Pagina-afbeeldingen
PDF

sunt eoncionatores egregii, missionarii, confessarii, doctores publici, quando non possunt officium recivare, nisi hæc opera intermittant, cum magnâ populi offensione, vel cum religionis, aut propriæ personæ notâ; indeque tunc ex benignâ Ecclesiæ intentione videntur excusandi. Loquimur autem solùm de occupatione repentinâ, et non prævisâ : qui enim manè prævidet, se reliquo die habiturum occupationes impedientes ab officii recitatione, eam anticipare tenetur, si ad hoc habeat tempus sufficiens, et occupationes anticipatam recitationem permittant. Ratio est, quia praeceplum istud obligat pro totâ die, et quàlibet diei horâ impleri potest ; unde nulla est ratio, cur iste non teneatur manè officium anticipare. Non potest quis sponte suâ, absque necessitate, aliquod munus suscipere, cujus executio est omninò incompossibilis, aut quam movit sibi incompossibilem cum recitatione oflicii divini (1). Tertium caput est dispensatio superioris, puta summi pontificis qui est supra jus ecclesiasticum. Unde episcopus propriè nequit à recitatione officii dispensare, cùm ad inferiorem non spectet in leges superioris dispensare : potest tamen in dubio declarare clericum non teneri, si verè existimet causam suflicientem excusationis subesse, sicque legem ecclesiasticam interpretari. ldque proportione servatâ convenit etiam prælatis regularibus in ordine ad suos

religiosos. Quæres secundò, an sit peccatum mortale omittere aliquam partem oflicii, aut non distinctè illud recitare, aut horas debito ordine, non persolvere. — Resp. primò, totum divinum officium per se loquendo, singulis diebus integrè recitandum esse à singulis personis supradictis. Hinc ex communi sententià, peccant mortaliter vel unam ex septem horis canonicis advertenter, et sine rationabili causâ omittentes; quia præcepJum recitandi divinum officium ex genere suo est de re gravi, ideòque per se obligat sub mor

(1) Quòd si impedimentum prævisum non sit voluimuarium, puta febris imminens, adhuc tenetur illud prævenire, quia qui aliquo urgetur præcepto, et aliquo munere astringitur, illud lenetur implere meliori quo potest modo; alioquin censetur nólle implere; porrò qui prævidet impedimentum, illudque non prævenit, non implet præceptum meliori quo potest mo£lo, et sic nollé implere convincitur. IIinic qüi prævidet à matutinarum precum recitatione in die sequenti se impediendum fore morbo, vel alio impedimento, tenetur vespere præcedentis diei præveniendo recitare. At, inquiunt benigniores theologi, oflicium in sero prævenire gratia est et privilegiiim, quod in favorem coticeditur, non in gravameii, et quô proinde nemo uti tenetur. Verùm quis non videt istis cavillationibiis Ecclesiæ præcepta illudi, et in irritum reddi? Est itaque privilegium et gratia (si tamen hoc nomen mcretur statutum universale Ecclesiæ, designantis tenpiis fecitandi matutiniim, et quidem pro omnibus) eo solùm in sensu, quòd possit quilibet aliter facere, nec teneatur in sero matutinum recitare, si alio tempore velit et possit, non verò eo, quòd nisi præveniat recitare, n9n possit ab anticipatione abstinere, tuuc enim quod liberum erat, necessarium evadit adimpletionem præcepti. Ita Patuzzi, de 0ratione, cap. 8, n. 12, et communiter theologi. (Edit.)

th xiv.

tali; perinde ac praeceptum jejunandi et audiendi sacrum diebus statutis; quemadmodùm igitur ille peccat mortaliter, qui in die fcsto notabilem partem Missæ audire omittit: ita et ille qui notabilem oflicii partem recitare prætermittit. Talis autem censetur una hora integra, imò, juxta piorum et prudentum judicium, media pars unius horæ canonicæ, completorium, etc.

Qui habet voluntatem non rccitandi officium aliquà die, non committit, nisi unum peccatum mortale per se loquendo; quia recitatio omnium horarum unico præcepto jubetur, omnesque horæ sunt inter se ita subordinatæ, ut constituant unum tantùm objectum illius peccati. Quod tamen cæteris paribus eò est gravius quò plures horæ intermittuntur, quæ proinde sunt in confessione explicandae, sicut et oppositiones quas talis omissio peccaminosa dicit ad diversas virtutes, ob varios titulos hujus obligationis : puta si omittens sit in sacris et beneficiarius; tunc enim juxta multos auctores, sunt peccata distincta; unum quippe est contra religionem, aliud verò contra justitiam Quòd si iste pluries in die repetat istud propositum quoties adest tempus et opportunitas recitandi horas, toties lethaliter peccat volendo transgredi præceptum in re gravi, et tenetur in confessione declarare numerum istorum actuum voluntatis moraliter interruptorum.

Ille censetur integrè recitare, qui sive in choro, sive extra chorum, alternatim recitat cum alio, vel aliis, dicendo unam partem, et audiendo aliam. Si verò voluntariè hinc inde versiculos ex suâ parte omittat, qui collecti efficiant notabilem partem officii omissi, non videtur à gravi peccato excusandus, nisi tunc dùm alii oflicium recitant in choro, detineatur aliquà occupatione ad illud necessariâ, puta libros evolvendo, parando, prævidendo lectionem, thurificando, etc. Quia cùm omnes unum chorum constituant, quod ab aliis cantatur, ab istis quoque recitari cenSotut.

Respond. 2*, peccatum esse verba officii truncare, et syncopare, etc. Eò quòd tunc officium non sit intcgrum et quidem si defectus ille sit gravis, ita ut sensus notabilis partis officii corrumpatur, est peccatum mortale. Quare, ut aliquis praecepto satisfaciat, debet verba clarè distinctèque proferre, et per se loquendo ca audire, nisi esset surdus, aut fieret ingens strepilus, aut aliquod impellimentum externum superveniat. liinc qui cum sociis ita festinanter recitat, ut nondùin expleto versiculo ab his recitato, ipse suum incipiat, non satisfacit, quia pars quæ sic anticipatur, cum sociis nullatenùs communicatur, utpole cùm eam nec dicant, neque audire possint; et sicut iste, si solus recitaret, non poterat duos simul versus proferre, sed umum posl alium, ita et cum socio. Igitur, ut iste satisfaciat, debet distinctè audire versus qui à socio proferuntur, et tacere dùm loquitur; postea, explente alio versiculum suum, incipere et distinctè proferre ut ab alio audiri valeat: aliàs per se loquendo non videtur

Q.

hic adesse communicatio officii, nec adimpletio præcepti. Respond. 5* quòd, ut officium studiosè et debitè recitetur, non solùm sine diminutione verborum, et concisione syllabarum est persolvendum, sed etiam al)sque notabili interruptione partium uuius et ejusdem horae, tum quia unitas horæ ut orationis, quam Ecclesia praescripsit, non est sine causâ dividenda, tum quia indecens videtur, inchoatum cum Deo colloquium temerè intermittere: imò aliqui volunt iuterruptionem longam et notabilem esse peccatum mortale, nec tunc impleri praeceptum, etiam quoad substantiam, nisi uota simul hora dicatur et repetatur, sicut contingit in formis sacramentorum; quia pars jam terminata nequit continuari cum alià et complere sensum. Alii communiter hoc negant, dummodò postea qui sic interrumpit, reliquum prosequatur aliamque partem absolvat. Ratio est, tum quia iste totum officium intra diem verè persolvit, tum quia de substantià singularum partium non est continuatio, et preces interruplæ faciunt unum officium, sicut ex pluribus confessionibus divisis diversoque tempore factis, integratur una confessio, obtentâ absolutione in fine illarum. Neque in divino officio est practica significatio verborum, cùm non sit institutum ad aliquid producendum ex vi verborum, prout contingit in formis sacramentorum; unde ex duabus partibus horæ interruptis consuituitur moraliter una hora, ob scilicet intentio' nem præcedentem; inest uamem in longâ interruptione sine causâ grave peccatum veniale ob irreverentiam. Quandoque verò potest esse absque peccato veniali, ut si ex necessitate aut justâ causâ fiat, ut si quis à superiore vocetur ad aliud opus pium tunc urgens peragendum; non enim censetur tunc moralis inlerruptio, cùm hæc omnia ad Dei cultum et honorem ordinentur. Idem dicendum, quando uno vel altero verbo necessariò interrumpitur, eò quòd parùm pro nihil reputetur. Aliquando nihilominùs ex circumstantiis potest interruptio esse mortalis, puta si fiat cum gravi scandalo, si verba vana, obscoena, turpia, immisceantur, etc. Wide D. Augustinum enarratione in Psalm. 85, et Clementinam Gravi, tit. de Celebratione Missarum. Quæres 3° quo tempore et ordine divinum officium sit recitandum ? — Resp. M* officium divinum singulis diebus, horis statutis esse recitandum. Et quidem pro iis qui privatim illud recitant, tempus est totus dies usque ad mediam noctem, et incipit à vespere diei præcedentis : expleto siquidem completorio, usu receptum est ut preces nocturnæ, seu matutinum cum laudibus subsequentis officii et diei, tnnc recitari possint ; quandoque horâ quartâ post meridiem, quandoque quintâ, pro ratione temporuin et brevitatis dierum. Juris dispositioni conforime est, ut circa solis occasum inchoentur. Prima verò, mane sequenli, paulò post solis ortum. Tertia, aliquantulùm postea. Sexta, paulò post. Nona, propè prandium, ante vel post. Wesperæ et completorium , duabus aut tribus horis post meridiem Nihilominüs circa hoc observari

potest consuetudo legitimè introducta, utpote quae juri derogat, et occurrente gravi necessitate possunt horæ anticipari aut retardari : semper enim, hoc non obstante, verba significant id quod Ecclesia intendit. Privatim officium recitaus, sine rationabili causâ non observans tempus à sacris canonibus præscriptum advertcnter, peccat solùm venialiter, ut si άicat matutinum post prandium; primam , horâ completorii, etc., majusque peccatum veniale committit, inultùm horas retardando, quàm anticipando: imò in jure, cap. Presbyter, consulitur, ut præveniatur temptis, quando prævidetur superventura occupatio, aut ad devotiùs et quietiùs orandum, v. g., quòd manè dicantur omnes horæ, usque ad vesperas, si futura occupatio id exigat. Vide D. Thomam quodlib. 5, q. 14, art. M. Tempus verò publicæ recitationis horarum in choro, juxta Cajetanum, determinatur secundùm laudabilem cujuslibet Ecclesiæ et patriæ consuetudinem. Si autem horis debitis ac consuetis, ex quâdam magnâ negligentiâ non recitetur officium, quidam hoc excusant à lethali, præciso scandalo, contemptu, aliâve circumstantià , eò quòd etiam tunc impleatur præceptum quoad substantiam ; alii verò docent esse mortale quando fit sine causâ legitimà, et ex purà desidiâ; eò quòd in jure sancitum sit, ut horæ in cathedralibus et collegialibus recitentur tempore debito et consueto; quod præceptum est de re gravi, sicque à mortali non videntur excusari superiores et alii, quorum interest curare, ut officium tempore debito celebretur, et inferiores cogere ad illud absque justâ et rationabili causâ non immutandum. Resp. 2° ordinem horarum non observantes, recitando, v. g., primam ante matutinum, aut vesperas ante tertiam, pcccare venialiler, si advertenter et absque rationabili causâ id faciant, dummodò absit contemptus, aut scandalum, neque hæc inversio habeatur in consuetudine : si tamen aliquoties tantùm ex justâ causâ fiat, caret etiam veniali peccato : sub hâc enim conditione videtur præscriptus ordo divini officii, nempe si aliter justa causa et necessitas non postulet. Sic, qui oblivione naturali manè omisit dicere primam, quando serò post completorium in examine conscientiæ de hoc recordatur, satisfacit recitando tunc primam, nec tenetur alias horas repetere, ut prima suo ordine collocetur. Item qui ad chorum accedit cùm cantatur sexta, potest illam cum choro prosequi, etiamsi nondùm dixerit primam et tertiam, et sufficit quòd eas postea recitet. Idque verificatur etiam de parte unius et ejusdem horæ, nempe quòd possit extra cliorum et consuetum ordinem postea recitari ac snppleri. Item qui non habet librum in quo sint lectiones, potest recitatis psalmis et nocturnis, in aliud tempus lectiones remittere; et laudes prosequi, impotentiâ aut rationabili causâ excusante. Imò ad r:citandum tenetur, quod scit memoriter, si eâ die nequeat invenire breviarium. An autem sit grave peccatum, sine causâ celebrare Missam ante matutinas horas persolutas, quidam affirmant, imò et ante primam recitatam. Negant tamen communiter alii, eò quòd matutinum et laudes nullam de se videantur habere connexionem cum Missâ : ideòque sine fundamento contrarium asseritur ; nisi fortè tempore Missæ celebratæ, jam fluxerit tempus recitandi matutimum à jure et consuetudine præscriptum. Id tamen non facit peccatum mortale, cùm adimpleatur præceptum quoad substantiam. Inversio autem ordinis divini officii in choro et oratione publicâ, est quid grave ex genere suo; quia vix seclusà urgente et rationabili causâ, fieri potest absque scandalo et populi offensione per se loquendo, gravisque præcepti ecclesiastici contemptus reputatur: nec unquàm cantari aut celebrari debet Missa iiiajor et communis, nisi persolutis matutinis, laudibus et primâ, exceptis Christi natalitiis. Quaeres 4° qualiter et sub quâ formâ officium sit recitandum; an uniformiter ab omnibus idem sit persolvendum ? Respondeo cùm Cajetano, quòd ex jure quidem sofùm inveniuntur septem horæ canonicæ præceptae. Ex consuetudine autem, quilibet debet, juxta suæ Ecclesiæ seu religionis usum, id dicere pro officio, quod ibi recitari consuevit. Et idem judicium ferendum de adjunctis; sive suffragiis, sive Psalmis, sive memoriis, sive horis B. Virginis, ubi consuetudo habet vim legia: non debet itaque religiosus proprium breviarium sine causâ de necessitate dimittere, et Romanum aut aliud sequi; cùm sub gravi obligatione teneatur suæ Ecclesiæ aut religioni se conformare ; et præsertim si de hâc conformationc in officio etiam privatim dicendo, extet communc præceptum, prouw regulariter fit; cùm enim sit in re gravi, graviter etiam obligat, ita ut non censeatur obligationi suæ satisfecisse, quicumque de industriâ et pro libito, utitur alio breviario, quàm proprio suæ Ecclesiæ aut religionis. Qui tamen ex justâ causâ et urgenti necessitate, puta non habens tuno proprium breviarium coactus fuit officium hujus diei quod celebratur in suo ordine, recitare in alio breviario et secundùm aliam formam, excusandus venit, solùmque debet supplere quod omisit de officio proprii breviarii, si illà die illud habere possit. Vide D. Thomam quodlib. 1, q. 7, art. A. An autem peccet et oneri divini officii non satisfaciat, qui de industriâ absque legitimà causâ aliud officium pro officio persolvit; v. g., faciendo de aliquo sancto, dùm fit de ferià ; Cajetanus, Sylvester et alii censent istum adimplere præceptum quoad substantiam, licet non quoad modum; ideòque non committere peccatum mortale, sed duntaxat veniale grave. Alii verò probabiliùs docent oppositum, eò quòd Ecclesia non solùm præceperit recitationem officii in genere et in confuso, scd etiam in particulari et determinatè ut tali die, dicatur tale oflicium, cujus obligalio, utpote diei affixa, transit cum ipsà die, proinJeque iste peccaret etiam coutra præcepti substantiam. Verùm, si ista mutatio involuntariè et inadvcrtenter contingeret, sicque dies elaberetur, tunc iste excusaretur; si verò adverteret, et aJhuc superesset tempus

et commoditas hunc defectum reparandi sufficiens, tunc licet non teneretur ea repetcre, in quibus h;ro officia conveniunt, videtur tamen quòd debeat supplere quæ desunt, ne minùs solvat quàm debet, aut obtinere à superiore licentiam faciendi de feriâ alterâ die, ex quo jam imadvertenter fecit de sancto. Vide D. Thom. quodlibet. 5, q. 13, art. 2, et D. Anton., p. 2, tit. 9, cap. 12; unde Alexander papa VII hanc propositionem damnavit : In die palmarum, recitans officium paschale, satisfacit præcepto. In constitutionibus Praedicatorum dist. 1 , cap. 1 , de Officio Eccles. textu M, litt. E, expressè habetur, quòd prælati ex rationabili causâ dispensare possunt fratres quoad proprietatem officii, ut quando deberet fieri de feriâ, faciant officium de sancto: in quo tamen casu, si non dixerint officium B. Virginis in choro, tenentur illud dicere in privato. Ex quo manifestè constat, quòd quoties tale officium obligat in choro, obligat etiam fratrcs recitaiites magnum officium in privato et extra chorum : ita ut declaret constitutio utrumque pertinere ad substantiam officii in hoc ordine inducti in illis determinatis diebus, ut fusiùs probavimus tom. M de Just., tract. de Legibus, et colligi potest ex Sylvestro, v. Horâ, §6, ex Soto, lib. 10 de Just., q. 5, art. 4, ex D. Thomà quod. lib. 5, art. 2, ex Fagnano. fb. 3 Decret., p. 2, pag. 290. Quæres 5* in quo loco non liceat officium privatim aut publicè recitare ? Resp. 1° nullum esse locum per se loqucndo in quo non liceat privatim officium recitare, cùm Deus sit ubique, et in omni loco eum possimus orare. Per accidens tamen in plateâ, in foro, in magno hominum concursu, ob strepitum et clamorem impeditur attentio et devotio, sicque in his locis officium non debet recitari. Nec in loco indecenti, qui, non satis congruit venerationi debitæ rei sacræ, et videtur esse veniale peccatum, seclusis aliis circumstantiis : impletur tamen præceptum, sicut et quando recitatur officium stando, sedendo, deambulando, sive in domo, sive in campo, quia nullum jus extat quo præcipiatur contratium. Respond. 2°, quando officium publicè celebratur, tunc in Ecclesià recitandum esse, jura praecipiunt à deputatis ad illud; ita quòd deponendi sunt à clerici consortio, qui moniti interesse nolunt, ut habetur dist. 92, cap. ultim., et Clement. A de Celeb. Miss., graviterque peccat quicumque sine rationabili causâ se de-, bitis horis subtrahit à choro, quia gravis est ratio? divini debiti : præsertim, si ex hoc quòd desit horis'

[blocks in formation]

Qu;eres 6° utrùtn canonici aliique beneficiarii etiam absentes possint justè quotidianas distributiones recipere ? Resp. 1°, quòd nisi legitimis de causis mox peferendis, ab isto onere relevetur canonicus, aut alius leueficiarius choro deputatus, si sit absens à choro , distributiones percipere nequit, sed iliis privatur ante quamcumque judicis sententiam ; eò quòd distributionos ex constitutione Bonifacii papæ VllI, renovatà et confirmatà à concilio Tridentino, sess. 24, de lteformai., cap. 12, et ex usu communiter recepto ac approlato; titulo praesentiæ et assistentiæ officii divini in choro præbendariis debeantur et assignentur; ideòque absentes illarum dominium non acquirunt, etiam in illis tribus mensibus, quibus unoquoque anno juxta facultatem à Tridentino concessam à proprià ecclesiâ abesse possunt. Et tales distributiones quibus privanu;r, iis duntaxat accrescunt, qui choro verè actu et do facto intersunt eo tempore quo alii absentes existunt, non autem eis etiam qui fictione juris censentur adesse, quatenùs scilicet ex legitimà causâ absunt: istis siquidem jura tantùm concedunt, distributiones proprias quæ ipsis obventuræ erant, si adfuissent, seu listributiones ordinarias et communes præsentibus applicatas. Absentes igitur à choro sine causâ, coneilinm ita privat distributionibus, ut annullaverit omncm circa h;cc collusionem, remissionem et condonationem illarum ab assistentibus factam, sicque etiam spontè ab illis datas restituere tenentur, non quidem condonantibus, sed propriæ ecclesiæ. Respond. 2*, varias esse causas sufficientes ad hoc ut beneficiarius absens à choro, solitas distributiones lucretur. Tres assignat Bonifacius papa VIII, cap. unico de Clericis non residentib. in 6, nempè infirmitatem gravem, rationabilem corporis necessitatem, et evidentem Ecclesiæ utilitatem. lnfirmitas, etiam propriâ contracta culpà canonici, eum excusat, non solùm si fuerit in se gravis, sed etiam quæ judicio medici aut prudentis viri ingravesceret ex accessu ad chorum. Porrò infirmitas debet esse causa absentiæ; qui enim etiam sanus non solet interesse, nec choro adesset ex hypothesi, quòd non aegrotaret, distributiones recipere nequit. ldem dicendum de rationabili et justà corporis necessitate, quamdiù durat, ut si ex assistentià immineat grave damnum modò per canomicum non stet quin istud impedimentum tollatur. Vide circa istas causas ea quæ in fine 2 tomi de Justitià dicta sunt à nobis. I{esp. 3° : Qui ultra tempus à concilio permissum, notabiliter et frequenter absunt à choro, mortaliter peccant, etiamsi in amissionem distributionum consentiant, nec de illis curent, tùm quia ad munus canonici spectat publica horarum in choro decantatio : sicut ergo clericus in sacris privatim omittens officii recitationem, graviter peccat, ita et eanonicus ultra illud tempus choro non assistens, cùm non verè officium persolvat eo modo quo persolvere sub gravi præccpto obligatur; tùm quia residentia in loco beneficii, non præscribitur nisi propter assistentiam in choro,

quid enim refert quòd canonicus sit præsens aut absens, si non intersit divinis officiis? Unde cap. Cleriricus, dist. 91, et cap. Si quis presbyter, dist. 92, deponi jubetur : hæc autem gravis poena præsupponit gravem culpam. Quaeres 7*, an oratio debeat necessariò esse attenta? Et quidem sermo est praecipuè de oratione vocali. Nam purè mentalis videtur non posse subsistere absque mentis consideratione et applicatione : secùs autem vocalis; sæpè enim contingit orantem non attendere, et tamen loqui. Differt autem attentio ab intentione, quòd illa est actus intellectùs, seu mentis applicatio et advertentia ad verba aut materiam et finem orationis : hæc verò est actus voluntatis, nempè affectus et propositum Deum orandi, laudandi, aut petendi aliquid ab eo. Certum est inprimis requiri hanc intentionem ad orationem non solùm quoad modum, seu ad hoc ut legitimè et non vitiosè fiat, sed etiam quoad substantiam, ad hoc sciiicet ut verè sit oratio, non enim sufficit verba exteriùs proferre, sed debent assumi animo et proposito Deum deprecandi ; sic dormiens aut amens aut infans similia verba dicentes, non orant : item nec qui studii vel recreationis causâ illa legit aut cantat. Tota ergo difficultas procedit de autentione. Certum est insuper quòd requiritur aliqualis attentio ad hoc ut sit vera oratio, ut docet D. Thomas in 4 sent., dist. 15, et hic art. 15, ubi distinguit duplex necessarium, uno modo per quod meliùs pervenitur ad finem; et sic atteiitio est absolutè necessaria orationi. Alio modo sine quo res non potest consequi suum effectum. Effectus autem orationis est triplex, nempè mereri, impetrare, et spiritualiter reficere animam. Ut oratio sit meritoria et impetratoria, debet quidem esse attenta, sed attentâ nostrâ fragilitate, non continuè et per totum, sed sufficit prima intentio, quâ quis ad orandiim accedit : requiritur tamen illa attentio, ut oratio spiritualiter mentem reficiat et satiet. Porrò triplex attentio orationi adliiberi potest, nempe ad verba , ne aliquis in eis erret, me dicat unum verbum pro alio, ne confundat aut colligat verba, sed ut distinctè et reverenter dicat. Secundò ad sensum verborum, ut scilicet mente percipiat et applicet affectum ad id quod verbis significatur. Tertiò taiidem ad finem orationis, scilicet vel ad Deum et Jesum Christum crucifixum, vel ad rem pelitam, puta castitatem, humilitatem, gratiam , patriam cœlestem aliaque hujusmodi; et hæ attentiones secundâ exceptâ. communes ac perviæ sunt doctis ac indoctis, maribus eu mulieril)us, nisi quòd in primâ, ignorantes possunt materialiter errare, sed non refert ad propositum : sat enim est, quòd quis attendat ne erret; postrema autem est n1aximè necessaria, eamque simplices et idiotæ persoriæ usurpare possunt et debent. Una tamen istarum attentionum sufficit ad orationem. Tandem observandum est intentionem et attentionem esse duplicem : prima est actualis et formalis; et consistet in actu quo quis proponit expressè ac intendit orare, et actualiter habet mentem attentam applicatamque orationi, vel explicitè sub ratione orationis, vel implicitè, ut si assumat breviarium ad more solito dicendum officium, vel intendat satisfacere suis obligationibus, vel aliquid faciat ad hunc actum moralem cultùs divini hic et nunc determinatum, ut si horâ et loco solitis induat sacras vestes ad sacrum faciendum determinatas. Secunda intentio et attentio est virtualis, nempè quae in vi, et virtute præcedentis actùs, seu primæ inlentionis et attentionis, relinquitur et remanet. Sicut, v. g., dùm aliquis lapidem projicit, motio projicientis est actu dùm manu lapidem vibrat : manet verò virtualiter in lapide, dùm tendit ad scopum. Ilis suppositis, difficultas non est de intentione et attentione actuali et formali, optandum quidem esset, ut omnes orantes eam haberent. Verùm non est absolutè necessaria; quia, ut ait D. Thomas hic ad 2, mens humana propter infirmitatem naturæ diù in alto stare non potest : pondere enim infirmitatis humanæ deprimitur ad inferiora, et evagatur. Respondeo igitur, necessariò requiri et sufficere attentionem virlualem. Ita D. Thomas loco citato. Et in 4 sent., dist. lö, q. 4, art. 2, q. 4 et 5, ubi duplici exemplo convincit intentionem virtualem sufficere. Primum est viatoris, quem semper actu cogitare de suæ peregrinationis termino, non oportet. Secundum est illius qui elargitur eleemosynam; non enim necesse est ut semper actu et continuò cogitet de Deo, pro cujus amore dat pauperi; sed sufficit id semel, seu in principio intendisse, cogitâsse, et non retractàsse : eleemosyna quippe est meritoria in virtute primæ intentionis adhuc perseverantis. Sic quamdiù in oratione non retractatur primum propositum vacandi Deo, et ex infirmitate naturæ meiis orantis involuntariè vagatur, ac inadvertenter distrahitur; tunc non est peccatum; si ex negligentiâ quâdam advertendi, aut non expellendi evagationes mens distrahatur, dummodò non destruat omninò propositum attendendi, sitque solùm venialis haec negligentia, tunc erit peccatum veniale. Si tandem mens orantis voluntariè et ex proposito distrahatur, divertendo ad alia, aut se occupando in aliquo opere cum attentione incompatibili , ut pingendo, legendo, etc., tunc mortale esse peccatum ex genere suo etiam in oratione spontancâ , et non obligatoriâ, sentit Cajetanus in Summâ, v. 0rtatio , idque propter irreverentiam insertam. Quamvis enim quis non teneatur orare, si tamen oret, tenetur attendere. 0p0rtet enim supererogationis bonum benè agere, aut saltem non malè : constat autem, talem irreverenter loqui Deo, et irreverentiam esse peccatum, sicque facit contra præceptum de non irrevereriter colendo Deum : sicut qui ex proposito facie distortâ, gestu incomposito, indecenter ad alia aut ad alios occupatus regem deprecaretur, ipsum graviter offenderet, etiamsi locutio non esset neces saria, scd spontanea. Quidam, ex his et ex aliis qu

Cajetanus scripsit in commentario hujus art. 13, colligunt eum talem voluntariam in oratione etiam spontaneâ distractionem de peccato mortali damnâsse. Communiter tamen auctores docent esse grave veniale peccatum.

In oratione tamen præceptâ distractiones voluntarias notabiles, docent esse peccatum mortale; seu ad satisfaciendum præcepto recitandi horas canonicas, intentionem et attentionem saltem virtualem esse omninò necesariam ac ob'igare sub mortali; et colligitur ex cap. Dolentes, de Celeb. Missarum. Ubi concilium Lateran. præcipit modum recitandi officium, nempe ut studiosè pariter et devotè recitetur. Studiosè, quantùm ad compositionem et recitationem exteriorem ; ac devotè, quantùm ad intentionem et attcntionem interiorem ; devotio enim est actus internus reli.. gionis. Adde quòd præceptum Ecclesiæ de recitando officio, est de actu humano, iniô et religioso, Deo honorifico, fidelibus atque ipsi precanti fructuoso, nempe de verâ bonâ et Deo gratâ oratione. Atqui illa officii recitatio cum voluntariâ distractione, et sine attentione saltem virtuali internâ, non est verum cum Deo colloquium, nec ipsi gratum, neque illam audit, neque est vera oratio, ut testatur D. Gregorius hîc à D. Thomà relatus. Vide S. doctorem in eo loco Sententiarum. Et, 2-2, q. 85, art. 13.

Dices Ecclesiam non posse de interioribus judicare. Ergo, sicut defectum intentionis et attentionis internæ punire nequit, ita neque illam præcipere. — I{esp. Ecclesiam non judicare quidem de actibus interioribus secundùm se præcisè et nudè sumptis, seu non ferre sententiam in particulari , propter solum defectuin actùs interioris quem præcipit, eò quòd per testes probari nequeat; attamen actus interni ratione exteriorum cum quibus connectuntur, et ad quos dicunt ordinem, non subterfugiunt Ecclesiæ judicium. Potest enim Ecclesiâ ferre senlentiam in communi contra illos, qui omiserint actum interiorem relatum ad exteriorem quem praecipit. Sic in Clement. de Hæret., cap. Multarum, lata est excomunicatio contra inquisitores, qui vel ex odio inquirunt, vel ex amore omittunt inquirere adversùs hæreticos. Quamvis igitur Ecclesia actus merè internos directè et per se primò non pr;ecipiat, tamen, quando sunt rationes actuum exteriorum, et ad ipsorum complementum ordinantur, indirectè illos præcipit, nempe dùm actum virtutis, qui sine interno subsistere mequit, hoc ipso quòd obligat ad illud opus, obligat etiam indirectè ad actum internum, v. g., præcipiendo annuam confessionem , annuam communionem , auditionem Missæ, etc. Præcipit etiam examen conscientiæ et dolorem internum peccatorum et alios actus interiores ad debitè communicandum, ac sacrum audiendum requisitos.

Alexander papa VII damnavit hanc propositionem : Restitutio à Pio V imposita beneficiariis non recitantibus, non debetur in conscientiâ, ante sententiam declaratoriamn judicis, quòd sit pœna.

« VorigeDoorgaan »