Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Docet D. Thomas, nullatenùs tunc licitum esse invaso directè intendere infusti invasoris occisionèm, nèc tanquàm finém et objectum suæ voluntatis, quia sic foret komicida. Nec tanquàm medium ordinatum hic et nunc ad sui conservationem. In hoc enim art. 7, dicit S. doctor, licere alicui se defendendo, invadentem occidere, quia potest non intendere invadentis occisionem. Nihil enim prohibet unius actûs esse duòs effèctus, quorum alter sit in intentione, alius verò sit præter intèntionem, élc., nec est necessarium ad salutem, ut homo actum moderatæ tutelæ prætermittat ad evitandam occisionem alterius, quia plùs tenetur homo vitæ suæ providere, quàm vitæ alienæ. Sed quia occidere hominem non licet nisi publicâ auctoritate propter bonum commune, illicitum est quòd homo intendat occidere hominem, ut seipsum defendat, nisi ei qui habet publicam auctoritatêm, qui intendens hominem occidere ad suî defensionem, refert hoc ad publicum bonum, ut patet in milite pugnante contra hostes, et in ministro judicis pugnante contra latrones, quamvis etiam isti peccent, si privatâ libidine moveantur. Hæc D. Thomas. Ergo censet illicitum prorsùs esse private personæ privatâ auctoritate fungenti, eligere velle et intendere occisionem aggressoris tanquàm medium ad vitæ suæ defensionem, cùm id sit tantùm concessum militibus ac judicibus auctoritate publică fungentibus ad boni communis defensionem, quibus plus in hac parte licet quàm privatis, ut art. 3 ostendit D. Thomas, dicens, quòd occidere malefactorem licitum est in quantum ordinätur ad salutem totius communitatis: et ideò ad illum solum pertinet, cui committitur cura communitatis conservandæ. Ergo nunquàm est llcitum privatis personis, vccisionem malefactoris intendere, et eam assumere, etiam tanquàm medium ad bonum proprium, vitæque sue conservationem.

Confirmatur D. Thomas dicit illicitum esse quòd homo intendat occidere hominem, út seipsum defendat, nisi ei qui habet publicam auctoritatem, qui hoc refert ad bonum publicum. Atqui intendere occisionem hominis ut finem, nemini licet, nec etiam habenti publicam auctoritatem; ut enim licita sit et honesta, ordinari debet ad bonum publicum, quod privatis non est concessum, sed personis tantùm publicis, quibus cura communitatis est commissa. Ergo occisio hominis à nemine intendi potest ut finis sistendo in eå; proindeque quando D. Thomas concedit personis publicis intendere occisionem malefactoris, idque dencgat privatis, loquitur præcisè de intentione circa medium, et nullatenus circa finem. Nec unquàm dixit quòd occisio hominis sit medium licitum privatæ personæ, ad conservationem vitæ, sed quòd ipsa defensio est medium ad conservationem vitæ, et quod ipsa occisio aggressoris est tantùm effectus per accidens et præter intentionem consecutus.

Quapropter effectus ille nullâ ratione dici potest moralis et voluntarius ipsi se defendenti, nec directè, at patet, neque indirectè; quia non tenetur illum effeclum vitare, dùm se defendit cum moderamine. Sicut mcdicus præbendo potionem infirmo, intendit quidem

.

sanitatem : nullatenùs verò ejus debilitatem tanquàm effectum consequentem, quamvis eam prævideat, sed tantùm permittit illam vel negligit propter majus bonum, etiamsi mallet ægrotum curare, sine illâ, si posset. Idem dicendum in proposito de invaso occidente injustum aggressorem. Sölùmque debet intendere actum suî defensivum, quatends est vitæ suæ conservativus : non verò quatenùs habet pro effectu occisionem invasoris; qui tamen non habet necessàriò consequi ex vitæ defensione. Si enim dùm ego defendo vitam meam, ipse aggressor se separet, non sequitur occisio illius atverò si persistat adhuc, et ego me non possim aliter defendere, tunc necessarið ex suppositione consequitur occisio aggressoris, non ex ipsà defensione, ut est operatio se defendentis, volita et moralis; sicque respectu illius dici debet effectus per accidens.

Undé tunc idem actus materialiter est suî defensio et alterius occisio. Defensio est bona, eò quòd se teneat ex parte injustè invasi, et consideretur tanquàm medium proportionatum fini, nempe vitæ conservationi. Uccisto verò est mala, et se tenet respectu aggressoris, quia non invadere debebat, aut se ab eo periculo subtrahere: ideòque censetur ei voluntaria Indirectè. Cæterùm ille qui se defendit est quidem causa physica hujus occisionis, nullatenùs verò mörális; effectus enim qui non intenditur, sed præter intentionem agentis, et consequenter per accidens sölùm contingit, agens non censetur causa moralis, etiamsi talis effectus physicè ab eo procedat. Sicque in genere moris, mors ista ést defensio, non verò occisio respectu invasi.

Duo autem documenta affert Bannes ad judicandum quinam dicantur effectus per accidens, et in quo casu teneatur homo relinquere actionem aliàs bonam, ne inde consequatur malum. Primum est quando actio bona secundùm se (ex quâ sequitur aliquis effectus secundùm se illicitus vel nocens alteri) est tamen mihi necessaria ad conservationem illius, àd quod habeo jus. Et tunc mihi licitum est, in illå bonâ actione perseverare; dummodò effectus ille per accidens consecutus non sit notabiliter noxius bono communi, et multo magis licitum erit perseverare in illà actione, quando est promotiva boni communis. Hoc documentum verificatur in actione défensionis propriæ vitæ, ad quam sequitur occisio aggressoris, et in sumptione medicinæ, ad quam sequitur per accidens ebrietas, vel effusio seminis. Verificatur etiam in bello justo, quando milites occidunt per accidens innocentes. Secundum est, quando illa actio quæ bona est, aut certê non mala secundùm se, tamen non est mihi necessaria, sed potiùs parùm utilis, et si ab eâ ċessem; parùm aut nihil nocumenti mihi accidit, ex aliâ verò parte sequitur aliquod grave nocumentum proximo, tunc teneor ex charitate ab ea actione cessare, vel etiam ex justitiâ; v. g., si quis animi recreandi gratiâ, velit jaculari dùm videat hominem transeuntem, et nililominus jaculetur et occidat hominem occisio illa non potest dici effectus per accidens, et præter

intentionem jaculantis, sed censetur ei indirectè volita occisio illa, eò quòd tenebatur abstinere ab illà actione, ex quà parùm aut nihil damni reportatur, quamvis aliàs haberet jus et potestatem jaculandi.

Solida hæc D. Thomæ doctrina quibusdam recentioribus apparet nimis scrupulosa, dura, impossibilis in actuali conflictu. Fragilitas quippe humana nullatenùs permittit invaso hujusmodi abstractionem metaphysicam facere, instante tunc urgentissimo vitæ periculo. Verùm nullatenùs deserenda est veritas neque justitia, propter difficultatem et arduitatem, quæ secum affert in praxi, aliàs mandata Dei et Ecclesie, aut principum statuta, non obligarent. Eâdemque ratione non teneretur invasus servare moderamen inculpatæ tutelæ se defendendo; difficillimum quippe est, quòd tunc insurgente iræ motu, ac livore vindictæ, non majori vi utatur quàm oportet, taliterque se possideat, ut non excedat. Tandem tentatio urgens et subita non permittit invaso difficilem hanc deliberationem et abstractionem metaphysicam facere, nempe sibi licitum esse intendere occisionem aggressoris solummodò tanquàm medium aut effectum connexum cum sua defensione, nullatenùs verò tanquàm finem ; et tamen adversarii concedunt ad id teneri. Ergo istud adversariorum fundamentuni non est solidum. Adde facilius videri quòd invasus solummodò intendat sui defensionem, et ob hoc, non solùm repellat ac retundat aggressoris ictus, sed etiam si opus fuerit, ipsum impetat, feriat, gladium intra ejus viscera immittat, nihilque eorum, quæ ad moderatam ac necessariam sui defensionem requiruntur et sufficiunt, omittat, etiamsi inde per accidens et præter ejus intentionem occisio aggressoris eveniat. Hoc enim modo aquè benè ac facilè potest se defendere, ac si directè eam intenderet, cùm actio physica pugnandi ac feriendi sola in his angustiis conducat ad defensionem, non verò actio moralis et intentio occidendi (1).

(1) Theologi communissimè recedunt ab eå Thomistarum opinione, et tenent licitum esse quandoque intendere mortem inimici ut medium evadendi proprium periculum. Hæc videntur ratione magis fundata; enimverò supponi potest invasum in his versari angustiis ut non possit vitam suam servare nisi per actionem directè occisivam alterius; ergo in eo casu mors inimici est medium ipsi licitum, et quod proinde pot st intendere; nam dùm intendit ut medium actionem directè occisivam ut vulnus in cor, excussionem cerebri, simul mortem intendit, quùm hæc duo sint per se naturà suå inseparabilia... Rationes et paritates adductæ in favorem prioris opinionis nos parùm movent. 1° Supponunt instar principii Deum auctoritati publica solùm demanâsse jus nocentem occidendi ad procurandum bonum publicum; hoc est gratuitò assertum si sumatur ad sensum adversariorum; quidni diceretur Deum illud jus unicuique dedisse pro casu injuste aggressionis, ad tuendos homines probos contra audaciam malorum? Si in eâ repulsione servetur moderamen inculpatæ tutelæ, non læditur charitas, nam amor sui præponderat amori debito proximo, unde quisquis potest præferre propriam vitam vitæ injusti aggressoris, nec læditur justitia; qui enim alium impetit, eo ipso agnoscere debet jus in eodem bonorum genere, injuriam repellendi quantùm satis est ad viLaaduni detrimentum; ergo Deus præsumitur illud

TH. XJV.

Nec valet dicere, licitum esse velle et intendere quod licet facere. Sed in nostro casu licitè invasus occidit aggressorem. Ergo, etc. Adde quòd licitum est optare malum temporale et mortem injusti persecutoris. Ergo et eam intendere. Non valet, inquam. Að primum enim argumentum respondent Bannes et Joannes à S. Thomâ, distinguendo majorem. Licet intendere, quod absolutè per se licitum est facere, concedunt. Quod solum est licitum facere physicè et per accidens, seu potiùs quod non est illicitum in sua causâ per accidens, quomodò tantùm licita est aggressoris, negant. Ideò enim non est illicita, quia defectu voluntarii excusatur à peccato, nec est moralis, et omninò per accidens sequitur ad actum honestum defensionis ; si verò intenderetur, esset moralis et haberet formaliter rationem objecti voliti, sicque non excusaretur à peccato. Unde tantùm sequitur licitum esse intendere defensionem propriæ vitæ, ad quamı materialiter et per accidens sequitur aggressoris occisio.

Resp. ad secundum argumentum privatam personam solummodò possc optare mortem injusti persecutoris, ob bonum commune, ci à judice, seu magistratu, vel à Deo inferendam, si advertat, nonnisi per mortem illius bonum commune absolutè conservari posse. Secùs verò licitè velle aut optare mortem alicujus à seipso, aut ab aliâ personâ privatâ formaliter, et ex intentione inferendam, etiam per ordinem ad bonum commune, quia privata persona nullam habet auctoritatem occidendi aliquem, nec etiam ex motivo servandi bonum commune. Ex quo directè consequitur quòd nec licitè potest intendere aut velle occisionem malefactoris à seipsâ faciendam, etiam ex motivo conservandi bonum commune, et quòd multò minùs licitè possit intendere aut velle occisionem aggressoris à se inferendam ex n.otivo conservandi vitam propriam ab eo invasam, sed quòd habeat solummodò facultatem seipsam defendendi; esto quòd ad eam moderatam et necessariam defensionem sequatur per accidens, et præeter intentionem occisio invadentis. Quare pro defensione passiva, et vitæ propriæ conservatione, potest eam ac

singulis permittere, et hunc ordinem providentia nobis manifestat, tum instinctu naturali nobis invito, tum sensu communi juxta quem licet vim vi repellere. 2° Non magis probat exemplum medici qui remedium agroto administrat; nam vel debilitas virium est medium necessarium aut utile ad recuperationem sanitatis, vel non si priùs, illam debilitatem intendit ut medium proportionatum ad finem; si posterius, non est cur illam debilitatem medicus intenderet. 5° Tandem, ad exemplum ducis militaris evertentis turrem, unde secuturam prævidet necem plurium innocentum, responderi potest, magnum esse discrimen illa turris eversio duos effectus immediatè producit; bonus solus intenditur, et alter per accidens et præter intentionem accidit; è contra si quis gladio transfodiat aggressorem, illa actio unicum habet effectum immediatum, nempe mortem, quem effectum non per accidens, sed naturà suâ producit... Igitur licet quandoque intendere mortem inimici, non quidem quatenùs illius malum vel ut finem actûs, sed ut medium necessarium vitandi proprium vitæ discrimen. (EDIT.)

16.

tionem elicere, quæ formaliter sit suî defensio, et sit tantùm materialiter alterius occisio; seu debet esse sui defensio tam physicè, quàm moraliter, eò quòd per eam actionem intendatur sui defensio. Actiones autem humanæ desumunt speciem moralem ab eo quod intenditur; occisio verò invadentis physicè tantùm, eò quòd nullatenùs intendatur, nec proinde peccaminosa sit, licet prævisa et præcognita, ut non volita et fortuita, nec approbata, sed permissa tantùm, et tolerata materialiter; ita ut in hoc moraliter non agat, sed eam patiatur invitus, solùmque contingat occisio aggressoris ex necessitate, quia non vult desistere ab aggrediendo, et invasus nequit aliâ viâ propriam vitam conservare. Propterea non omittit suam etiamsi prædefensionem, nec tenetur ab eâ cessare, videat inde necem aggressoris eventuram præter intentionem, quia cæteris paribus plus tenetur vitæ propriæ, quàm alienæ consulere. Neque hoc erit in praxi difficile: sicut enim sui defensio est distincta ab occisione invasoris, et sine hâc dari potest, ita etiam sine illà intendi ab invaso, nec est certus quòd ictus vibratus sit lethalis, et quòd inde alterius mors sit secutura, toto tempore antecedente mortem aggressoris. Inflicto verò vulnere lethali, et jam secutâ ejus morte, potest invasus ita suam mentem rectificare, ut non eam approbet, sed tantùm suam defensionem, et de illå solà gaudeat. Sicut eadem Christi crucifixio, ex parte Judaeorum considerata, impia et detestanda erat: ex parte verò Christi patientis, sancta et approbata. Ecce solidissimum doctrinæ Thomisticæ principium et fundamentum contra quod nullatenùs prævalebunt omnes adversarii ejus.

§ 1. Utrùm defendendo propriam vitam, liceat injustum aggressorem in ipso conflictu occidere servatis conditionibus allegatis.

can.

Respondeo affirmativè cum D. Thomâ et aliis communiter, et habetur nostra conclusio Exodi 22, quem locum refert D. Thomas hic in Sed contra, cum D. Augustini expositione. Habetur etiam in jure canonico extra de homicidio can. Significåsti, el can. Interfecisti. Item dist. 1, can. 7, et dist. 83, can. Consentire. Item causâ 11, quest. 3, can. Qui consentit, causâ 25, q. 5, can. De occidendis. Item tit. de sent. excom., Si verò. Item ex concilio Viennensi, caus. Si furiosus, in quibus juribus asseritur quòd vim vi repellere, omnia jura permittunt, dummodò id fiat cum moderamine inculpata tutelæ, non ad sumendam vindictam, sed ad propulsandam injuriam. Idem colligitur ex jure civili ff. de vi armatà. De Just. et Jure L. Ut vim. De Injuriis L. Injuriarum. Ad legem Aquiliam L. Etsi, et L. Itaque.

Probatur conclusio, quia, ut ait D. Thomas, actus quo intenditur vitæ propriæ conservatio, non habet rationem illiciti, cùm jus naturale dictet licitum esse unicuique conservare vitam propriam, quantùm potest omni modo licito et necessario, et secundùm jura, vim vi repellere, licet cum moderamine inculpatæ tutelæ. Neque est necessarium ad salutem, ut homo actum il

lum prætermittat, et à suî necessariå defensione abstineat, ad evadendam occisionem alterius, quia plus tenetur homo vitæ suæ providere quàm alienæ. Confirmatur, quia aliàs jus naturæ esset occasio iniquitatis, et esset melior conditio hominum iniquorum quàm bonorum. Tunc enim quique pessimi justos invaderent, spoliarent et occiderent, scientes se tunc non posse licitè ab eis interfici. Igitur jure naturæ unicuique licitum est se defendendo cum moderamine, occidere quemcumque aggressorem injustum etiam solùm materialiter; qui etiamsi invadendo non peccet, cùm tamen realiter damnum indebitum, aut saltem modo indebito alteri inferat, habet invasus jus se contra ipsum defendendi, etiam cum ejus occisione, si nequeat aliter se tueri; præcisè enim comparando vitam unius cum vitâ alterius unusquisque præferre potest vitam propriam vitæ alterius personæ privatæ.

Imò etiamsi invasus dederit causam aggressionis ex suâ culpâ, adhuc potest se defendendo cum moderamine occidere aggressorem, quando non suppetit ipsi alia via conservandi vitam suam. Quamvis enim iste aliàs peccaverit, feceritque huic personæ private injuriam, cùm tamen aggressor sit injustus, eò quòd careat jure et auctoritate ipsum puniendi et occidendi, sed hoc sit reservatum personæ publicæ, habet jus conservandi vitam suam, etiam cum occisione illius. Hoc enim jus non fundatur in eo quòd quis non suå culpâ invadatur, sed in eo quòd injustè à privatà quácumque personâ impetatur. Hinc adulter deprehensus in flagranti et invasus à marito, potest licitè se cum moderamine defendere etiam cum ipsius occisione. Jd etiam licitum est ei qui invaditur ab eo quem injuriis lacessivit: non enim justè possunt hujusmodi per sonæ se vindicare hoc modo, sed tantùm eam petere et expectare, à personå fungente auctoritate publică. Nihilominùs potest invasus qui moraliter certus est se esse in statu gratiæ ex motivo charitatis vel alterius virtutis, hoc jure non uti, et velle non conservare vitam suam, ne occidat aggressorem, indeque damnetur, ut supra ostensum est. Si tamen aggressor esset rex, aut alia persona publica reipub. valdè necessaria, aliundè verò invasus foret persona vilis, cujus vita nihil ad bonum publicum confert, non potest illam defendere et conservare, cum occisione illius, sed tenetur tunc mortem potiùs ferre quàm inferre, quia bonum commune præferendum est particulari. Quod etiam magis verificatur, si invasus dederit causam aggres sionis ex suâ culpâ. Supposito autem quòd invasus sit innocens, tenetur adhuc pati illam mortem : non licet tamen alicui tertio, cui nota sit ejus innocentia, tunc juvare principem in occisione istius, nisi fortè videat istum, cùm fugere posset, velle tamen pugnare, et imninere periculum vitæ principis.

Objicitur primò D. Augustinum negåsse nostram conclusionem, lib. 1 de libero Arbit., cap. 5, et Epist. 154 ad Publicolam. Item plures alios Patres contrarium sensisse. Resp. D. August. nostram communem sententiam expressè docuisse, quæst. 84 in Exodum. In locis verò allatis, solùm velle non esse licitum præ

venire invasorem, ipsum ante vel post conflictum occidendo; aut loqui solùm de eo qui absque moderamine ipsum occidit, vel de illis qui ex odio, livore aut vindictå eum interficiunt. S. Thomas hic, ad 1. ait verba Augustini intelligenda esse in eo casu, quo quis intendit occidere hominem, ut seipsum à morte liberet; unde signanter dixit, pro his rebus, in quo designatur intentio. Colligitur etiam hujusmodi expositio ex verbis Augustini ad Publicolam, ubi ait: De occidendis hominibus, ne ab eis quisquam occidatur, non mihi placet consilium, nisi fortè sit miles, aut publicâ functione teneatur, etc. His quippe solùm conceditur directè intendere malefactoris necem tanquàm medium, ut patet ex dietis. Eodemque modo exponendi sunt alii Patres, vel dicendum est eos loqui solùm de concilio ac majori perfectione cùm enim in lege non prohibeatur justa defensio, evangelici tamen consilii est, ab eâ apstinendo, patienter injurias ferre, exemplo Christi, qui, sicut agnus coram tondente se obmutuit. Tandem Christianos hortantur ad hanc animi præparationem, ut scilicet sint dispositi, non resistere malo, vel non se defendere, si opus fuerit.

Objicitur secundò : Secundùm ordinem charitatis, iebemus præferre salutem spiritualem proximi nostræ vitæ corporali. Ergo et nunquam aggressorem occidere. Resp. dist. antecedens. Quando proximus est in så necessitate constitutus ut vita nostra corporalis sit necessaria ad salutem ejus spiritualem, aliàs eam consequi nequeat, concedo; secùs, nego. In nostro autem casu invasus in nullo est hujus necessitatis, sed solùm iniquæ voluntatis articulo constitutus, cùm ipsemet sponté et ex sua malitiâ se conjiciat in tale periculum, à quo etiam facilè posset se liberare, si se separaret, et invadere desisteret. Illi ergo imputatur mors corporalis et spiritualis, et non se defendenti, qui jure suo utitur.

rium; an solùm explicaverit et confirmaverit antiquum, volens quòd irregularitas olim imposita fuerat solummodò propter homicidium absque moderamine et illicitè patratum: secùs verò si servetur debitum moderamen, prout nunc etiam decernitur: parùm re fert.

§ 2. Utrùm liceat futurum aggressorem prævenire.

Ille dicitur futurus aggressor, qui est jam determinatus et dispositus ad in: adendum, ac in eo proposito permanet, etiamsi nondùm de facto invadat, aut forsan non aggredietur: prævenire verò in præsenti est inimicum impetere et damnificare antequàm actualiter invadat et noceat. Quando autem post unum actum quem contra me fecit, prævenio alterum, quem probabiliter prævideo, ac prudenter timeo esse futurum in meum damnum, non censetur simpliciter, sed tantùm secundum quid præventio. Certum est non esse licitum prævenire eum qui nondùm te invadere et occiderc decrevit; scis tamen quòd cras id decernet, vel ex revelatione, vel ex conjecturis humano modo certis, quando habebit notitiam de offensâ quam ei intulisti, attentà ejus naturâ et ingenio prudenter times quòd se vindicare volet, et te occidere: quia istud periculum est valdė remotum ac incertum; et hic homo tunc est adhuc verè innocens, nec de hoc cogitare cœpit, neque ista præventio est propriè defensio, sed vera aggressio formalis, et directè occisio hominis ordinata ad proprie vitæ conservationem.

Difficultas solùm est an liceat prævenire eum qui jam decrevit te occidere, vel aliquid jam fecit ad exequendum tale propositum, ut si paravit arma, venenum, etc., solùmque expectat opportunitatem aggrediendi; an, inquam, medio tempore illo, antequàm invadat et instet tuum damnum, possis licitè illum occidere, etiamsi pro tunc maneat quietus. Affirmant recentiores esse licitum, indeque plures casus particulares justificant. I. Si quis falsis criminibus, apud judicem agat in mortem alterius, neque aliàs sit spes effugii, quàm per mortem talis accusatoris, aut falsorum testium, licitum est illos occidere. II. Si quis vadit ut solvat canes, aut leonem, aut vocet famulos contra te, qui sine dubio te interficient, licitum tibi est illum prævenire et interficere. III. Si uxor in codem cubiculo conclusa et in lecto cum marito decumbens deprehendat pugionem sub cervicali, certòque sciat quòd à marito sit occidenda, potest eum præveniendo interficere dormientem. IV. Si quis in oppidulo vel domo aliquâ conclusus, unde nullum pateat effugium, sed necesse habeat, per manus inimici transire ipsum expectantis ut occidat potest illum prævenire ac inter ficere. Dico tamen in nullo ex prædictis casibus, aliisque similibus, et nunquàm licitum esse prævenire et occidere futurum aggressorem, sed solùm licet in actuali conflictu, cum moderatâ defensione illum præter intentionem occidere.

Objicitur tertiò, nullum esse christianum sic occidentem, quem conscientia de peccato non torqueat, et qui audeat mori sine hujas occisionis confe sione. Unde pœnitentiæ subjicitur, et si fuerit clericus, ab altaris ministerio arcetur, donec ipsi dispensatio Sedis apostolicae auctoritate concessa fuerit, ex decreto concilii Trident., sess. 14 de Reform., cap. 7, et olim ex ec contrahebatur irregularitas, ut habetur in decretis, dist. 50, can. De his clericis, ex Nicolao papà, et refertur à D. Thom. hic, ad 3. Resp. quòd dùm quis omninò certus est non excessisse moderamen, nullatenùs debet angi de peccato, nec obligatur ad illius confessionem, nec est pœnitentiæ subjiciendus, etc. Quando autem quis dubitat an debitum moderamen servaverit et an ex intentione occiderit, vel certus est In hoc excessisse, tunc, cùm sit reus in foro conscientiæ, subjicitur confessioni et pœnitentiæ. Vix autem contingit ut iræ impetu abreptus, moderationem servet. Irregularitas autem quandoque consequitur actum homicidii, etiamsi sit absque peccato, ut patet in judice qui justè aliquem condemnat ad mortem. Porrò nunc Ecclesia in casu nostro abstulit hujusmodi irre- Conclusio nostra colligitur ex D. Thomâ hìc, art. 7, gularitatem, in concilio Viennensi, Clementinâ Si furio- ubi quæstionem sub hoc titulo proponit : Utrùm alicui sus. An autem condiderit jus novum antiquo contra- liceat aliquem occidere defendendo se; et responde: af

firmativè, volens per hoc indicare quod occisio illa accidat solùm in conflictu, dùm aliquis aggreditur, actualiter, ct defendendo se fortuitò interficiat invadentem. Unde non posuit in titulo hanc formulam Utrùm liceat aliquem occidere ad suî defensionem, quia potest esse ambigua, an ante vel post conflictum id liceat ; nec tam benè explicat, quòd illa occisio potest solùm fieri fortuitò et in ipso conflictu. Idque tanquàm certissimum supponit D. Thomas, dùm citat jura illa, vim vi repellere licet. In quibus decernitur, quòd subitò vis vi est repellenda. In cap. Si verò, de sent. Excom., quod quidem non fit nisi cùm actu et physicè infertur vis, et supponitur tanquàm necessarium ad justam defensionem, ut vis sit illata person. Ergo actio quâ quis lædit illum qui adhuc personaliter eum non læsit, nec lædere incœpit, non est defensio, sed aggressio, nec tendit ad propulsandam injuriam, sed ad sumendam vindictam, quod est illicitum. cap. Significâsti, 2 de Homicidio.

Probatur insuper conclusio: Ut defensio sit licita, debet servari moderamen inculpate tutela. Sed qui occidit insidiantem et solùm parantem arma ad eum aggrediendum, toto tempore medio antequàm aggrediatur, et inferat actualiter damnum, et quo adhuc quietus manet, longè excedit istud moderanien. A fortiori quando solùm decrevit eum interficere, nihilque egit aut agat in ordine ad aggressionem. Ergo id nullatenùs potest esse licitum. Prob. min.: istud moderamen necessariò exigit, et in eo consistit, ut non major adhibeatur violentia et conatus, quàm requiritur et sufficiat ad propulsandam injuriam se defendendo contra invadentem. Atqui iste majorem violentiam infert. Ergo, etc. Prob. minor.; de facto enim actu aggreditur et occidit alium, qui præsentialiter et actu non invadit, sed solùm id facere decrevit aut comminatus est, vel præparat tantùm necessaria ad offendendum; ad quod damnum vitandum et se moderatè defendendum, satis superque esset ut iste etiam apud se decerneret se munire, pararet arma, omniaque necessaria ad se ritè defendendum, quando personaliter et actualiter physicè adversarius aget, vel agere incipiet, ac invadet. Ergo, etc.

Confirmatur. Voluntas et propositum aliquem damnificandi non est ipsa damnificatio. Item sola præparatio armorum ad aliquem lædendum, non est vis et lasio illata; et adhuc ista voluntas mutari potest, et præparatio armorum, non sortiri suum effectum. Ergo ex hoc, non censetur aliquis vim pati, ut possit vi et occisione istius eam repellere, sed tantùm dùm physicè ab eo invaditur; nam ante conflictum non debet dici propriè aggressor neque ante potest alius eum occidere ad vitam suam defendendam, cùm defensio illa debeat esse ad repellendam offensanı illatam, et non ad repellendam futuram, quia defensio respicit offensam tanquàm correlativum, proindeque cùm sit in actu, etiam offensa debet esse physica præsens et in actu secundo illata. Alias actu defendens seipsum, non defenderet se ab offendente, sed à se præparante ad offendendum, et actio nia esset potiùs aggressio quàm

defensio. Quare licet defensio non sit ad offensam factam et completam, est tamen in ordine ad offensam incœptam offensio autem non dicitur incœpta, nisi dùm persona in se aut in bonis suis offenditur.

Nec tamen propterea volumus quòd invadendus debeat quietus ac immotus expectare, quod inimicus eum aggrediendo graviter la serit ac vulneraverit antequàm se defendat gladiumque distringat, etc. Imò debet quantùm potest se tueri et impedire ne vulnus ab co recipiat, et dùm videt illum accedentem et in procinctu paratum et determinatum ad lædendum, ipse quoque distringat ensem, et pugnet propulsando offensam, et defendendo vitam suam etiam cum occisione aggressoris, si aliter nequeat eam conservare. Sed tantùm volumus quòd ante conflictum actualem non liceat eum prævenire lædendo, sed duntaxat se determinando al justam defensionem, parandoque arma aliaque necessaria ad illam; ita ut defensio offensioni proportionctur, sitque solùm virtualis, si suum correlativum fuerit tantùm virtuale.

Hinc justificari nequeunt casus particulares quos tanquàm licitos, recentiores in exemplis mox relatis admittunt; inprimis enim Alexander papa VII damnavit istam propositionem: Licet interficere falsum accusatorem, falsos testes, ac etiam judicem à quo iniqua certò imminet sententia, si aliâ vià non potest innocens damnum evitare. Et meritò, quia pestilens hæc doctrina innumeris cædibus viam aperit; cùm enim in omnibus ferè litibus homines facilè credant se injustè opprimi et injustitiam pati, dùm condemnantur; nunquàm accusatores, testes et judices, possent esse securi, si liceret litiganti, qui causâ casurus est ad justam sui defensionem eos occidere. Adde quòd occidero istos non est medium per se ordinatum ad eam injuriam repellendam; nam iste occisor tunc extremo sup plicio ob hoc facinus puniretur; unde solùm potest se juris ordine defendere. Ex quo patet primum casum allatum esse illicitum. In damnatione autem hujus casûs, damnantur pariter alii tres, et omnes similes de præventione inimici. Nam falsus accusator, et falsi testes, jam aliquid egerunt adversùs accusatum, illum accusando et testificando apud judicem, et judex ipse processum fecit; sicque omnes isti incœperunt eum lædere ac injustè invadere. Ergo summus pontifex definivit non esse licitum prævenire et occidere inimicum, etiamsi incœperit aliquid agere ad aggrediendum. Tandem post illatam injuriam, et quando aggressio omninò cessavit recedente aggressore, non est licitum eum persequi, propriâque auctoritate lædere: jan. enim non foret defensio licita, sed aggressio, et præterite injuriæ vindicatio ac punitio, quæ tunc ad judicem duntaxat pertinet. Solidissima D. Thomæ doctrina supra explicata (nempe quòd occisio malefactoris et injusti aggressoris, nequit licitè à personà privatà unquàm intendi tanquàm medium volitum ad propriæ vitæ conservationem et sui defensionem) istorum errorum monstra penitùs elidit. Qui enim aut præveniendo, aut postea persequendo, occidit injustum aggressorem extra conflictum actualem directè vult ac

« VorigeDoorgaan »