Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

sit executio sententiæ, nec suî occisio, posset ctiam innocens injustè ad fame moriendum damnatus, respuere cibos sibi oblatos, quod tamen falsum esse constat. Neque est, eadem ratio de non fugiendo è carcere, quod reo licitum esse jam ostendimus, quia hoc solùm est mortem expectare ab extrinseco infligendam at verò nullatenùs comedere est sibi inferre mortem ab intrinseco provenientem, et ex causis naturalibus ac necessariis.

Quæres secundò an licitè possit aliquis velle potiùs mortem imminentem ex aliquo morbo pati, quàm illi adhibere remedium valdè periculosum et dolorosum, v. g., ustionem aut abscissionem membri? etc. Resp. affirmativè, quia è duobus malis, licitum est eligere quod apparet minus, quando simul ambo devitari nequeunt. Sed aliquando hujusmodi remedia sunt ipsà morte duriora. Ergo tunc valet istud : Non est tanto digna dolore salus. Unde recusare tunc talem curationem, non est se occidere, sed duntaxat vitam non conservare cum tanto dispendio ac dolore, mediisque extraordinariis ac laboribus, unâque brevi morte, solummodò permisså et nullatenùs intentâ aut procuratâ, se pluribus tormentis et mortibus liberare. Aliunde non adest certitudo moralis, quòd adhibitis hujusmodi remediis morbus curetur, vitaque conservetur ut suppono. Ergo viro privato licitum est illa respuere.

Nec ad hoc cogi potest à supcriore, quando illa ustio vel abscissio membri, præcisè respicit salutem infirmi, ne scilicet moriatur, quia superiores absolutè non possunt omnia licita et honesta, sed tantùm quæ moderata et non excedunt vires aut constitutiones præcipere; quæ verò difficillima sunt, actusque heroici, ut acerbissimos cruciatus, morte duriores pati, nɔn cadunt sub hominis obedientiâ. Idque in præsenti casu videtur insinuare D. Thomas, 2-2, q. 65, art. 1. Adde quòd superior aut respub. non habet jus in corpora subditorum aut civium, nisi in ordine ad bonum commune. Si tamen iste infirmus esset persona publica, aut subditus foret ita necessarius communitati, ut eo mortuo, non inveniatur alius similis, et aliundè probabilis sit spes quòd per hujusmodi abscissionem, vitabit mortem, tunc propter bonum commune, maximum hunc cruciatum subire tenetur, et ad hoc à repub. vel à superiore compelli potest.

Hinc puella aut femina cancro aliove morbo in verendis et secretis partibus laborans, non tenetur admittere inspectionem ac curationem à medicis et chirurgis, quamvis licitè possit. Ratio est, quia plerùmque ob custodiam pudicitiæ ab hoc non minùs abhorrent feminæ quàm ab ipsâ morte. Deinde non tenentur admittere id cui periculum turpis motûs et carnalis delectationis inesse potest, satiusque tunc cst dicere : Malo mori quàm fœdari. Hinc laudantur quidam viri graves et perfecti, calculo laborantes, qui in his parbus se tangi aut inspici ad morbi curationem omninò recusârunt, dicentes se satis vixisse, si aliud non suppeteret remedium ad vitandam mortem. Quidam tamen auctores volunt quòd si curatio hujusmodi ab obstetricibus aut aliis mulieribus adhiberi potest, tunc

femina illam admittere teneatur, eò quòd cessent rationes jam adductæ.

Queres tertiò an licitè posset aliquis sumere venenum ad experiendam virtutem theriaca? - Resp. id non esse de facili admittendum neque consulendum, cùm sit valdè periculosum : et aliunde nulla sit necessitas, cùm tale experimentum æquè benè fieri possit in brutis post factum tamen auctores illud excusant à mortali, si adsint hæ conditiones: Prima quòd ille qui theriacam composuit pro homine legali habeatur, probèque sciat optimam componere, eamque spectantibus peritis ac insignibus medicis solito more juxta artis præcepta confecerit. Secunda quòd priùs ac sæpiùs illius virtutis experimentum fecerit, eamque comprobaverit supra aliquod brutum. Tertia quod tam ille qui dat, quàm qui sumit venenum, certò sciant theriacam ita efficacem esse, ut nullum prorsùs subsit mortis aut notabilis damni periculum; si enim illi se exponeret, mortaliter peccaret.

Quæres quartò an aliquis, domo conflagrante, ut incendium et certam mortem effugiat, possit licitè è fenestrå aut tecto altissimo se projicere, cum mortis periculo? - Resp. id esse licitum, dummodò aliqua saltem tantilla spes evadendi mortem per hanc præcipitationem appareat, quantùmvis sit periculum gravis vulneris, aut confractionis membrorum. Idque naturali instinctu faciunt animalia; constat enim mures inde fugere, etiam cum periculo quòd extra domum conflagrantem capiantur et occidantur. Ratio est, quia tunc homo habet justissimam causam fugiendi crudelem mortem ex incendio, quod nequit facere, nisi se præcipitando è tecto, ut suppono, eamque fugam per se et directè eligit, et per accidens est respectu illius, quòd sit conjuncta cum periculo mortis.

Quæres quintò an sit licitum militibus injicere ignem in pulverem tormentarium ad evertendam turrim hostium, ex quo certum sit eos milites momento dissipandos. Item an ipsis liccat comburere naves proprias, ne in hostium manus perveniant, etiamsi certò sint perituri? - Resp. id esse licitum, dummodò sit pro. babilis spes quòd qui ignem injiciunt, evadant periculum et ruinam. Tunc enim ex juștâ causâ boni communis ex mandato regis aut ducis se periculo possunt mortis exponere, et ita communiter fieri solet, ni fallor, in eversione turrium, et combustione navium hostilium. Item si spes modicissima sit evadendi, aliundè tamen certa sit mors ab hostibus sustinenda, poterunt vel in aliam navim se conferre, vel in mare se projicere et natare, vel tentare ea omnia ad cladem hostium, etiam cum morali periculo pereundi in illà ruinâ communi. Imò quidam docent id esse licitum, etiam quando certum est non posse mortem vitari, dummodò directè non intendatur, sed tantùm debilitatio et clades hostium, si accedat ducis aut regis mandatum, et gravissima causa boni publici, ne scili cet integræ naves ad hostium manus perveniant, qui hujusmodi prædà illecti, audaciores et fortiores evadent, ardentiusque ad alias naves deprædandas advo labunt. E contra verò, si hâc pradà carcant, et ú

meant idem illis eventurum, non audebunt sic naves ingredi. Nec militibus id licitum est facere ob alias leves causas, puta ne capti ab hostibus in servitutem redigantur, neque ad vindicandam mortem ab eis sibi inferendam, et ob alias similes rationes, quia, ut dictum est supra, non est licitum se occidere ad vitandas hujus vitæ ærumnas, et hic adaptari potest id quod Martialis poeta de quodam dixit :

Hostem cùm fugeret, se Phaunius ipse peremit;

Dic, rogo, num furor est, ne moriare mori? Valet tamen ad hanc actionem justificandam, si spes ali qua modica fuerit evadendi à morte, et communi periculo, vel natando, vel se constituendo priùs in lo co minùs periculoso, ut jam dixi.

sive

Queres sextò, an qui exercent hastiludium, torneamentum, agitationes taurorum, etc., peccent mortaliter. Respondet Cajetanus in Summulâ, v. Hastiludium (quo pro exercitatione bellicà, aut pro solemnitate festivæ alicujus jucunditatis regie, armati equites duo contra se invicem currunt cum lanceis), ex suo genere peccatum mortale non esse, si verum est quod supponimus, scilicet quòd in pluribus mers aut mutilatio, aut quodcumque notabile nocumentum persona, aut hujusmodi periculum non intervenit; quoniam aetus humani, ex eo quòd ut in pluribus invenitur, judicantur, et hujusmodi ludi militares, ex hâc solâ causâ solummodò sunt perniciosi, nempe ex nocumento personali. Torneamentum (id est, ludus, quo ad virium ostentationem et audaciæ, milites multi ex condicto conveniunt et congrediuntur temerè), si sæpè mortes hominum inde proveniant, peccatum esse mortale, constat ex pernicie vitæ humanæ, in effectu, sive in periculo frequenti absque rationabili causâ. Unde tales ibi propterea mortui, carent ecclesiasticâ sepulturâ, etiamsi ad pœnitentiam conversi fuerint, ut canonica jura disponunt. Ita Cajet. Certum est autem ut in plurimùm inde mutilationes et cædes evenire, ideòque esse illicitum. Taurorum agitationes, eâdem regulâ sunt mensurandæ, nempe si cum probabili periculo mortis, aut gravi nocumento fiant, et ut in plurimùm mortes accidant, sunt condemnandæ secùs si fiant eâ moderatione et cautelâ, ut prorsùs absit tale periculum. Eas sub gravibus pœnis damnavit B. Pius V in Constitutione quæ incipit, De Salute gregis, quam deinde Gregorius papa XIII ad instantiam Philippi III, Hispaniarum regis, moderavit quoad censuras latas contra seculares et superiores illas permittentes; intactam et immutatam nihilominùs illam reliquit quoad poenas latas contra clericos tam regulares quàm seculares habentes beneficia ecclesiastica, vel in sacris ordinibus constitutos, quibus prohibitum fuerat, ne eisdem spectaculis intersint, sub pœna excommunicationis.

§3. An et quando liceat seipsum mutilare. Mutilatio est abscissio et separatio membri à corpore, quòd ideò tunc dicitur mutilum, seu non integrum, cò quòd aliquà sui parte sit orbatum, et dici potest particularis quædam occisio, quatenùs membrum truncatum animæ influxu, vitâque privatur.

De illâ agit D. Thomas, 2-2, q. 65, art. 1, et concludit primò, quòd cùm membrum aliquod sit pars totius humani corporis, est propter totum, sicut imperfectum propter perfectum, unde disponendum est de membro corporis humani, secundùm quod expedit toti. Membrum autem humani corporis, per se quidem utile est ad bonum totius corporis: per accidens tamen contingere potest, quòd sit nocivum, puta cùm membrum putridum est totius corporis corruptivum. Ergo tunc est licitum, de voluntate ejus cujus est membrum, illud præscindere propter salutem totius corporis, quia unicuique commissa est cura propriæ salutis et eadem est ratio, si fiat voluntate ejus, ad quem pertinet curare de salute illius qui habet membrum putridum et corruptivum. Aliter autem aliquem membro mutilare non est licitum.

Concludit secundò D. Thomas, quòd si membrum sanum fuerit, et in suà naturali dispositione consistens, non potest præscindi absque totius corporis detrimento ab aliquâ privatâ personâ, etiam volente eo cujus est membrum; quia per hoc fit injuria communitati cujus est ipse homo, et omnes partes cjus. Unde quia ipse totus homo ordinatur tanquàm in ûnem à communitate, cujus est pars, potest contingere quòd abscissio membri, etsi vergat in detrimentum totius corporis, ordinetur tamen ad bonum communitatis, in quantum infertur alicui in poenam ad cohibitionem peccatorum. Ideòque sicut per publicam potestatem aliquis licitè privatur totaliter vitâ, propter aliquas majores culpas, ita etiam privatur membro propter aliquas culpas, minores.

Ex istis duabus conclusionibus tanquàm principiis, omnes casus particulares, in hac materiâ occurrentes, facilè resolvi possunt. Nec valet dicere mutilationem esse contra naturam à Deo institutam, quæ exigit ut corpus hominis sit integrum membris. Respondet enim D. Thomas hic ad 4, quòd nihil prohibet id quod est contra particularem naturam esse secundùm naturam universalem, sicut mors et corruptio in rebus naturalibus est contra particularem naturam illius quod corrumpitur, cùm tamen sit secundùm naturam universalem. Et similiter mutilare aliquem membro, etsi sit contra naturam particularem corporis ejus qui mutilatur, est tamen secundùm naturalem rationem in comparatione ad bonum commune. Hactenùs D. Thomas. Nomine autem membri, quidam intelligunt partem hominis, quæ habet officium per se distinctum ab aliis partibus, et est quasi integrum instrumentum proximius alicujus actionis, ut oculus visionis, per deambulationis, idque colligunt ex Aristotele, lib. de Animalibus; et ex Apcstolo 1 ad Corinth. 12. Cajetanus verò, Sotus et alii existimant inter membra computandas esse partes nou solùm quæ habent actum separatim, sed etiam quæ habeat conjunctim, aliisque opem ferunt, ut patet de testiculis quibus carentes eunuchi inter mutilos reponuntur, dist. 55 de Corporibus vitiatis, quia sufficit ut sit pars sodalis et accessoria, satisque est ut specialem habeat cooperationem ad officium membri principalis; hinc auricula et digitus sunt verè mem

brum, secùs verò pars digiti. Infertur primò, non esse licitum homini seipsum mutilare, quando membrum est sanum, nec aliunde per-accidens nocivum, quia sicut non est dominus sui, ita nec suarum partium, cam homo sit omnes suæ partes simul. Si tamen habens manum aut pedem ligatum, invaderetur à ferâ, vel ab hoste, aut ab incendio cum imminenti periculo vitæ, quod aliter evadere nequit nisi per fugam, et sui membri abscissionem, tunc licitè se mutilare posset, quia licet non sit domiņus sui ipsius et membrorum, est tamen administrator et gubernator illorum. Ideòque dùm abscissio alicujus membri necessaria foret ad vitæ conservationem, illud separare et truncare potest, cùm partes ordinari debeant ad totum, et consequenter bono totius postponi. Quando autem D. Thomas dicit non esse licitum abscindere membrum, quando est sanum, loquitur de corpore extra istas angustias, et in plena incolumitate constituto, neque hoc et similes casus comprehendere voluit, et quos recta ratio dictat licitos esse.

An autem quis licitè possit se mutilare, dùm hostis ut tyrannus id jubet, eique necem minatur, nisi pedem sibi abscindat, quidam affirmant : potest enim quis sibi eruere unum oculum ne alter duos eruat. Sic naturâ duce, castor dentibus sibi genitalia amputat, eaque venatoribus relinquit, ut illa prædà contenti, à persequendo desistant, et hujus membri jacturâ vitam propriam conservet et redimat. Sic etiam Josephus lib. 3 de Bello Judaico, cap. 27, refert quòd, jubente imperatore, ipse sibi lævam amputavit, ut aliam reținere posset. Nec faciendum est hic discrimen, an illa dependentia vitæ et salutis totius corporis ab abscissione membri, proveniat ex causâ naturali, ut quia cancer membrum invasit, aut vipera momordit an ex violentia et voluntate alterius, aut ex aliâ causa extrinsecâ. Utrobique cnim est par ratio, nec id est peccato tyranni cooperari, sed potiùs volenti majus malum et scelus inferre, minus peccatum consulere. Tandem omnes concedunt, quòd si aliquis ligatus detinetur in carcere, et non potest mortem injustam à tyranno inferendam evadere, nisi abscindendo sibi manum quâ catenatus est, fugiat, potest eam sibi amputare, Ergo idem facere potest in nostro casu; parùm enim refert quòd abscissio illa necessaria sit ex præcepto et intentione tyranni, vel præter illius intentionem, cùm in utroque casu necessaria sit ad fugiendam mortem, et recta ratio, prudensque membrorum administratio, ad vitam tuendam illam dictat in utroque casu.

Alii verò negant, quia dùm confractio et abscissio membri est necessaria ad vitandam mortem imminentem à ferâ, aut ab incendio, etc., tunc eligitur minus malum ad vitandum majus, et aliunde hoc non est cooperari peccato alterius, prout contigit dùm quis obedit tyranno præcipienti, ex cujus malitià mutilatio hic et nunc solummodò est necessaria ad vitandum majus malum, totum ab cjus iniquâ intentione provepicns indeque non est faciendum minus malum ad vitandum majus, neque consulendum. Alii tandem hoc

:

limitant in casu, quo tyrannus intenderet per hanc mutilationem injuriam facere naturæ rationali, et creatori, in ejus scilicet contemptum, aut odium fidei in præcipiendo. Tunç enim non posset homo absque peccato illi obedire, etiam ad vitam conservandam., ut de se patet. Si verò tyrannus non eo animo, sed ex crudelitate, aliove simili motivo procedat, tunc homo sibi membrum abscindendo, non pcccat, et probant rationes pro primâ sententiâ adductæ. Infertur secundò, quòd licet per publicam potestatem possit reus mutilari, non potest tamen condemnari ad exequendam illam sententiam, amputando sibi membrum sanum. Id enim nimis crudele et inhumanum foret ac contra naturalem inclinationem. Unde judex id præcipiendo peccaret, similiter et reus illi obediendo ejusque peccato cooperando. Infertur tertiò ex D. Thoma hic, ad 3, quòd membrum non est præscindendum propter salutem corporalem totius, nisi quando aliter subveniri non potest toti; saluti autem spirituali semper potest aliter subveniri, quàm per membri præcisionem, quia peccatum subjacet voluntati. Et ideò in nullo casu licitum est membrum præscindere propter quodcumque peccatum vitandum, neque ad virtutem exercendam. Porrò factum D. Marci Eremitæ, qui sibi ex humilitate, ne sacris initiaretur, pollicem amputavit, si vera sit historia, non est laude dignum, solùmque excusari potest, si ex Dei speciali impulsu et revelatione id egerit. Neque alius etiam de ejus voluntate licitè potest alicui amputare membrum sanum ob hunc finem, quia per hoc fit injuria commuultati. Infertur quartò ex eodem D. Thoma ibidem, non esse licitum castrare seipsum, neque permittere se ab alio castrari, etiam absque vitæ periculo, ad faciliùs carnis, tentationes vincendas, ad securiùs cum feminis, quarum curam spiritualem aliquis habet conservandum, citatque D. Chrysost. sic exponentem illud Matth. 10: Sunt Eunuchi qui seipsos castraverunt propter regnum cœlorum, non per membrorum abscissionem, sed malarum cogitationum intercmptionem. Maledictioni enim est obnoxius qui membrum abscindit. Etenim qui homicidæ sunt, talia præsumunt. Et postea subdit: Neque concupiscentia mansuctior ita fit, sed molestior. Aliunde enim habet fontes sperma quod in nobis est, et præcipuè à proposito incontinenti et mente negligente nec ita abscissio membri comprimit tentationes ut cogitationis frenum. Hactenùs D. Thomas. Idem docent D. Ambros., lib. de Viduis, cap. 13. D. August. lib. 6 contra Julianam, cap. 14. D. Basilius, lib. de verà Virginitate, et Epist. 87 ad Simpliciam. Idemque prohibent decreta ecclesiastica can. 22 Apostolorum : Si quis abscindit, dist. 55, can. Significavit, de Corp. vitiato; can. Qui partem, et can. primo concilii Nicæni, cui videtur occasionem dedisse Leontius presbyter, cui cùm fuisset interdicta habitatio suspecta cum feminå nomine Eulalià ab Eustachio Antiocheno antistite, virilia sibi amputâsse fertur, ut ab eå non reeederet consuetudine; verùm tanquàm duplici reus crimine, fuit ab illo depositus. Item Origenis eviratio ob eumdem finem facta, tanquàm facinus ab Ecclesià im

probata fuit, etsi zelo fecisset Dei, sed non secundùm scientiam, ut ait D. Hieronymus,

Ex quo à fortiori colligitur nullatenùs licitam esse evirationem ad vocis suavitatem conservandam, quâ quis sibi lucrum comparare possit, aut ad fidelitatem circa feminas servandas in aliquo principum palatio, velob alias similes causas et utilitates. Infertur denique solummodò ad vitam et totius corporis salutem conservandam, licitam esse evirationem et membri abscissionem, quando scilicet non potest ei aliter subveniri. Tunc enim aliquis in istâ ægritudine et angustià constitutus, non solùm permittere potest tale membrum sibi ab alio amputari, sed etiam potest ipsemet illud sibi abscindere, si periti chirurgi, aut altcrius copiam non haberet, et periculum esset in morȧ, ncque suppeteret alia via evadendi mortem. Ratio est, quia hoc recta rationi ac prudenti administrationi et gubernationi membrorum congruit. An autem quilibet teneatur abscissionem cum ingenti cruciatu pati ad servandam vitam, dictum est in § præçedenti.

ARTICULUS V.

Utrùm liceat in aliquo casu interficere innocentem, Supponimus ex D. Thomâ, 2-2. q.64, art. 6, quòd Deus habet dominium mortis et vitæ. Ejus enim ordinatione moriuntur et peccatores et justi. Et ideò ille qui mandato Dei occidit innocentem, talis non peccat, sicut nec Deus, cujus est executor, et ostenditur Deum timere, ejus mandatis obediens, prout fecit Abraham, dùm perrexit ad occidendum filium suum Isaac. De hoc non procedit præsens difficultas, sed solummodò de justitia humana, an possit in aliquo casu interficere innocentem, re et judicio existimatum talem. Dico : In nullo casu licitum est per se directà intentione innocentes occidere, benè tamen aliquando indirectè, per accidens et præter intentionem. Ita D. Thomas loco citato, et communiter auctores. Probat D. Thomas ex illo Dei mandato Exodi 23 : Insontem et justum non occides; probat insuper ratione, ex hoc quòd aliquis homo dupliciter considerari potest: uno modo secundùm se, alio modo per comparationem ad aliud. Secundùm se quidem considerando hominem, nullum occidere licet, quia in quolibet etiam peccatore, debemus amare naturam quam Deus fecit, quæ per occisionem corrumpitur; sed occisio peccatoris fit licita per comparationem ad bonum commune, quod per peccatum corrumpitur, ut supra dictum est. Vita autem justorum est conservativa et promotiva boni communis, quia ipsi sunt principalior pars multitudinis: et ideò nullo modo licet occidere innocentem.

Dices 1°: Licitum est abscindere membrum, quando saluti totius corporis humani expediens erit, eò quòd ordinetur ad bonum totius. Atqui similiter innocens est pars reipub. et ad eam ordinatur tanquàm imperfectum ad perfectum. Ergo licitum est illum directè occidere, quando bono communitatis id expedierit. Respondeo esse maximam differentiam in.er hominem innocentem et membrum, eò quòd ma

nus, v. g., naturaliter non est propter seipsam, sed propter totum, At verò homo ex naturâ suâ est aliquid totum in se, immediatè ordinabile in finem beatitudinis, habetque solùm rationem partis secundùm conversationem humanam, et communem convictum politicum. Hinc fit quòd quamdiù non peccat contra leges, nequit respub. illum directè vitâ privare, etiamsi ex illius nece sequatur reip. salus; quantùmvis manum sanam et integram liceat amputare pro totius corporis salute, ad quam duntaxat ordinantur omnia membra seorsim, nec habent utilitatem propriam, quæ intendi debeat, neque de se sunt capacia injuriæ, et quasi despoticè gubernantur ab homine. Cùm tamen respub. solùm politicè regat cives, et illorum vitæ dominium non habeat, ita ut possit de illis ad libitum disponere in suam utilitatem, inde non potest occidere civem in suâ hominis dignitate manentem, quatenùs scilicet non se redegit per peccatum ad conditionem bestiarum et servorum, ut possit de ejus vità disponere, sed remanet liber et per seipsum exi

stens.

Dices 2o: Licitum est reipubl. occidere hominem innocentem peste infectum, tanquàm membrum putridum, ne scilicet alios inficiat. Respondet Bannes quòd nullâ ratione id est licitum, eò quòd iste homo nullam adhuc propter infirmitatem illam incurrat culpam. Ipse tamen tenetur ex charitate et ex justitià se ab aliis separare, et cavere eorum infectionem, et potest respub. id ei præcipere; quod si non fecerit, et periculum infectionis inde immineat, tunc licitè potest respub. in pœnam peccati illum occidere, prout ma¬ gis constabit ex dicendis.

Dices 3°: Tantò majus videtur esse peccatum quod committitur in proximum, quantò gravius infertur damnum ei in quem peccatur, Atqui occisio plus nocet peccatori quàm innocenti, qui de miseriâ hujus vitæ ad cœlestem gloriam transit per mortem. Ergo cùm liceat in aliquo casu occidere peccatorem, multò magis licebit occidere innocentem vel justum. Resp. D. Thomas hic, ad 2, quòd in pensandå gravitate peccati magis est considerandum id quod est per sc, quàm id quod est per accidens. Unde ille qui justum occidit graviùs peccat quàm ille qui occidit peccatorem. Primò quidem, quia nocet ei quem plus diligere debet et ita magis contra charitatem agit. Secundò, quia injuriam infert ei qui est minùs dignus, et ita magis contra justitiam agit. Tertiò, quia privat communitatem majori hono. Quartò, quia magis Deum contemnit, juxta illud Lucæ 10 Qui vos spernit, me spernit. Quòd autem justus occisus ad gloriam perducatur à Deo, per accidens se habet ad occisionem,

Ex dictis colligitur neque esse licitum occidere eum, qui in præsenti est innocens; prudenter tamen et probabiliter timetur ac vehementer quòd postea in futurum erit reipub. hostis valdè noxius. Non enim sunt facienda mala, ut eveniant bona, et ut vitentur alia mala; et ne quidem Deus actu punit hominem pro peccato futuro. Neque justum est ac rationi consonum, mediis illicitis providere bono communi; et in

præsenti casu aliis viis occurri potest malo quod timetur, scilicet exilio, custodiâ, observatione diligenti, bonâ instructione, etc. Inde non est licitum infantes Turcarum occidere, etiamsi timendum sit quòd adulti effecti, contra Christianos pugnabunt. Potest quidem Deus utpote vitæ et mortis dominus, prò peccatis parentum innocentes eorum filios morte plectere, et è converso; id tamen non conceditur justitiæ humanæ, cùm non habeat illorum vitæ dominium, ut docent D. August. in 7 caput; Josue, cap. 8; et D. Thomas, 2-2, quæst. 87, art. 8, nisi filii imitentur pravos mores, et sequantur peccata parentum. In quo sensu duntaxat intelligi debet Scriptura Exodi 20, et Matth. 23. Solùmque potest justitia humana filios innocentes privare honoribus, bonisque temporalibus, in exilium mittere, ob peccata parentum. Idemque repetit D. Thomas, 2-2, q. 108, art. 4, ad 1,

Probatur secunda pars nostræ conclusionis, nempè quòd indirectè, per accidens, et præter intentionem, ex gravissimâ causâ, dando operam rei licita ac necessariæ, licitum sit occidere innocentes, quando aliter vitari nequit ipsorum mors: etenim nemo jure suo utens, alteri censetur injuriam facere, ut fert commune axioma. Atqui aliquando mors innocentum contingit ex aliquâ actione, quam homo jure suo facit, nec eam omittere tenetur. Ergo tunc mors innocentis illi non imputatur.

Sic in bello justo directè intenditur victoria et nocentum internecio, ex quâ per accidens occiduntur etiam innocentes, qui cum illis sunt permixti et discerni nequeunt; nec tenentur milites abstinere ab evertendis turribus, expugnandis urbibus, aut domibus incendendis, ne simul pueri et innocentes, qui ibi reperiuntur, pereant; aliàs victoriam non obtinerent, neque bono communi reipub. consulerent. Neque tunc moraliter et in ordine ad actionem humanam, innocentum mors illis imputatur, dummodò illam non intendant, neque ut finem, neque ut medium. Unde si filios hostium obsessorum haberent in suis castris, cos occidere non possent, ut per hoc cogerent parentes ad urbem reddendam pro filiis à nece liberandis, quia tunc directè intenderent innocentum necem tanquèm medium ad hunc finem, quod non est licitum. Solùmque possunt velle causam, nempe urbis expugnationem, non propter conjunctionem quam habet cum tali effectu, nempe occisionem innocentum; sed cum alio, nempe nocentum necem, quos aliter lædere non possunt; ad quod per accidens se habet quòd sit connexa cum innocentum clade.

Sic invasus ab injusto aggressore, qui se infante tanquàm clypeo protegit, si non possit vitam suam tueri, nec se defendere etiam cum moderamine, nisi feriendo infantem, potest ad necessariam vitæ suæ defensionem percutere illum, gladium directè vibrando in aggressorem injustum, esto quòd per accidens et præter intentionem, illo ictu simul lædatur infans ipso invito interpositus, propter scilicet localem conjunctionem ibidem repertus. Nequit tamen infantem priùs et directè impetere, ut illo occiso et sublato,

altero ictu aggressorem feriat, utpote quia mors innocentis non potest intendi tanquàm medium, cùm tunc directè eligatur et ametur propter utilitatem, quam habet ad finem volitum.

Sic quidam docent quòd ille qui equo fugit hostem insequentem ad occidendum, nec potest aliter mortem vitare quàm currendo per iter angustum aut angulum, in quo jacet infans aut claudus, quem equi pedibus proteret, debet quidem omnem diligentiam et curam adhibere, ne illi noceat, declinando à viâ rectâ per aliam partem; et si id fieri non possit urgere debet calcaribus equum, ut per saltum relinquat infantem intactum, vel alia media adhibere, quæ in illa necessitate et celeritate occurrent. lis tamen adhibitis, non tenetur sistere, sed licitè cursum prosequi potest ad salvandam vitam, quando aliunde extrema necessitas spiritualis infantis, puta si nondùm sit baptizatus, non obstat. Ratio est, quia tunc occisio innocentis contingit per accidens et omninò præter intentionem agentis, qui ordinat illum cursum ad salvandam vitam, per viam communem, ad quod jus habet velletque ibi non reperiri infantem.

Alii verò, etsi concedant posse istum excusari, quando intervenit dubium an ex illo cursu infans sit occidendus, cùm tunc non teneatur certæ morti se .tradere ad vitandam alterius incertam, si tamen certè sciat inevitabilem prorsùs esse innocentis mortem, nec habere spem tantillam ipsum salvandi, tunc cum illâ morali certitudine, negant excusari posse ab homicidio, etiamsi præter ejus intentionem contingat, quia isti innocentes nullatenùs sunt injusti invasores. Aliunde habent jus ad locum communem, et sunt in possessione illius viæ; sicut illicitum est extremè indigenti auferre panem quem jam assecutus est, vel tabulam quâ extreme indiget ad vitandum naufragium, ctiamsi qui auferre tentat, in eâdem extremânecessitate sit constitutus, ob parem rationem.

§ UNICUS. In quo resolvuntur aliqui casus controversi et difficiles circa indirectam innocentum occisionem. Queres primò, an sit licitum innocentem - tradere tyranno urbis excidium minitanti, nisi illum tradant ad.occidendum, sicut olim Atheniensium hostis petebat Demosthenem? Respondeo cirea bune casum metaphysicum, varias esse sententias, ut fusè ostenditur in tractatu de Justitiâ, quas nunc sub brevitate transcurrimus.

Prima affirmat id esse licitum, quia tunc respub. habet jus ad abscindendum membrum illud propter incolumitatem et salutem totius corporis, ne scilicet tota gens pereat, cùm et homo membrum etiam sanum pro salute et vitâ sui corporis abscindere valeat. Insuper talis innocentis traditio non est intrinsecè mala, nec est eum occidere; aliàs ne quidem ipsi innocenti foret licita. Sed ex eâ solùm per accidens consequitur cjus mors ab extrinseco, nempe ex tyranni malitiâ, et nihil aliud est quàm innocentem exponere certissimo mortis periculo ob bonum communc, se defendendo isto modo contra tyrannum, quo

« VorigeDoorgaan »