Pagina-afbeeldingen
PDF

seipsas occideru;;t, quarum memoria in Ecclesiâ celebratur, ut Pelagia, Apo!lonia, resp. D. Thomas hîc ad 4, ex D. Augustiuo, lib. M de Civit., cap. 21, ubi ait: Nec Samson aliter ercusatur, quòd seipsum cum hostit::s ruinâ domûs oppressit, nisi quia Spiri:us latenter hoc jutserat, qui per illum miracula faciebat; et cap. 26, j loquens de illis mulieribus, ait: Si hoc fecerunt, non humanitiis deceptæ, scd divinitùs jussæ, nec errantes, sed obedientes, sicut de Samsone: aliud nobis fas non est credere. Similiter Eleazarum speciali Dei instinctu, sese morti exposuisse, par est credere. Wel dicendum quòd nec Samson, nec Elcazar seipsos dircctè occiderunt et ex intent:one, sed tantùm ob communc bonum et hostium ruinam, sese exposuerunt periculo, operantes virtutis actionem, ex quâ per accidens fucrmnt interfecti, quod esse licitum mox ostendemus. Ut enim ait Cajetanus Judicum, cap. 16, in hujusmodi casibus, non eligitur mors propria in seipsà, scd per se eligitur mors hostium, et concomitans propria mors toleranda admittitur, propter bonum ultionis hostium.

§ H. Utrùm in aliquo casu liceat seipsum indirectè occidere.

Constat ex dictis nunquàm esse licitum directè et positivè operando ac ex intentione, seipsum interficere, ut se suspendendo, jugulando, confodiendo, comburendo, praecipitando, etc. Diflicultas solùm restat an seipsum occidere indircctè, negativè, pcr accidens et remotè, non faciendo scilicet id quo vita conservari potest, sit etiam illicitum in omni casu.

Supponimus autem quòd nullatenùs homo propriam necem intendat, nec ad hunc finem consequendum aliquid operetur vel omittat, sed quòd sui occisio omninò remotè, solùmque per accidens sequaturex aliquâ actione, aut omissione quam praestare vel relinquere non poterat, aut non tenebatur: ita ut neque in causâ, neque indirectè sit intcnta et voluntaria ejns occisio. Tunc cnim nullum erit peccatum, quia omnc peccatum debet csse volu: tarium. linò quandoque erit opns laudabilc ct heroicæ virtutis non defendere propriam vitam, scd eam certo mortis periculo exponere, exercendo alicujus virtutis actus. Aliquando erit necessarium, et de praecepto sese mortis periculo exponere, si id ad salutem reipub. expediat. Aliquando verò solùm de consilio, propter scilicet aliorum exemplum et aedificationem : secùs verò dicendum quando sui occisio censetur voluntaria in causâ, quatenùs scquitur ex aliquà actione vel operatione, à quâ homo poterat commodè abstinere, et tencbatur, ct non fecit. Et ex istâ regufà gcncrali rcsolvi possunt omncs casus particulares qui agitari solent, et afferri possunt in hàc materià. Eamque insinuavit D. Thomas hic, ad 5, ubi ait, quòd 'ad fortitudinem pertinet ut aliquis ab alio mortem pati non refugiat, propter bonum virtutis, et ut videt peccatum.

Ilinc infertur 1° quòd ex debito officii milites justè, laudabiliterque mortis periculo scse cxponunt in bcllo justo, et in statione periculosâ, in quâ à duce con

stituuntur. Item parochi sacramenta administrantes. et alii inservientes peste infectis, aut baptizantes infrntem cum periculo mortis; item missionarii evan. gelium infidelibus annuntiantes. Item subditi se exponentes telo, quo princeps erat confodiendus » atit tabulam jam occupatam illi cedendo in naufragio, vel panem in tempore famis, et extremæ necessitatis. Item fideles coram tyranno, proprio sanguine fidem confitentes, quando per omissionem illius confessionis subtraheretur honor Deo debitus, ct utilitas proximo impendenda; imò non solùm pro fidei defensione, sed etiam pro cujuscumque virtutis tutelà, id est licitum, ut constat de D. Joanne BaptistA, de D. Thoma Cantuarensi, et aliis, ut probat D. Thom., 2-2, qu;cst. 124, art. ult. Ilinc 2° infertur injuslè invasum, si prudentcr existimet se esse in statu gratiæ Dei, licitè permittere posse suam occisionem potiùs quàm occidere invasorem ne damnetur, nisi foret ipse persona publica reipub. vel filiis, aut aliis multùm utilis. Ratio cst, quia cùm aliquid propriâ suâ vità præstantius, nempc salutem spiritualem proximi, habeat pro objecto, non prodigit suam vitam, sed actum heroicum siiperabundantis charitatis exercet. Hinc infertur 5° quòd si aliquis mulieri ncccm minitetur, nisi se violari sinat, potest illa ob bonum servandæ castitatis, potiùs necem pati quàm ei copu!am permittere, quamvis ad hoc non teneatur, dùm non timet consensum in peccatum. Tunc enim merè negativè se habendo, interiùs, exteriùsque resistendo, et quantùm potest actum impediendo, non peceat; quia tamcn in re tam lubricâ, et ob vehementem naturae inclination^m, valdé periculosô, difficillimum est non consentire, licitè potest hujusmodi periculum prævenire se defendendo ac morti cxponendo. Iiomo verò cui tyrannus aut alius minitaretur mortem, nisi cum feminâ consentiente et paratâ copulam vetitam haberet, absolutè teneretur mortem pati potiùs, quàm venire ad actum, quia cùm activè concurrat, neqnit hanc copulam absquc consc:isu, cooperatione et pcccato exercere. Hinc infertur 4* licitum et landabile, esse personae privatæ propriam vitam exponere, pro vitâ corporis sui amici, aut alterius conditionis, ut docet D. Thom. in 5 scnt., dist. 29, q. 15, art. 5, ad 5. Item lib. 1 de Regim. principum c. 10; et 2 2, q. 126, art. 4, ad 2; et art. 5, ad 5. Item D. Hieronym. in c. 7 Michææ. D. Ambros. lib. 5 de Officiis, c. 12. D. August. lib. de Amicitiâ, c. 10. Lactant. lib. 3 divin. Inst. c. 18; et colligitur ex Christi Domini oraculo, Joan. 15: Majorem hâc dilectionem nemo habet, quàm ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ratio cst, quia tunc homo iste non vult majus bonum amico suo quàm sibi, scd solùm praefert bonum honestum amicitiæ et eharitatis, propriae vitae corporali, majusque et praestantius illa bontm sibi cligit. Wide Sotum lib. 5 dc Just., q. 1, art. 6. Infertur 3° quòd homo ad proloiigandam vitam non tenetur uti cibis exquisitis et delicatioribus, etiamsi

[ocr errors]

possit, sed suflicit quòd sumat communes, necessarios ac sufficientes ad conservationem sui individui, et decentes officiorum suorum functiones. ld enim non est se occidere, aut velle vitam minuere, sed tantùm non prolongare mediis omnibus exquisitis et extraordinariis, ad quod minimè tenetur, sicut si aliquis certò -sciret, quòd in Indiâ salubriorem et clementiorem auram habendo, diutiùs viveret, non tenetur illùc se recipere. Advertunt nihilominùs Victoria, Aragonius, „Lopez et alii, quòd si quis singulari inediâ, vel cibo socivo, ut fungis, herbis crudis, etc., uteretur, cùm facilè posset vesci bonis, ita ut propriâ experientiâ , vel periuorum medicorum sententiâ adverteret vitam brevi cessare, non excusaretur à peccato, quia hoc non esset tantùm vitam non prolongare, sed positivè tollere, nisi forlè id faceret peculiari consilio et revelatione divinà; quo modo credendum est fundatores monachorum elegisse loca incommoda et insalubria ad monasteria ædificanda, victumque parcum et adhuc alimentorum grossiorum duntaxat usum monachis suis præscripsisse, quantùmvis inde vita abbreviaretur per accidens; solùm enim intendebant finem spiritualem, nempe carnis mortificationem, animæ profeetum, et faciliorem cum Deo unionem. Infertur 6° licitum esse assumere austeritates, pœniuentias, abstinentias, labores ex intentione domandi corpus, superandi tentationes, virtutes assequendi, et Deo pro peccatis satisfaciendi, etiamsi prævideatur vitam inde fore abbreviandam, dummodò homo id non intendat, sed tantùm permittat ob profectum spiritualem, quem per se ut finem ex amore Dei intendit; quia id non est procurare vitae abbreviationem, cùm per accidens respectu illius contingat, sed solùm non conservare et non prolongare eam, ad quod non tenetur. lnde non peccat qui majoris perfectionis desiderio, et securitatis circa salutem animæ, religionem strictiorem ingreditur, licet sciat valetudinem non ita firmam sibi futuram, et periculum brevioris vitæ incurrere. Nam si monialis ex suo monasterio exire nequeat per aliquod tempus morbis causâ, sed in eo perumanere debeat, etiam cum mortis periculo, exceptis tribus casibus in bullà l}. Pii V contentis, scilicet epidemiæ, lepræ et incendii, cur non poterit novitius permanere in religione, etiam cum periculo abbreviationis vitæ ? sicut miles potest non deserere stationem et licitè velle subire mortis periculum. Quòd si novilius breviùs vivat in religione ob deliciarum et melioris cibi carentiam, non ipse se interimit, sed moritur ob naturæ suæ debilitatem et ægritudinem , quam non tenetur exquisitis et extraordinariis mediis adhiin itis ex se et ex innatâ infirmitate deficientem sublevare. Fateor tamen non esse licitum pœnitentiis indiscretis abbreviare sibi notabiliter vitam; ille enim non solùm non impedit mortem, sed directè et positivè eam sibi procurat, quod est prorsùs illicitum. Circa hoc legenda est præclare D.Thomæ doctrina in 4 sent., dist. 15, q. 3, art. 1, q. 2, ad 3. ltem quodlib. 5, art. 18; et 2-2, q. 141, art. 6. D. Bernard. serim. 3 de „Circumcisione, D. Greg. lib. 30 Moralium.

Hinc infertur 7° Carthusianos etiam extreiovè decuin. bentes, licitè ac laudabiliter ab esu carnium perpetuò abstinere, etiam cum mortis periculo. Quia hoc non est vitam abrumpere, sed duntaxat non conservare nec protelare per omnia media exquisita ob bonum virtutis et commune illius religionis : iste autem cibus in eà censetur alienus et extraordinarius. Undè sanctissimuin istud statutum, jam per plura secula promulgatum, et ab ipsis Carthusianis religiosè observatum fuit, pluresque vixerunt usque ad perfectam senectutem corpore et animo incolumes: à D. Bernardo laudatum, ab Ecclesià nunquàm abrogatum, imò saltem tacitè approbatum, quatenùs ob austeram quam degunt vitam, aliis religiosis concedit transitum ad illam religionem. Miraculo incoeptum narratur, quo carnes pro Carthusiano decumbente paratæ, in pisces sunt conversæ. Laudantur AEgypti deserta incolentes, qui tantùm cæpes, iegumina, radices et herbas in victum adhibebant, et juxta D. Hieronymum, aliquid coctum cdere, luxuriam reputabant, etiam dùm infirmabantur. Cur ergo Carthusianis perpetua à carnibus abstimentia vitio tribueretur? Quinimò Carthusianus extremè decumbens, nedùm licitè à carnibus abstinere potest, sed adhuc ad hoc sub peccato tenetur. Quotiescumque enim id quod lege humanà præcipitur, ita conducit ad bonum commune, ut illud sit majus et præstantius, quàm propriam vitam conservare, tune lex humana, etiam cum periculo vitæ, cives obligat, ut multis exemplis ostensum est à nobis in tract. de Legibus. Atqui conservatio vigoris disciplinæ, austerioris pœnitentiæ, et strictioris observantiæ in Carthusianis, quæ per hujusmodi carnium usum paulatim relaxaretur esl majoris momenti, quàm vita Carthusiani infirmi, ut patet; ergo pro illo bono communi, tenetur subire periculum vitæ. Adde quòd non ordinariè, nec frequenler mors ex eâ abstinentià præcisè incurritur.

Infertur 8* quemlibet hominem teneri ad sumendum cibum saltem communem, necessarium et suflieientem ad vitæ conservationem; aliàs graviter peccaret, tum quia faceret contra inclinationem naturalem, et contra sui dilectionem naturalem, reusque homicidii foret. Unde D. Thomas, 1 p., q. 97, asserit quòd etiam Adam peccàsset si necessarium cibum non sumpsisset. llinc etiam ægrotus et morti proximus, si possit sumere cibum cum aliquâ spe vitæ, ad hoc tenetur. Addit tamen noster Victoria in relect. de Temperantià, quòd si animi dejectio tanta sit, et appetitivæ virtutis tanta perturbatio et consternatio, ut nonnisi per summum laborem, et quasi cruciatum ægrotus cibum sumere valeat, jam censetur adesse quædam impossibilitas, ideòque tunc videtur à mortali excusandus, maxime ubi est exigua aui ferè nulla spes vitæ.

An aulem eadem sit ratio de pharmaco ac de alimento, negat idem Victoria, quia cibus est medium à naturâ ordinatum ad vitam animalis tuendam, non verò medicina. Unde dicebat B. Agatha : Medicinam carnalem corpori meo nunquàm exhibui; pluresque sunt nationes, nec medico neque medicinis utentcs. llomo

autcm mon tenetur omnia media possibilia ad vitam conservandam, sed ea duntaxat adhibere, quæ à naturà per se sunt ad hoc ordinata. Quare aliud est mori ex defectu alimenti , aliud defectu sumptionis pharmaci. Primum est sibi mortem violentam inferre : secundum verò est tantùm mori, ex vi morbi naturaliuer ingruentis, solùmque non impedire mortem aliunde imminentem, seu non prolongare vitam omnibus mediis, ad quod non tenetur homo. Si tamen haberet certitudinem moralem, quòd per pharmacum reciperet incolumitatem, eoque neglecto moreretur, non videretur tunc posse illud respuere absque gravi peccato, sicut peccaret si illud non daret alteri ægroto in pari casu. Verùm quia vix de hoc haberi potest certitudo, ideò non videntur de peccato lethali dammandi, qui in universum ab omnibus pharmacis abstinent; quamvis absolutè non sint laudandi, eò quòd Deus creaverit medicum propter necessitatem, ut ait Sapiens. Tamen propter amorem Dei, ex motivo pœnitentiæ et mortificationis in aliquibus morbis dolorosis, ut capitis, iliacis, aliisque similibus mortis periculum non inferentibus, remedia laudabiliter respuere possunt. Infertur 9° licitum esse navigare, bella gerere, per multum tempus in studiis laborare, aliisque exercitiis, ut cursorum et similium opcram dare, etiam cum periculo abbreviationis vitæ, quia hujusmodi artes sunt valdè reipublicæ necessariæ, et aliundè non adeò periculosæ, quin sit aliqua spes evadendi mortem : constat enim non omnes eas exercentes perire. Infertur 10* noii esse peccatum reo, ex motivo pœnitentiæ et expiationis criminis, se offerre judici eum quaerenti ad pœnam infligendam. ld enim non cst se occidere, sed solùm se manifestare, ut judex pro suo placito de eo disponat, actumque honestum et laudabilem justitiæ exerceat; nec censetur concurrere ad suam mortem, sed solùm ex bonâ causâ.eam non impedire, se occultando aut fugiendo. Ob eamdem ra

tionem reus jam damnatus ad mortem, etiamsi possit.

è carcere fugere, licitè tamen potest in eo remanere, quantùmvis sciat quòd ducendus est ad supplicium. Non potest tamen justè condcmnari ad se trucidandum, ad sibi propinandum venenum, aut venam abscindendam, ut perdat totum sanguinem cum vitâ, etc., ncc reus obedire licitè potest. Unde tunc niti debet quantùm ii, suâ potestate est, ut non recipiat aut deglutiat venenum, etc., ne scilicet judicis peccato cooperetur, solùmque potest passivè se habere patiendo mortem ab alio sibi inferendam. Pro cujus majori elucidatione advertendum est in proposito essc duplex actionum genus. quarum aliæ solùm remotè disponunt ad mortem, ad quas scilicet nec proximè, nec efficienter sequitur mors, sed ad eam faciliùs patiendam conducunt, ut scalam patibul' ascendere, reponere, extendere et inclinare caput truncandum, linguam extrahere ut scindatur, etc. Aliæ verò sunt, quibus homo disponitur ad necem proximè et immediatè ac efficienter ad illam conducunt, seu sunt ipsamet occisionis causa, ut è scalâ ct

furcâ, fune ad collum ligato, se projicere, venenua haurire, etc. Esto igitur quòd reus per se teneatur actiones primi generis exequi, quantùm necesse est ad patiendam et permittendam sui necem : nullatenùs tamen potest licitè exequi actiones secundi generis, quia tunc censetur proxime et directè se occidere, sicut carnifex diceretur eum occidere, talia agendo ; id autem omninò repugnat naturæ, ut de se patet.

§ 2. Proponuntur quidam casus particulares, de quibus est controversia.

Homo dupliciter peccare potest contra obligationem conservandi vitam. Primò positivè, faciendo aliquid mortis inductivum, ut si ferro se percutiat, si in ignem aut in flumen se præcipitet. Secundò negativè, seu

non fugiendo mortis pericula, dùm potest, ut leonem.

furiosumadeum veiiientem, incendium, etc. Aliquando talia pcricula provenire possunt ex causis naturalibtis et necessariis, ut ex incendio et inundatione aquarum, ex ferâ, etc.; tunc enim non potest expectare , ct in periculum vitæ se conjicere, sed tenetur fugere si possit, aliàs censetur suæ mortis auctor. Qui enim vult causam necessariam, et ex se hic et nunc determinatam ad talem effectum, videtur eum velle. Aliquando verò proveniunt ex causis liberis, ut si quis sciat aliquem ad necem eum quærere; et tunc non tenetur semper fugere, sed ex bonâ et gravi causâ potest quandoque patienter expectare et pati mortem ; cùm enim solùm contingenter occisio sequatur à causâ liberâ, illam non fugiendo, sed tantùm permissivè se habendo respectu illius, non videtur semper velle effectum. His positis, Quæres primò utrùm reus per sententiam damnatus ad fame moriendum, non solùm licitè possit cibos sibi oblatos comedere, sed etiam ad hoc tenealur? — Resp. affirmativè cum D. Thomà, 2-2, q. 69, a. 4, ad 2, ubi ait quòd in isto casu cibum nou sumere clanculùm oblatum, esset seipsum occ'dere, quod nemini licet; nec ab homicidio excusari potest eò quòd habeat justam causam non sumendi cibum, puta ad se conformandup just;r sententiæ. Non enim potest justé condemnari ut non comedat, si occultè cibos accipere valeat, quia foret contra jus naturæ, et idem esset ac illi praecipere ut seipsum occideret, quia non solùm dicitur aliquis se interimere quando ferro se occidit, sed etiam quando mediis communibus vitaim non eonservat. Nec aliter in hoc casu judex dicitur ipsum interimere, nisi impediendo ut coinedat, solùmque huic reo præcipitur ut hoc mortis genus patiatur, dùm ipsi non ministralur cibus, prohibendo ministris, et alios impediendo ne ei alimentum conferant; qui tamen, si non fuerint justitiæ officiales, non peccant, sicut dùm adjuvant ad fugiendum è carcere. Sic laudabiliter Rues Auheniensis Cymonam patrem suum in earcere lacte proprio pavit, ne inediâ moreretur, ad quod fuerat condemnatus. Itaque conformare se justæ sententiæjudicis non est ratio sufficiens ut reus possit al)stinere a cibo ut moriatur; nunquàm enim committi po:est rco exsecutio sententiæ capitalis: aut si id non

sit executio sententiæ, nec sui occisio, posset etiam annocens injustè ad fame moriendum damnatus, respuere cibos sibi oblatos, quod tamen falsum esse constat. Neque est, eadem ratio de non fugiendo è carcere, quod reo licitum esse jam ostendimus, quia hoc solùm est mortem expectare ab extrinseco infligendam : at verò nullatenùs comedere est sibi inferre mQrtem ab intrinseco provenientem, et ex causis nauuralibus ac necessariis. Quæres secundò an licitè possit aliquis velle potiùs mortem imminentem ex aliquo morbo pati, quàm illi adhibere remedium valdè periculosum et dolorosum, v. g., ustionem aut abscissionem membri? etc. — Resp. aflirumativè, quia è duobus malis, licitum est eligere quod apparet minus, quando simul ambo devitari nequeunt. Sed aliquando hujusmodi remedia sunt ipsâ morteduriora. Ergotunc valetistud: Nonestuanto digna m dolore salus. Unde recusare tunc talem curationem, uon est se occidere, sed duntaxat vitam non conservare cum tanto dispendio ac dolore, mediisque extraordinariis ac laboribus, unàque brevi morte, solummodò permissà et nullatenùs intentâ aut procuratâ, se è pluribus tormentis et mortibus liberare. Aliunde non •adest certitudo moralis, quòd adhibitis hujusmodi remediis morbus curetur, vitaque conservetur ut suppono. Ergo viro privato licitum est illa respuere. Ncc ad hoc cogi potest à supcriore, quando illa ustio vel abscissio membri, præcisè respicit salutem infirmi, ne scilicet moriatur, quia superiores absolulè non possunt omnia licita et honesta, sed tantùm quæ moderata et non excedunt vircs aut constitutiones præcipere; quæ verò difficillima sunt, actusque heroici, ut acerbissimos cruciatus, morte duriores pati, non cadunt sub hominis obedientià. ld |ue in praesenti casu videtur insinuare D. Thomas, 2-2, q. 65, art. 1. Adde quòd superior aut respub. non habet jus in corpora subditorum aut civium, nisi in ordine ad bonum commune. Si tamen iste infirmus esset persona publica, aut subditus foret ita necessarius communitati, iit eo mortuo, non inveniatur alius similis, et aliundè probabilis sit spes quòd per hujusmodi abscissionem, vitabit mortem, tunc propter bonum commune, maximum hunc cruciatum subire tenetur, et ad hoc à re* pub. vel à superiore compelli potest. Ilinc puella aut femina cancro aliove morbo in verendis et secretis partibus laborans, non tenetur admittere inspcctionem ac curationem à medicis et chirurgis, quamvis licitè possit. Ralio est, quia plerümque ob custodiam pudicitiæ ab hoc non minùs abhorrent feminæ quàm ab ipsâ morte. Deinde non tenentur admittere id cui periculum turpis motùs et carnalis delectationis inesse potest, satiusque tunc cst dicere : Malo mori quàm fœdari. Hinc laudantur quidam viri graves et perfecti, calculo laborantes, qui in his partubus se tangi aut inspici ad morbi curationem omminù recusârunt, dicentes se satis vixisse, si aliud non suppeteret remedium ad vitandam mortcm. Quidam tandem auctores volunt quòd si curatio hujusmodi ab obstctricibus aut aliis mulieribus adliiberi potest, tunc

femina illam admittere veneatur, eò quòd cessent rationes jam adductæ. Qu;eres tertiò an licitè posset aliquis sumere venenum ad experiendam virtutem theriacae? — Resp. id non esse de facili admittendiim neque consulendum , cùm sit valdè pcriculosum : et aliunde nulla sit necessitas, cùm tale experimentum æquè benè fieri possit in brutis: post facium tamen auctores illud excusant à mortali, si adsint hæ conditiones : Prima quòd ille qui theriacam composuit pro homjne legali habeatur, probèque sciat optimam componere, eamque spectantibus peritis ac insignibus medicis solito more juxta artis præcepta confecerit. Secunda quòd priùs ac sæpiùs illius virtutis experimentum fecerit, eamque comprobaverit supra aliquod brutum. Tertia quòd tam ille qui dat, quàm qui sumit venenum, certò sciant theriacam ita efficacem esse, ut nullum prorsùs subsit mortis aut notabilis damni periculum ; si enim illi se exponeret, mortaliter peccaret. Quæres quartò an aliquis, domo conflagrante, ut incendiuum et certam mortem effugiat, possit licitè è fenestrâ aut tecto altissimo se projicere, cum mortis periculo? — Resp. id esse licitum, dummodò aliqua saltem tantilla spes evadendi mortem per hauc præcipitationem appareat, quantùmvis sit periculum gravis vulneris, aut confractionis membrorum. ldque naturali instinctu faciunt animalia; constat enim mures inde fugere, etiam cum periculo quòd extra domum conflagrantem capiantur et occidantur. Ratio est, quia tuiic homo habet justissimam causam fugiendi crudelem mortem ex incendio, quod nequit facere, nisi se præcipitando è tecto, ut suppono, eamque fugam per se et directè eligit, et per accidens est respectu illius, quòd sit conjuncta cum periculo mortis. Quæres quintò an sit licitum militibus injicere igncm in pulverem tormentarium ad evertendam turrim hostium, ex quo certum sit eos milites momento dissipandos. ltem an ipsis liceat comburere naves proprias, ne in hostium manus perveniant, etiamsi certò sint perituri? — Resp. id esse licitum, dummodò sit probabilis spes quòd qui ignem injiciunt, evadant periculum et ruinam. Tunc enim ex justâ causâ boni communis ex mandato regis aut ducis se periculo possunt mortis exponere, et ita communiter fieri solet, ni faklor, in eversione turrium, et combustione navium hostilium. Item si spes modicissima sit evadendi, aliundè tamen certa sit mors ab hostibus sustinenda, poterunt vel in aliam navim se conferre, vel in mare se projicere et natare, vel tentare ea omnia ad cladem h0stium, etiam cum morali periculo pereundi in illâ ruinâ communi. Imò quidam docent id esse licitum, etiam quando certum est non posse mortem vitari, dummodò directè non intendatur, sed tanlùm debilitalio et clades liostium , si accedat ducis aut regis mandatum, et gravissima causa boni publici, ne scilicet integræ i:aves ad hostium manus perveniant, qui hujusmodi praedâ illecti, audaciores et fortiores evadent, ardentiüsque ad alias naves deprædandas advolabunt. E contra verò, si hâc pra dà careant, ct timeant idem illis eventurum, non audebunt sic naves iiigredi. Nec militibus id licitum est facere ob alias leves causas, puta ne capli ab hostibus in servitutem redigantur, neque ad vindicandam mortem ab eis sibi inferendam, el ob alias similes rationes, quia, ut dictum est supra, non est licitum se occidere ad vitandas hujus vitæ ærumnas, et hic adaptari potest id quod Martialis poeta de quodam dixit : IIostem cùm fugeret, se Phaunius ipse pcremit; Dic, rogo, num furor est, ne moriare mori? V alet tamen ad hanc aclionem justificandam, si spes aliqua modiea fuerit evadendi à morte, et communi periculo, vel nalamdo, vel se constituendo priùs in loco minùs periculoso, ut jam dixi. Quæres sextò, an qui exercent hastiludium, torneamentum, agitationes taurorum, etc., peccent mortaliter. Respondet Cajetanus in Summulà, v. Hastiludium (quo pro exercitatione bellicâ, aut pro solemnitate festivæ alicujus jucunditatis regi;e, armati equites duo contra se invicem currunt cum lanceis), ex suo genere peccatum mortale non esse, si verum est quod supponimus, scilicet quòd in pluribus mors aut mutilatio, aut quodcumque notabile nocumentum personæ, aut hujusmodi periculum non intervenit; quoniam aetus humani, ex eo quòd ut in pluribus invenitur, judicantur, et hujusmodi ludi militares, ex hàc solà causâ solummodò sunt perniciosi, nempe ex mocumento personali. Torneamentum (id est, ludus, quo ad virium ostentationem et audaciæ, milites multi ex condicto conveniunt et congrediuntur temerè), si sæpè mortes hominum inde proveniant, peccatum esse mortale, constat ex pernicie vitæ humanæ, sive in effectu, sive in periculo frequenti absque rationabili causâ. Unde tales ibi propterea mortui, carent ecclesiasticâ sepulturâ, etiamsi ad pœnitentiam conversi fuerint, ut canonica jura disponunt. Ita Cajet. Certum est autem ut in plurimùm inde mutilationes et caedes evenire, ideòque esse illicitum. Taurorum agitationes, eàdem regulà sun; mensurandæ, nempe si cum probabili periculo mortis, aut gravi nocumento fiant, et ut in plurimùm mortes accidant, sunt condemnandæ : secùs si fiant eâ moderatione et cautelâ, ut prorsùs absit tale periculum. Eas sub gravibus poenis damnavit B. Pius W in Constitutione quæ incipit, De Salute gregis, quam deinde Gregorius papa XIII ad instantiam Philippi III, Ilispaniarum regis, moderavit quoad censuras latas contra seculares et superiores illas permittentes; intactam et immutatam nihilominùs illam reliquit quoad pœnas latas contra clericos tam regulares quàm seculares habentes beneficia ecclesiastica, vel in sacris ordinibus constitulos, quibus prohibitum fuerat, ne eisdem spectaculis intersint, sub pœnâ excommunicationis. § 3. An et quando liceat seipsum mutilare. Mutilatio est abscissio et separatio membri à corpore, quòd ideò tunc dicitur mutilum, seu non integrum, cò quòd aliquà sui parte sit orbatum, et dici potest particularis quaedam occisio, quatenùs membrum truncatum animæ influxu, vitâque privatur.

De illâ agit D. Thomas, 2-2, q. 65, art. 1, et concludit primò. quòd cùm membrum aliquod sit pars totius humani corporis, est propter totum, sicut imperfectum propter perfectum, unde disponendum est de membro corporis humani, secundùm quod expedit toti. Membrum autem humani corporis, per se quidem utile est ad bonum totius corporis: per accidens tamen contingere potest, quòd sit nocivum, puta cüm membrum putridum est totius corporis corruptivum. Ergo tunc est licitum, de voluntate ejus cujus est membrum, illud præscindere propter salutem totius corporis, quia unicuique commissa est cura propriæ salutis : et eadem est ratio, si fiat voluntate ejus, ad quem pertinet curare de salute illius qui habet membrum putridum et corruptivum. Aliter autem aliquem mei;;bro mutilare non est licitum. ' Concludit secundò D. Thomas, quòd si membrum sanum fuerit, et in suâ naturali dispositione consistens, nòn potest præscindi absque totius corporis detrimento ab aliquâ privatâ personâ, etiam volente eo cujus est membrum; quia per hoc fit injuria communitati cujus est ipse homo, et omnes partes ejus. Unde quia ipse totus homo ordinatur tanquàm in finem à communitate, cujus est pars, potest contingere quòd abscissio membri, etsi vergat in detrimentum totius corporis, ordinetur táfneii ad bonum communitatis, in quantum infertur alicui in pœnam ad colilitionem peeeatorum. Ideòque sicut per publicam potestatem aliquis licitè privatur totaliter vitâ, propter aliquas majores culpas, ita etiam privatur membro propter aliquas culpas, minores. Ex istis duabus conclusionibus tanquàm principiis, omnes casus particulares, in hàc materiâ occurrentes, facilè resolvi possunt. Nec valet dicere mutilationem esse contra naturam à Deo institutam, quæ exigit ut corpus hominis sit integrum membris. I{espondet enim D. Thomas hic ad 1, quòd nihil prohibet id quod est contra particularem naturam esse secundùm naturam wmiversalem, sicut mors et corruptio in rebus naturalibus est contra particularem naturam illius quod corrumpitur, cùm tamen sit secundùm naturam universalem. Et similiter mutilare aliquem membro, etsi sit contra naturam particularem corporis ejus qui mutilatur, est tamen secundùm naturalem rationem in comparatione ad bonum commune. Hactenùs D. Thomas. Nomine autem membri, quidam intelligunt partem hominis, quæ habet officium per se distinctum ab aliis partibus, et est quasi integrum instrumentum proximius alicujus actionis, ut oculus visionis, per deambulationis, idque colligunt ex Aristotele, lib. de Animalibus; et ex Apostolo 1 ad Corintli. 12. Cajetanus verò, Sotus et alii existimant inter membra computandas esse partes non solùm quæ habent actum separatim, sed etiam quæ habent conjunctim, aliisque opem ferunt, ut patet de testiculis quibus carentes eunuchi inter mutilos reponuntur, dist. 55 de Corporibμs vitiatis, quia sufficit ut sit pars sodalis et accessoria, satisque est ut specialem habeat cooperationem ad officium membri principalis; hinc auricula et digitus sunt verè mem

« VorigeDoorgaan »