Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

intendit ejus occisionem, eamque tanquàm medium ordinat ad vitam suam conservandam.

§3. Utrùm liceat propria bona temporalia defendendo, eorum raptorem interficere.

Dico id esse licitum, si fuerint bona magni momenti, si nullâ alià vià recuperari valeant, si occisio furis fiat subitò, et cum moderamine inculpatæ tutelæ, neque à defendente directè intendatur. Ita D. Thomas hic et communiter auctores. Probat D. Thomas in Sed contra ex illo Exodi 22: Si effringens fur domum, sive suffodiens inventus fuerit, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Ex quo D. Thomas infert quòd cùm id sit licitum, multò magis licebit defendere propriam vitam cum occisione aggressoris, quàm proprian. domum. Supponit igitur hujusmodi verba Exodi ita esse intelligenda, ut pro domûs defensione liceat furem occidere.

Dices ibi sermonem esse duntaxat de fure nocturno; statim enim additur : Quòd si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur, fortè quia fur nocturnus præsumitur venire etiam ad occidendum; secùs verò fur diurnus, sed solùm ad rapiendum. Ergo ob solam bonorum spoliationem non licet furem occidere. Contra est, quia ista lex judicialis condemnat furis occisorem in foro externo, non absolutè, sed m casu quo aliter possit quis defendere ac recuperare bona sua; præsumitur enim quòd fur diurnus ordinariè repelli potest absque occisione, sive advocando cives ad auxilium; sive quia potest deprehendi aut recognosci, et bona que aufert in judicio repeti possunt ac recuperari, ac proinde ipsum occidens censetur ordinariè excedere moderamen. Atverò occisor furis nocturni ordinariè excusatur, quia nec tam facilè ac securè repelli potest, nec tam distinctè agnosci, ut rem ab eo ablatam dominus in judicio repetere valeat ; noctu enim ablata sunt ferè irrecuperabilia. In foro tamen conscientia interfector furis nocturni reus erit homicidii si reverà alià vià poterat sibi cavere, et nioderamen excesserit: et interfector furis diurni innocens erit in casu quo non potuit aliter bona sua defendere, etiani cum moderamine.

Idem D. Thomas in eodem art. 7, ad 1, exponens hæc verba D. August., lib. 1 de lib. Arbit. : Quomodò apud divinam providentiam à peccato liberi sunt, qui pro iis rebus quas contemni oportet, humanâ cæde polluti sunt? resp. intelligenda esse in eo casu quo quis intendit se defendendo occidere hominem. Ergo censet D. Thomas licitum esse pro his rebus, quas contemni oportet, ut sunt bona temporalia, licitam esse occisionem, modò non intendatur, et serventur conditiones jam allata.

Prob. 2° nostra conclus. ex can. Olim de Restit. spol. et cap. 2 de Homicidio; ex cap. Dilecto, de sent. Excommun. Item ex jure civili 1. Furem, dig. ad legem Cornetiam de Siccariis, 1. 4, dig. ad legem Aquiliam. Et ex Cicerone orat. pro Milone.

Dices: In can. Interfecisti, extra 2 de Homicidio, si interfecisti, te tuaque liberando, non peccásti; ergo id

tantùm est iicitum quando fur venit armatus et cum periculo personæ bona rapit; secùs verò ob solam bonorum conservationem. Contra est. Nam juxta Cajetanum, illa verba te, tuaque, licet ponantur copulativė, intelligenda tamen sunt disjunctivè : alioquin non sufficeret ut invasorem occidere posset, solum motivum liberandi te, vitamque conservandi, nisi simul tune interveniret etiam necessitas liberandi tua bona. Aut frustra additum fuisse tuaque cùm sola necessitas defendendi vitam excuset ab homicidio; aut si præcisa necessitas defendendi bona non excuset propter copulationem, nec etiam præcisè necessitas liberandi personam excusabit. Ideò autem pontifex hoc modo loquitur quia in casu de quo consultus fuerat, necesse erat, res, et personam simul liberare, solùmque voluit danınare occisionem furis, quando absque illà deprehendi poterat, aut bonà recuperari.

Prob. 3° ratione. Bona fortunæ sunt adminicula vitæ et virtutis, mediaque ordinata ad ejus conservationem, et necessaria, non solùm præcisè ut vivamus, sed etiam ut convenienter vivamus. Ergo sicut licitum est vitam tueri, ita et hæc bona. Alioquin daretur ansa et occasio furibus et latronibus viros probos spoliandi bonis, nihilque ab illis esset tutum, si defensio necessaria non possit opponi. Hac autem semel concessà, concedi etiam censetur occisio furis per accidens et præter intentionem, sine quâ sæpè nequeunt etiam cum moderamine defendi, idque conceditur omnibus etiam clericis ac religiosis, ut colligitur ex can. Dilecto de sent. excomm. quibus sicut et aliis pontifex in hac bonorum defensione applicat istud juris axioma, vim vi repellere licet (1).

(f) Huic sententiae suffragantur plurimi theologi maximi ponderis; non paucos tamen reperimus qui contrariam propugnent. Fagnanus, vir in jure canonico peritissimus, re mature discussâ sub vario respe ctu, sic concludit. Quidquid sit de jure civili, certè secundùm canones in foro saltem pœnitentiali et quoad Deum absolute credimus non posse luicum sine peccato occidere spoliatorem SECUNDUM COMMUNEM CANONISTARUM SENTENTIAM. T. 3 de itomicilio, cap. Interfecisti, n. 22. Ita Billuart diss. 10 de Justitia, art. 6; Patuzzi, Th. in quintum Decalogi præceptum, cap. 3, n. 11; Collet, t. 6, p. 201, et multi alii tum veteres, tum recentiores. Hoc probant 1° auctoritate SS. Patrum qui nedùm permittant occisionem raptoris bonorum fortunæ, vix et summà difficultate explicari potest an illud concedant contra invasorem vitæ; item SS. Pontificum, quorum textus reperiuntur in jure canonico; hæc testimonia reperiuntur apud Patuzzi, n. 12, 13, 14. 2° Ratione. Cùm præceptum non occidendi sit gravissimi momenti et valdè generale, admittere non debet exceptionem nisi firmâ ratione fundetur et legitima compensatione; at hic non habemus rationem illam sufficientem, legitimam compensationem, məderamen inculpata: tutele; nam illud moderamen non supponit solunimodò injustam invasionem,sed insuper aliquam proportionem inter bonum servandum ei mediuin quod ad id assumitur; non datur illa proportio inter bonum temporale et vitam, quæ est ordinis certè præstantioris; unde aiebat Fagnanus loco citato : Non servatur hoc moderamen si tu aufers mili bona, et ego auferum tibi vitam; nam injuria corporalis major est reali, n. 19. Igitur qui furem occidit sola bona fortunæ eripere molientein, majus malum illi infert co quod vitare studet. 3° Pravis consectariis quæ ex contrariâ opinione deducerentur; inde legitime conclu

Dices: Secundùm ordinem charitatis, plus tenemur diligere vitam proximi, quàm nostra bona; ergo et eam illis præferre, etc. Contra est, quia, ut rectè ait Cajetanus, cuilibet imminet cura rerum suarum in ordine præcipuè ad virtutem; non autem cura alienæ vite, nisi in casu necessitatis. Constat autem, quòd plus tenetur quis providentiam habere corum quorum cura sibi imminet simpliciter et absolutè, quàm eorum quorum cura sibi imminet, nisi in casu necessitatis. Idque manifestatur ex iis quæ docentur, 2-2, q. 35, art. 8, nempe quòd non tenetur homo ex charitate singulos proximos in speciali diligere. Si ergo non teneor absolutè invasorem in speciali diligere, sequitur quòd nulla sit mihi commissa cura de illius vità: è contra verò constat quòd debeo habere curam de adminiculis vitæ meæ et virtutum. Igitur ille ordo charitatis non me obligat, nisi quando proximus est in urgentissimâ necessitate perdendi vitam, nec potest ipsemet ab câ se liberare, et quando extremè indiget meis bonis; quod minimè contingit in proposito cùm invasor spontè seipsum ponat in eo casu et periculo, possetque se liberare ac conservare vitam cessando ab injuriâ inferenda; nec tantis bonis meis indiget, sed ex suà malitia et rapacitate vult ea occupare, meque redigit ad illius occisionem, cùm non possim aliter ea liberare ac moderatè defendere. Et certè cùm ob hanc

deretur illum qui injuriam gravem passus est, posse etiam post longum tempus furem occidere qui rem in loco tuto posuit, si non alia sit via rem recupecandi; imò vix ulla dari potest ratio cur non liceret occidere illum qui obsistit ut habeamus bonum ad quod habemus jus inchoatum, v. g., ad hæreditatem; haec autem et alia istius modi quantùm perturbarent Societatem nemo non videt. Concludendum igitur foret non licere in statu saltem civili sua bona sic defendere. Auctoritas publica supplet defensionem privatorum, et sic simul coercentur latrones et seratur ordo publicus; quòd si aliquando illud medium sit insufficiens ad vitandum damnum, hoc fit per accidens, nec ideò induci debet principium periculosum. Extra statum civilem, et ubi nulla subest auctoritas publica quæ tueatur privatos, aliter probabiliter dicendum foret; hæc defensio forsitan necessaria esset ad servanda bona et cohibendam audaciam malorum. Hinc societates quæ nullum superius tribunal agnoscunt bellum justè gerunt adversùs alias gentes à quibus læsæ sunt in bonis temporalibus.

Adversarii opponunt 1° axioma: Vim vi repellere licet; sed nibil inde in eorum favorem; nam necessariò subauditur : Modo servetar moderamen et legitima proportio; alioquin sequerentur multa quæ ipsi reji cere coguntur. Solùm nos ex illo axiomate deducimus posse aliquem vi repellere furem, et si fur ut se expediat et iratus illà defensione vitam invasi impetat, tunc licebit ei vitam propriam tueri cum alterius occisione, si necesse sit; jam enim non sua, sed seipsum defendit. Idem dicemus de casu quo ablatio rei ali quem conjiceret in extremâ necessitate, quia qui aufert necessarium vitæ subsidium, non fortunam, sed ipsam vitam aggreditur. Opponunt 2° legem Exodi qua pronuntiat innocentem à sanguine qui furem Cocte, domum effodientem occiderit; sed canonistæ, duce S. Augustino, communiter respondent, sic fuisse statutum, quia aggresso per noctem incertum est an fur venerit animo occidendi vel furandi, et ita subest periculum simul persona et rerum. E contra lex statuebat furem diurnum non debere occidi, quia discerni potest an fur tantùm ad furandum occidat. (EDIT.)

rationem possim defendere, et præferre vitam meam corporalem saluti æternæ invasoris, quantumvis il!i præponderet, cur non potero defendere facultates meas cum dispendio vitæ corporalis illius, etiamsi sit illis pretiosior?

Porrò ut furis occisio sit licita, debent ea bona que defenduntur, esse magni valoris, et ex quorum amissione dominus reportet notabile damnum. Quamvis enim unusquisque se suaque tuendi jus habeat, ratio tamen recta dictat pro re exiguâ non esse vitam proximi prodigendam, conferendumque damnum quo tibi caves, cum illo quod furi infers, indignumque ae inhumanum esse pro minimo tuo nocumento, eidem malum irreparabile inferre. Nec valet dicere tunc furem injuriosum et contumeliosum etiam esse, et non solùm lædere dominum in re suà, sed adhuc in honore, ideòque occidi posse; non valet, inquam, quia animi generosi ac liberalis est, parvi facere hanc minimam ablationem, et reputare furem potiùs ex necessitate quàm animo injuriandi rapuisse, ac pre verecundià illam ab eo in eleemosynam petere non ausum fuisse. Tunc christianum decet consilium Christi Matth., cap. 5 sequi de remittendâ tunicâ aut pallio ei qui aufert ea : quod in præparatione animi, quando scilicet proximus illis extremè indiget, est etiam. præceptu:n. Undè merite

nocentius papa X1 damnavit hanc propositionem : Regulariter occidere possum furem pro conservatione unius aurei; regulariter enim nummus etiam aureus non est ita necessarius ad vitam, ut sine ipso nedùm simpliciter, sed etiam commodè subsistere nequeat, nec multùm virtutum acquisitioni nocere potest per se loquendo. Per accidens tamen in aliquo casu potest id contingere, puta cùm totum alicujus inopis patrimonium, et necessaria vitæ sustentatio in eo nummo consisteret. Unde Pontifex consultò apposuit, Regulariter. Requiritur præterea ut res ablata nullatenùs possit aliter recuperari quàm per furis occisionem se defendendo cum moderamine inculpate tutelæ, eamque non intendendo; et de hoc dominus sit moraliter certus. Unde priùs monendus est fur ut desistat, si fieri potest, terrendus ut restituat ablata. Item si dominus eum cognoscat et testes habeat, indeque possit convenire in judicio, et per viam juridicam aliamve commodam facilè repetere valeat ablata illum occidendo, non servat moderamen: item si furem apprehendere et detinere valeat, etc. Tandem requiritur ut furis occisio fiat subitò, et non ex intervallo ; censetur autem quis subitò furem percutere, non soJùm quando actualiter rapit, sed etiam quando adhuc incoepta invasio et defensio continuatur; ut si fur cum bonis ablatis fugiat, et monitus ac perterrefactus nolit sistere ac bona ablata dimittere, nec sit spes alià við recuperandi ea quàm telo aut sagittà eum occidendo, antequàm se recipiat in locum tutum, aut rem occultet. Quia scilicet toto illo tempore censetur esse in flagranti ac vim inferre, quam proinde alià vi repellere licet, nisi tunc rem ablatam dimittat. Quando verò jam se recepit in locum tutum aut furtum occultavit, tune nequit dominus ei vim inferre, nec ablata propria

auctoritate repetere. Quia jam cessavit aggredi, nec est amplius invasor, sed solùm iniquus detentor. Natura autem et jura non permittunt percussionem illius à privatâ personâ factam, ne scilicet innumeris cædibus, ac inconvenientibus aperiretur via, si unicuique liceret sibi facere justitiam. Et iste fur tunc habet jus ut ablata non auferantur ab eo per vim, quam proindè a'ià vi repellere potest, sed solummodò per viam juridicam.

Hinc meritò Innocentius papa XI damnavit hanc propositionem: Non solum licitum est defendere, defensione occisiva, quæ actu possidemus, sed etiam ad quæ jus inchoatum habemus, et quæ nos possessuros speramus. Item damnavit aliam huic affinem solùmque ab eà tanquàm particularem à communi, differentem, nempe Licitum est tam hæredi quàm legatario, injustè impedientem ne vel hæreditas adeatur, vel legata solvantur, se taliter defendere, sicut et jus habenti ad cathedram vel præbendam, contra eorum possessionem injustè impedientem.

Ratio hujus pontificiæ condemnationis, et discrimen Irarum propositionum à nostrâ conclusione, consistit in hoc Primò, quia id esset prævenire invasorem, quod nullatenùs licet: secùs verò quando actualiter fur rapit bona jam possessa. Secundò, hic actus occisivus minimè est defensivus ex se, nempe repulsivus illius actionis impedientis ea ad quæ jus habemus, sed solùm directè et per se ordinatus ad occisionem illius, tanquàm medium intentum ad propriam defensionem: secùs verò contingit in occisione furis, quæ solùm per accidens sequitur defendendo bona possessa. Tertiò tandem, quia alia suppetit via ad jus suum obtinendum, nec occidendo impedientes, servatur justum moderamen, utpote qui non sunt proximè auferentes rem, sed solùm ita remotè ut vix moraliter possit contingere casus, in quo aliud remedium adhiberi non valeat ad futurum illud damnum vitandum. Cùm enim intercedat ordinariè aliqua diuturnitas temporis, novæ semper provenire possunt circumstantia, et via aperiri ad impedimentum illud repellendum aliter quàm per occisionem injustè invadentis: secùs verò in casu nostre conclusionis dùm fur bona rapit. Unde conclusio nostra inde roboratur magis, sicut et ex hàc propositione jam allatâ, nempe: Regulariter possum occidere furem pro conservatione unius aurei. Ubi pontifex solùm prohibet occisionem furis pro parvâ ablatione; et consequenter non putavi esse licitum pro conservanda aut recuperandâ re maximi momenti, servatis debitis conditionibus supra positis. Imò in duabus propositionibus allatis, videntur damnati, qui Bon ponebant discrimen inter ea quæ actu possidemus, et illa ad quæ solùm jus habemus, quantùm ad illorum defensionem etiam cum occisione alterius.

§ 4. Utrùm pro defensione honoris et famæ licitum sit calumniatorem occidere.

Præ horrore, fateor, decidit calamus, tremunt manus, viscera commoventur, dùm considero opinionum portenta execratione digna, quibus novelli probabilitatum patroni istud strictissimum de non occidendo

præceptum, laxare in hac parte moliuntur. Satius foret horrenfas has assertiones, Vaticano fulmine percussas, æterno oblivionis tumulo consepelire quàm eas referre et refellere.

Quidam enim docuerunt licere calumniatorem occidere, etiam ante injuriæ illationem, quando scilicet id decrevit aut comminatus est facere, quod satis superque refellitur ex dictis supra nempe quòd etiam ad necessariam vitæ defensionem, nullatenùs licitum est prævenire injustum aggressorem. In casu enim determinationis et comminationis calumniæ spargendæ, quæ fortassis non inferetur, nondùm est aggressor, neque calumniator, nec desunt alia media licita ad famam conservandam et defendendam cum moderamine. Unde Alexander papa VII hanc damnavit propositionem Est licitum religioso, vel clerico calumniatorem, de se, vel de suå religione gravia crimina spargere minantem, occidere, quando alius modus defendendi non suppetit, uti suppetere non videtur, si calumniator sit paratus, vel ipsi religioso, vel ejus religioni publicè et coram gravissimis viris prædicta crimina impingere, nisi occidatur. Quidam ex ipsis docent licitum esse occidere calumniatorem aut injuriantem, etiam post injuriam jam irrogatam; ut si vir nobilis, fuste vel alapâ percussus, ad cam abstergendam, illum cessantem et se reparantem repercutiat. Et à fortiori licitum esse docent calumniatorem et dehonorantera occidere in ipso conflictu, dùm scilicet jam physicè et actu in alicujus personam inferre nititur injuriam. Contra quos

Dico non esse licitum alicui honorem et famam defendendo, actualiter et physicè suam personam dehonorantem aut calumniantem occidere. Nullumque dari casum quo pro solius famæ et honoris defensione præcisè, liceat adversarium occidere.

Prob. 1°: Non est licitum se defendendo excedere moderamen inculpata tutela. Sed qui defendendo honorem et famam, occidit adversarium, illud longè latèque excedit. Ergo peccat et censendus est homicida. Prob. min.: Istud moderamen consistit in hoc quòd lacessitus non utatur majori violentiâ quàm op::s fuerit ad vim repellendam, nec per se loquendo potentioribus armis utatur, ut supra ostensum est. Sed qui occidit dehonorantem se et calumniantem, utitur majori vi quàm oporteat, ac potentioribus armis. Ergo. Prob. minor. Iste adversarius non impetit alium vi et armis, ut suppono, sed verbis duntaxat et injuriis; neque tendit ad vitam alteri auferendam, solùmque vult illum dehonorare. Ergo si propter hoc præcisè armis impetatur et occidatur, ei sine dubio major vis infertur quàm oporteat, cùm sufficiant verba, scripta, probationes contrariæ ad injuriam illam verbis retundendam, nec desint alia media, præter adversarii occisionem, ad vitandum aut reparandum honoris et famæ damnum, scilicet per testes, per viam juris, per satisfactionem petendam, et per alia licita, magisque efficacia. Non enim amissio illa famæ et honoris est malum irreparabile, sicut amissio vitæ et bonorum quandoque, sed resarciri potest interventų

amicorum aut judicis cogentis adversarium ad se retractandum, ac satisfaciendum.

Noc dici potest, quòd per juris remedia aliasque bujusmodi vias, honor læsus apud homines non censetur sufficienter reintegrari, sed solummodò per adversarii occisionem. Contra est, quia apud homines probos, hæc media satis superque sufficiunt, qui juxta rationem rectam et secundùm legem Dei de vero honore judicant. De errore autem vulgari et de improbis hominibus, non est multùm curandum; judicant enim secundùm leges diaboli, qui, ut dicitur Joan. 8, Homicida erat ab initio, et qui ut damnabilem vindictam ex tartareâ ejus officina prodeuntem foveret ac ampliaret, honorificam, speciosamque hujusmodi sanguinariam defensionem exhibuit, ut sic homines feris assimilaret, mundumque tam animarum quàm corporum cardibus repleret.

Confirmatur, simulque adversariorum fundamentum destruitur: quamvis enim honor et fama sint bona præstantiora divitiis et facultatibus, dato etiam quòd ipsâ vità sint potiora, tamen quoad propositum spectat, in hoc differunt, quòd occisio injusti aggressoris potest esse medium necessarium hic et nunc ad conservandam vitam invasi et per accidens consequi, quando scilicet nulla alia suppetit via idemque dicendum de furis occisione. Honor verò et fama aliter defendi ac resarciri possunt, et nunquàm occisio adversarii potest esse medium necessarium ac convcniens ad hoc præstandum. Ideò enim infamatus illum occidit, non ut ab illo recipiat satisfactionem, ac recuperet honorem ablatum, cùm ex ejus morte hoc reddatur impossibile, sed duntaxat ut recuperet alium honorem de novo advenientem ex judicio hominum insensatorum, qui inde generosum ac fortem existimabunt, eò quòd valeat injurias vindicare; falsoque co honore vindictae putat se compensare honorem ablatum, quem potuisset reparare, si non reduxisset conviciantem in statum impossibilitatis satisfaciendi, illum occidendo.

Inde non defendit tunc honorem, nec recuperat ablatum, sed vindictam solummodò exercet truculentam, ex quâ magis infamatur; eò quòd tunc ejus percussio ac dehonoratio reddatur publica et ad omnium aures perveniat, nec inde probantur esse falsa et injusta convicia ipsi illata que evulgantur, sed tanLam quòd ea impatienti ac iniquo animo tulerit. Sæpè autem iniquo animo feruntur et ea quæ verè justèque sunt dicta, et veritas odium et indignationem quandoque parit. Confirmatur tandem. Si enim honoris et fame defensio esset de jure naturali, sicut et defensio vitæ ac bonorum, æquè clericis, religiosis, plebeis, et omnibus competeret; atqui, non esse licitum his occidere adversarium pro defensione honoris et fam, sed nobilibus tantùm, docent ipsimet adversarii, ut mox ostensuri sumus; ergo, etc. Hinc meritò Innocentius papa XI hanc propositionem damnavit : Fas est viro honorato occidere invasorem qui nititur calumiam inferre, si aliter hæc ignominia vitari nequeat. Idem quoque dicendum, si quis impingat alapam, vel

?

fuste percutiat, et post alapam impactam, vel ictum (ustis, fugit. Hinc etiam infertur non esse licitum viro nobili, à fortiori nec aliis insequi et ex intervallo repercutere adversarium recedentem et fugientem post illatam injuriam, prout declaravit pontifex, et rationes à nobis mox allata demonstrant : quia etiam uon est ampliùs defensio, sed vindicta, quæ auctoritate privatâ semper est illicita, perinde ac si quis tibi manum abscidisset, eumque postea impeteres ac ejus manum abscinderes. Nec eadem est ratio de fure dùm fugit et nondùm se recepit in locum tutum : adhuc enim censetur aggressor, quia secum defert rem ablatam, que extat in specie et in individuo, eamque recuperare possum insequendo ac percutiendo. Qui verò ab alio recepit alapam aut dehonoratus fuit, illum insequendo et percutiendo nihil recuperare potest, vulnus enim acceptum remanet et honor ablatus non reparatur. Consistebat enim in illå æstimationis notâ, quam offensor debebat exhibere, quam quidem non exhibet percussus, et multò minùs occisus. Tandem intenditur tunc directè occisio offensoris, tanquàm utilis ad acquirendum honorem equivalentemper vindictam damnabilem. Ex quo colligitur hæc et alia errorum portenta processisse vel ex neglectu doctrinæ solida D. Thomæ, vel ex contrario huic principio, videlicet nunquàm licere persona private intendere directè invasionem aggressoris ob suam defensionem. § 5. An ad salvandum honorem puellæ gravida, licent abortum procurare; et an licitum sit feminæ suam pudicitiam defendere etiam cum occisione aggressoris.

Incipiendo à primo casu, probabilistæ quidam asserunt id licere quando fœtus nondùm est animatus: contra quos stant communiter auctores, cum quibus

Dico, quòd sive foetus fuerit animatus sive non, minimè licet abortum procurare, etiamsi aliter puellæ infamia, aut mors ab extrinseco solùm proventura, vitari nequeat. Prob. conclusio. Non enim sunt facienda mala, ut eveniant bona; sed abortus fœtùs etiam inanimati est ita de se extrinsecè malus, ut in nullo prorsùs casu licitum sit eum directè et ex intentione procurare, non minùs, imò magis quàm pollutionem voluntariam, aut sterilitatis potionem, ut supra ostensum est. Ergo ad salvandum puellæ gravidæ famam et vitam, nullatenùs licitus esse potest et cohonestari aliàs pari modo foret licitum reo, propter delietum cujus habet testes, ad mortem damnando, eos interficere, ut mortem evadat: foetus enim non aliud damnum infert matri, quàm innocenter prodendo ac testificando illius peccatum.

Dices primò, fœtum esse aggressoren vitæ et famæ matris, quae nequit aliter se tueri, nisi per ejus occisionem in his circumstantiis. Contra est primò, quia fœtus nullatenus est aggressor injustus, neque ullo nedo invadit; ergo adversarium fundamentum est falsum. Prob. antecedens. Non enim voluntariè aut liberà sua actione ac per se matri nocet, sed necessarià et naturali sequelà duntaxat est occasio qued parentes cognoscant cjus delictum, per hoc præcisè

quòd sit repositus in tali loco, nempe in illius utero. Ergo non ex suâ culpà, sed eorum solummodò qui eum ibi reposuerunt, provenit matris nocumentum, quod proinde totum sibi imputare debet, non verò innocenti. Contra secundò, quia non minùs, imò magis foetus animatus posset dici aggressor et occidi ac foetus inanimatus: ergo non est aggressor. Prob, antecedens, quia fœtus animatus non minùs est occasio infamiæ aut necis puellæ, cùm non minùs, imò magis ejus uterum tumefaciat, delictum parentibus ac cæteris manifestet, indeque infamia aut mors illius sequatur. Ergo, etc.

Dices secundò, è duobus malis, minus est eligendum, quando alterutrum vitari non potest; sed quando fœtus nondùm est animatus, procurare ejus abortum, est minus malum quàm infamia vel mors pucllar, supposito quòd tale ejus nocumentum sit inevitabile. Ergo, elc.

Contra primò, quia ex hoc sequerentur plura inconvenientia. Nam majus malum est occidere hominem, quàm perdere bona. Ergo non esset licitum occidere furem etiam nocturnum ; quod tamen constat esse falsum. Sicut enim illa mors furis ei imputatur ex eo quòd voluntariè et ex culpâ suà huic periculo se exposuerit, ita in nostro casu infamia et mors puelle est illi imputanda ob eamdem rationem. Contra secundò, quia minus videtur malum quòd fœtus etiam animatus pereat, quàm quòd sanctimonialis interficiatur et infametur, simulque et totum monasterium; quòd parentes occidant complicem, digladientur, aliaque mala oriantur : quod tamen non est licitum. Unde esto quòd abortus posset esse minus malum per comparationem ad personas particulares, non tamen per comparationem ad bonum commune speciei hominum, quorum propagatio multùm læderetur ex hoc, si foret licitum.

Dices tertiò, quòd quando fœtus non est animatus, nulli prorsùs fit injuria, cùm illius non sit capax, benè tamen quando est animatus. Ergo, etc. Contra, quia semper fit injuria naturæ et speciei ac communitati humane; natura enim tune frustratur suo fine: non enim concessit homini facultatem effusionis seminis extra actum conjugalem, et multò minùs ejectionem foetus, quia etiam bestiæ fœtus expectant, et quantum possunt, conservant. Hinc meritò lunocentius papa XI hanc propositionem damnavit : Licet procurare abortum ante animationem fœtùs, ne puella deprekensa gravida occidatur, aut infametur.

Dico secundò pro alterius casûs resolutione feminam defendendo suam castitatem licitè posse occidere aggressorem, si alia via non suppetat. Ita communiter sentiunt auctores (1).

(1) Plures qui negant licitum esse occidere invasorem in bonis fortunæ, idem tenent de invasore pud citize; nam pudicitia considerari potest, vel sub rcspectu virtutis, vel sub respectu fortunæ, honoris, integritatis carnis; in quantum refertur ad virtutem, non potest ab invità auferri et ipsa violentia horrorem injicit qui removet periculum consensus interni ; in quantum verò refertur ad bonum fortunæ, etc.,

Probatur, quia femina tunc in re tanti momenti utitur jure suo, vim vi repellendo, non minùs quàm in defensione suorum membrorum, facultatum, et bonorum, quæ virtuti castitatis sunt postponenda. Imò ad hanc defensionem tenetur, si cognoscat sibi imminere probabile periculum consensus in peccatum ; quod in re tam lubricâ videtur esse timendum. Tunc enim saluti suæ spirituali magis providere debet quàm vitæ aggressoris; ita tamen ut non intendat directè occidere illum, sed se defendere, etiamsi prævideat ex ea defensione mortem illius sequi posse. In hâc enim castitatis defensione, sicut et vitæ ac bonorum, unde mulier debet uti moderamine inculpatæ tutelæ, priùs fugere debet, si possit, aut clamare, contra niti, resistere, percutere aggressorem, etc. Quòd si haec non sufficiant, nec possit aggressorem repellere aut occidere, nullo modo debet cooperari ad hanc actionem, accommodando corpus suum, seque compo nendo ad turpem congressum. Item tenetur motu corporis, pedibus manibusque, aliove motu illum impedire. Nec potest quicta remanere ac passivè se habere, id est, absque substractione positivà sui corporis aut aliquo motu huic actui contrario, sed debet quantùm potest, membrum et semen virile non recipere, continuò se agitando, retrahendo, stringendo crura, adversarium mordendo, etc. Ratio est, quia illa requies non censetur resistentia, sed cooperatio, qualis esse potest ad turpem congressum ex parte feminæ, quæ merè passivè se habet ad copulam. Hinc aliqui putant rarò in praxi contingere feminam in nostro casu violari absque ullâ suâ culpâ : quia rarissimum est quòd sic resistendo, non possit copulam impedire præsertim si fuerit virgo aut arcta. Sed ob metum, aut ob animi imbecillitatem, quandoque etiam latentis lasciviæ affectum invita succumbit. Tandem, si femina firmissimum habeat propositum non consentiendi tune delectationi veneree, se Dei adjutorio cum fiduciâ committendo, nec timeat quòd sit probabile periculum consensus, licitum erit illi non occidere invasorem, sed se defendendo citra occisionem, ac resistendo quantùm poterit, involuntariè pati integritatis amissionem corporalem, ne ille jacturam vitæ et salutis æternæ faciat.

§ 6. Utrùm ad proxini vitam, aut pudicitiam, aut bona defendendum, licitum sit occidere injustum in

vasorem.

Dico 1° licitum esse personæ privată, cum moderaest ordinis vitâ inferioris, quapropter non debet servari cun invasione occisoris. Hine S. Augustinus lib. 4 de libero Arb. cap. 3, profitetur se non invenire quo pacto defendere posset eos qui interficerent invasorem pudicitiæ. Hæc nobis speculativè verisimiliora videntur, sed in praxi ponderandum est periculum peccati in quo quis ob suam fragilitatem conjicitur per illam violentiam externam; adest quidem, præter mortem invasoris, aliud medium vitandi offensam Dei, quod est in gratiâ; sed cùm illud medium, quod plerùmque supponit satis eximiam animi fortitudinem, sit observatu difficile, non facilè damnandus foret qui suam pudicitiam tueretur per vim quæ etiam impelleret aggressorem in vitæ discrimen.

(EDIT.)

« VorigeDoorgaan »