Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

modò cùm urbs obsidetur, exponuntur cives ad illius defensionem, illorumque vita postponitur bono communi.

Secunda sententia negat licitum esse tradere innocentem tyranno ad occidendum directè et immediatè, quia hoc idem esset ac ipsum directè occidere, et cooperari malitiæ tyranni, eique ministrare in re turpi, quod in nullo casu est licitum; aliàs Pilati et Judæorum facinus occidendo Christum propter metum Romanorum posset excusari. Deinde talis innocens habet jus se defendendi contra tyrannum, et contra omnes qui ejus malitiæ cooperantur et ministrant ; proinde et contra rempub., quæ proinde jus non habet ipsum directè tradendi in manus tyranni, aliàs daretur bellum ex utrâque parte per se justum, nisi tunc innocens vellet juri suo renuntiare. Non enim respub. habet dominium despoticum supra vitam citium, sicut habet homo supra corporis sui membra, prout jam dictum est,

Tertia docet in hoc casu rempub. non posse huic innocenti præcipere, ut ipsemet se tyranno tradat, neque eum teneri, imò nec posse licitè ire ad tyranLum, ut ab eo occidatur. Ratio est, quia hujusmodi traditio vel est intrinsecè mala, vel non. Si primum dicatur, nequit ab innocente exerceri, sicut ncc à repub. præcipi. Si verò dicatur secundum, tunc sicut ob hoc potest innocens se tradere ob boni communis defensionem, idem etiam à reipub. fieri immediatè poterit, quia tenetur assumere media non mala, sed licita ab bonum commune tuendum, quod eodem modo procuratur et intenditur, ac ab innocente scipsum immediatè tradente.

Quarta asserit tunc innocentem teneri scipsum tyranno tradere, idque rempub. ipsi præcipere posse, qui si facere, renuerit, hoc ipso nocens efficitur, et consequenter respub, acquirit jus illum morte pleetendi, et multò magis tyranno tradendi. Quia ex charitate saltem tenetur propriam vitam communi civium cladi postponere, postquàm respub. adhibitis omnibus nediis licitis non potuit aliâ viâ quàm ejus morte se liberare, et cum Jonâ prophetâ dicere: Tollite me, et mittite in mare; scio enim quòd propter me venit hæc grandis tempestas super vos. Incipit enim tunc essc causa moralis ruinæ urbis. Ideòque respub. potest hoc ei præcipere, æquè benè ac si civis foret in extrema necessitate constitutus, et unum panem soluminodò haberet, posset eum cogere ad panem dandum principi in eâdem extrema necessitate constituto, etiamsi si fame moriturus esset; et quotidiè præcipitur militibus, ut maneant in statione periculosâ, et loco in quo certa mors illis imminet, pœnaque capitis imponitur, si mandatum transgrediantur. His positis,

Pro verá sententiâ dico rempub. ad has angustias redactam, licitè posse deserere hunc innocentem, scu illum non defendere, et non impedire quin capiatur à satellitibus ad hoc à tyranno missis, imò et poras civitatis ipsis aperire, aut innocentem foràs expelerc. Ratio est, quia etsi respub. per se et ordinariè

loquendo, teneatur cives suos à grassatoribus defendere ac protegere, per accidens tamen, quando inde ruina boni communis imminet, ut contingit in nostro casu, non tenetur cum tanto periculo, sed potest illos certæ mortis periculo exponere, neque ad eam proteetionem cives etiam innocentes jus habent, ut constat exemplis adductis, Ille autem innocens in nostro casu sic derelictus et expositus, laudabiliter potest non fugere, nec se defendere, sed velle mortem pati et expectare tunc enim cessat obligatio præcepti naturæ conservandi vitam, ob ruinam communem. Sicut dùm percutitur caput, manus se exponit obtruncationi ad ejus malum avertendum. Et martyres Christi è carcere exire nolebant, etiamsi commodè possent, expectantes ibi mortem pro fidei defensione subeundam. An autem tunc innocens iste licitè fugere possit, vitamque salvare, quidam affirmant, ex hoc quòd jure naturæ jus habet ad vitam conservandam. Alii verò negant, quia tunc nedùm cessat obligatio præcepti conservandi vitam, sed adhuc urget aliud præceptum strictiùs obligans, nempe conservandi bonum commune, quod proprio est præferendum; et addunt quòd si ad tyrannum placandum hoc minimè sufficeret, teneretur etiam, ad illum animosè pergere, et cum eo aut suis satellitibus pugnare, vitamque suam certo mortis periculo exponere pro Reipub. salute, prout dictum est de militibus.

Quæres secundò, utrùm judex inferior non solùm licitè possit, sed etiam teneatur ad mortem damnare cum quem scientiâ privatâ novit innocentem esse, et reverà talis est, qui tamen secundùm allegata et pro bata in judicio, convincitur esse reus?

Respondet D. Thomas hic, ad 2, quòd judex, si scit aliquem esse innocentem, qui falsis testibus convincitur, debet diligentiùs examinare testes, ut inveniat occasionem liberandi innoxium, sicut Daniel fecit. Si autem nec hoc potest, non peccat secundùm allegata sententiam ferens, quia ipse non occidit innocentem, sed illi qui eum asserunt nocentem: minister autem judicis, si sententia intolerabilem errorem contineat, non debet obedire: aliàs excusarentur carnifices, qui martyres occiderunt. Si verò non contineat manifestam injustitiam, non peccat præceptum exequendo: quia ipse non habet discutere superioris sententiam, nec ipse occidit innocentem, sed judex cui ministerium exhibet.

Et fusiùs probat, 2-2, q. 67, art. 2, tum ex DD. Ambrosio et August., qui dicunt judicem bonum nihil ex arbitrio suo facere, sed secundùm leges et jura pronuntiare; tum ratione efficaci, quia judicare pertinct ad judicem, secundùm quòd fungitur publicâ potestate et ideò debet informari in judicio, non secundùm hoc quod ipse novit, sed secundùm id quod sibi innotescit, tanquàm personæ publicæ. Hoc autem sibi innotescit, et in communi, et in particulari. In communi quidem per leges publicas, vel divinas, vel humanas, contra quas nuilas probationes admittere debet. In particuları autem negotio aliquo, per instrumenta et testes, et alia hujusmodi legitima docu

menta, quæ debet sequi in judicando magis, quàm id quod ipse novit tanquàm privata persona. Ex quo tamen adjuvari potest, ut districtiùs discutiat probationes inductas, ut possit carum defectum investigare; quòd si eas non possit de jure repellere, debet, prout dictum est, cas in judicando sequi. Hactenus divus Thomas. Sentit igitur S. doctor, quòd judex debet quidem tunc omnem curam adhibere, omniaque media tentare ad infirmandam et repellendam accusationem, tum examinando et rejiciendo testes, vel quia sunt ignoti, vel infames, vel urgendo de circumstantiis loci, temporis, aliisque, ut possit dissidentes invenire: tum dissimulando, differendo, et sinendo reum è carcere secretò fugere, si absque incommodo et scandalo fieri possit; tum remittendo judicium ad supremum judicem, et coram illo testificando quòd hujus hominis inno centiam probè novit, ut ipse faciat,quod postea voluerit,

Si autem omnibus tentatis, nequcat eum liberare, quidam dicunt quòd debet coram populo asserere veritatem, et innocentiam illius, quam novit, probare. Alii dicunt quòd, officio suo potiùs renuntiare debet, quàm illum condemnare. Verùm cùm judex utatur jure suo, nulli facit injuriam, nec proinde officio renuntiare, damnumque reportare ad cavendum alterius damnum, quod ipse non dat, obligatur. Igitur in nostro casu, si judex ad instantiam partis aut populi, et ad vitandum scandalum, aliasve ob causas et circumstantias, abstinere nequcat à judicando, et sententiam proferendo, tunc sive in criminalibus, sive in civilibus, non solùm potest, sed etiam tenetur in conscientiâ, judicare secundùm allegata et probata, ac mutilationis aut mortis pœnâ condemnare hunc hominem, qui secundùm leges et probationes convincitur cam mereri, quantùmvis privata scientià, certò cognoscat esse innocentem. Ita D. Thomas omnesque ejus discipuli, et innumeri alii auctores insignes extranei,

Ista conclusio demonstratur ratione D. Thomæ jam allatâ. Actus enim publicus, qualis est condemnatio juridica, sive in criminalibus, sive in civilibus, per se habere debet causas publicas, nempe personam, potestatem et scientiam, seu notitiam publicam: non enim judex agit tanquàm persona privata, sed publica, fungens auctoritate publicâ, cui tanquàm concausæ connexa, correspondet solummodò notitia publica. Hujusmodi autem scientia facti in aliquo particulari negotio publica, non habetur nisi per processum, per instrumenta, per testes et allegata ac probata, sicut scientia publica juris habetur per leges publicas. Ergo. ut ritè suo officio publico fungatur, potest, imò tenetur secundùm bujusmodi causas publicas judicare tam in criminalibus quàm in civilibus. Confirmatur. Dùm judex in nostro casu condemnat reum, quem scientià privatâ novit innocentem, aut committit injustitiam, aut non si dicatur primum, tunc nec etiam in civilibus posset hoc modo judicare, quia committeret injustitiam. Si verò dicatur secundum, habemus intentum, Sicut enim judex propter commune bonum, potest civem privare bono temporali, ita et vitâ, quando

in facto probatur juridicè nocens. Et in hoc casu respub. habet jus non solùm in bona fortunæ, sed etiam supra vitam illius hominis, bonumque commune pr.cferendum est particulari. Neque judex sic judicando, contra conscientiam suam agit, quod nunquàm est licitum, sed agit contra scientiam suam privatam et speculativam de innocentiâ hujus hominis, rectèque judicat hic et nunc tanquàm persona publica morte condemnandum esse, ex hoc quòd in judicio legitimis probationibus convincatur de crimine, proindeque non agit contra conscientiam, utpote quæ in judicio practico consistit; et sic procedit judex: Mihi ex officio consurgit obligatio judicandi secundùm allegata cl probata. Atqui iste homo pro reo ex illis habetur, proindeque juxta leges est morte plectendus; ergo debeo illum condemnare. Ut enim rectè ait D. Thomas hic, ad 4, homo in his quæ ad propriam personam pertinent, debet informare conscientiam suam ex proprià scientia; sed in his quæ pertinent ad publicam potestatem, debet formare conscientiam suam, secundùm ea quæ in publico judicio sciri possunt, etc.

Dices 1: Si judex scientiâ privatâ sciret aliquam legem iniquam esse, non posset secundùm illam judicare, etiamsi à pluribus probaretur esse justam. Ergo Neque in nostro casu potest condemnare, etc. Resp.: Neg, conseq. et paritatem. Tum quia bonitas legis non pendet à judicio hominum iniquorum aut ignorantium, sed ex hoc quòd lata est ab habente auctoritatem, et est conformis æquitati et legi naturæ: atverò veritas facti in judicio pendet ex illius notorietate et ex iestium probationibus. Tum quia judex potest facilè et publicè demonstrare iniquitatem legis: secùs verò falsitatem facti, dùm per instrumenta publica, probatur et verificatur, ut contingit in nostro casu, nam per ejus scientiam privatam, nequit haberi publica et juridica probatio..

Dices 2° Medium non debet eligi quando contrariatur fini intento; sic prudens medicus non adhibet medicinam, quam certò scit esse infirmo noxiam, quantùmcumque alii medici probent esse utilem. Ergo prudens judex testium probationes, quas scit pervertere veritatem, respuere debet. Resp. quòd ut judex prudenter agat, et teneatur istud medium adhibere, sufficit quòd omninò requiratur et conducat ad manifestandam juridicè veritatem, quantùm in judicio publico manifestari potest et debet, non verò secundùm quòd est à parte rei et in se, cùm hoc non sit semper necessarium nec possibile, indeque innumera orirentur inconvenientia. Nec exemplum medici est ad propositum. Curatio enim per se solùm ordinatur hic et nunc ad salutem hujus infirmi: sententia verò judicis ordinatur ad pacem et tranquillitatem reipub., quæ exigit ut in judiciis unicuique tribuatur jus suum secundùm allegata et probata,

Dices 3°: Ex nostris principiis facilè excusari posse Pilati facinus condemnantis Christum ad mortem contra propriam notitiam quam habebat de ejus innocentià, ob scilicet allegata et probata à Judæis, contra ipsum. Resp. judicium Pilati fuisse iniquissimum, ut

osteusum est in tractatu de Justitiâ, et insuper quia Christi innocentia omnibus erat manifestissima, sicut et malitia Judæorum, nihil prorsùs nisí mendacia et contradictiones apertas proferentium, quas proindè Pilatus facilè per juridicam exceptionem à testificando repellere poterat et debebat; et non, utpote partes et accusatores, admittere tanquàm testes. Adde quòd Pilatus, non ex Judæorum probationibus Christum condemnavit, sed ex limore humano, ne scilicet displicere Cæsari, et in crimen transivit alienum, relinquendo judicium proprium. Tandem nostra sententia probari potest ex hoc quòd judex nequeat condemnare eum quem certò novit privatâ scientià esse reum, quem ipse vidit patrantem homicidium; qui tamen probatur innocens in judicio per allegata et probata, aut per propriam confessionem secretam et extrajudicialem, ut habetur in can. Sacerdos, de officio ordinarii; et de jure naturali ac divino statuitur ut in ore duorum vel trium slet omne verbum, ob scilicet rationem à nobis allatam.

Quæres tertiò utrùm licitum sit matri gravida infirmæ sumere, aut præbere pharmacum ad sanitatem recuperandam, aut mortem vitandam, tendens ad ejectionem fœtùs et abortum. Abortus est ejectio fœtûs inanimati aut animati cum quâdam violentià ex utero matris ante tempus debitum. Fotûs informnis et inaniniati abortio non est quidem homicidium propriè et physicè loquendo, cùm nondùm sit completè homo. Morali tamen æstimatione censetur esse homicidium, et ad illud accedit, atque hoc quinto Decalogi præcepto prohibetur, quando directè intenditur, aut studiosè et voluntariè procuratur, quia quantùm in se est ad hoc tendit ut tollat vitam hominis jam inchoatam, sicque occiditur homo, non qui talis adhuc est actualiter, sed qui generabatur. Non enim refert, inquit Tertullianus, lib. 9 Apolog., natam quis eripiat animam, an nascentem disturbet. Homo est, et qui est futurus. Etiam fructus omnis jam in semine est. Porrò ex medicorum consensu ac rationibus invictis, item ex Aristot., lib. 9 de Animalibus, ex D. Thomâ in 3 sent., q. 5, art. 5, constat fœtum animá rationali animatum esse longè ante tempus nativitatis sux, idque supponunt utrumque jus civile et canonicum, dùm tantas pro abortu fœtus animati imponunt pœnas: meritòque Innocentius XI hanc propositionem damnavit : Videtur probabile omnem fœtum, quamdiù in utero est, carere animâ rationali; et tunc primùm incipere eamdem habere cùm paritur, ac consequenter dicendum erit, in nullo abortu homicidium committi. Idque reprobatur ex Script. Jeremiæ 1, qui sanctificatus fuit in utero matris, sicut et Joannes Baptista, et Exodi 21: Qui percusserit mulierem prægnantem, etc. Ex quibus colligitur in nullo casu licitum esse abortum de industriâ et ex intentione procurare, sive foetus fuerit animatus, sive non. Ita Tertull. in Apolog. Minutius Felix in Octavio, Lanctantius, lib. 5, cap. 20 divinar. Institut. D. Ambros., lib. 5 in Hexameron., cap. 18. D. Aug., lib. 1 de Nuptiis, c. 15, et serm. 244 de Temp. D. Hieronym. Epist. 22 ad Eustochium, cap. 5, D. Thomas in 4 sent, dist. 31.

Abortum tanquàm ingens facinus reprobârunt canones, extra de Homicidio, cap. Si aliquis. Item jus civile ff. de Ponis. L. Si quis aliquid, et ff. de Sicariis ad L. Corneliam, et ad L. Pompeiam, de Parrici diis. L. Divus. L Necare, ff. de Liberis agnoscendis. L. Si mulierem, ff. de Lege Aquil., ubi imponitur mortis pœna. Item pontifices Sixtus Papa V in suà Constitutione quae incipit Effrenatam, imponit irregularitatis pœnas aliasque graves, et Gregorius Papa XIV id confirmat, quando fœtus fuerit animatus, cætera verò in Bulla Sixti V contenta, reducit ad juris communis terminos. In sus Constit. Sedes Apostolica, istud peccatum est reservatum ordinariis. Imò quidam sentiunt quòd confessarius debet esse ad hoc specialiter deputatus, habereque in particulari facultatem ab excommunicatione, et ab hoc casu absolvendi, quando fœtus est animatus. Tandem Innocentius Papa XI damnavit hanc propositionem : Licet procurare abortum ante animationem fœtus, ne puella deprehensa gravida occidatur, aut infametur. Censetur autem fœtus animatus circa diem quadragesimum, si fuerit masculus circa verò octogesimum, si sit femina, in dubio autem an sit femina, præsumitur animatus post diem à conceptione quadragesinium, juxta praxim sanctæ Pænitentiariæ Romanæ.

Probatur ratione. Non est licitum directè velle pollutionem procurare, neque eam intendere, sivé tanquàm finem, sive tanquàm medium ad sanitatem, etc., prout ostensuri sumus in sexto Decalogi præcepto. Ergo à pari, imò et à fortiori nunquàm est licitum procurare directè et ex intentione abortum, etiam quando fœtus nondùin est animatus. Prob. conseq. : Non minùs est de se intrinsecè malum ac rationi repugnaus, imò magis est contra naturam, prodigere ac perdere emen virile, jam in matricem receptum, commixtum cum muliebri semine, coagulatum, etc., quàm simpliciter semen effundere per pollutionem, quia tunc propinquiùs ad propagationem speciei, et ad naturam humanam accedit, cùm sit inchoativè proximè futurus homo. Ergo si pollutio sit ita de se intrinsecè mala, ut in nullo casu licitum sit eam ex intentione procurare, eò quòd natura seminis effusionem solummodò ordinaverit ad propagationem speciei, et non ad salutem individui : à fortiori in omni casu illicitum erit procurare directè abortum, fœtu etiam nondùm animato, cùm sit magis contra naturæ finem, magisque contrarietur propagationi speciei. Unde D. Thomas in 4 Sent., dist. 31, dicit esse grave peccatum, et inter maleficia deputandum, et contra naturam, quia etiam bestiæ fœtus expectant. Hinc non est licitum præbere matri gravidæ infirma pharmacum tanquàm medium ad procurandum sanitatem illius per abortum; id est, si aliter non conducat ad sanitatem aut vitam matris, nisi quatenùs expellit foetum etiam inanimatuni, dare non licet; eò quòd tunc etiam directè intendatur abortus, non quidem per se, sed propter alium finem, ut scilicet sequatur effectus sanitatis matris, quem aliter consequi non posset.

Quando igitur fœtus nondùm est animatus potest

matri infirma præberi pharmacum utile ad ejus sanitatem aut vitam tuendam, quæ in sumptione hujus remedii per se cu directè solummodò intendi debet, absque tamen probabili periculo abortûs et intentione eum procurandi, etiam indirectè; sed si casu inde proveniat, id totum per accidens et præter intentionem contingat. Sicut est licitum infirmis sumere remedium ad pravos humores expellendos utile, et curandum morbum, ex quo per accidens ac præter intentionem expellitur etiam semen, et obtinctur sanitas aliunde. In istis enim casibus abortio et pollutio non censentur procuratæ et voluntari, sed tantùm permissæ istis infirmis jure suo utentibus. Talia remedia possunt esse benigna purgatio, fortè etiam venæ sectio modica, et alia quæ non tendunt ad nocendum fœtui, aut expulsioni seminis, nisi remotè et negativè, purgando scilicet pravos humores.

Major autem est difficultas quando fœtus est animatus, tunc enim occiditur homo innocens, quod nec etiam potestati publice licitum est. Quidam volunt eodem modo ratiocinandum esse, ac de fœtu nondùm animato, nempe adhiberi posse remedium ex quo solùm per accidens et præter intentionem sequatur abortus, quando non suppetit alia via conservandi vitam matris. Alii negant, quia hominis innocentis occisio honestari nequit ex periculo vitae matris, cùm non sint facienda mala, ut eveniant bona, et D. Ambrosius, lib. 3 de Officiis, cap. 9, rectè dixcrit : Si aliter subveniri non possit, nisi alter lædatur, commodius est neutrum juvare, quàm alterum gravari. Quando igitur probabiliter timetur periculum abortûs, inde etiam solùm per accidens et præter intentionem secuturi, non est licitum præbere matri tale remedium, etiamsi de se non sit mortiferum sed dubium (1).

Verùm quidquid sit de hoc, quod in variis casibus et circumstantiis hic et nunc in facti contingentià occurrentibus diversimodè determinari potest, nempe si non adhibito isto remedio probabile esset utrumque moriturum; si matre moriente, fœtus quoque periret, et utriusque salus esset desperata, etc.; item quid

(1) Illa quaestio, sicut præcedentes, solvitur ope principiorum de cooperatione: scilicet administratio remedii quod directè et immediatè alium habet effectum præter fœtus abortum, est per se actus indifferens; igitur poni poterit quoties omnibus attentis bonus effeclus censebitur compensare malum: tum enim bonus, qui est curatio matris, solus ab agente intenditur, et malus, seu ejectio prolis, sequitur per accidens pra ter intentionem; è contra ab illâ remedii administratione abstinendum erit, si prævaleat malus effectus. Hinc fluunt pleraque consectaria quæ Mayol admittit: sic licebit administratio remedii, si nulla spes affulgeat prolem baptizandi, nam salus matris ad minùs tanti est quàm salus temporalis et momentanea prolis, imò magis præponderat; illicitum erit, si spes probabilis affulgeat baptizandi prolem; salus enim eterna illius evidenter prævalet vitae temporali matris... Hæc ratiocinandi methodus plurimùm inservit ad solvendos multos casus qui in hâc materia occurrent; hæc tria semper attendantur, an actus ponendus sit per se indiffer. ns; an duo effectus bonus et malus æquè immediatè et probabiliter sequantur; tandem an bonus quem solum agens intendit prævaleat malo aut saltem illum compenset.

quid sit, an comparando præcisè mortem corporalem matris, aut ejus periculum, cum filii morte etiam corporali, licitum sit aut non, eam ́alteri præferre; omnes tamen conveniunt quòd si de salute spirituali filii sit periculum, tunc nulla est comparatio facienda. In casu itaque quo medici probabilem haberent spem fore ut matre cum suæ vitæ periculo, non sumente tale pharmacum, fœtus animatus in lucem prodire posset vivus ut baptizaretur: è contra co adhibito, absque baptismate moreretur, tunc ab eo sumendo, mater omninò abstinere tenetur, quia infans est in extremå necessitate animæ salutis, à quâ nequit se liberare, sed mater tenetur illi succurrere ordine charitatis postponendo suam vitam corporalem saluti spiritali filii, qui ejus curæ est commissus. Sicut teneretur sacerdos puerum in extremâ salutis spiritualis necessitate constitutum baptizare, dùm non est alius à quo possit baptizari, etiam cum propriæ vitæ periculo.

Si ex medicorum judicio, aliove indicio credatur matre mortuâ adhuc infantem vivere, secandus est cjus uterus, ut infans baptizetur; imò eâ adhuc in extremis agente, et desperatâ sanitate, os ejus tenendum est apertum, si id deserviat ad impediendum ne infans suffocetur. An autem liceat ejus uterum secare dùm adhuc vivit, ad hunc finem ut infans educatur et baptizetur, alii affirmant, imò et ad hoc patiendum eam teneri volunt, quando aliter infans educi nequit, ob scilicet rationem mox allatam. Aliis verò hoc durissimum videtur, quia scindere matrem, est innocentem directè ac positivè occidere, aut mortem accelerare, quod est per se malum, neque ob bonum finem baptizandi infantem, colionestari potest. Quamvis enim lege charitatis teneamur vitam corporalem, pro salute spirituali proximi, periculo exponere, non tamen cum tanto cruciatu, ac tam horrendà morte. Unde videtur quòd tunc divinæ ordinationi circa pueri salutem standum foret, ne fortè etiam mater aliunde ex morbi dolore cruciata, et mortis imminentis honore turbata, his additis extremis cruciatibus, præ impatientiâ et desperatione vitam spiritualem cum corporali perdat. An autem id sit licitum, saltem quando mater jam ob sua delicta à judice capite damnata fuit, et interim cum prædicto periculo ægrotat, et an possit judex hanc ei pœnam uteri incisionis imponere, supponunt auctores quòd dùm femina rea gravida condemnatur ad mortem, differenda est sententiæ executio, donec pepererit, ut habetur in lege, et communiter observatur ab ipsis etiam tyrannis Christianorum persecutoribus. Baron. enim ad annum 205, narrat de B. Felicitate, quòd cùm esset in carcere prægnans, ne post sociorum certamina, suum ob hoc diù expectare cogeretur, fusis ad Deum precibus maturitatem partus octavo mense impetravit. Cùm autem instantis dolore partûs vehementiùs augeretur, quidam insultans dixit ei: Quomodò cras mortem fercs, que ita perturbaris dum parturis? cui illa respondit: Naturæ debitas pœnas naturali tantùm virtute ægrè sustinco; quæ autem cras pietatis causâ subire cogar, quantùmvis immania, superabit gratia divina.

Hoc supposito, ad casum propositum resp. quidam non esse licitum Cæsareâ incisione illius feminæ partum prævenire, ut educto et baptizato infante, mater subeat mortis sententiam, quia talis sectio non potest non valdè nocere fœtui, vixque tunc extraheretur vivus. Alii verò affirmativè respondent, maximè si major sit spes, quòd hâc vià proles baptizari possit, quàm quòd mortua matre supervivere valeat, ut baptizetur. Quia tunc servatur justitia, nec fit contra jus, neque injuria infertur matri, quam judex legitimè potest suo jure, eo mortis genere punire. Nec tunc purè et simpliciter occiditur ad extrahendum infantem, sed ad ejus crimina debitâ pœnâ plectenda, ex quâ occasione procurari potest etiam bonum proli; quod tamen cum periti medici consilio, et experti chirurgi operatione, et servato juris ordine fieri debet.

Ex dictis infertur, quòd qui mulierem percutit gravidam, aut cum eâ concumbens cum agitatione nimiâ, nullâque moderatione ac cautelâ adhibitâ, ne sequatur abortus, peccat mortaliter ob probabile periculum illius. Si tamen non intendat cum procurare, etiamsi prævidisset, si inde oriatur abortus, non videtur incidere in censuras à Sixto Papâ V latas, quia studiose et de industriâ illum non quæsivit. Item femina gravida peccat mortaliter, quæ saltando, laborando nimisque se agitando, aliudve faciendo, exponit se gravi periculo abortus. Item si per latam culpam negligens fuerit in eo cavendo,non caret culpâ mortali tunc aboriendo. Infertur etiam nullatenùs licitum esse feminæ sumere, aut præbere potionem ad sterilitatem procurandam, ut colligitur ex cap. Si aliquis, extra de Homicidio, et habetur in Pœnitentiali Romano, tit. de Homicidio, cap. 32. Item ex Bullâ Sixti Papæ V, Effrenatam, in quâ talia facientes gravibus censuris, variisque pœnis plectuntur et tanquàm homicidæ reputantur. Item ex D.August., lib. 1 de Nuptiis et Concup., cap.45; ex D. Hieronym., Epist. 22 ad Eustochium. Ratio est, quia cùm penitùs obstet conceptioni prolis, est contra intentum ac ordinem naturæ, et finem copula, nulloque bono motivo cohonestari potest. Unde sive mater consueverit prolem morbidam vel mortuam parere, sive experta fuerit se vitæ discrimen pariendo subituram, aut quia nimis arcta habet foramina, aut quia præ uteri angustià prolem ferre non potest, et aliâ causâ, id non licet, sanè si quoties contravenitur modo naturali concubitûs; ut ex naturâ facti, generatio sequi non valeat, peccatum lethale committatur contra naturam, eò quòd virile semen frusti etur fine, ad quem natura ipsum destinavit. Non minùs erit peccatum mortale, per petitionem sterilitatis semen fine propagationis privare, quàm per talem concubitum, aut per pollutionem, ut de se constat

ARTICULUS VI.

Utrùm liceat occidere aliquem se defendendo. Divus Thomas hîc, art. 7, concludit licitum esse vitam suam defendere contra injustum aggressorein, quia secundùm omnia jura, vim vi repellere licet, dummodò invasus servet moderamen inculpatæ tute

læ, et nullomodò intendat occisionem, neque ut finem, neque ut medium ad defendendam vitam propriam, nec ipsum præveniat, sed duntaxat in actuali conflictu vim repellat, adhibeatque omnes conditiones ad justam suf defensionem requisitas, ex quarum explicatione et penetratione tota hæc materia pendet. ideòque sunt priùs à nobis sigillatim explicandæ.

Quinam censeatur injustus aggressor? — Omnis ille qui auctoritate privatâ aliquem invadit ad eum occidendum, censetur injustus aggressor; et quidem si ex proposito, cum plenâ libertate et advertentia id faciat, dicitur aggressor injustus formaliter, cujuscumque gradûs et conditionis fuerit, sive superior, sive subditus, sive clericus, sive religiosus, sive pater, sive filius, sive invasus dederit causam culpabilem aggrediendi, sive non. Si verò alium aggrediatur absque sufficienti libertate et notitiâ, ut si sit ebrius aut amens, aut puer, aut ignorantiâ invincibili laborans, putet alium esse occidendum, tunc dicitur aggressor injustus solùm materialiter, quia etsi non peccet irvadendo, infert tamen realiter damnum indebitum, vel saltem modo indebito, sicque non censetur habere jus vitam suam retinendi cum invasi occisione, neque illi auferre jus quod habet ad vitam suam defendendam contra quemlibet invasorem, etiam cum occisione illius, quando ad hoc nulla alia suppetit via, et tunc ferè perinde se habet, ac si invaderetur à ferâ. Si tamen invasus fugere potest, aut alio modo se tueri, quàm ipsum occidendo, tenetur id facere.

In quo consistat moderamen inculpatæ tutela. — Moderamen inculpatæ tutelæ consistit in hoc quòd injustè invasus nihil plus faciat quàm quod sufficit ac præcisè requiritur ad justam et necessariam vitæ suæ defensionem et conservationem, nec utatur majori violentia quàm oportet, ut se defendat; alioquin excessus foret illicitus, quia tunc non esset propriè vim vi repellere et se defendere, sed potiùs aggredi, et vim inferre, quod non licet. Ita ut si invasus percutiendo aut vulnerando leviter aggressorem, possit sufficienter avertere malum quod timet, aut fugâ non ignominiosâ, aut objiciendo aliquod obstaculum parietis, ostii, aut cujusvis alterius rei, quâ hostiles ictus arceat, tenetur hujusmodi media adhibere, Ncc potest aggressorem graviter vulnerare, nec plura ei vulnera inferre, si damnum sufficienter per unum avertere valeat; multòque minùs illum interficere licct, Item juxta aliquos auctores, ad hoc moderamen requiritur paritas in armis aut saltem, quòd non interveniat disproportio notabilis, qualis censetur esse, si aggressor pugno tantùm invaderet, et invasus ense illum impeteret. Verùm per accidens contingere potest aliquem armis indigere, ut se defendat ab aliquo potentiori aggressore inermi. Quis enim dicat puerum aut debilem non posse ferro uti ad se defendendum contra gigantem, qui manibus valet eos suffocare si velit, aut in flumen projicere? Non est hic semper attendenda armorum proportio, sed necessitas se justè et sufficienter defendendi.

Qualis debeat esse intentio invasi, dùm se defendit?

« VorigeDoorgaan »