Pagina-afbeeldingen
PDF

testimonium condemnationis , semper enim praesumit sæva perturbata conscientia, Sapient. 17. N c Deum apprehendit nisi ut iratuin et extrema minitantem. 2* Deus nedùm promisit se exauditurum peccatores deprecantes, quin potiùs illos præmonuit rejiciendos : Cùm multiplicaveritis orationem, mon eraudiam; manus enim vestræ sanguine plenæ sunt, Isai. M. Tunc invocabunt me et non erandiam, Proverb. 1. 0culi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum, vultus autem Domni super facientes mala, ut perdat de terrâ memoriam eorum, i*salm. 35. Antiochus intentissimè oravit Dominum, à quo misericordiam non erat consecuturus, 2 Machab. 9. Nego conseq. 1° quia nullus absque speciali Dei revelatione potest esse certus de suâ justitiâ, ut definit Concil. Trident., sessione 6, can. 15. 2" Quamvis gratiæ sanctificanti respondeant gratiæ sufficientes, attamen non debetur illi donum perseverantiæ ncc auxilia efficacia et commodiora, quæ petunt justi et quibus indignos se meritò pronuntiant ob innumeras negligentias et offensiones. Ad pri.1 am confirmationem, respondeo, velle duntaxat Apostolum 1° bona opera et cordis munditiem disponere ad spem concipiendam de Dei bonitate et misericordiâ, et pusillanimitatem repellendam; quo sensu Ezechias ad sperandum seipsum incitabat. Si enim Deus peccatores et inimicos prævenit in benedictionibus; quantò magis jam sibi reconciliatos et auxilium ejus implorantes fulciet, sublevabitque? 2° Bona opera mereri, saltem de congruo, illam orationis fiduciam, quæ sanè eximium Dei donum est. Ilinc sancti Patres communiter docent jejunium et eleemosynam esse alas orationis. Bona est oratio cum jejunio, ait Angelus Tob. 12, et Is. 58 : Tunc, cùm misericordiam feceris, invocabis me, et Dominus eaaudiet. Ad secundam confirmationem respondeo: Quamvis peccator reverà, et propriæ conscientiæ testimonio indignus sit qui exaudiatur, nihilominùs fiduciam impetrandi sumere potest ex triplici capile. 1° Ex precandi voluntate, quam Deus ipsi inspiravit. Cùm videris, inquit sanctus Augustinus suprà laudatus, in Psal. 65, non à te amotam deprecationem tuam, securus esto, quia non est à te amota misericordia ejus. 2° Ex infinitâ Dei bonitate. Si de vobis in humilitate sentitis, ait sanctus Bernardus, serm. 1 1 in Cant., sentite et de Domino in bonitate. Et auctor de verâ et falsà pœnitentiâ, cap. 5, inter opera sancti Augustini : Ille solus diffidat, qui tantium peccare potest, auantùm Deus bomus est. Cum autem sit nullus, qui lioc possit, qui timet de se malo, præsumat de meliore : diabolus enim, et omnis nequitia minor est, quùm Dei misericordia. 5" Ex divinâ promissione, quæ se extendit ad omnes etiam peccatores, Matth. 7 : 0mnis, qui petit, accipit. li, quem locum sic scribit auctor operis imperfecti, hom. 18, inter opera sancti Chrysostomi : 0mnis, sive justus, sive peccator, tantùm petere non dubitet, quærere non negligat. Dicamus enim de Deo sicut dirit de nobis : Si tantium amicos vestros diligitis, quam mercedem habebitis ? Si Deus tantùm amicos suos exaudit, quam laudem bonitatis m..

retur ? Et Luc. 41, de peccatoribus speciatim dicitur: Amen lico vobis, etsi non dabit ei, quòd amicus ejus sit, propter inprobitatem, id est, instantiam et perseverantiam, dabit. Sic Publicanus exauditus est, Luc. 18. Ex quo loco sanctus Augustinus, tract. 44 in Joannem, refellit c i cum, qui dixerat Deum non exaudire peccatores: Adhuc, inquit, inumctus loquitur; nam ct peccatores eraudit Deus. Si enim Deus peccatores non eraudiret, frustrà ille Publicamus oculos in terram demittens, et pectus suum percutiens, diceret : « Deus, * propitius esto mihi peccatori. » Et ista confessio meruit justificationem, quo modo ille cæcus illuminationem. Vera tamen est cæci propositio in sensu ab ipso intento; nempe Pliarisæi calumniabantur Christum, quasi seduceret turbas : cæcus, qui ab illo visum receperat, ipsis reponit, Deum non exaudire peccatores ad patranda miracula : v. g., ad illuminandum cæcum, quibus homines in errorem inducantur, quod verissimum est. Textus oppositi in objectione intelliguntur de peccatoribus impœnitentibus, qui cùm nolint à peccato recedere, obnixè petunt liberari à malis ingruentibus, quibus Deus eos justissimè punit.

Instas : Actor. 8, ait S. Petrus ad Simonem Magum: Pœnitentiam age, et roga Deum, si fortè remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. Et Daniel ad Nabuchodonosorem cap.5: Forsitan ignoscet delictis tuis. Ergo peccatores certam spem impetrandi habere non possu:it. Distinguo conseq. Non possunt absolutâ certitudine, concedo : non possunt hypotheticâ, nempe si orent ut oportet, adhibitis conditionibus ad infallibiliter impetranduin requisitis, nego conseq. Nemo, inquit Chrysostomus, hom. de Mose, aliquando ad eum flens accessit, qui non quod postulavit accepit: nullus ab eo beneficia dolenter postulavit, qui non impetravit, quod voluit. Itaque i.ec Apostolus, nec Propheta dubiuabant de Dei promissis in gratiam peccatorum veniam deprecantium, sed de ipsà eorum oratione; namque peccatores plerumque non orant sicut oportet, aut I'eccandi affectum retinent : Non vult autem suam orationem audiri, qui putaverit præcepta Dei posse contemni, ait sanc;us Chrysostomus : aut criminum suorum immanitale territi, de Dei misericordiâ diffidunt, ideòque remissè petunt, et in petendo non perseverant.

Quæres 3°: Utrium ad infallibiliter impetramdum necesse sit ut quis pro se ipso petat.

tesp.: Affirmat sanctus Augustinus, tract. 102 in Joann. Exaudiuntur, inquit, omnes Sancti pro se ipsis, non autem pro omnibus eraudiuntur vel amicis, vel inimicis suis, vel quibuslibet aliis, quia non utcumque dictum est, dabit, sed dahit vobis. Idem docet S. Thomas, art. 7, ad secundum, his verbis : Pro se orare ponitur conditio orationis : non quidem necessaria ad effectum merendi, sed sicut necessaria ad indeficientiam impetrandi. Contingit euim quandoque quòd oratio pro alio facta non impetrat, etiam si fiat piè et perseveranter, et de pertinentibus ad salutem...... secundum illud Jerem. 15: t Si steterint Moyses et Samuel coram mc, non est v anima mea ad populum istum; » nihilominüs tamen cratio meritoria erit oranti, qui er charitate orat, secunulum illud Psalm. 34 : t 0ratio mea in sinu meo convertetur; » Glos. id est, etsi non eis prosit, ego tamen non sum frustratus meâ mercede. Et ratio est quia qui pro se orat ut oportet, donum Dei pluris facit, ardenter desiderat, de se ipso non præsumit, et sic disponitur ad accipiendum : è contra alii pro quibus oramus, sæpiùs vel in virtute suâ confidunt, vel justitiam non sitiunt; vel quod pejus est, in peccatis sordescunt, et ferrenis inhiant, et gratiâ Dei indignos se reddunt. Quamobrem sanctus Chrysostom. hom. de progressu Evang. carpit divites, qui eleemosynis pauperum preces sibi conciliabant, cùm interim ipsi orare negligerent; docetque Sanctorum orationes nobis non prodesse sicut nostras. Et homil. 5 in Matth.: Habent vim pro nobis, et quidem maximam orationes supplicationesque Sanctorum; sed tunc profectò, cùm nos quoque idipsum per pænitentiam postulamus.

Negari tamen non potest quin utiliter oremus pro conversione peccatorum etiam impœnitentium; Deus siquidem Ecclesiæ donavit et Saulum precibus sancti Stephani, et Augustinum lacrymis sanctæ Monicæ; sed ipse discipulus quem amabat Jesus. { Epist. non audet asserere hujusmodi orationes esse exaudiendas: Est peccatum ad mortem, inquit, non pro illo dico ut roget quis. In quem locum sic scribit S. Bernardus, cap. ultimo de gradibus humilitatis: Sed numquid dicis, Apostole, ut quis desperet? Imò gemat, qui illum amat, non præsumat orare, nec desistat plorare...... Sic meliùs tanquàm non orantes oramus, sic efficacius tanquàm diffidentes confidimus. Tum de excommunicatis, qui à publicis Ecclesiæ suffragiis excluduntur, subdit: Absit autem à nobis ut etiam pro talibus, etsi palàm non præsumimus, vel in cordibus nostris orare cessemus; etsi enim à communibus orationibus ipsi se excludunt, sed ab effectibus omninò non possunt. Sicut de nemine desperandum quamdiù vivit, sic nemini negandum orationis suffragium, ex S. Thomâ, art. 7, ad tertium : vult enim Apostolus, 1 Timoth. 2, fieri orationes pro omnibus hominibus etiam regibus ethnicis, quorum multi Ecclesiam persequebantur : et quidem juxta præceptum Domini : 0rute pro persequentibus et calumniantibus vos, Matth. 5.

Quæri potest num oratio pro aliis, qui non ponunt obicem, habeat infallibilem effectum.— Resp. Habet : militur enim promissione divinà : Matth. 10, Christus monet Apostolos, ut intranles domum dicant : Paac huic domui; et siquidem, inquit, fuerit domus illa digna, veniet par vestra super eam. Jac. 5: Orate pro invicem, ut salvemini ; multium enim valet deprecatio justi assidua. f Joan. 5: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Porrò Deus est verax in promissis, et nemimem fallit.

Quæres 4°: Utrùm oratio sine perseverantiâ semper sit inefficax.

fesp. primò, si oratio piè fiat, etiamsi non persc

veranter, semper habet aliquem spiritualem effeetum. Ita sanctus Chrysostomus in Psalm. 129, ubi docet duplicem esse orationis effectum. Primus, inquit, sem per obtinetur, etiam cùm adhuc oramus, scilicct animæ virtus: nam oratio animam elevat, emollit, etc. De hoc effectu scribit hom. 52 in Matth. intelligendum illud : Adhuc te loquente dicam : Adsum; non expecto donec orationem finias; sed confestim cùm incipias, exaudio : quis enim adeò fuit paratus, et erectis continuè auribus astans, nequando à filiis suis vocaretur ? Nemo profectò. Deus autem paratus continuè ad vocem servorum suorum est, nec unquàm ut oportet vocatus non obaudivit. Secundus orationis effectus est consecutio ejus rei, quam postulamus. Et de hoc posteriori effectu hic duntaxat quæritur, an sine perseverantiâ obtineatur. Quare, respondeo secundò, si Deus nos etiam non petentes prævenit in benedictionibus suis, à fortiori jam petentibus aliquando postulata concedere non differt. Sic Daniel, ubi se dedit orationi, statim exauditus est. Dan., cap. 5. Dixi aliquando; nam s;epiùs perseverantiæ datur, quod primæ petitioni negatum fuit; ut patet in Chauanæâ, Matth., cap. 15, ac proinde certum non est omnem orationem statim exaudiri. Itaque, respondeo tertiò : Oratio infallibiliter non impetrat, nisi sit perseverans. Probatur 1° ex Scripturâ, Luc. 18: Oportet semper orare, et nunquàm deficere. Quod confirmat exemplo viduæ, quæ per importunas preces tandem fregit duritiam iniqui judicis. Et cap. 11, docet non solùm petendum, sed et qu;erendum et pulsandum donec aperiatur, quemadmodùm ille, qui ab amico rejectus, nihilominùs perseveravit pulsans, propter improbitatem suam obtinuit panes quotquot habebat necessarios. Prol)atur 2° ex SS. Patribus. S. Chrysost. hom. 30 in Gen. ait: Nostrum ergo sit opus continuis insistere precibus, et non aegrè ferre, si differatur quod petimus; sed longanimes esse. Neque enim renuens nostras preces differt, sed hác arte sedulos nos efficiens ad semetipsum attrahere vult. Sanctus Nilus, lib. de Orat., cap. 52: Ne petas à Deo imperiosè, quod statim velis impetrare; vult enim te beneficio afficere in oratione perseverantem. Quid enim ercellentius, quàm cum Deo colloqui, et usu ejus detimeri? Sanctus Augustinus, tract. 75 in Joan.: Quomointelligendum est, quodcumque petieritis, hoc faciam? An fortè so!is Apostolis hoc dictum debemus accipere? Absit. Et multis interjectis subdit : Sanè quædam juamvis in nomine ejus petamus, non tunc quando petimus facit, sed tamen facit : differtur enim quando petinus, non negatur. Verùmtamen orantes tanquàm seminantes non deficiamus; tempore enim suo metemus. Quaercs : Quare Deus differt precantium vota, adeò ut soli perseverantes infallibiliter impetrent? — l{esp. Multiplici de causâ. Prima : Quia oratio imperfecta incipere solet, et perseverantià perficitur. Sicut enim vestis, quæ figida induitur, primò calefit per nativum corporis ealorem, sed jam calefacta ipsum corporis calorem non solùm conservat, sed auget, intenditque ; sic oratio. quæ ex fide per dilectionem operante nascitur, ipsam fidem roborat, charitatis desiderium exacuit: Fides. inquit S. Augustinus, serm. 115, aliàs 56, de verbis Domini, fundit orationem, fusa oratio fidei impetrat firmitatem. Ubi autem fons exuberat aquis, rivum rapidiùs fluere necesse est, sic et orationem ex pleniori fide manantem. Verùm rarissimam esse illam fidem, quæ ab orantibus exigitur, ut infallibiliter impetrent, docet Christus ita concludens parabolam de viduâ apud iniquum judicem molestà : Veriumtamen, inquit, putas veniens filius hominis inveniet fidem in terrâ? Fidem, inquam ego, cum fiduciâ et charitate conjunctam, quæ exemplo viduæ ad orationis perseverantiam delerininet. Multi quippe orationem, quam initio aridam, et sine devotionis succo experiuntur, citò impatientes leserunt, cùm assiduitate et perseverantià pinguescere soleat, et jam perfecta infallibiliter obtineat. Secunda : Ut doni, quod postulamus, capaces simus, et ad illud capiendum dispositi. Magnum enim est quod petimus, et nos angusti sumus; quare dicitur nobis, dilatamini : Petendo autem et quærendo crescis, ut capias. S. rpat tibi Deus, quod non vult citò dare, ut et tu discas magna magnè desiderare. August. serm. 61, aliàs 5, de verbis Domini. Tertia : Ideò differt Deus, ut nos in humilitate contineat per experientiam propriæ indigentiæ et infirmitatis. Quid est, inquit sanctus Bernarlus, serm. 4 in Psalm. 90, quòd incessanter orantes et supplicantes non possumus ad eam, quam desideramus gratiæ abundantiam pervenire? Putatis quia avarus aut inops factus est Deus, impotens aut inexorabilis? Absit hoc, prorsùs absit: sed ipse cognovit figmentum nostrum, in quo scilicet facilè vermis superbiæ gigni solet, tùm maximè cùm optatis potimur. Hinc est quòd ipsa nostra oratio interdùm tepida est et penè nulla, ut non solùm fide, sed et experientià discamus insufficientes mos esse aliquid piè cogitare aut desiderare ex nobis tanquàm ex nobis. Sed in his omnibus Spiritus adjuvat infirmitatem nostram, postulatque pro nobis gemilibus inenarrabilibus. Nam oratio ex sancto Augustino gemitum habet: qui autem gemunt, miseros se sentiunt, nec elationis vitium incurrunt. Quarta: Deus postulata statim non concedit, ut in majori habeantur a>stimatione, et sollicillus conserventur : Cùm aliquando tardiùs lat, inquit sanctus Augustinus, cit. serim. 61, commendat dona, non negat. Diu desiderata dulciùs obtinentur, citò autem data vilescunt. Veniæ facilitas peccandi occasionem præbet, difficultas verò cautiores reddit. Quintam profert S. Chrysostomus expositione in Psalm. 4, nimirùm quia Deus in differendo ulono nos sibi devincit, et veluti agglutinat. 0ratio, inquit, non parvum vinculum est dilectionis in Deum, quæ cum eo colloqui assuefacit, et ad sapientiæ studium mos deducit. Si enim qui cum magno aliquo viro multum versatur, et ejus consuetudine marimum fructum percipit, quunto magis qui cum Deo perpetuam habet consuetudinem ? Quaeres : Quamdiit perseverare debet oratio, ut infallibiliter impetret?—IResp. : Nec Scriptura nec Traditio istiitl d. fiiiiunt, sed indefinitè duntaxat hortaiitiir ad persevcraiidum in orationibus. Undè in praxi hæc ob

servanda sunt: 1° Si oratio sit de necessariis ad salutem, puta de præceptis adimplendis, tentationibus sii perandis, sine hæsitatione orationi instandum, quoadusque postulata simus consecuti; de his enim præsertim intelligenda est Christi promissio : Omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis. Marc. 11. 2° Cùm ex prædictis donis nonnulla usque ad mortem differantur, ut donum perseverantiæ, omnimoda libertas à peccato, et perfecta primi mandati observatio, pro his orationi instandum usque ad mortem. 5° Si quando advertimus nos orationis ope vitium aliquod profligâsse, aut tentationem superâsse, non est propterea remittendum orandi studium; quia Amalech adversarius noster adhuc stat in acie, vincitque si manus extendere cessemus. 4* Si petaturaliquid temporale, ubi Deus postulatis annuit, jam petitio non est protendenda, sed in gratiarum actionem convertenda, ut patet. Ubi verò contrarium evenit, v. g., moritur propinquus, ejus sanitatem obnixè precabamur, imitandus est David, qui auditâ filii morte, surrexit de terrâ, in quâ diù jejunus jacuerat deprecans cum lacrymis pro ejus salute, mutatâque veste lugubri, et lotà facie ingressus templum Domini adoravit; tùm domum reversus placido vultu discubuit, 2 Reg. 12. Sed si Deus exaudire differat, perseverandum in oratione : fortè enim differt ad fidei, spei et patientiæ exercitium : fortè etiam, quia nondùm idonei sumus accipere. Pater non négat hæreditatem filio adhuc parvulo, sed servat donec crescat et administrare valeat. Parvuli sumus in Christo, quamdiù terrenorum cupiditate detinemur : perseveremus ergo orantes ut liberemur ab lioc malo; crescat coelestium amor, quo grandiores jam effecti, haud dubiè accipiemus ab optimo patre temporalia, quatenùs ad salutem æternam expediunt : ait enim Christus, Marc. 40: Nemo est qui reliquerit domum... propter me et Evangelium, qui non accipiat centies tantùm, nunc in tempore hoc. Quia nempe qui terrenorum affectu non detinentur, ea soli utiliter dispensant ad Dei gloriam et propriam suam salutem.

ARTICULUS II.

De ORAtiONE PUBiLICA.

Oratio communis ea est quæ per ministros Ecclesiæ in personà totius fidelis populi Deo offertur, ut innotescat toti populo pro quo profertur; necessariò debet esse vocalis; rationabiliter institutum est, ut iministri Ecclesiæ hujusmodi orationes, etiam altâ voce pronuntient, ut ad notiti:tm omnium possint pervenire. Item quicumque ad officium divinum obligantur, etiamsi privatim dicant, debent non solùm mentaliter, sed et vocaliter proferre verba, ita ut possint se audire et intelligere, nisi sint surdi, prout mox explicabimus.

Quaeres quinam teneantur ad recitandas horas canonicas singulis diebus?— Resp. A*, per se loquendo, clericos in sacris ordinibus constitutos, sacerdotes, personas religiosas professas, et I eneficiarios simplices, teneri jure ecclesiastico ad totum officium quolibet die recitandum; seu omnes habentes aliquem ex his tribustitulis, nempeaut sacrum ordinem,autbeneficium ecclesiasticum etiam simplex sine ordine sacro et sine turâ animarum, aut taiidem professionem religiosam. Primus titulus deducitur ex cap. Dolentes, de Celebrat. Missarum et ex cap. Presbyter, dist. 91, et ex communi consuetudine immemorabili ubique receptâ et sub mortali obligante. Secundus colligitur ex hoc vulgari effato : Beneficium propter officium. Et ita præcipiunt Leo X in concilio Lateram., el B. Pius W, in suà conslitutione. Et habetur ex continuo Ecclesi;e usu ac consuetudine ubique receptâ. Porrò sub titulo beneficii comprehenduntur episcopatus, rectoriatus, canouicatus, dignitales, præpositurae, præstimon æ, capellani;e collativae, commendæ, et aliæ præbendae tituli clericalis. Imò B. Pius W obligavit pensionarios habentes pensionem ciericalem, ad recitaudum parvum B. Virginis $lari;e officium, quamvis non sit verè beneficium. Vide circa hæc quæ dicta sunt à nobis, tom. 2 de Just., q. 4, art. ultimo. Et § 1, ubi probavimus, beneficiarios ex suà culpâ omittentes recitationem horarum quàlibet die, teneri ante sententiam judicis ad restitutionem fructuum pro ratâ omissionis. Beneficiarius tamen sacro ordine non initiatus, qui nihil de fructibus beneficii percipit, rationabiliter videtur immunis ab onere recitandi officium divinum, dummodò ex parte et culpà suâ non proveniat hujusmodi carentia; puta si ideò privetur, quia est excommunicatus, aut quia residere non vult. Tunc enim Ecclesia ob negligentiam, vel malam intentionem ministri, debito obsequio privari mom debet. Tenetur similiter officium recitare, qui de præsenti quidem nihil de beneficio percipit, in futurum tamen est percepturus; quia illa certa spes fructuum orta ex titulo et possessione, moraliteræquivaletactuali perceptioni: secùs dicendum quando absque suâ culpâ injustè omu;ibus beneficii fructibus, et spe in futurum eos recuperandi privatur: siquidem obligatio recitandi officium, dicet necessariò ordinem ad stipendium saltem recipiendum ; et qui nullum percipit fructum, à parte . ei, non censetur habere beneficium, sed titulum duntaxat ; nisi igitur aliunde stipendium suppleatur, ad officium recitandum non tenetur. An autem beneficiarius, qui recipit quidem aliquos fructus ex beneficio, sed tenues et insufficientes, officium recitare teneatur, quidam neganl ex hoc quòd parùm pro nihilo reputetur, et qui de altari non vivit, altari servire non teneatur. Alii aflirmant, quia iste censetur possidere verum beneficium et titulum ; obligatio autem recitandi officium est annexa vero beneficio proferenti fructus, sive paucos sive abundantes. Nec hoc durum reputant, quia est in potestate beneficiarii istud onus à se excutere dimittendo beneficium, tùm quia ista obligatio aliunde compensatur per varias prærogativas beneficiariis concessas, tum quia ille qui ob grandinein, vel aeris inclementiam, vel ob alium casum paucos fructus percipit, adhuc tenetur oflicium recιι,,re, ergo ct iste benefi.

ciarius, de quo est sermo. Alii tandem ipsum solum. modò obligant ad officium aliquoties per annum recitanduin pro rectâ fructuum, prout recta ratio dictaverit. Quid autem de isto casu et de superiore sentiendum sit, vide tom. 2 de Just., q. 4, art. ultimo, §4. Item ad officium recitandum obligatur ille qui cùm sit incptus ad susceptum beneficium exercendum, compellitur ad adhibendum coadjutorem, cui omnes beneficii fructus pro stipendio concedere debet. Nam per se loquendo habet jus ad fructus, et per se stat quominùs illos percipiat. Idemque dicendum de eo qui pro pensione impendit omnes fructus, illi qui beneficium resignavit: cùm spontè se illis spoliaverit ; volenti autem et consentienti, non fit injuria. Beneficiarius autem solummodò obligatur ad oflicii recitationem, post captam et pacificam beneficii possessionem ; nisi per eum stet ipsum non capere; Ecclesia enim hujusmodi obsequio per ejus fraudem et malitiam non est tunc privanda : secùs si solùm ab extrinseco et sine suâ culpâ, impediatur possessio. Quòd si possideat et administret beneficio litigiosum, tunc, si moraliter certum sit, quòd etiamsi ab eo auferatur, adhuc tamen adjudicabuntur fructus pro ratâ administrationis, tenetur ad officium • quia moralis illa certitudo quodammodò actuali perceptioni æquiparatur. Vide loco citato § 1. Tertius titulus obligationis recitandi officium divinum est professio religiosa emissa ab iis qui choro sunt destinati. Ilinc religiosi professi clerici etiam nondùm sacros ordines habentes tenentur sub mortali horas canonicas recitare, tum ex dccretis particularibus religionum, tum ex consuetudine communiter et ubique receptà. Novitii verò nondùm professi videntur ad hoc non obligati, sicut nec fratres conversi etiam post professionem, ut docet Cajetaniis in sumniâ v. Horæ canonicæ. Novitii enim ante professionem non tenentur ad onera religionis, et victus debetur religiosis ex eo quòd totaliter Deo indicati in illà religionis obseryantiâ sunt, non minùsquàm debeatur à temporalibus dominis et hospitalibus, victus illis qui eis in ministerium sunt adscripti : ex hoc autem quòd conversis ex regulà decernantur quædam preces prohoris canonicis, fit quidem ut teneantur ad illas orationes, sicut ad alia regulæ mandata, non verò ut teneantur ex Ecclesiæ præcepto. Moniales verò profess;e choro deputatæ. tementur ad horas canonicas, juxta usum et regulas ipsarum ; quare standum est consuetudini, et ex ipsâ judica- •dum de hujusmodi obligatione. Cabassutius, l. 1, cap. 21, in fine, docet quod ab obligatione officii recitandi, clerici in sacris aut simplices beneficiarii, sive in exilium sive ad triremes, aut perpetuos carceres fuerint compulsi aut degradati, non eximuntur; non tamen eis licet dicere: Dominus vobiscum. l{ationeio affert, quia alligautur vinculo indelebilis characteris. Ve*ùm nmllos aut paucos ex his qui sunt in triremibus puto officium persolvere, nee circa hanc omissionem confessarios ipsis scrupulum movere. Ab hoc oiiere excludit tamen Cabassut. religiosos professos ordine sacro carentes ad triremes amandatos, aut ex monasterio ejectos ; quia cùm ista

obligatio ex solâ religionum consuetudine aut regulæ monasticæ præscripto ortun ducat; quoties religiosi sic ejiciuntur, tametsi voto castitatis adstringantur, non tamen tenentur regularibus ol)servantiis et consuetudinibus, citatque Sotum et Bonacinam. Eâdem pariter ratione ab isto onere eximit moniales, quæ dissipatis cœnobiis, sive ob extremam indigentiam, sive ob belli calamitates exire et ad suos redire coguntur extra communitatem constitutae, quatenùs scilicet removentur ab eo statu, in quo vigebat talis obligatio. Verùm ego non video, quòd si apud parentes tunc commorantes, æquè commodè oflicium persolvere valeant, ac si essent in coenobio, ab hoc onere eximantur si antea ad illud tenebantur ratione professionis in eâ religione, in quâ ex consuetudine vigel)at hæc obligatio ; cùm remaneat ipsarum professio, nihilque obstet quin officio satisfacere valeant privatim. Respondeo 2°, varias esse causas omnes supradictos à recitatione divini officii excusantes. Quæ tamen ad tria capita reducuntur. Pri , um caput est vera impotentia, nam ad impossibile nemo tenetur. Hinc cæcus excusatur cùm legere nequeat ; eidem tamen consulendum est ut, si commodè possit, choro assistat, aut socium assumat, paulatimque Psalmos memoriæ mandet, si ejus defectum non patiatur ; sicque postea versus cx parte suà recitare valeat. Hinc quoque excusatur, qui nec habet, nec habere potest breviarium, sine quo tamen officium persolvere nequit: quæ tamen carentia provenit absque ejus culpâ, ex levi inadvertentiâ, vel bonâ fide, dùm rationabiliter putans, se quò pergit habiturum breviarium, suum non detulit. Hinc etiam excusatur ægrotus, dùm absque gravi nocumento, officium dicere nequit. Circa hanc impotentiam advertendum est, eum qui non potest quidem recitare totum officium, benè tamen majorem partem, teneri ad illam. Quòd si minorem duntaxat recitare valeat, tunc quidam volunt ad nihil teneri ; quia major pars videtur ad se trahere minorem ; tùm quia aliàs pateret locus scrupulis; aegrotus enim semper dubitare posset an sine gravi incommodo, unam aut alteram ex horis canonicis recitare possit et teneatur. Alii verò docent eum qui habent impotentiam totum officium recitandi, teneri ad illam partem recitandam, quam commodè potest, dummodò illa pars sit notabilis, et praesumatur à legislatore intenta: cò quòd impotentia solùm excuset ab eo ad quod tollit potentiam, nisi constet de voluntate superioris aliter disponentis. Hinc meritò Innocentius papa XI hanc proposit. damnavit: Qui non potest recitare matutinum, et laudes, potest autem reliquas horas, ad nihil tenetur, quia major pars trahit ad se minorem. Tenetur enim recitare id quod potest, sicut qui debet centum nummos, et non habet nisi viginti, illos restituere tenetur, eò quòd materia præcepti religionis sit æque divisibilis ac materia praecepli justitiæ. Offieium enim habet suas partes, quæ non sunt ita connexæ, ut urna non possit ab aliâ separari ; et aliunde cùm careat impotentiâ recitandi minorem, ad id obligatur, nec est eadem ratio de Missà respectu celcbran

tis, quæ consistit in indivisibili morali, ideòque ant tota aut nihil poni debeat. Licet respectu audientis sit divisibilis, qui proinde si in die festo non habeat nisi unam Missam, quam invenit in praefatione, antea legitimè impeditus, tenetur illam audire. In dubio an ægrotus partem officii notabilem absque gravi incommodo recitare valeat, standum erit judicio periti et probi medici. Quòd si medicus circa id anceps remaneat, quidam volunt ægrotum ad id obligari, eò quòd obligatio præcepti sit certa : causa verò excusans tunc sit dubia. Alii verò probabiliùs docent oppositum ; eò quòd non solùm grave damnum certò eventurum, sed etiam probabile periculum illius, sit causa certa excusans à recitatione officii, perinde ac abol)servatione jejunii. ln defectum verò medici, aegrotus stare potest judicio sui superioris. Quòd si neuter adsit, stare, poterit arbitrio alicujus prudentis et docti viri; eoque etiam deficiente, sequi poterit rectum suae conscientiæ dictamen, præsertim si fuerit vir pius et doctus. Caveat tamen ne sui amore captus seipsum decipiat, et ne sit periculum levis duntaxat incommodi: possessio enim stat pro præcepto, saltem dùm timetur tantùm leve nocumentum, sicut etiam levis infirmitas non excusat ab eo adimplendo, qualis esse potest dolor capitis, etc. Observandum praeterea, eum qui solus officium persolvere nequit, teneri illud recitare cum socio cujus habet copiam, si eo modo sufficienter juvari potest ad implendum praeceptum ; quia quos per amicos possumus, illud per nos ipsos posse censemur, nullusque præsumitur simpliciter inpolens ad implendum præceptum, quando ipsi suppetunt media facilia ad ejus impletionem. Unde, si gratis et commodè possit habere socium, tenetur illum adhibere ; imò cùm beneficiarii ex justitià obligentur ad oflicii recitationem, tenentur etiam aliquam partem fructuum, si opus sit, impendere ad habendum socium, et exequeudum istud praeceptum. Si tamen aliquis sit ita surdus, ut sine gravi difficultate, aut magnâ vociferatione socium audire nequeat, quidam volunt, non teneri ad ipsum adhibendum ; eò quòd Ecclesia non obliget ad extraordinariam operam, neque tamen gravamen velit imponere. Si tamen non sit mutus, officium adhuc recitare tenetur meliori modo quo poterit ; non enim absolutè necesse est ut seipsum recitandum audiat, sicque non censetur omninò impotens. Qui verò est omninò impotens, non tenetur oflicium supplere et recitare per alium, cùm istud onus sit personale ; nec etiam loco officii, alias orationes persolvere, aut alium recitantem audire, quia id ab Ecclesià minimè præcipitur. Eidem tamen consulendum est, ut eâ quae potest faciat, adhibeatque diligentiamad aliqualiter muneri suo satisfacienduim. Secundum caput est honesta, gravis et repentina occupatio occurrens, quæ sine gravi damno et scandalo nequit prætermitti aut differri, ac cum recitatione officii cohærere. Ratio est quia præceptum humanum. quale est onus recitandi officium, non videtnr ctiim tanto rigore obligare. Unde interdùm excusari ins

« VorigeDoorgaan »