Pagina-afbeeldingen
PDF

tionem eficere, qt;ae formaliter sit sui defensio, et sit tantùm materialiter alterius occisio; seu debet esse sui defensio tam physicè, quàm moraliter, eò quòd per eam actionem intendatur sui defensio. Actiones autem humanæ desumunt speciem moralem ab eo quod intenditur; occisio verò invadentis physicè tantùm, eò quòd nullatenùs intendatur, nec proinde peccaminosa sit, licet praevisa et præcognita, ut non volita et fortuita, nec approbata, sed permissa tantùm, et tolerata materialiter; ita ut in hoc moraliter non agat, sed eam patiatur invitus, solùmque contingat occisio aggressoris ex necessitate, quia non vult desistere ab aggrediendo, et invasus nequit aliâ viâ propriam vitam conservare. Propterea non omittit suam defensionem, nec tenetur ab eâ cessare, etiamsi prævideat inde necem aggressoris eventuram præter intentionem, quia cæteris paribus plus tenetur vitæ propriæ, quàm alienæ consulere. Neque hoc erit in praxi difficile : sicut enim sui defensio est distincta ab occisione invasoris, et sine hàc dari potest, ita etiam sine illâ intendi ab invaso, nec est certus quòd ictus vibratus sit lethalis, et quòd inde alterius mors sit secutura, toto tempore antecedente mortem aggressoris. Inflicto verò vulnere lethali, et jam secutâ ejus morte, potest invasns ita suam mentem rectificare, ut non eam approbet, sed tantùm suam defensionem, et de illâ solà gaudeat. Sicut eadem Christi crucifixio, ex parte Jud;eorum considerata, impia et detestanda erat : ex parte verò Christi patientis, sancta et approbata. Ecce solidissimum doctrinæ Thomisticæ principium et fundamentum contra quod nullatenùs prævalebunt omnes adversarii ejus. § 1. Utrùm defendendo propriam vitam, liceat injustum aggressorem in ipso conflictu occidere servatis conditionibus allegatis.

I{espondeo affirmativè cum D. Thomâ et aliis commu.iter, et habetur nostra conclusio Exodi 22, quem locum refert D. Thomas hic in Sed contra, cum D. Augustini expositione. Ilabetur etiam in jure canonico extra de homicidio can. Significâsti, et can. Interfecisti. Item dist. M, can. 7, et dist. 85, can. Consentire. Item causà 1 1, qu;est. 5, can. Qui consentit, causâ 25, q. 5, can. De occidendis. Item tit. de sent. excom., can. Si verò. ltem ex concilio Wiennensi, caus. Si furiosus, in quibus juribus asseritur quòd vim vi repellere, omnia jura permittunt, dummodò id fiat cum moderamine inculpatæ tutelæ, non ad sumendam vindictam, sed ad propulsandam injuriam. ldem colligitur ex jure civili ff. de vi armatà. De Just. et Jure L. Ut vim. De Injuriis L. Injuriarum. Ad legem Aquiliam L. Etsi, et L. Itaque.

Probatur conclusio, quia, ut ait D. Thomas, actus quo intenditur vitæ propriæ conservatio, non habet rationem illiciti, cùm jus naturale dictet licitum esse unicuique conservare vitam propriam, quantùm potest cmni modo licito et nccessario, et secundùm jura, vim vi repellere, licet cum moderamine inculpatæ tutelæ. Neque est nccessarium ad salutcm, ut homo actum il

lum prætermittat, et à sui nccessariâ defensione abstineat, ad evadendam occisionem alterius, quia plus tenetur liomo vitæ suæ providere quàm alienæ. Confirmatur, quia aliàs jus naturæ esset occasio iniquitatis, et esset melior conditio hominum iniquorum quàm bonorum. Tunc enim quique pessimi justos invaderent, spoliarent et occiderent, scientes se tunc non posse licitè ab eis interfici. Igitur jure naturæ unicuique licitum est se defendendo cum moderamine, occidere quemcumque aggressorem injustum etiam solüm materialiter; qui etiamsi invadendo non peccet, cùm tamen realiter damnum indebitum, aut saltem modo indebito alteri inferat, habet invasus jus se contra ipsum defendendi, etiam cum ejus occisione, si nequeat aliter se tueri; præcisè enim comparando vitam unius cum vitâ alterius unusquisque præferre potest vitam propriam vitæ alteriiis personæ privatæ. Imò etiamsi invasus dederit causam aggressionis ex suâ culpâ, adhuc potest se defendendo cum moderamine occidere aggressorem, quando non suppetit ipsi alia via conservandi vitam suam. Quamvis enim iste aliâs peccaverit, feceritque huic personæ privatæ injuriam, cùm tamen aggressor sit injustus, eò quòd careat jure et auctoritate ipsum puniendi et occidendi, scd hoc sit reservatum personæ publicæ, habet jus conservandi vitam suam, etiam cum occisione illius. Hoc enim jus non fundatur in eo quòd quis non suâ culpâ invadatur, sed in eo quòd injustè à privalà quâcumque personà impetatur. Hinc adulter deprehensus in flagranti et invasus à marito, potest licitè se cum moderamine defendere etiam cum ipsius occisione. Jd etiam licitum est ei qui invaditur ab eo quem injuriis lacessivit : non enim justè possunt hujusmodi per. sonæ se vindicare hoc modo, sed tantùm eam petere et expectare, à personà fungente auctoritate publicâ, Nihilominùs potest invasus qui moraliter certus est se esse in statu gratiæ ex motivo charitatis vel alterius virtutis, hoc jure non uti, et velle non conservare vitam suam, ne occidat aggressorem, indeque damnetur, ut supra ostensum est. Si tamen aggressor esset rex, aut alia persona publica reipub. valdè necessaria, aliundè verò invasus foret persona vilis, cujus vita nihil ad bonum publicum confert, non potest illam defendere et conservare, cum occisione illius, sed tenetur tunc mortem potiùs ferre quàm inferre, quia bonum commune præferendum est particulari. Quod etiam magis verificatur, si invasus dederit causam aggressionis ex suâ culpâ. Supposito autem quòd invasus sit innocens, tenetur adhuc pati illam mortem : mon licet tamen alicui tertio, cui nota sit ejus innocentia, tunc juvare principem in occisione istius, nisi fortè videal isium, cùm fugere posset, velle tamen pugnare, et imniinere periculum vitæ principis. Objicitur primò D. Augustinum negàsse nostram; conclusionem, lib. 1 de libero Arbit., cap. 5, et Epist. 154 ad Publicolam. Item plures alios Patres contrarium sensisse. Resp. D. August. nostram communem sententiam expressè docuisse, quæst. 84 in Exodum. ln locis verò allatis, solùm velle non esse licitum pru* cidendo; aut loqui solùm de eo qui absque moderamine ipsum occidit, vel de illis qui ex odio, livore aut vindictâ eum interficiunt. S. Thomas hic, ad M. ait verba Augustini intelligenda esse in eo casu, quo quis intendit occidere hominem, ut seipsum à morte liberet; unde signanter dixit, pro his rebus, in quo designatur intentio. Colligitur etiam hujusmodi expositio ex verbis Augustini ad Publicolam, ubi ait : De occidendis hominibus, ne ab eis quisquam occidatur, non mihi placet consilium, nisi fortè sit miles, aut publicâ functione teneatur, etc. His quippe solùm conceditur directèintendere malefactoris necem tanquàm medium, ut patet ex dietis. Eodemque modo exponendi sunt alii Patres, vel dicendum est eos loqui solùm de con«ilio ac majori perfectione : cùm enim in lege non prohibeatur justa defensio, evangelici tamen consilii est, ab eà abstinendo, patienter injurias ferre, exemplo Christi, qui, sicut agnus coram tondente se obmutunt. Tandem Christianos hortantur ad hanc animi præparationem, ut scilicet sint dispositi, non resistere malo, vel non se defendere, si opus fuerit. Objicitur secundò : Secundùm ordinem charitatis, fedemus præferre salutem spiritualem proximi nostræ vitae corporali. Ergo et nunquam aggressorem occidere. Resp. dist. antecedens. Quando proximus esi in eâ necessitate constitutus ut vita nostra corporalis sit aecessaria ad salutem ejus spiritualem, aliàs eam consequi nequeat, concedo; secùs, nego. In nostro autem casu invasus in nullo est hujus necessitatis, sed solùm iniquæ voluntatis articulo constitutus, cùm ipsemet spontè et ex suà malitià se conjiciat in talepericulum, à qu;o etiam facilè posset se liberare, si se separaret, et invadere desisteret. Illi ergo imputatur mors corporalis et spiritualis, et non se defendenti, qui jure suo utitur. Objicitur tertiò, nullum esse christianum sic occidentem, quem conscientia de peccaio non torqueat, et qui audeat mori sine hujus occisionis confe-sione. Unde poenitentiæ subjicitur, et si fuerit clericus, ab altaris ministerio arcetur, donec ipsi dispensatio Sedis apostolicæ auctoritate concessa fuerit, ex decreto 3oncilii Trident., sess. 14 de Reform., cap. 7, et olim ex eo contrahebatur irregularitas, ut habetur in decreuis, dist. 50, can. De his clericis, ex Nicolao papà, et refertur à D. Thom. hic, ad 3. Resp. quòd dùm quis omninò certus est non excessisse moderamen, nullatenùs debet angi de peccato, nec obligatur ad illius confessionem, nec est pœnitentiæ subjiciendus, etc. Quando autem quis dubitat an debitum moderamen gervaverit et an ex intentione occiderit, vel certus est 'in hoc excessisse, tunc, cùm sit reus in foro conscienti;e, subjicitur confessioni et pœnitentiae. Vix autem contingit ut iræ impetu abreptus, moderationem servet. Irregularitas autem quandoque consequitur actum homicidii, etiamsi sit absque peccato, ut patet in judice qui justè aliquem condemnat ad mortem. Porrò nunc Ecclesia in casu nostro abstulit hujusmodi irregnlaritatein,inconcilio Wiennensi, Clementinà Si furiosus. An autem condiderit jus novum antiquo contra

venire invasorem, ipsum ante vel post conflictum oc- - rium ; an solùm explicaverit et confirmavcrit anti.

quum, volens quòd irregularitas olim imposita fuerat solummodò propter homicidium absque moderamine et illicitè patratum : secùs verò si servetur debitum moderamen, prout nunc etiam decernitur: parùm re fert.

§ 2. U triam liceat futurum aggressorem prævenire.

Ille dicitur futurus aggressor, qui est jam determi. natus et dispositus ad in*adendum, ac in eo proposito permanet, etiamsi nondùm de facto invadat, aut forsam , non aggredietur: prævenire verò in praesenti est inimicum impetere et damnificare antequàm actualiter invadat et noceat. Quando autem post unum actum quem contra me fecit, prævenio alterum, quem prol)abiliter prævideo, ac prudenter timeo esse futurum in meum damnum, non censetur simpliciter, sed tantùm secundum quid præventio. Certum est non esse licitum prævenire eum qui nondùm te invadere et occidero decrevit; scis tamen quòd cras id decernet, vel ex revelatione, vel ex conjecturis humano modo certis, quando habebit notitiam de offensâ quam ei intulisti, attentà ejus naturâ et ingenio prudenter times quòd se vihdicare volet, et te occidere : quia istud periculum est valdè remotum ac incertum; et hic homo tunc est adhuc verè innocens, nec de hoc cogitare coepit, neque ista præventio est propriè defensio, sed vera aggressio formalis, et directè . occisio hominis ordiuata ad propriæ vitæ conservationem.

Difficultas solùm est an liceat prævenire eum qui jam decrevit te occidere, vel aliquid jam fecit ad exequendum tale propositum, ut si paravit arma, venenum, etc., solùmque expectat opportunitatem aggrediendi; an, inquam, medio tempore illo, antequàm invadat et instet tuum damnum, possis licitè illum occidere, etiamsi pro tunc maneat quietus. Affirmant recentiores esse licitum, indeque plures casus particulares justificant. I. Si quis falsis criminibus, apud judicem agat in mortem alterius, neque aliàs sit spes effugii, quàm per mortem talis accusatoris, aut falsorum testium, licitum est illos occidere. ll. Si quis vadit nt solvat canes, aut leonem, aut vocet famulos contra te, qui sine dubio te interficient, licitum tibi est illum prævenire et interficere. III. Si uxor in eodem cubiculo conclusa et in lecto cum marito decumbens deprehendat pugionem sub cervicali, certòque sciat quòd à marito sit occidenda, potest eum præveniendo interficcre dormientem. IV. Si quis in oppidulo vel domo aliquà conc!usus, unde nullum pateat effugium, sed necesse habeat, per manus inimici transire ipsum expcctantis ut occidat : potest il!um prævenire ac interficcre. Dico tamen in nullo ex praedictis casibus, aliisque similibus, et nunquàm licitum esse praevenire et occidere futurum aggressorem, sed solùm licet in actuali conflictu, cum moderatâ defensione illum præter intentionem occidere.

Conclusio nostra colligitur ex D. Thomà liic, art. 7, ubi qu;estionem sub hoc titulo proponit : Utrùm alicui liceat aliquem occidcrc defendendo se ; et rcsponde; af

firmativè, volens per hoc indicare quod occisio illa accidat solùm in conflictu, dùm aliquis aggreditur, actualiter, et defendendo se fortuitò interficiat invadentem. Unde non posuit in titulo hanc formulam : Utrùm liceat aliquem occidere ad sui defensionem, quia potest esse ambigua, an ante vel post conflictum id liceat; nec tam benè explicat, quòd illa occisio potest solùm fieri fortuitò et in ipso conflictu. Idque tanquàm certissimum supponit D. Thomas, dùm citat jura illa, vim vi repellere licet. In quibus decernitur, quòd subitò vis vi est repellenda. In cap. Si verò , de sent. Excom., quod quidem non fit nisi cùm actu et physicè infertur vis, et supponitur tanquàm necessarium ad justam defensionem, ut vis sit illata person;o. Ergo actio quâ quis laedit illum qui adhuc personaliter eum non læsit, nec lædere incoepit, non est defensio, sed aggressio, nec tendit ad propulsandam injuriam, sed ad sumendam vindictam, quod est illicitum. cap. Significásti, 2 de Homicidio. Probatur insuper conclusio : Ut defensio sit licita, debet servari moderamen inculpat* tutelæ. Sed qui occidit insidiantem et solùm parantem arma ad eum aggrediendum, toto tempore medio antequàm aggrediatur, et inferat actualiter damnum, et quo adhuc quietus manet, longè excedit istud moderamen. A fortiori quando solùm decrevit eum interficere, nihilque egit aut agat in ordine ad aggressionem. Ergo id nullatenùs potest esse licitum. Prob. min. : istud moderamen necessariò exigit, et in eo consistit, ut non major adhibeatur violentia et conatus, quàm requiritur et sufficiat ad propulsandam injuriam se defendendo contra invadentem. Atqui iste majorem violentiam infert. Ergo, etc. Prob. minor. ; de facto enim actu aggreditur et occidit alium, qui præsentialiter et actu non ii,vadit, sed solùm id facere deerevit aut comminatus est, vel praeparat tantùm necessaria ad offendendum ; ad quod damnum vitandum et se moderatè defendendum, satis superque esset ut iste etiam apud se decerneret se munire, pararet arma , omniaque necessaria ad se ritè defendendum , quaiido personaliter et actualiter physicè adversarius aget, vel agere incipiet, ac invadet. Ergo, etc. Confirmatur. Voluntas et propositum aliquem damnificandi non est ipsa damnificatio. Item sola præparatio armorum ad aliquem laedendum, non est vis et laesio illata; et adhuc ista voluntas mutari potest, et praeparatio arinorum, non sortiri suum effectum. £rgo ex hoc, non censetur aliquis vim pati, ut possit vi et occisione istius eam repellere, sed tantùm dùm physicè ab eo invaditur; nam ante conflictum non debet dici propriè aggressor neque ante potest aliiis eum occidere ad vitam suam defendend;im , cù:n defensio il!a debcat esse ad repellendam offe:;sani illatam, et non ad rcpcllendam futuram, quia defensio respicit offe;isam tanquàm correlativum, proindeque cùm sit in actu, etiam offensa debet esse physica praesens et in actu secundo illata. Aliàs actu defendens seipsum, non defenderet se ab offendente, sed à se pr;eparante ad oiie,.ucuIum, ei a- uo 111a esset polius aggressio quàiu

defensio. Qnare licet defensio non sit ad offensam factam et completam, est tamen in ordine ad offensam incoeptam : offensio autem non dicitur incoepta, nisi dùm persona in se aut in bonis suis offenditur. Nec tamen propterea volumus quòd invadendus debeat quietus ac immotus expectare, quod inimicus eum aggrediendo graviter læserit ac vulneraverit antequàm se defendat gladiumque distringat, etc. Imò debet quantùm potest se tueri et impedire ne vulnus ab eo recipiat, et dùm videt illum accedentem ct in procinctn paratum et determinatum ad lædendum, ipse quoque distringat ensem, et pugnet propulsando offensam, et defendendo vitam suam etiam cum occisione aggressoris, si aliter nequeat eam conservare. Sed tantùm volumus quòd ante conflictum actualem non liceat eum prævenire lædendo, sed duntaxat se determinando a,l justam defensionem, parandoque arma aliaque neccssaria ad illam: ita ut defensio offensioni proportionctur, sitque solùm virtualis, si suum correlativum fuerit tantùm virtuale. Hinc justificari nequeunt casus particulares quos tanquàm licitos, recentiores in exemplis mox relatis admittunt; inprimis enim Alexander papa WlI dainnavit istam propositionem : Licet interficere falsum accusatorem, falsos testes, ac etiam judicem à quo iniqua certò imminet sententia, si aliâ viâ non potest innocens damnum evitare. Et meritò, quia pestilens hæc doctrima innumeris caedil)us viam aperit; cùm enim in omnibus ferè litibus homines facilè credant se injustè opprimi et injustitiam pati, dùm condemnantur; nunquàm accusatores, testes et judices, possent esse securi, si liceret litiganti, qui causâ casurus est ad justam sui defensionem eos occidere. Adde quòd occidero istos non est medium per se ordinatum ad eam injuriam repellendam; nam iste occisoi tunc extremo supplicio ob hoc facinus puniretur; unde solùm potest se juris ordine defendere. Ex quo patet primum casuum allatum esse illicitum. In dainnatione autem hujus casùs, damnantur pariter alii tres, et omnes similes de præventione inimici. Nam falsus accusator, et falsi te. stes, jam aliquid egerunt adversùs accusauim, illum accusando et testificando apud judicem, et judex ipse processum fecit ; sicque omnes isti incoeperunt euim laedere ac injustè invadere. Ergo sumimus pontifex definivit non esse licitum prævenire et occidere ini.nicum, etiamsi incoeperit aliquid agere ad aggredieudum. Tandem post illatam injuriam, et quaiido aggressio omninò cessavit recedente aggressore, non est licitum eum persequi, propriâque auctoritate lædere : jam enim non foret defensio licita, sed aggressio, et præteritae injuriæ vindicatio ac punitio, quæ tunc ad judicem duntaxat pertinet. Solidissima D. Thomæ doctrina supra explicata (nempe quòd occisio malefactoris et injusti aggressoris, nequit licitè à personà privatâ unquàm intendi tanquàm medium volitum ad propriæ vitæ conservationem et sui defensionem) istoruin errorum monstra penitùs elidit. Qua enim aut pr;cveniendo, aut postea persequendo, occidit injustum aggressorem extra conflictum actualem direclè vult ac

intendit ejus occisionem, eamque tanquàm medium ordinat ad vitam suam conservandam.

§ 3. Utrium liceat propria bona temporalia defendendo, eorum raptorem interficere.

Dico id esse licitum, si fuerint bona magni momenti, si nullâ aliâ viâ recuperari valeant, si occisio furis fiat subitò, et cum moderamine inculpatæ tulelæ, neque à defendente directè intendatur. Ita D. Thomas 'hic et coiumuniuer auctores. Probat D. Thoiuas in Sed :ontra ex illo Exodi 22: Si effringems fur domum, sive suffodiens inventus fuerit, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Ex quo D. Thomas infert quòd cùm id sit licitum, multò magis licebit defendere propriam vitam cum occisione aggressoris, quàm proprian. domum. Supponit igitur hujusmodi verba Exodi iua esse intelligenda, ut pro domùs defeusione liceat furem occidere. Dices ibi sermonem esse duntaxat de fure nocturno; statim enim additur : Quòd si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur, fortè quia fur nocturnus præsumitur venire etiam ad occidendum; secùs verò fur diurnus, sed solùm ad rapiendum. Ergo ob solam bonorum spoliationem non licet furem occidere. Contra est, quia ista lex judicialis condemnat furis occisorem in foro externo, i.on absolutè, seu iu casu quo aliter possit quis defendere ac recuperare bona sua; praesumitur enim quòd fur diurnus ordimariè repelli potest absque occisione, sive advocando cives ad auxilium; sive quia potest deprehendi aut recognosci, et bona quæ aufert in judicio repeti possunt ac recuperari, ac proinde ipsum occidens censetur ordinariè excedere moderamen. Atverò occisor furis nocturni ordinariè excusatur, quia nec tam facilè ac securè repelli potest, nec tam distinctè agnosci, ut rem ab eo ablatam dominus in judicio repetere va!eat; iioctu enim ablata suiit ferè irrecuperabilia. In foro tamen conscientiæ interfector furis nocturui reus erit hoinicidii si reverà aliâ viâ poteral sibi cavere, et moderamen excesserit: et inlerfector furis diurni innocens erit in casu quo non potuit aliter bona sua defendere, etiam cum moderamine. Idem D. Thomas in eodem art. 7, ad 1, exponens hæc verba D. August., lib. 1 de lib. Arbit. : Quomodò apud divinam providentiam à peccato liberi sunt, qui pro iis rebus quas contemni oportet, humanâ cæde polluti siint? resp. intelligenda esse in eo casu quo quis intendit se defendendo occidere hominem. Ergo censet D. Thomas licituiu esse pro his rebus, quas contemni oportet, ut sunt bona temporalia, licitam esse occisionem, modò non intendatur, et servenlur conditiones jam allatæ. Prob. 2* nostra conclus. ex can. Olim de Restit. spol. et cap. 2 de Iloinicilio; ex cap. Dilecto, de sent. Excoinmun. Item ex jure civili 1. Furem, dig. ad legem Corneliam de Siccariis, I. 4, dig. ad legem Aquiliam. Et ex Cicerone orat. pro Milon». Dices: hi can. Interfecisti, extra 2 de Ilomicidio, si interfecisti, te tuaque liberando, non peccâsti; ergo id

tantùm est iicitum quando fur venit armatus et cum periculo personæ bona rapit; secùs verò ob solaum bomorum conservationem. Contra est. Nam juxta Cajetanum, illa verba te, tuaque, licet ponantur copulative, intelligenda tamen sunt disju:ictivè : alioquin non sufficeret ut invasorem occidere posset, solum motivuim liberandi te, vitamque conservandi, nisi simul tui.c interveniret etiam necessitas liberandi tua bona. Aut frustra additum fuisse tuaque cùm sola necessitas defendendi vitam excuset ab liomicidio; aut si praecisa necessitas defendendi bona non excuset propter copulationem, nec etiam præcisè necessitas liberandi personam excusabit. ldeò autem pontifex hoc modo loquitur quia in casu de quo consultus fuerat, necesse erat, res, et persouam simul liberare, solùmque voluit damnare occisionem furis, quaudo absque illà deprehendi poterat, aut bonâ recuperari. Prob. 5" ralione. Bona fortunæ sunt adminicula vitæ et virtutis, mediaque ordinata ad ejus conservationem, et necessaria, non solùm præcisè ut vivamus, sed etiam ut convenienter vivamus. Ergo sicut licitum est vitam tueri, ita et hæc bona. Alioquin daretur ansa et occasio furibus et latronibus viros probos spoliandi bonis, nihilque ab illis esset tutum, si defensio necessaria non possit opponi. Ilàc autem semcl concessâ, concedi etiam censetur occisio furis per accidens et præter intentionem, sine quà sæpè nequeunt etiam cum moderamiue defendi, idque conceditur omnibus etiam clericis ac religiosis, ut colligitur ex can. Dilecto de sent. excomm. quibus sicut et aliis pontifex in hàc bonorum defensione applicat istud juris axioma, vim vi repellere licet (1). (1) Huic sententiæ suffragantur plurimi theologi maximi ponderis; non paucos tamen reperimus qui contrariam propugnent. Fagiianus, vir in jure caiionico peritissimus, re mature discussâ sub vario respectu, sic concludit . Quidquid sit de jure civili, certè secundum canones in [vro salten pœniientiuli et quoad Deum absolute credimus non posse luicum sine peccato occidere spoliatorem secuNdum cowwUNEM cANÖNist x RUM sENTENTIAM. T. 3 de Ilomicilio, cap. Interfecisti, m. 22. lta IBilluart diss. 10 de Justitia, art. 6; I'äluzzi, Th. in quiutum Decalogi praeceplum, cap. 3, n. 1 1 ; Collet, 1. 6, p. 201, el multi alii tum veteres, tum recentiores. Hoc probant 1° auctoritate SS. Patrum qui nedùm permittant occisionem raptoris l)ouoruni fortunæ, vix et summâ difficultate explicari potest an iliud coucedanl contra invasorem vitæ; itein SS. Pontificum, quorum textus reperiuntur in jure canonico; hæc testimoiiia reperiuntur apud Patuzzi, n. 12, 13, 14. 2° Ratione. Cùm præceptum non occidendi sit gravissimi momenti et valdè generale, admittere non debet exceptionem uisi firmà ratione fundetur et legitiiua compensatione; at hic non habemus rationcm illam sufficientem, legitiinam eoimpensationem, iuoJeramen inculpata: tulel;e; mam illud moderamen non supponit solummodò injustam iuvasionem,sed iiisuper aliquam proportioiiem inter l)on;iin servandum ei mediuin quod ad id assuruitur; non datur illa proportio inter bonum temporale et vitam, qua: est ordinis certè præstantioris; unde aiebat Fagnamus loco ciialo : Non servatur hoc moderainen si tu aufers mi.i bona, et ego auferam tibi vitam ; nam injuria corporalis major est reali, n. 19. Igitur qui furem occidit sola bona fortunæ eripere molieatem, majus malum illi infert eo quod vitare studet. 5" Pravis consectariis quæ ex coiitrariâ opinioiie deduc reutur; inde legitime concluDices : Secuudùm ordinem charitatis, plus tenemur diligere vitam proximi, quàm nostra bona; ergo et eam illis præferre, etc. Contra est, quia, ut rectè ait Cajetanus, cuilibet imminet cura rerum suarum in ordine præcipuè ad virtutem; non autem cura alienæ vit;e, nisi in casu necessitatis. Constat autem, quòd plus tenetur quis providentiam habere eorum quorum cura sibi imminet simpliciter et absolutè, quàm eorum quoruiu cura sibi imminet, nisi in casu necessitatis. Idque manifestatur ex iis quæ docentur, 2-2, q. 55, art. 8, nempe quòd non tenetur homo ex charitate singulos proximos in speciali diligere. Si ergo non teneor absolutè invasorem in speciali diligere, sequitur quòd nulla sit mihi commissa cura de illius vitâ : è contra verò constat quòd debeo habere curam de adminiculis vitæ meæ et virtutum. Igitur ille ordo charitatis non me obligat, nisi quando proximus est in urgentissimâ necessitate perdendi vitam, nec potest ipsemet ab eâ se liberare, et quando extremè indiget meis bonis; quod minimè contingit in proposito cùm invasor spontè seipsum ponat in eo casu et periculo, possetque se liberare ac conservare vitam cessando ab injuriâ inferendà; nec tantis bonis meis indiget, sed ex suà malitià et rapacitate vult ea occupare, meque redigit ad illius occisionem, cùm non possim aliter ea liberare ac moderatè defendere. Et certè cùm ob hanc

deretur illum qui iiijuriam gravem passus est, posse etiam post longum tempus fureum occidere qui rem in loco tuto posuit, si non alia sit via rem recuperandi ; imò vix ulla dari polest ratio cur non liceret occidere illum qui obsistit ut habeamus bonum ad quod habemus jus inchoatum, v. g., ad ha:reditatem; h;ec autem et alia istius modi quantùm perturbarent societatem nemo no:i videt. Concludendum igitur foret non licere in statu saltem civili sua bonâ sic «lefendere. Auctoritas publica supplet defensionem privatorum, et sic simul coercentur latrones et ser.atur ordo publicus; quòd si aliquando illud medium sit insufficiens ad vitandum damnum, hoc fit per accideiis, nec ideò induci debet principium periculosum. Extra statum civilem, et ubi nulla subest auctoritas pubiica quæ tueatur privatos, aliter probal;iliter dicendum foret; hæc defensio forsitan necessaria esset ad servanda hona et coliibendam audaciam malorum. lHiiic societates quæ nullum st;perius tribi mal agnoscunt bellum justè gerunt adversùs alias gentes à quil)us l;esæ sunt in bonis temporalibus. Adversarii opponunt 1° :xioma : Vim vi repellere licet ; sed nihil imle in eorum favorem; nam iiecessariò subauditur : ¥1 odo servctur moderamen et legitima proportio; alioquin sequerentur multa qu;e ipsi rejicere coguntiir. Solùm nos ex illo axiomate deducimus posse aliquem vi repellere furem, et si fur ut se expediat et iratus illà defensione vitam invasi impetat, t:imc licebit ei vitam propriam tueri cum alterius occisione, si necesse sit; jain ei.im non sua, sed seipsum defendit. Idem dicemus de casu quo ablatio rei ali quem conjiceret in extrem:à necessitate, quia qui aufert necessarium vitae subsidium, non fortunaim, sed ipsam vitam aggreditur. 0pponunt 2° legem Exodi quae proiiuiuliai innocentem à sanguine qui Iurem nocte, domum effodientem occiderit; sed canonistæ, duce S. Augustino, communiter respondent, sic fuisse statutum, quia aggresso per noctem incertum esl an fur venerit animo occideiidi vel iurandi, et ita subest periculum simul personæ et rerum. E contra lex statuebat fureiu diurnum non debere occidi, quia discerni μυιest ail lur tcutum ad furanduia occidat. (1.1)1 I.)

rationem possim defendere, et præferre vitam meam corporalem saluti æternæ invasoris, quantumvis il!i præponderet, cur non potero defendere facultates meas cum dispendio vitæ corporalis illius, etiamsi stt illis pretiosior? Porrò ut furis occisio sit licita, debent ea bona quæ defenduntur, esse magni valoris, et ex quorum amissione dominus reportet notabile damnum. Quamvis eiiim unusquisque se suaque tuendi jus habeat, ratio tamen recta dictat pro re exiguâ non esse vitam proximi prodigendam, conferendumque damnum quo tibi caves, cum illo quod furi infers, indignumque ac inhumanum esse pro minimo tuo nocumento, eidem malum irreparabile inferre. Nec valet dicere tunc furein injuriosum et contumeliosum etiam esse, et non solùm laedere dominum in re suà, sed adhuc in honore, ideòque occidi posse; non valet, inquam, quia aninii generosi ac liberalis est, parvi facere hanc minimam ablationem, et reputare furem potiùs ex necessitate quàm animo injuriandi rapuisse, ac præ verecundiâ illam ab eo in eleemosynam petere non ausum fuisse. Tunc christianum decet consilium Christi Matth., cap. 5 sequi de remittendà tunicâ aut pallio ei qui aufert ea : quod in præparatione animi, quando scilicet proximus illis extremè indiget, est etiam. oraeceptu:n. Undè i:ieritò iuivocentius papa Xl damnavit hanc propositionem : I{egulariter occidere possum furem pro conservatione unius aurei; regulariter enim nummns etiam aureus non est ita necessarius ad vitam, ut sine ipso nedùm simpliciter, sed etiam commodè subsistere nequeat, nec multùm virtutum acquisitioni nocere potest per se loquendo. Per accidens tamen in aliquo casu potest id contingere, puta cùm totum alicujus inopis patriimonium, et necessaria vitæ sustenuatio in eo nummo consisteret. Unde Pontifex consultò app0suit, Regulariter. Requiritur præterea ut res ablata nullatenùs possit aliter recuperari quàm per furis occisionem se defendendo cum moderaumine inculpatae tutelæ, eamque non intendendo; et de hoc dominus sit moraliter certus. Unde priùs monendus est fur ut dcsistat, si fieri potest, terrendus ut restituat allata. Item si dominus eum cognoscat et testes habeat, indeque possit convenire in judicio, et per viam juridicam aliamve commodam facilè repetere valeat ablata illum occidendo, non servat moderamen : item si furem apprehendere et detinere valeat, etc. Tandem requiritur ut furis occisio fiat subitò, et non ex intervallo; censetur autem quis subitò furem percutere, non s0lùm quando actualiter rapit, sed etiam quando adhuc incœpta invasio el defensio continuatur; ut si fur cum bonis ablatis fugiat, et monitus ac perterrefactus nolit sistere ac bona ablata dimittere, nec sit spes aliâ viâ recuperandi ea quàm telo aut sagittâ eum occidendo, antequàm se recipiat in locum tutum, aut rem occultet. Quia scilicet toto illo tempore censetur esse in flagranti ac vim inferre, quam proinde alià vi repellere licet, nisi tunc rem ablatam dimittat. Quando verò jam se recepit in locum tutum aut furtum occultavit, tunc nequit dominus ci vim inferre, ncc ablata propriâ

« VorigeDoorgaan »