Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

dicitur in 3 et 8 Physic., cap. 40; principium autem proprium agendi in hominibus est voluntas, et ideò illud propriè homo per se agit, quod volens facit. Et è contrario illud propriè homo patitur, quod præter voluntatem suam patitur, qu.a in quantum est volens, principium est de seipso: et ideò in quantum est hujusmodi magis est agens quàm patiens. Per accidens tamen et quasi materialiter loquendo, potest aliquis id quod est de se injustum, vel facere nolens, sicut dùm quis præter intentionem operatur, vel pati volens, sicut cùm aliquis plus alteri dat suâ voluntate, quàm debeat. Iste enim non facit propriè nec injustitiam nec inæqualitatem, quia cùm homo per suam voluntatem possideat res, non est præter proportionem vel pro positum, si aliquid ei subtrahatur de rebus exterioribus quarum est perfectè dominus, dando voluntariè cui non debet.

Dicendum ergo est quòd aliquem facere, et alium pati injustum materialiter loquendo, semper se comitantur, quia id quod est materialiter in his, attenditur secundùm id quod exterius agitur, prout in se consideratur passio autem est effectus actionis exterioris. Sed si formaliter loquamur, potest aliquis facere injustum hoc intendens; alius tamen non patietur injustum, quia volens patietur. Et è contra potest aliquis injustum pati, si nolens patiatur id quod est injustum at tamen ille qui hoc facit ignorans, non faciet injustum formaliter, sed materialiter tantùm, quia id quod est ibi formale et per se, attenditur secundùm voluntatem agentis et patientis, ut jam dictum est. Consensus itaque et voluntas patientis tollit rationem formalem injusti, dummodò non procedat ex ignorantia talis enim consensus tunc censetur involuntarius, cùm ignorantia causet involuntarium. Item non debet oriri ex violentiâ et injustitiâ agentis: aliàs non erit omninò liber, si non procedat ex liberà et spontanea voluntate ipsius patientis. Item non debet talis consensus habere aliquid admixtum involuntarii tunc enim non aufert rationem formalem injusti, ut constat de eo qui latroni minitanti mortem. offert pecunias, ut vitam salvet. Item de mutuatario, qui fœneratori solvit usuras; hi enim et similes patiuntur formaliter injustum. Tandem non sufficit quòd utcumque sit liber consensus, sed requiritur ut respectu injustum inferentis sit etiam simpliciter liber absque ullâ admixtione involuntarii. Sic quamvis Christus Dominus simpliciter voluntariè mortem pateretur consensu orio ex obedientiâ Patris et chari-tate erga homines, respectu tamen Judæorum et crucifigentium, nullum habuit consensum, sed tan

tùm permissionem et patientissimam tolerantiam, sicque patiebatur simpliciter injustum ab illis. Et idem de martyribus proportionabiliter dicendum. Hinc manavit istud axioma: Scienti et liberè consentienti non fit injuria.

Injustitia, quâ quis per se, seu ex intentione facit injustum in quâcumque materiâ, seu intendens rem, aut famam, aut honorem, aut membrum, etc., tollere, est peccatum mortale ex genere suo, quia est illativa nocumenti: omne autem nocumentum alteri illatum ex se charitati repugnat, quæ movet ad volendum bonum alterius. Item est contra justitiam, cùm semper consistat in nocumento proximi. Tandem est contra legem Dei, quia vel reducitur ad furtum, vel ad adulterium, vel ad homicidium, vel ad aliquid hujusmodi, ut patebit ex sequentibus. Injustitia verò materialiter, quâ solùm per accidens aliquis injustum facit, puta quia nec intendit offendere in aliquo proximum, nec scit per actum suum se lædere quemquam, non est peccatum mortale, nisi magnitudo nocumenti illati, aut negligentia sciendi reducat actum in naturam suæ formæ seu injustitiæ, ut si quis ex loquacitate mulierem communiter pro pudicâ habitam notabiliter in famå lædat. Item si quis jaciendo sagittam interficiat hominem ibi existentem, quia non adhibuit omnem diligentiam suam in inquirendo an ibi esset homo qui sagittâ lædi posset: et licet ignorantia facti excuset eum qui adhibuit aliquam diligentiam ad eam vincendam prout tenebatur, non tamen quando fuit negligens. Ignorantia verò juris ordinariè non excusat, ut si quis violenter ejiciat propriâ auctoritate hominem jam olim possidentem agrum suum, quia putat licere sibi rem sibi propriam vindicare. In nujusmodi enim, actus redit in naturam injustitiæ. Quando igitur facere injustum materialiter sit peccatum mortale, et quando non, ad illud dignoscendum, oportet ex parte facientis causam pensare, et ex parte patientis quantitatem nocumenti; contingit enim ignorantiam quandoque excusare, et quandoque non.

Tandem injustitia quamvis sit ex genere suo peccatum mortale, potest tamen esse solùm veniale in individuo, vel propter imperfectionem actùs, qui non est cum plena deliberatione et advertentià, ut sunt primi motus vel ex parvitate materiæ, ut in re minima. Qui enim in parvis facit injustitiam, deficit à perfectâ ratione ejus quod est justum facere, in quantum potest reputari non esse omninò contra voluntatem ejus, qui hoc patitur : puta si quis auferat alicui pomum unum, vel aliquid tale, de quo probabile sit quòd ille non fædatur, nec ei displiceat, etc.

EXPOSITIO

QUINTI PRÆCEPTI DECALOGI :

Non occides.

Nonnulli stolidè dixerunt, omnem omninò quorumcumque ammalium ac brutorum occisionem, hoc præ

cepto fuisse vetitam, prout de Manichæis refert D. Au gustinus, lib. de Hæreṣibus, hæresi 47, et lib. 6

contra Faustum, cap. 6 et 8; et lib. 2 de Moribus Manichæorum, cap. 14; et 13; et libro 1 de Civitate, cap. 2, quos ibidem confutat. Cùm audimus, inquit, non occides, non accipimus hoc dictum esse de frutetis, quia nullus eis est sensus; nec de irrationalibus animalibus, quia nullâ nobis ratione sociantur; restat ergo ut intelligamus de homine. Hunc Augustini locum refert D. Thomas, 2-2, q. 64, art. 1 in Sed contra, et probat quia omnia animalia sunt propter hominem, quibus utatur in usum et cibum, ex ipsâ ordinatione divinâ, quod sine ipsorum mortificatione fieri nequit. Alii extiterunt hæretici hanc prohibitionem ad omnem prorsùs hominem extendentes, ita ut nullum ex ipsis ex quâcumque causâ occidere, etiam auctoritate publicâ, esset licitum, prout refert Alphonsus à Castro libro undecimo, verbo Occidere. Scotus in 4 Sent. dist. 15, negat ullum hominem etiam malefactorem, auctoritate privatâ aut publicâ licitum esse occiderc, nisi in certis casibus in lege veteri expressis, in quibus Deus dispensare voluit, nempe ariolos, homicidas, blasphemos, adulteram, quæ tamen in novâ lege non potest morte puniri, eò quòd Joannis 8 hujusmodi pœna à Christo Domino fuerit revocata. Hinc etiam infert non esse licitum furem diurnum suspendere, quia in Scripturâ id non exprimitur, nec bullà speciali super hoc descendente de cœlo constat. Idemque dicendum de aliis malefactoribus.

Verùm hæc sententia ab omnibus reprobatur tanquàm falsa, periculosa, contraria bono communi, legibus justis, et consuetudinibus ubique receptis; quibus constat incendiarios, fures domesticos, patriæ proditores, læsæ majestatis reos, monetarum falsarios, milites desertores, hæreticos, aliosque similes. malefactores, in illâ legis divinæ exceptione nullatenùs comprehensos, extremo supplicio justè per judicis sententiam affici. Aliàs nulla esset civibus securitas, tantòque licentiùs mali eos vexarent et grassarentur, quantò certiùs nôssent, propter hujusmodi scelera, non fore morte puniendos. Nec favet D. Aug. lib. 1 de Civit., cap. 21. Ibi enim ait: Et ideò nequaquàm contra hoc præceptum fecerunt, qui Deo auctore bella gesserunt, aut personam gerentes publicæ potestatis, secundùm ejus leges, hoc est, justissimæ rationis imperium, sceleratos morte puniunt. Quando autem subdit et concludit: His igitur exceptis, quos vel justa lex generaliter, vel ipse fons justitiæ Deus specialiter occidi jubet, quisquis hominem, vel seipsum, vel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur ; Bannes docet 2-2, q. 64, art. 2, ad 3, D. Augustinum per legem divinam intellexisse legem naturalem, quæ est lex Dei, que dictat puniendos esse malefactores secundùm jura statuta, et præter hos occidi etiam posse, quos Deus speciali revelatione jusserit interfici, prout jussit Abraham occidere filium suum et aliquando D. Augustinum appellare exceptiones hujus præcepti, quæ potiùs dicerentur explicationes. De quo magis constabit art. sequenti.

Alii sic coarctant istud præceptum : Non occides, supple innocentes Juxta illud Exod. 23: Innocentem

et justum non occides. Verùm hoc est falsum, uia ille qui etiam nocentem propriâ auctoritate occidit. nisi hoc faciat per accidens in sui justam defensionem cum moderamine, homicidium committit, et contra istud præceptum peccat, ut infra ostensuri sumus. Ergo non coarctatur ad innocentes. Dicendum igitur est cum D. Thomâ 1-2, q. 100, art. 8 ad 3, quòd occisio hominis prohibetur hoc Decalogi præcepto, secundùm quòd habet rationem INDEBITI, seu INJUSTI. Sic enim præceptum continet ipsam rationem justitiæ. Lex autem humana hoc concedere non potest, quòd licitè homo indebitè occidatur; sed malefactores occidi, vel hostes reipub., hoc non est indebitum. Unde hoc non contrariatur præcepto Decalogi, nec talis occisio est homicidium, quod isto præcepto prohibetur, ut August. dicit in 1 lib. de liber. Arbit., c. 4. Hactenùs D. Thomas. Ex quo Bannes rectè infert istud præceptum esse naturale, quòd de se prohibet ea quæ sunt contra rectam rationem, proindeque omnem et solam hominis occisionem, quæ jure naturæ est indebita, et à rectâ ratione aliena. Cùm enim hujusmodi præcepta Decalogi sint veluti conclusiones deducta ex primis juris naturalis principiis, quod tibi fieri non vis, etc., mensurari et explicari debent juxta rectæ rationis regulas et dictamen. Unde si alicui auferatur quod suum erat, si debitum et justum est quòd ipsum amittat, rectaque ratio dictet quòd ab eo auferatur, hoc non est furtum aut rapina, quæ Decalogi præcepto prohibentur. Similiter et Abraham, dùm consensit occidere filium, non consensit in homicidium, quia debitum et recta rationi consonum erat occidi, per mandatum Dei, qui est Dominus vitæ et mortis.

Isto igitur præcepto, Non occides, omnis et sola nominis occisio prohibetur, quæ intrinsecam habet deformitatem ad rectam rationem, et à justitiâ deviat, et appellatur homicidium, quod de se intrinsecè et semper est malum, et non solùm quia prohibitum. Ad hoc autem semper est attendendum, tanquàm ad regulam generalem in hâc materiâ, non verò ad exceptiones in lege veteri factas, quæ erant potiùs interpretationes quædam juris naturalis, quas recta ratio dictabat. Vel enim illæ Dei ordinationes et concessiones de occidendis homicidis, blasphemis, erant legales et judiciales, vel naturales et morales. Si primum dicatur, cùm jam legalia cessaverint, homicidas nunc occidere non foret licitum. Si verò admittatur secundum, ergo etiam nunc licitum erit alios malefactores occidere, quando lex naturæ, rectaque ratio id exiget, nec ad Bullas imaginarias recurrendum erit.

QUÆSTIO PRIMA.

DE HOMICIDIO.

Totam hujus præcepti materiam duabus quæstionibus complectemur. Prima et principalis erit de homicidio, de quo agit D. Thomas, 2-2, q. 64, per octo articulos, quos hic brevi explicatione et commentario perstringemus; fusiùs enim ventilantur à nobis tom. 2 de Justitia et Jure, q. 3, p. 2. In alterâ verò quæstione tractabimus de quibusdam aliis vitiis tam inte

rioribus quàm exterioribus ad istud præceptum reductivè pertinentibus. Ut enim ait D. Thomas, 1-2, q. 100, art. 5, ad 5, et 2-2, q. 122, art. 6, ad 2, omnia nocumenta quæ inferuntur in personam proximi comprehenduntur, ac prohiberi intelliguntur sub prohibitione homicidii, tanquàm sub principali et famosiori analogato. Neque necesse fuit Deum hujusmodi vitia prohibere speciali præcepto, prout fecit de peccato luxuriæ, et de peccato furti, eò quòd homicidium secundùm se non sit delectabile, sed horribile, cùm non habeat rationem alicujus boni concupiscibilis, sicut habet luxuria, nec boni utilis, ut habet furtum.

ARTICULUS PRIMUS.

Utrùm sit licitum occidere pcccatores auctoritate publicâ.

Dico id esse licitum, imò ei necessarium. Ita D. Thomas, 2-2, q. 64, et art. 2, et cum eo communiter auctores. Probat D. Thomas, 1° ex Scripturâ. Exod. 12: Maleficos non patieris vivere. Psalm. 100 dicebat David In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, etc. Item ad Rom. 13 de principe et judice seculari dicit Apostolus: Dei minister est tibi in bonum: si autem malum feceris, time; non enim sine causâ gladium portat. Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit.

Probat D. Thomas 2° hâc ratione: Omnis pars naturaliter est propter totum, et ad illud se habet sicut perfectum ad imperfectum, et propter hoc videmus quòd si saluti totius corporis humani expediat præcisio alicujus membri, puta cùm est putridum, vel corruptivum aliorum membrorum, laudabiliter et salubriter abscinditur. Atqui quælibet persona singularis comparatur ad totam communitatem sicut pars ad totum. Ergo si aliquis homo sit periculosus communitati, et corruptivus ipsius propter aliquod peccatum, laudabiliter et salubriter occidetur, ut bonum commune conservetur: Modicum enim fermentum tolam massam corrumpit, ut dicitur 1 ad Corinth. 5. Idque incumbit its quibus reipub. et boni communis cura commissa est, ut colligitur ex Apostolo ad Rom. 13, talisque malefactorum punitio est omninò necessaria ad conservationem et vitam hominum, politicam et quietam.

Probat 3 D. Thomas: Licitum est occidere bestias, ut jam ostensum est. Atqui homo, peccando, ab ordine rationis recedit, ideòque decidit à dignitate humanâ, prout scilicet homò est naturaliter liber, et propter seipsum existens, et incidit quodammodò in servitutem bestiarum, ut scilicet de ipso ordinetur, secundùm quod est utile aliis, juxta illud Psalm. 48: Homo cùm in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Et Prov. 11, dicitur : Qui stultus est, serviet sapienti. Ergo quamvis hominem in suâ dignitate manentem occidere, sit secundùm se malum, tamen hominem peccatorem occidere, potest esse bonum, sicut occidere bestiam pejor enim est malus homo, quàm bestia, et plus nocet, ut Philosophus docet in 1 Polit.

et in 7 Ethic. Hinc Dominus, Matth. 13, prohibuit extirpare zizaniam, per quam repræsentantur filii nequam, ut tritico parceretur, id est, bonis, ut ostenderet malos esse ac disponi, non propter seipsos, sed propter bonos, et salutem bonorum esse rationem quare mali non sint eradicandi de terrâ viventium. Quando igitur nequeunt occidi mali, quin simul occidantur boni, vel quia latent inter bonos, vel quia hɔbent multos sequaces, ita quòd sine bonorum periculó interfici non possunt, sinendum est eos vivere: sccùs verò quando non imminet periculum bonis, sed magis tutela et salus. Ita D. Thomas hîc ad 3.

Dico secundò judices non posse licitè malefactorem condemnare ad mortem absque accusatore saltem virtuali, sine testibus, eoque non citato, nec illi loco defensionis concesso, et non servato juris ordine. ìta D. Thomas, 2-2, q. 67, art. 3, et cum eo communiter

auctores.

Probatur, quia quandò judex omittit juris ordinem quoad hæc essentialia et substantialia, non procedit juridicè, neque ut jus servans et dicens. Ergo nequit hoc modo damnare ad mortem aliquem reum, etiamsi fuerit morte dignus, absque homicidii reatu. Scriptum est enim Deuteron. 16: Justè, quod justum est, exequeris. Blinc Cajetanus in Summâ (v. Homicidium) docet reos esse homicidii occidentes veneno, vel aliàs secreto de mandato dominorum, aliquem non citatum, non auditum, non damnatum, etiamsi læsæ majestatis reus diceretur. Nec excusat auctoritas principis hoc mandantis, etiamsi illi constaret quòd iste meretur mille mortes, quoniam scientia et potestas currunt pari passu, id est, quòd oportet potestatem publicam moveri à scientia publicâ, et secundùm illam regulari. Nec hoc est de jure positivo, ut possit princeps solutus legibus non servare, sed est juris naturalis. Exigit enim natura actûs publici (qualis est justa occisio hominis ex publicâ potestate) ut sit ex publicâ potestate et publicâ scientia. Alioquin causæ non sunt sibi invicem commensuratæ, quando potestas est publica, et scientia privata nec adhibentur causæ effectui commensuratæ, đùm actio potestatis publicæ ponitur exire à scientiâ privatâ, prout contingit in nostro easu: scientia enim publica non habetur, nisi servato juris ordine. Subdit autem Cajetanus se non propterea damnare judices, qui repertos in flagranti crimine notorio (ut latrones in viis et hujusmodi) statim suspendi jubent. Siquidem ibi intervenit notorium facti loco accusatoris et testium, faciens publicam scientiam, et excitans publicam voluntatem et potestatem ad publicum actum justitiae. Scientia quippe publica tripliciter haberi potest; scilicet vel ex propriâ rei confessione judiciali, vel ex probatione judiciali, vel ex notorio facto. Quidam tamen à reatu homicidii excusant principes id mandantes, et alios consulentes, et denique exequentes occisiones hujusmodi in quibusdam rarissimis casibus, puta dùm consuetus juris ordo servari nequit absque gravissimo publico incommodo, scandalo, seditione civili, familia principis infamià, etc. Videtur tamen quòd etiam tunc huius facinorosi causa

secreto et absque strepitu tractanda forct ac discutienda, ut certò constaret de delicto per legitimam probationem, et conservaretur, quantùm fieri potest, ordo judicialis, omniaque christiano modo peragerentur, ac saluti animæ rei occidendi provideretur. verùm hanc difficultatem fusiùs ventilare proderit in tractatu de Justitia.

Quæres primò an quandò reus morte puniendus non est in statu gratiæ, neque vult ad eam se præparare per debita pœnitentiæ remedia, judex debeat eum morte afficere, etiamsi in æternum damnatur?-Resp. quòd judex christianus curare debet quantùm potest de salute spirituali hujus hominis, et ad hunc finem aliquantulùm differre supplicii executionem, si nihil obstet in contrarium. Si tamen obstinatè in suâ impœnitentiâ perseverare velit, morte plectendus est, quia judex non attendit ad bonum ejus qui punitur, sed bono communitatis : atqui bono communi maximè adversaretur, si eo prætextu supplicium remitteretur, aut nimium differretur; daretur enim occasio sceleratis habendi vel fingendi semper impœnitentiam, ut pœnam effugerent. Ergo debet judex istum morte punire. Ipse sibi imputet et damnationem æternam, cùm noluerit suæ saluti consulere. Ita Sotus, lib. 5 de Just., q. 1, art. 2, ad 1.

Quæres secundò an princeps aut respubl. possit cuilibet privato concedere facultatem occidendi banmitos, diffidiatos, et aliquos malefactores insignes, generaliter. Respondeo id per se non esse licitum ante latam contra ipsos sententiam mortis condemnatoriam, ob scilicet rationem superiùs, allatam; quia jus naturale, aut saltem jus gentium non patitur quòd non citatus nec auditus prætermisso juris ordine pœnâ mortis afficiatur. Per accidens tamen aliquando multùm expedit aliquem sceleratum interimere propter damnum reipub. imminens, si non potest aliter capi, ut solito modo ac supplicio puniatur, urgetque gravissima causa. Tunc enim respub. jure defensionis naturalis, potest sibi hâc viâ consulere, cùm privatis etiam sit licitum occidere invasorem injustum, existentem in peccato mortali, ad se ab eo defendendum; quia id totum ab ipsius malitiâ provenit, quia non vult desistere à nocumentis et ad pœnitentiam converti. Sic alicubi privatis conceditur permissio occidendi bannitos aliosque sceleratos, proposito etiam præmio occisori. In quo casu, iste non occidit auctoritate privatâ, sed publicâ principis deputantis omnes ut ministros ad exequendam sententiam capitalem contra illos reos. Vide, Bannem 2-2, q. 64, art. 3. Unde tunc isti diffidiati possunt quidem fugere ne ab istis comprehendantur; nequeunt tamen eis vi resistere, præsertim cum ipsorum occisione ; quia jus se isto modo defendendi per legem et justam judicis sententiam ipsis ablatum est, sicut ob hoc non est licitum reo justè ad mortem damnato resistere ministris justitiæ, aliàs daretur bellum ex utrâque parte justum, quod nullatenùs est admittendum. Ex D. Thomâ, 2-2, q. 69, art. 4.

ARTICULUS II

Utrùm privatæ personæ sit licitum occidere malefactores.

Divus Thomas, 2-2, q. 63, art. 3, movet istud dubium, et non loquitur de occisione factà ab homine privato ad justam sui defensionem. De hoc enim solummodò tractat art. 7 sequenti. Concludit D. Thomas persona privatæ non esse licitum occidere hominem peccatorem, et cum eo sentiunt communiter auctores. Probát hâc ratione: Occidere malefactorem in tantum est licitum, in quantum ordinatur ad salutem totius communitatis. Ergo occisio hæc ad illum solummodò pertinet, cui committitur cura comnrunitatis conservanda; sicut ad medicum pertinet præscindere membrum putridum, quandò ei commissa fuerit cura salutis totius corporis. Atqui cura boni communis commissa est principibus habentibus publicam auctoritatem, qui soli sunt Dei ministri, et vindices gladium portantes, juxta Apostolum, non verò homines privati. Ut enim dicit D. August., lib. 1, de Civit., cap. 26, qui sine aliquâ publicâ administratione, malefactorem occiderit, velut homicida judicabitur, et tantò ampliùs, quantò sibi potestatem à Deo non concessam usurpare non timuit.

Confirmatur ex eodem D. Thomâ loco citato ad 3; quamvis enim sit licitum cuilibet privatæ persona facere aliquid ad utilitatem communem, quod nulli nocet, si tamen sit cum nocumento alterius, hoc non debet fieri, nisi secundùm judicium ejus ad quem pertinet æstimare quid sit partibus subtrahendum, pro salute totius, qui minister est Domini vitæ et mortis ; Dei scilicet qui dixit: Mihi vindicta et ego retribuam, à quo accepit talem potestatem, cui ordinationi, ut par est, populi communiter se submiserunt, renuntiantes vindicta à seipsis propriâ auctoritate facienda, eamque petendo et expectando à publicis Dei ministris, ut sic pax et tranquillitas conservaretur, innumerisque cædibus et malis obviaretur; et per hoc constat rationem D. Thomæ esse demonstrationem, et non bonam tantùm congruentiam, ut dicit Delugo. Igitur privatâ auctoritate occidere hominem etiam malefactorem extra casum justæ defensionis, et præcisis aliis adjunctis, ut si fiat jussu Dei, sicut contigit Levitis, qui ex mandato Domini, per Moysem eis intimato, occiderunt proximos et amicos, prout legitur Exod. 32, est de se omninò illicitum, eò quòd habeat rationem aggressionis et vindictæ, quam natura personis privatis non concessit. Et meritò, cùm nemo in propria suà causâ possit esse rectus judex, nemoque foret qui se ultra justum et æquum non vindicaret, passione iræ, et dolore injuriæ illatæ obcæcatus et percitus, ut contingit in plurimum. Nec ex hoc quòd homo peccator comparetur bestiis, inferri potest quòd sicut cuilibet privato licitum est occidere bestiam sylvestrem, maximè nocentem, ita etiam liceat proprià auctoritate occidere hominem peccatorem. Nam D. Thomas hic, ad 2, negat paritatem, quia bestia naturaliter est ab homine distincta : unde super hoc non requiritur aliquod judicium an sit occidenda, si sit syl

vestris: si verò fuerit domestica, requireretur judicium, non propter ipsam, sed propter illius domini damnum. Atverò homo peccator non est naturaliter distinctus ab hominibus justis: et ideò indiget judicio publico, ut discernatur an sit occidendus propter communem salutem.

Objicitur primò : Marito invenienti uxorem suam in flagranti adulterio, concessum est ac proinde licitum, tunc eam occidere propriâ auctoritate, et ante sententiam judicis, ut probatur variis legibus apud Covarruviam in 4 decret., p. 2, cap. 7. § 7, et alios, qui leges id concedentes afferunt tanquàm expediens ad bonum publicum. Ergo conclusio nostra non est universaliter vera. Resp. leges civiles id tantùm permisisse, solùmque ob justum mariti mororem tunc conceptum, aut quasi furorem, eidem pœnam homicidii judiciariam in foro externo remisisse : nullatenùs verò tanquàm licitum concessisse, neque eum à culpâ in foro interno eximere potuisse, prout colligitur ex causâ 33, q. 2, can. Inter hæc, et cap. Admonere, et cap. Si quid verius. Sicque jure canonico reprobantur, si quæ sint tales leges civiles, tanquàm injusta; et meritò Alexander papa VII hanc damnavit propositionem : Non peccal maritus occidens propriâ auctoritate uxorem in adulterio deprehensam. Idque etiam reprobaverat D. Thomas in 4 sent. dist. 57, q. 2, art. 1, in corp., et in additionibus ad p. 3, q. 69, art. 1.

Objic. secundò: Moyses, Exod. 12, occidit Egyptium propria auctoritate, qui llebræum vexabat: nondùm enim publicâ auctoritate fungebatur. Ergo, etc.

Resp. D. Thomas 2-2, q. 60, art. 6 ad 2, quòd Moyses videtur Ægyptium occidisse, quasi ex inspiratione divinâ auctoritatem adeptus, ut innuitur per hoc quod dicitur Actuum 7, quòd percusso Ægyptio æstimabat intelligere fratres, quoniam Dominus per manum ipsius darct salutem Israel. Vel potest dici quòd Moyses occidit Ægyptium defendendo eum qui injuriam patiebatur, cum moderamine inculpata tu-, tela. Nam D. Ambros. dicit in lib. 1, c. 3 de Officiis, c. 3, quòd qui non repellit injuriam à socio, cùm potest, tam est in vitio, quàm ille qui facit, et inducit exemplum Moysis. Vel potest dici cum D. Augustino, lib. 2 super Exodum, cap. 2, et lib. 2 contra Faustum, cap. 7, quòd sicut terra ante utilia semina, herbarum inutilium fertilitate laudatur, sic illud Moysis factum, vitiosum quidem fuit, sed magnæ fertilitatis signum gerebat; in quantum scilicet erat signum virtutis ejus quâ populum liberaturus erat. Hæc D. Thomas; et ibidem loquens de Phinee, ait quòd ex inspiratione di-. vina, zelo Dei commotus, occidit filium Zambri, Num. 25, vel quia, licet nondùm esset summus sacerdos, erat tamen filius summi sacerdotis, et ad eum boc judicium pertinebat, sicut et ad alios judices, quibus hoc erat præceptum.

Objic. tertiò: Nihil deperit veritati à quocumque dicatur, sed à quocumque accipienda est : ergo etiam nihil deperit justitiæ à quocumque justum determinetur, quod pertinet ad rationem judicii, et executioni mandetur proindeque et à privato malefactor occida

Re

tur auctoritate proprià, si mortem mereatur. spondet D. Thomas, 2-2, q. 60, art. 6, ad 1, negando paritatem, eò quòd veritatis pronuntiatio non importet compulsionem ad hoc quòd suscipiatur, sed liberum sit unicuique eam recipere, vel non recipere prout vult. Judicium verò importat quamdam impul sionem et vim coactivam, et ideò injustum est quòd aliquis judicetur ab eo qui publicam auctoritatem non habet, et quòd non ab ejus ministris de ejus mandate, sed à privatis personis propria auctoritate occidatur. ARTICULUS III.

Utrùm occidere malefactores liceat clericis auctoritate publicà fungentibus.

Divus Thomas 2-2, q. 61, art. 4, hoc non esse licitum probat duplici ratione: Primâ quidem, quia sun! electi ad altaris ministerium, in quo repræsentatur passio Christi occisi; ‹ qui cùm perculeretur, non repercu‹ tiebat, ut dicitur 1 Petri 2; debent autem ministri suum dominum imitari. Nec obstat quòd Deus etiam corporaliter malefactores occidal ; non enim propterea oportet quòd omnes in hoc eum imitentur. Nam Deus universaliter in omnibus operatur, quæ recta sunt ; in unoquoque tamen secundùm ejus congruentiam; et ideò unusquisque debet Deum imitari in hoc quod sibi congruit. Secundâ, quia nunc clericis committitur ministerium novæ legis, in quâ non determinatur pœna occisionis vel mutilationis corporalis : et ideò ut sint idonei ministri novi Testamenti, à talibus abstinere debent. Nec valet dicere D. Petrum interfecisse Ananiam et Saphiram : non enim propriĉ auctoritate vel manu eos occidit, sed magis divinam sententiam de corum morte promulgavit. Neque ex hoc quòd potestas spiritualis sit major, et Deo conjunctior quàm temporalis inferri debet, quòd sicut potestati temporali licitum est occidere malefactores, multò magis sit licitum clericis. Quia eorum ministerium est in melioribus ordinatum, quàm sint corporales occisiones, scilicet in his quæ pertinent ad spiritualem salutem, et ideò eis non congruit quòd se minoribus ingerant. Hactenùs divus

Thomas.

Bannes in Commentario hujus art. probat non esse prohibitum clericis occidere malefactores jure naturæ, duplici ratione: Primâ, quia rectæ rationi nullatenùs repugnat quòd judex ecclesiasticus malefactores sibi subditos mortis supplicio afficiat, et officium justitiæ vindicativæ reipub. tam necessarium exerceat. Secundâ, quia jus naturæ semper manet unum et idem apud omnes constat autem Exod. 32, Levitas et sacerdotes hujusmodi ministerium exercuisse; Eliam sacerdotes Baal; Samuelem, regem Amalec Agag occidisse, etc.

Probatur insuper hanc prohibitionem non esse introductam jure divino positivo, cùm nec in Scriptura, neque ex Traditione habeatur. Nec refert illud Apost. 1 ad Timoth. 3: Oportet episcopum non percussorem esse. Ibi enim loquitur de episcopo nondùm creato, sed creando, et describuntur virtutes et conditiones quibus gaudere debet ille qui ad episcopatum eligitur, juxta Sayrum. Verùm Apostolus ibi docet quibus do

« VorigeDoorgaan »