum propagatio multùm læderetur ex hoc, si foret licitum. Dices tertiò, quòd quando fœtus non est animatus, nulli prorsùs fit injuria, cùm illius non sit capax, benè tamen quando est animatus. Ergo, etc. Contra, quia semper fit injuria naturæ et speciei ac communitati human;e; natura enim tunc frustratur suo fine : non enim concessit homini facultatem effusionis seminis extra actum conjugalem, et multò minùs ejectionem totós, quia etiam bestiæ fœtus expectant, et quantiim possunt, conservant. Hinc meritò lunocentitis papa XI hanc propositionem damnavit : Licet procurure abortum ante animationem factiis, ne puella deprehensa gravida occidatur, aut infametur. Dico secundò pro alterius casùs resolutione feminam defendendo suam castitatem licitê posse occidere aggressorem, si alia via non suppetat. Ita commuuiter sentiunt auctores (1).

(1) Plures qui negant licitum esse occidere invasofeim in bonis fortunæ, idem tenent de invasore pu11 citi;e; nam pudicitia considerari potest, vel sub respectu virtutis, vel sub respectu fortunæ, honoris, iiitegritatis carnis; in quantiim refertur ad virtutem, non potest ab invitâ auferri et ipsa violentia horrorem injicit qui removet periculum consensus interni ; in quamlum verò refertur ad bonum tortunæ, etc.,

Probatur, quia femina tunc in re tanti momenti utitur jure suo, vim vi repellendo, non minùs quàm in defensione suorum membrorum, facultatum, el bonorum, quæ virtuti castitatis sunt postponenda. Imò ad hanc defensionem tenetur, si cognoscat sibi imminere probabile periculum consensùs in peccatum ; quod in re tam lubricâ videtur esse timendum. Tunc enim saluti suæ spirituali magis providere debet quàm vitæ aggressoris; ita tamen ut non intendat Jirectê occidere illum, sed se defendere, etiamsi praevideat ex eâ defensione mortem illius sequi posse. In liàc enim castitatis defensione, sicut et vitae ac bonorum, mulier debet uti moderamine inculpatæ tutelæ, unde priùs fugere debet, si possit, aut clamare, contra niti, resistere, percutere aggressorem, etc. Quòd si h;ec non sufficiant, nec possit aggressorem repellere aut occidere, nullo modo debet cooperari ad hanc actionem, accommodando corpus suum, seque componendo ad turpem congressum. Item tenetur motu corporis, pedibus manibusque, aliove motu illum impedire. Nec potest quieta remanere ac passivè se habere, id est, absque substractione positivâ sui corporis aut aliquo motu huic actui contrario, sed debet quantùm potest, membrum et semen virile non recipere, continuò se agitando, retraheulo, stringendo crura, adversarium mordendo, etc. Itatio est, quia illa requies non censetur resistentia, sed cooperatio, qualis esse potest ad turpem congressum ex parte feminae, quæ merè passivè se habet ad copulam. IIinc aliqui putant rarò in praxi contingere feminam iu nostro casu violari absque ullà suà cùlpà : quia rarissimum est quòd sic resistendo, non possit copulam impedire pr;esertim si fuerit virgo aut arcta. Sed ob metum, aut ob animi imbecillitatem, quandoque etiam latentis lasciviæ affectum invita succumbit. Tandem, si femina firmissimum habeat propositum non consentiendi tunc delectationi venere;e, se Dei adjutorio cum fiduciâ committendo, nec timeat quòd sit probabile periculum consensùs, licitum erit illi non occidere invasorem, sed se defendendo citra occisionem, ac resistendo quantùm poterit, involuntariè pati integritatis amissionem corporalem, ne ille jacturam vitæ et salutis æternæ faciat.

[merged small][merged small][ocr errors]

mine, aliisque conditionibus ad necessariam defensionem requisitis, defendere vitam ac pudicitiam proximi invasi, etiam cum occisione injusti aggressoris (1). Prob. Nam ex præcepto charitatis, quilibet potest et tenetur diligere proximum sicut seipsum, eique in necessitate constituto succurrere ac facere quod sibi fieri vellet. Ergo et hunc invasum defendere, etiam cum occisione injusti aggressoris. Hinc D. Thomas, 2-2, q. 60, art. 6, ad 2, excusat Moysem dùm occidit Ægyptium aggredientem Israelitam, ipsum defendendo ; et refert hanc D. Ambrosii auctoritatem : Dùm quis non liberat alium patientem, dium potest, tàm est in vitio quàm qui injuriam facit. Idque maximè verificatur dùm persona invasa est illi amicitià aut affinitate conjuncta, vel necessaria reipubl. et bono communi; et aliunde ex aggressoris morte, nullum provenit communitati nocumentum. Confirmatur. Suppositâ aggressoris malitiâ necesse est ut sequatur vel mors illius, vel invasi. Atqui magis prospiciendum est vitæ innocentis injuriam patientis, cæteris paribus, quàm vitæ malefactoris. Ergo quando quis nequit utrumque salvare, magis succurrere debet invaso, eum defendendo cum nece aggressoris, dùm aliter innocenti prospicere non potest. Eodemque modo licitum est uiiicuique opem ferre mulieri à corruptore vi oppressæ, defendendo illius pudicitiam, etiam cum morte aggressoris. Si tamen innocens non velit hoc modo suam vitam defendere, cùm posset, ac nolit ab alio defensione occisivà defendi, malitque mortem pati quàm invasorem occidi et damnari, ex motivo charitatis, tunc non tenetur persona particularis extranea, invasum defendere, saltem cum invadentis occisione. Idemque dicendum est de feminâ oppressà à corruptore, si se defendere, aut ab alio defendi nolit, aut valdè tepidè se habeat, nec clamet, nec adjutores ac defensores advocet. Tunc enim corruptorem occidere non licet personæ privatæ extraneæ; si tamen ea injuria et vis illata redundaret in alium, puta patrem aut matrem feminæ possent isti defendendo cum moderamine ejus pudicitiam occidere corruptorem, si desistere nolit ab eâ injuriâ inferendà, neque alia via suppetat ad eam impediendam, ut quidam docent. Cæterùm si femina talem concubitum abhorreat, et ideò non clamet, quia timet me ex manifestatione hujus violentiæ et invasionis, aliquam infamiae notam contrahat, tunc persona privata etiam extranea quæ id probè et certò sciret posse licitè huic femin;o opem ferre, eamque defendere cum invasoris occisione. Ilinc graviter peccat persona privata, etiam si sit clericus aut religiosus, quæ certò sciens conspirationem injustam contra alterius vitam, ipsi non mani

(1) Hæc sunt intelligenda in sensu præcedentinm assertiomum, unde non plus licet ad proximi defensionem quàm in propriain; qui succurrit injustè invaso n9n agit virtute publicæ auctoritatis, qüae nocentes plectit gravibus pœuis ad bonum publicuiim, sed tantiim nomine invasi qui, cùm possit per alium quod Posset per seip$um, ineritò defenditur iis mediis quæ sibi jure naturali sunt perimissa. (Edit.)

festat, ut se incolumem servet , quando aliâ viâ non potest huic nocumento obviari. Idem dicendum de eo qui scit latrones decrevisse ad de nocte alterius domum invadendum , furandum , et fortè occidendum , non admonel de hoc dominum per se, vel per alium, ut sibi caveat. Idque revelare tenetur etiamsi sub secreto hujusmodi conspirationis notitiam habuerit: non enim temetur quando vergit in grave nocumentum innocentis aut boni communis, aliâque viâ averti nequit. Unicuique enim mandavit Deus de proximo suo; et Proverb., cap. 24, dicitur unicuique : Erue eos qui ducuntur ad mnortem, et eos qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Dico 2° : Quando persona privata defendendo proximi bona, necesse habet occidere furem, idque praestare nequit absque gravi suarum rerum damno, vitæque propriæ probabili periculo, quamvis tuiic possit eam defensionem exhibere, ad hoc tamen in isto casu minimè tenetur. Probatur prima pars conclusionis. Quamvis enim cùm duo nostri proximi sunt in eâ necessitate constituti, ut unus habeat perdere vitam, alius verò solùm bona temporalia, teneamur magis succurrere primo, quàm secundo, cæteris paribus, non tamen in nostro casu, quia, ut supra dictum est, latro non est censendus in articulo necessitatis perdendi vitam , cùm ipsemet ex propriâ malitià se tali periculo exponat, et facilè possit se ab eo liberare. Unde sicut propter hoc invasus habet jus se suaqtie defendendi cum moderamine, etiam cum occisione furis, ita etiam habet jus vocandi amicos aut alios, ul ei opem ferant in eà defensione, qui pronndè licitè poterunt ei succurrere. ldque confirmari adhuc potest rationibus supra adduetis. Probatur secunda pars conclusionis : Lex enim charitatis non obligat ad succurrendum proximo, cum majori nostro proprio nocumento, ut scilicet nos exponamus periculo mutilationis aut necis ad ejus bona temporalia conservanda. Et certè cùm ipsemet dominus ob timorem perdendi vitam, possit sua bona non defendere, et eorum ablationem pati multò magis id licebit aliis. Stante igitur gravi illo periculo persona privata non tenetur , suflicitque ut moneat, furem denuntiet, clamet, aliove modo impediat furtum, si possit. Sunt aliqui ex officio obligati ad bona proximi defendenda , nempe principes, praetores , gubernat0res, et magistratus, eorumque satellites, atque etiam milites et feudatarii ac famuli stipendiarii, aliique quibus ex officio aut ex stipendio commendata est cura et tutela aliorum. Utrùm autem omnes isti ex justitià obligati teneantur proximos defendere etiam cum propriæ vitæ periculo, resp. auctores, circa hoc non posse dari unam certam regulam universalem, sed expendendas esse varias circumstantias ad dignoscendum quando et cum quanto periculo ac damno proprio hujusmodi personæ teneantur alienum damnum impedire, nempe qua11itatem et gravitatem periculi, quod ministris publicis inde imminet. ltem probabilitatem impediendi dammuiw innocentis. Item stupendium quod ministro datur ad eam obligationem suscipiendam : præsertim si illud recipiant ad hoc ut iis dominus stipatus quasi armatâ familià securus incedat : isti enim cum majori periculo proprio tenentur defendere dominum quàm alii servi conducti ad ministrandum. Milites adhuc cum majori vitæ periculo ad cives defendendiim, quàm alii ministri publici. Gubernator verò civitalis, qui magis est minister ad pacem, quàm ad bellum, et cujus persona magis est necessaria ad bonum publicum non debet sed tanto periculo exponere, quanto ejus satellites, dùm mittuntur ad capiendum aliquem malefactorem.

§ 7. De monomachiâ et duellistarum caedibus.

Diiellum dicitur quasi duorum bellum, et in jure monomachia appellatur, seu unius cum altero conflictus, aut paucorum inter se certantium ex condicto, certo tempore, ad locum designatum sese de industriâ conferenlium, ad dimicandum cum vitæ periculo. Dico istud singulare certamen esse de se intrinsecè malum, illicitum, et omni jure prohibitum. Ita communiter auctores. Probatur 1°, quia alium ad duellum provocans est verè aggressor, et de industriâ intendit ac eligit mortem illius; quod in nullo casu potest esse licitum, ut sæpè dictum est. lllud verò acceptans transit in crimen alienum, nec censetur adhuc invasus ab alio, ut possit licitè vim vi repellere cum debito moderamine, cùm semper aliâ viâ justè se suaque tueri valeat. Potest enim et debet christianè et honorificè diiellum non acceptare, ac respondere se nolle ex condicto singulare certamen inire, ne Deum, Ecclesiam et principem offendat; posse tamen sibi justâ licitâque defensione consulere, si à quoquam injustè invadalur, et ensem ferre ad se tuendum : hoc autem modo vim moderatè repellit. Si verò postea adversarius absque pacto et conventione per occursum ipsum aggrediatur, et armis impetat, tunc in actuali illo conflictu, licitè poterit se armis defendere cum moderamine, etiamsi per accidens et præter ejus intentionem sequatur mors aggressoris. Unde acceptatio duelli nu!latenùs est licita, neque necessaria ad ignominiæ dedecoris et ignavi auiini notam vitandam, cùm apud viros sapientes et verè christianos id summæ tribuatur laudi et honori, et legibus poli et fori duellistæ reputentur infames, ac puniantur ut tales. Satis enim vir nobilis suam generositatem ostendit, dùm non fugit, nec domo se reclusum servat, nec per vias indirectas incedit, etc., sed modo solito conversatur, suaque negotia peragit nihil timens, paratus se defendere si invadatur. Ilinc meritò Alexander Papa VII lianc propositionem damnavit : Vir equestris ad duellum provocatus potest illud acceptare, ne timiditatis m0tam apud alios incurrat. A fortiori non erit licitum acceptare duellum, propter alias causas, qiias refert ac refellit Cajetanus in v. irâque Summà. lu primis ad ostentandas vires, aut artis digladiandi dexteritatein, ut legitur % Itegum 17 de Goliath. Fst enim mortale peccatum, pro tam vano

fine vitam propriam corporalem et spiritualem periciilo exponere. David autem nonnisi à Spiritu sancto specialiter excitatus, cum Philistæo gigante pugnavit. Idem dicendum putat Cajetanus, quando absque justâ necessitate, designantur plures in pari numero milites utriusque exercitùs ad singulare certamen ineundum ex condicio , et ad vires ostentandas, quia finis belli locum non habet in isto singulari certamine, cùm non ordinetur ad bellandum, minuendumque vires hostium, sed ad vaiiam hominum ostentationem. Concedit tamen Cajetanus licitum esse bellum justum resolvere in duellum : quando scilicet una pars habet justum bellum, videt se viribus imfarem, et meritò ti. met infelicem exitum, si pugnam generalem cum toto exercitu suscipiat. Iste enim dux in eo casu sibi cautè et prudenter providet, ac viribus suis utitur meliori modo quo potest ad vitandam communem suorum militum et subditorum cladem. Inde etiam constat non esse licitum duella voluptatis aut spectaculi gratiâ inire, ut olim in circo Romano fieri solebat. Digladiatores tamen excusantur, qui joco et exercitii causâ certant ad invicem, unde etiam militaria exercitia quæ non ad cædem aut vulnerationem ordinantur, nec per se afferunt illius periculum, non censentur duella. Nec etiam licitum est duellum ad litem terminandum, quia justitia causæ exponitur periculo, et qui eam habet, succumbere potest : unde non est medium ad hoc ordinatum, et aliunde valdè periculosum et atrocissimum. Neque tandem adhiberi potest duellum ad purgationem criminis objecti, ac manifestationem innocentiæ et veritatis : id enim fit cum usurpatione divini judicii et tentatione Dei. Nec est verum testimonium illius, sed diabolica inventio, sortilegium ac superstitionem redolens; inter purgationes vulgares ab Ecclesià damnatas reponitur à D. Thomà, 2-2, q. 95, art. 8, ad 3. Denique non cst medium aptum ad talem finem consequendum, cum innocens possit ab adversario occidi. Utrùm verò judex possit offerre duellum mnocenti injustè accusato et damnando ad mortem, aut eum damnare, nisi duellum cum injusto accusatore acceptet; utrùm, inquam, licitè illud acceptare valeat, quidam affirmant, eò quòd licet judex et accusator peccent, duellum offerendo, iste tamen injustè accusatus, non peccat illud acceptando, ut quâ possit viâ vitam propriam et iunocentiam valeat defendere. Alii verò id non admittunt, quia judex instar agentis naturalis dehet habere vim et virtutem restitivam ac propulsativam multò fortiorem, ut subjiciat reum, et uti mediis licitis. Unde peccat in nostro casu : videtur autem illius peccato cooperari, qui duellum acceptat. Si tamen falsus accusator ipsum gladio impeteret ad occidendum; posset tunc in eo actuali conflictu se defendere etiam cum aggressoris occisione, per accidens et præter ejus intentionem proveniente. Prob. 2° nostra conclus. Duella reprobantur in jure canonico causâ 2, q. 5, can. Monomachia, et tit. de cler. pugn., cap. Henricus, et cap. Cura, extra de Purgat. vulgari. In concilioTrident. sess. 25 de Reform..

« VorigeDoorgaan »