Pagina-afbeeldingen
PDF
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

osteusum est in tractatu de Justitiâ, et insuper quia Christi innocentia ommibus erat manifestissima, sicut et malitia Judaeorum, nihil prorsùs nisi mendacia et contradictiones apertas proferentium, quas proindè Pilatus facilè per juridicam exceptionem à testificando repellere poterat et debebat; et non, utpote partes et accusatores, admittere tanquàm tesles. Adde quòd Pilatus, non ex Judæorum probationibus Christum condemnavit, sed ex limore humano, ne scilicet displicere Cæsari, et in crimen transivit alienum, relinquendo judicium proprium. Tandem nostra sententia probari potest ex hoc quòd judex nequeat condemnare eum quem certò novit privatâ scientià esse reum, quem ipse vidit patrantem homicidium; qui tamen probatur innocens in judicioperallegata et probata, aut per propriam confessionem secretam etextrajudicialem, ut liabetur in cam. Sacerdos, de officio ordinarii; et de jure naturali ac divino statuitur ut in ore duorum vel trium stet omne verbum, ob scilicet rationem à nobis allatam.

Quæres tertiò utrùm licitum sit matri gravidae iufirmæ sumere, aut præbere pharmacum ad sanitatem recuperandam, aut mortem vitandam, tendens ad ejectionem foetùs et abortum. Abortus est ejectio fœtùs inanimati aut animati cum quâdam violentià ex utero malris ante tempus debitum. Foetùs inforimis et inaniniati abortio non est quidem homicidium propriè et physicè loquendo, cùm nondùm sit completè homo. Morali tamen æstimalione censetur esse homicidium, et ad illud accedit, atque hoc quinto Decalogi præcepto prohibetur, quando direclè intenditur, aut studiosè et voluntariè procuratur, quia quanlùm in se est ad hoc tendit ut tollat vitam hominis jam inchoatam, sicque occiditur homo, non qui talis adhuc est actualiter, sed qui generabatur. Non enim refert, inquit Tertullianus, lib. 9 Apolog., natam quis eripiat animam, an nascentem disturbet. Homo est, et qui est futurus. Etiam fructus omnis jam in semine est. Porrò ex medicorum consensu ac rationibus invictis, item ex Aristot., lib. 9 de Animalibus, ex D. Thomà in 5 sent., q. 5, art. 5, constat fœtum animâ rationali animatum esse longè ante tempus nativitatis suæ, idque supponunt ulrumque jus civile et canonicum, lùm tantas pro abortu foetùs animati imponunt poenas : meritòque innocentius XI hanc propositionem damnavit : Videtur probabile omnnen fætum, quamdiù in utero est, carere animâ rationali; et tunc primùm incipere eamdem habere cùm paritur, ac consequenter dicendum erit, in nullo abortu homicidium commiui. Idque reprobatur ex Script. Jeremiæ 1, qui sanctificatus fuit in utero natris, sicut et Joannes Baptista, et Exodi 21 : Qui Percusserit mulierem prægnantem, etc. Ex quibus colli$itur in nullo casu licitum esse abortum de industriâ °' ex intentione procurare, sive fœtus fuerit animatus, °'ve non. Ita Tertull. in Apolog. Minutius Felix in Octavio, Lanctantius, lib. 5, cap. 20 divinar. lnstitut. p. Ambros., lib. 5 in Hexameron., cap. 18. D. Aug., lib. 1 de Nuptiis, e. 15, et serm. 244 de Temp. D.

[ocr errors]

Abortiim tanquàm ingens facinus reprobârunt canones, extra de Homicidio, cap. Si aliquis. Ilem jus civile ff. de Pœnis. L. Si quis aliquid, et fr. de Sicariis ad L. Corneliam, et ad L. Pompeiam, de Parrici. diis. L. Divus. L Necare, ff. de Liberis agnoscendis. L. Si mulierem, ff. de Lege Aquil., ubi imponitur mortis pœna. Item pontifices Sixtus Papa V in suâ Constitutione quæ incipit Effrenatam, imponit irregularitatis poenas aliasque graves, et Gregorius Papa xiv id confirmat, quando fuetus fuerit animatus, cætera verò in Bullâ Sixti W contenta, reducit ad juris communis terminos. In suâ Constit. Sedes Apostolica, istud peccatum est reservatum ordinariis. Imò quidam sentiunt quòd confessarius debel esse ad hoc specialiter deputatus, habereque in particulari facultatem ab excommunicatione, et ab lioc casu al)solvendi, quando fœtus est animatus. Tandem Innocentius Papa XI damnavit hanc propositionem : Licet procurare abortum ante animationem faetüs, ne puella deprehensa gravida occidatur, aut infametur. Censetur autem foetus animatus circa diem quadragesimum. si fuerit masculus: circa verò octogesimum, si sit femina, in dubio autem an sit femina, præsumitur animatus post diem à conceptione quadragesinium, juxta praxim sanctæ Pœnilentiariæ Romanae.

Probatur ratione. Non est licitum directè velle pollutionem procurare, neque eam intendere, sive uanquàm fiuem, sive tanquàm medium ad sanitatem, etc., prout ostensuri sumus in sexto Decalogi præcepto. Ergo à pari, imò et à fortiori nunquàm est licitum procurare directè et ex intentioiie abortum, etiam quando fœtus nondùin est animatus. Prob. conseq. : Non mi. nùs est de se intrinsecè malum ac rationi repugnans, imò magis est contra naturain, prodigere ac perdere emen virile, jam in matricem receptum, commixtum cum muliebri semine, coagulatum, etc., quàm simpliciter semen effundere per pollutionem, quia tunc propinquiùs ad propagationem speciei, et ad naturam humanam accedit, cùm sit inchoativè proximè futurus homo. Ergo si pollutio sit ita de se intrinsecè mala, ut in nullo casu licitum sit eam ex intentione procurare, eò quòd natura seminis effusionem solummodò ordinaverit ad propagationem speciei, et non ad salutem individui : à fortiori in oinni casu illicitum erit procurare directè abortum, foetu etiam nondùm animato, cùm sit magis contra naturæ finem, magisque contrarietur propagationi speciei. Unde D. Thomas in 4 Sent., dist. 51, dicit esse grave peccatum, et inter maleficia deputandum , et contra naturam, quia etiam bestiæ fuetus expectant. Ilinc non est licitum præbere matri gravidæ infirmæ pharmacum tanquàm medium ad procurandum sanitalem illius per abortum; id est, si aliter non conducat ad sanitatem aut vitam matris, nisi quatenùs expellit fœtum etiam inanimatum, dare non licet; eò quòd tunc eliam directè intendatur abortus, non quidem per se, sed propter alium finem, ut scilicet sequatur effectus sanitatis matris, quem aliter consequi non posset.

Quando igitur fœt'is nondùm est animatus potest natri infirmæ præberi pharmacum utile ad ejus saniuatem aut vitam tuendam, quæ in sumptione hujus rcmcdii per se cu directè solummodò intendi debet, absque tamen probabili periculo abort0s et intentione eum procurandi, etiam indirectè; sed si casu inde proveniat, id totum per accidens et praeter inucntionem contingat. Sicut est licitum infirmis sumere remedium ad pravos humores expellendos utile, et curandum morbum, ex quo per accidens ac præter intentionem expellitur etiam semen, et obtinetur sanitas aliunde. In istis enim casibus abortio et pollutio non censcntur procuratae et voluntari;e, sed tantùm pormissæ istis infirmis jure suo utentibus. Talia reinedia possunt esse benigna purgatio , fortè etiam venæ scctio modica, et alia quæ non tendunt ad n0cendum fœtui, aut expulsioni seminis, nisi remotè et ncgativè, purgando scilicet pravos liumores. Major autem est difficultas quando fœtus est animalus, tunc enim occiditur homo innocens, quod nec etiam potestati publicæ licitum est. Quidam volunt eodem modo ratiocinandum esse, ac de foetu nondùm animato, nempe adhiberi posse remedium ex quo solùm per accidens et praetcr intentionem sequatur abortus, quaiido non suppetit alia via conservandi vitam matris. Alii negant, quia hominis innocentis occisio honestari nequit ex periculo vitæ matris, cùm non sint facienda mala, ut eveniant bona, et D. Ambrosius, lib. 3 de Officiis, cap. 9, rectè dixcrit : Si aliter subveniri non possit, nisi alter lædatur, commodius est neutrum juvarc, quàm alterum gravari. Quando igitur probabiliter timetur pcriculum abortùs, inde etiam solùm per accidens et præter intentionem secuturi, non cst licitum præbere matri tale remedium, etiamsi de se non sit mortiferum sed dubium (1). Verùm quidquid sit de hoc, quod in variis casibus ct circumstantiis hic et nunc in facti contingentiâ occurrentibus diversimodè determinari potest, nempe si non adhibito isto remedio probabile esset utrumquc moriturum; si matre moriente, fœtus quoque periret, et utriusque salus esset desperata, etc.; item quid

[graphic]

(I) Illa quaestio, sicut præcedentes, solvitur ope principiórum de cooperatione: scilicet administratio remedii quod directè et immediatè alium habet effectum ræter fœtùs abortum, est per se actus indifferens; igitur poni poterit quoties omnibus attentis bonus effeictus censebitur compensare malum : tum eiiim boniis, qui est curatio matris, solus ab agente intenditur, et malus, seu ejectio prolis, sequitur per accidens pra'ler intentioncm ; è contra ab illâ remedii administratione abstinendum erit, si praevaleat malus effectus. Hinc fluunt pleraque consectaria quæ Mayol admittit : sic licebit administratio remedii, si nulla spes affulgeat prolem baptizandi, mam salus matris ad minùs tanti est quàm salus temporalis et momentanea prolis, imò magis præponderat; illicitum erit, si spes probabilis affulgeât baptizandi prolem; salus enim :eterna illius evidenter prævalet vitæ temporali matris... H;cc ratiocinandi methodus plurimiim inservit ad solvendos multos casus qui in hàc materiâ occurrent ; hæc tria semper attendantur, an actus ponendus sit per se iiidiffer, ns; an duo effectus bonus et malus æquè immediatè et probabiliter sequantur; tandem an bonus i $ solum agens intendit prævaleat malo aut saltem illum compenset.

quid sit, an comparando præcisè mortem corporalem matris, aut cjus periculum, cum filii morte etiam corporali, licitum sit aut non, eam alteri præferre; omnes tamen conveniunt quòd si de salute spirituali filii sit periculum, tunc nulla cst comparatio facienda. In casu itaque quo medici probabilcm haberent spem fore üt matre cum suae vitæ periculo, non sumente tale pharmacum, fœtus animatus in lucem prodire posset vivus ut baptizaretur: è contra eo adhibito, absque baptismate moreretur, tunc ab eo sumendo, maier omninò abstinere tenetur, quia infans est in cxtremà necessitate animæ salutis, à quâ nequit se liberare, sed mater tenetur illi succurrere ordine charitatis postponendo suam vitam corporalem saluti spiritali filii, qui ejus curæ est commissus. Sicut teneretur sacerdos puerum in extremâ salutis spiritualis necessitate constitutum baptizare, dùm non est alius à quo possit baptizari, etiam cum propriæ vitæ periculo. Si ex medicorum judicio, aliove indicio credatur matre mortuâ adhuc infantem vivere, secandus est ejus uterus, ut infans baptizetur; imò eà adhuc in extremis agente, et desperatâ sanitate, os ejus tenendum est apertum, si id deserviat ad impcdiendum ne infans suffocetur. An autem liceat ejus uterum secare dùm adhuc vivit, ad hunc finem ut infans educatur et baptizetur, alii affirmant, imò et ad hoc patiendum eam teneri volunt, quando aliter infans educi nequit, ob scilicet rationem mox allatam. Aliis verò hoc durissimum videtur, quia scindere matrem, est innocentem directè ac positivè occidere, aut mortem accelerare, quod est per se malum, neque ob bonum finem baptizandi infantem, cohonestari potcst. Quamvis enim lege charitatis teneamur vitam corporalem, pro salute spirituali proximi, periculo exponere, non tamen cum tanto cruciatu, ac tam horrendà morte. Unde videtur quòd tunc divinæ ordinationi circa pueri salutcm standum foret, ne fortè etiam mater aliunde ex morbi dolore cruciata, et mortis imminentis honore turbata, his additis cxtremis cruciatibus, præ impatientià et desperatione vitam spiritualem cum corporali perdat. An autem id sit licitum, saltem quando mater jam ob sua delicta à judice capite damnata fuit, et interim cum prædicto periculo ægrotat, et an possit judex hanc ei pœnam uteri incisionis imponere, supponunt auctores quòd dùm femina rea gravida condemnatur ad mortem, differenda est sententiæ executio, donec pepererit, ut habetur in lege, et communiter obscrvatur ab ipsis etiam tyrannis Ghristianorum persecutoribus. Baron. enim ad annum 205, narrat de B. Felicitate, quòd cùm esset in carcere prægnans, ne post sociorum certamina, suum ob hoc diù cxpectare cogeretur, fìisis ad Deum precibus maturitatem partùs octavo mcnse impetravit. Cùm autem instanuis dolore partùs vehementiùs augeretur, quidam insultans dixit ei : Quomodò cras mortem feres, qu.e ita perturbaris dùm parturis? cui illa respondit : Naturæ debitas poenas naturali tantùm virtute argrè sustinco; quæ autem: crus pietatis causâ subire cogar, quantùnivis immania, supcrabit gratia dirina.

IIoc supposito, ad casum propositum resp. quidam non esse licitum Cæsareâ incisione illius feminæ partum prævenire, ut educto et baptizato infante, mater subeat mortis sententiam, quia talis sectio non potest non valdè nocere fœtui, vixque tunc extraheretur vivus. Alii verò affirmativè respondent, maximè si major sit spes, quòd hâc viâ proles baptizari possit, quàm quòd mortuâ matre supervivere valeat, ul baptizetur. Quia tunc servatur justitia, nec fit contra jus, ncque injuria infertur matri, quam judex legitimè potest suo jure, eo mortis gcnere punire. Nec tunc purè et simpliciter occiditur ad extrahendum infantem, sed ad ejus crimina debitâ pœnâ plectenda, ex quâ occasione procurari potest etiam bonum proli; quod tamen cum periti medici consilio, el experti chirurgi operatione, et servato juris ordine fieri debet. Ex dictis infertur, quòd qui mulierem percutit gravidam, aut cum eâ concumbens cum agitatione nimiâ, nullâque moderatione ac cautelâ adhibitâ, ne sequatur abortus, pcccat mortaliter ob probabile periculum illius. Si tamen non intendat eum procurare, etiamsi prævidisset, si inde oriatur abortus, non videtur incidere in censuras à Sixto Papâ W latas, quia studiose et de industriâ illum non quæsivit. Item femina gravida peccat mortaliter, quæ saltando, laborando nimisque se agitando, aliudve faciendo, exponit se gravi periculo abortùs. Item si perlatam culpam negligens fuerit in eo cavendo,non caret culpâ mortali tunc aboriendo. Infertur etiam, nullatenùs licitum esse feminæ sumere, aut præbere potionem ad sterilitatem procurandam, ut colligitur ex cap. Si aliquis, extra de Homicidio, et habetur in Poenitentiali Romano, tit. de Homicidio, cap. 32. Item ex Bullâ Sixti Papæ V, Effrenatam, in quâ talia facientes gravibus censuris, variisque pœnis plectuntur et tanquàm homicidæ reputantur. luem ex D.August., lib. M deNuptiis et Concup., cap. 15; ex D. Ilieronym., Epist. 22ad Eustochium. Ratio est, quia cùm pcnitùs obstet conceptioni prolis, est contra inlentum ac ordinem naturæ, et finem copulæ, nulloque bono motivo cohonestari potest. Unde sive mater consueverit prolem morbidam vel mortuam parere, sive experta fuerit se vitæ discrimen pariendo subituram, aut quia nimis arcta habet foramina, aut quia præ uteri angustiâ prolcm ferre non potest, et aliâ causâ, id non licet, sanè si quoties contravenitur modo naturali concubitùs; ut ex naturâ facti, generatio sequi non valeat, peccatum lethale committatur contra naturam, eò quòd virile semen frusti etur fine, ad quem natura ipsum destinavit. Non minùs erit peccatum mortale, per petitionem sterilitatis semen fine propagationis privare, quàm per talem concubitum, aut per pollutionem, ut de se constat

ARTICULUS VI.

Utriim liceat occidere aliquem se defendendo.

Divus Thomas hic, art. 7, concludit licitum essc vitam suam defendere contra injustum aggressorem, quia secundùm omnia jura, vim vi repellere licet, dummodò invasus servet moderamen inculpatæ tute

læ, et nullomodò intendat occisionem, neque ut finem, neque ut medium ad defendendam vitam propriam, nec ipsum præveniat, sed duntaxat in actuali conflictu vim repellat, adhibeatque omnes conditiones ad justam sut defensionem requisitas, ex quarum explicatione et penetratione tota hæc materia pendet. ideòque sunt priùs à nobis sigillatim explicandæ. Quinam censeatur injustus aggressor? — Omnis ille qui auctoritate privatâ aliquem invadit ad eum occidendum, censetur injustus aggressor; et quidem si ex proposito, cum plenâ libertate et advertentiâ id faciat, dicitur aggressor injustus formaliter, cujuscumque gradùs et conditionis fuerit, sive superior, sive subditus, sive clericus, sive religiosus, sive pater, sive filius, sive invasus dederit causam culpabilem aggrediendi, sive non. Si verò alium aggrediatur absque suflicienti libertate et notitiâ, ut si sit ebrius aut amens, aut puer, aut ignorantiâ invincibili laborans, putet alium esse occidendum, tunc dicitur aggressor injustus solùm materialiter, quia etsi non peccet irvadendo, infert tamen realiter damnum indebitum, vel saltem modo indebito, sicque non censetur habere jus vitam suam retinendi cum invasi occisione, neque illi auferre jus quod habet ad vitam suam defendendam contra quemlibet invasorem, etiam cum occisione illius, quando ad hoc nulla alia suppetit via, et tunc ferè perinde se habet, ac si invaderetur à ferà. Si tamen invasus fugere potest, aut alio modo se tueri, quàm ipsum occidendo, tenetur id facere. In quo consistat moderamen inculpatæ tutelar. — Moderamen inculpatæ tutelae coi;sistit in hoc quòd injustè invasus nihil plus faciat quàm quod suflicit ac præcisè requiritur ad justam et necessariam vitæ suæ defensionem et conservationem, nec utatur majori violentià quàm oportet, ut se defendat; alioquin excessus foret illicitus, quia tunc non esset propriè vim vi repellere et se defendere, sed potiùs aggredi, et vim inferre, quod non licet. Ita ut si invasus percutiendo aut vulnerando leviter aggressorem, possit sufficienter avertere malum quod timet, aut fugâ non ign0miniosâ, aut objiciendo aliquod obstaculum parietis, ostii, aut cujusvis alterius rei, quâ hostiles ictus arceat, tenetur hujusmodi media adhibere.Ncc potest aggressorem graviter vulnerare, nec plura ei vulnera iuferre, si damnum sufficienter per unum avertere valeat; multòque minùs illum interficere licct. ltem juxta aliquos auctores, ad hoc moderamen requiritur paritas in armis aut saltem, quòd non interveniat disproportio notabilis, qualis censetur esse, si aggressor pugno tantùm invaderet, et invasus ense illum impeteret. Verùm per accidens contingere potest aliquem armis indigere, ut se defendat ab aliquo potentiori aggressore inermi. Quis enim dicat puerum aut debilem non posse ferro uti ad se defendendum contra gigantem, qui manibus valet eos suffocare si velit, aut in flumen projicere? Non est hic semper attendenda armorum proportio, sed necessitas se justè et sufficientcr defendendi. Qualis debeat esse intentio invasi, düm se defendit? — Docet D. Thomas, nullatenùs tunc licitum esse invaso directè intendere injusti invasoris occisionem, nec tanquàm finém et objectum suæ voluntatis, quia sic foret komicida. Nec tanquàm medium ordinatum hic et nunc ad sui eonservationem. In hoc enim art. 7, dicit S. doctoi , licere alicui se defendendo, invadentem occidere, quia potest non intendere invadentis occisionem. Nihil enim prohibet unius actùs esse duos effèctus, quo

rum alter sit in intehtione, alius verò sit præter intentio- .

nem, etc., nec est necessarium ad salutem, ut homo actum moderatæ tutelae prætermittat ad evitandam occisionem alterius, quia plus tenetur homo vitæ suæ providcre, quàm vitae alienæ. Sed quia occidere hominem non licet nisi publicâ auctoritate propter bonum commune, illicitum est quòd homo intendat occidere hominem, ut seipsum defendat, nisi ei qui habet publicam auctoritatem, qui intendens hominem occidere ad sui defensionem, refert hec ad publicum bonum, ut patet in milite pugnante contra hostes, et in ministro judicis pugnante contra latrones, quannis etiam isti peccent, si privatâ libidine moreantur. IIæc D. Thomas. Ergo censet illicitum prorsùs esse privatæ personæ privatâ auctoritate fungenti, eligere velle et intendere occisionem aggressoris tanquàm medium ad vitæ suæ defensionem, cùm id sit tantùm concessum militibus ac judicibus auctoritate publicâ fungentibus ad boni communis defensionem, quibus plus in hàc parte licet quàm privatis, ut art. 5 ostendit D. Thomas, dicens, quòd occidere malefactorem licitum est in quantum ordinatur ad satutem totius communitatis : et ideò ad illum solum pertinet, cui committitur cnra communitatis conservandae. Ergo numquàm est llcitum privatis personis, occisionem malefactoris intendere, et eam assumere, etiam tanquàm medium ad bonum proprium, vitæque suæ conservalionem. Confirmatur : D. Thomas dicii illicilum esse quòd homo intendat occidere liominem, ut seipsum defendat, nisi ei qui habet publicam auctoritatem, qui hoc refert ad bonum publicum. Atqui intendere occisionem hominis ut finem, nemini licet, nec etiam habenti publicam auctbritatem; ut enim licita sit et honesta, ordinari debet ad bonum publicum, quòd privatis non est concessum, sed personis tantùm publicis, quibus eura communitatis est commissa. Ergo occisio hominis à nemine intendi potest ut finis sistendo in eâ; proindeque quando D. Thomas concedit personis publicis intendere occisionem malefactoris, idque denegat privatis, loquitur præcisè de intentiono circa medium, et nullatenùs circa finem. Nec unquàm dixit quòd occisio hominis sit medium licitum privatæ personæ, ad conservationem vitae, sed quòd ipsa defensio est medium ad conservationem vitæ, et quòd ipsa occisio aggressoris est tantùm effectus per accidens et præter intentionem consecutus. Quapropter effectus ille nullâ ratione dici potest moralis et voluntarius ipsi se defendenti, nec directè, nt patet, neque indirectè; quia non tenetur illum effectum vitare, dùm se defendit ciim moderamine. Sicut mcdicus præbendo potionem infirmo, intendit quidem

sanitatem : nullatenùs verò ejus debilitatem tanquàm effectum consequenlem, quamvis eam prævideat, sed tantùm permittit illám vel negligit propter majus bonum, etiámsi mallet aegrolum curare, sine illâ, si posset. ldem dicendüm in proposito de invaso occidente injustum aggressorem. Sòlùmque debet intendere actum sùi defensivum, quatenùs esl vitæ suæ conservativus : non verò qualenùs habet pro effectu occisionem invasoris; qui tamen non habel necessariò comsequi ex vitæ defensione. Si enim dùm ego defendo vitam meam, ipse aggressor se sepâret, uon seqüitur occisio illius : atverò si persistat adhuc, et ego me non possim aliter defendere, tunc necessariò ex suppositione consequitur occisio aggressoris, non ex ipsâ defensione, ut est operatio se defendentis, voliia ét moralis; sicque respectu illius dici debet effectus per accidens. Undè tunc idem actus materialiter est sui defensio et alterius occisio. Défensio est bona, eò quòd se teneat ex parte injustè invasi, et consideretur tanquàm medium proportionatum fini, nempe vitæ conservâtioni. Occisfo verò est mala, et se tenet fespectu aggressoris, quia non invadere debebat, aut se ab eo periculo subtrahere : ideòque censetur ei voluntaria indirectè. Cæterùm ille qui se defendit est quidem causa physica hujus eccisionis, nullatenùs verò moralis; effectus enim qui non intenditur, sed præter intentionem agentis, et consequehter per accidens sólùm contingit, agens non censetur causa moralis, etiamsi talis effectus physicè ab eo procedat. Sicque in genere moris, mors ista est defensio, noh verò ocvisio respectu invasi. Duo aulem documenta âffert Bannes ad judicandum quinam dicantur effectus per accidens, et in quo casu teneatur homo rélinquere actionem aliàs bonam, ne inde consequatur malum. Primum est quando actio bona secundùm se (ex quâ sequitur aliquis effectus secundùm se illicitus vel nocens alteri) est tamen mihi necessaria ad conservationem illius, ad quöd habeo jus. Et tunc mihi licitum est, in illâ bonâ actione pefseverare; dummodò effectus ille per accidens consecutus non sit notabiliter moxius bono communi, et multò magis licitum erit perseverafe in illâ actione, quando est promotiva boni commuhis. Hot documeritum verificatur in actióne défensionis propriæ vitæ, ad quam sequitur occisio aggressoris, et in sumptione medicinae, ad quam sequitur per äccidens ebrietas, vel effusio seminis. Verificatur etiam in bello justo, quando milites occidunt per accidehs innocentes. Secundum est, quando illa actio quæ bona est, aut certè non mala secundùm se, tamen non est mihi necessaria, sed potiùs parùm utilis, et si ab eâ èessem, parùm aut nihil nocumenti mihi accidit, ex aliâ verò parte sequitur 'aliquod grave nocumentum proximo, tunc teneor ex charitate ab eâ actioné cessare, vel etiam ex justitiâ; v. g., si quis animi recreandi gratiâ, velit jaculari dùm videat hominem transeuntem, et miliilominùs jaculetur et oceidat hominem : occisio illa non potest dici effeetus per accideris, et praeter

inuentionem jaculantis, sed censetur ei indirectè volita occisio illa, eò quòd tenebatur abstinere ab illà actione, ex quâ parùm aut nihil damni reportatur, quamvis aliàs haberet jus et potestatem jaculandi. Solida hæc D. Thomæ doctrina quibusdam recentioribus apparet nimis scrupulosa, dura, impossibilis in actuali conflictu. Fragilitas quippe humana nullateuùs permittit invaso hujusmodi abstractionem metaphysicam facere, instante tunc urgentissimo vitæ periculo. Verùm nullatenùs deserenda est veritas neque justitia, propter diflicultatem et arduitatem, quæ secum affert in praxi, aliàs inandata Dei et Ecclesiæ, aut principum statuta, non obligarent. Eâdemque rauione non teneretur invasus servare moderamen inculpatæ tutelæ se defendendo; difficillimum quippe est, quòd tunc insurgente iræ motu, ac livore vindictæ, non majori vi utatur quàm oportet, taliterque se possideat, ut non excedat. Tandem tentatio urgens et subita aon permittit invaso difficilem hanc deliberationem et abstractionem metaphysicam facere, nempe sibi licitum esse intendere occisionem aggressoris solummodò tanquàm medium aut effectum connexum cum suâ defensione, nullatenùs verò tanquàm finem ; et tamen adversarii concedunt ad id teneri. Ergo istud adversariorum fundamentun non est solidum. Adde facilius videri quòd invasus solummodò intendat sui defensionem, et ob hoc, non solùm repellat ac retundat aggressoris ictus, sed etiam si opus fuerit, ipsum impetat, feriat, gladium intra ejusviscera immittat, nihilque eorum, quæ ad moderatam ac necessariam sui defensionem requiruntur et sufficiunt, omittat, etiamsi inde per accidens et præter ejus intentionem occisio aggressoris eveniat. IIoc enim modo æquè benè ac facilè potest se defendere, ac si directè eam intenderet, cùm actio physica pugnandi ac feriendi sola in his angustiis conducat ad defensionem, non verò actio moralis et intentio occidendi (1).

(1) Theologi communissimè recedunt ab eà Thomistárum opinione, et tenent licitum esse }$ intendere mortem inimici ut medium evadendi proprium periculum. Haec videntur ratione magis fundata; 3nimverò supponi potest invasum in his versari angustiis ut non possit vitam suam servare nisi per actionem directè occisivam alterius; ergo in eo casu mors inimici est medium ipsi licitum, et quod proinde pot, si intendere; nam dùm inlendit ut inedium actionem directè occisivam ut vulnus in cor, excussionem cerebri, simul mortem intendit, quùm h;vc duo sint per se naturâ suâ inseparabilia... Itationcs et paritales adductæ in favorem prioris opinionis nos parùm movent. 4° Supponunt instar principii Deum auctoritati publicæ solùm demanâsse jus nocentem occidendi ad procurandum bonum publicum ; hoc est gratuitò asSertiim si sumatur ad sensum adversariorum ; quidni diceretur Deum illud jus unicuique dedisse pro casu injustae aggressionis, ad tuendos homines probos conura audaciam malorum ? Si in eà repulsione servetur moderamen inculpatæ tutelæ, non laeditur charitas, nam amor sui præponderat amori debito proximo, unde quisquis potest præferre propriam vitam vitæ injusti aggressoris, nec læditur justilia ; qui euinu alium impetit, eo ipso agnoscere debet jus in eodem bonorum genere, injuriam repellendi quantùm satis est ad vitandum detrimentuim; crgo Deus præsumitur illud

TI!. xuv.

Nec valet dicere, licitum esse velle et intendere quod licet facere. Sed in nostro casu licitè invasus occidit aggressorem. Ergo, etc. Adde quòd licitum est optare malum temporale et mortem injusti persecutoris. Ergo et eam intendere. Non valet, inquam. Ad primum enim argumentum respondent Bannes et Joannes à S. Thomà, distinguendo majorem. Licet intendere, quod absolutè per se licitum est facere, concedunt. Quod solum est licitum facere physicè et per accidens, seu potiùs quod non est illicitum in suà cansà per accidens, quomodò tantùm licita est aggressoris, iiegant. Ideò enim non est illicita, quia defectu voluntarii excusatur à peccato, nec est moralis, et omninò per accidens sequitur ad actum honestum defensionis; si verò intenderetur, esset moralis et haberet formaliter rationem objecti voliti, sicque non excusaretur à peccato. Unde tantùm sequitur licitum esse intendere defensionem propriæ vitae, ad quam materialiter et per accidens sequitur aggressoris occuslo.

Resp. ad secundum argumentum privatam personam solummodò posse optare mortem injusti persecutoris, ob bonum commune, ei à judice, seu magistratu, vel à Deo inferendam, si advertat, nonnisi per mortem illius bonum commune absolutè conservari posse. Secùs verò licitè velle aut optare mortem alicujus à seipso, aut ab alià personà privatâ formaliter, et ex intentione inferendam, etiam per ordinem ad bonum commuiie, quia privata persona nullam habet auctoritatem occidendi aliquem, nec etiam ex motivo servandi bonum commune. Ex quo directè consequitur quòd nec licitè potest intcndere aut velle occisionem malefactoris à seipsà faciendam, etiam ex motivo conservandi bonum commune, et quòd multò minùs licitè possit intendere aut velle occisionem aggressoris à se inferendam ex 11.otivo conservandi vitam propriam ab eo invasam, sed quòd habeat solummodò facultatem seipsam defendendi; esto quòd ad eam moderatam et necessariam defensionem sequatur per accidens, et pr:etcr intentionem occisio invadentis. Quare pro defensioiie passivâ, et vitæ propriæ conservatione, potest eam ac

singulis permittere, et hunc ordinem providenti;e nohis manifestat, tum instinctu naturali nobis invito, tum sensu communi juxta quem licet vim vi repellere. 2° Non magis probat exemplum inedici qui remedium a-grolo administrat; nam vel del)ilitas virium est medium necessarium aut utile ad recuperationem sanitatis, vel noii : si priùs, illam debilitatem intendit ut medium proportionatum ad fiilem; si posterius, non csl cur illam debilitatem medicus intenderet. 3° Tandem, ad exemplum ducis militaris evertentis turrem, unde secuturam prævidet necem plurium innocentum, responderi potest, magnum esse discrimem : illa turris eversio duos elfectus immediatè producit; bonus solus intenditur, et alter per accidens et præter intentionem accidit; è contra si quis gladio transfodiat aggressorem, illa actio unicum habet effectum immcdiatum, nempe mortem, quem effectum non per accidens, sed naturâ suâ producit... lgitur licet quandoque intendere nortem inimici, non quidem quatenùs illius nalum vel ut finem actùs, sed ut iumedium necessarium vitandi proprium vitæ discrimen. (Eioit.) - !0

« VorigeDoorgaan »