Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

quàm à virtutis et officii religione discedant : rapiuntur enim ne malitia mutet intellectum eorum, aut ne fictio decipiat animam illorum. Idem docet D. Thomas, opusculo citato, et ad Ephesios, cap. 6, et 1 ad Timoth. 4, lect. 2. Secunda est, quia dùm pernicies et rerum omnium perturbatio impendet, è corporibus evocantur, ut communium temporum acerbitatem evadant: à facie enim malitiæ, inquit propheta, collectus est justus; quod fit ne eorum aut virtu, aut salus periclitetur, cùm à mortalibus flagitiorum pœnas repetit Deus. Tertia, ne tristissimis temporibus ex propinquorum amicorumque calamitatibus acerbissimos luclus sentiant.

Quarta addi potest ex D. Thomâ, opusculo citato, nempe quòd nostra vita præsens est longa, quando est plena; nam juxta Philosophum, propriè non mensuratur tempore, sed actione. Tunc autem plena est vita, quando est virtuosa et ideò virtuosus et sanctus diù vivit, quamvis citò moriatur corporaliter, juxta illud Sapientiæ 4 : Consummatus in brevi, explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius. Optimè autem mercatur ille qui tantùm facit unâ die quantùm alius in anno. Hæc D. Thomas.

Et ibidem asserit quòd honorantibus parentes, quinque desiderabilia promittuntur. Primum est gratia in præsenti, et gloria in futuro, Ecclesiast. 3: Honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio à Deo, etc. Contrarium debetur maledicentibus, et etiam in lege maledicuntur à Deo, Deuteron. 27. Si enim filii non recognoscunt beneficium vitæ naturalis, quam habent à parentibus, sanè indigni sunt vitâ gratiæ, quæ est major, et per consequens vità gloriæ, quæ est maxima. Secundum est vita longa, prout jam ostensum est, et habetur Ecclesiast. 3: Qui honorat patrem suum vità vivet longiore; et ad Ephes. 4. Præmium ergo est vita corporalis. Sed contrarium, scilicet mortem immaturam acquirunt illi qui inhonorant parentes. Habemus enim ab eis vitam, sicut milites à rege feudum habent; et ideò sicut æquum et dignum est quòd ob proditionem, isti feudum amittant, ita et quòd filii ob injuriam parentibus illatam, vitam perdant. Scriptum est enim Proverb. 30: Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ; et Proverb. cap. 20: Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris. Item Levit. 50, v. 9: Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur. Tertium desiderabile, est habere filios sibi subditos, gratos ac acceptos: qui autem honorat parentes suos, eodem modo honorabitur à filiis propriis, juxta illud Eccles. 5: Qui honorat patrem suum, jucundabitur in filiis suis. E contra verò filii inhonorantes parentes, eisque inobedientes experiuntur proprios filios sibi similes,duros, protervos, injuriosos, Deoque sic disponente, in ipsos vindicantes mala quæ parentibus intulerunt, iisdemque ferè injuriis illos afficientes, ita ut verificetur in proposito istud Christi oraculum Matth. 7: In quả niensurâ mensi fueritis, remetictur vobis. Quartum desi

derabile est gaudere bonà et laudabili famâ. Filii qui honorem debitum parentibus tribuunt, odore bonæ famæ implentur, benè audiunt apud homines et ab ipsis laudantur atque honorantur, Eccles. 3, v. 12 et 13: Ne glorieris in contumelià patris tui, non enim est tibi gloria ejus confusio : gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii, pater sine honore. E contra verò opprobrium et ignominiam acquirunt sibi filii irreverentes, protervi, inobedientes, Proverb. 19, v. 26: Qui affligit patrem et fugat matrem, ignominiosus est, et infelix. Et Eccl. 3: Quàm malæ famæ est, qui derelinquit patrem, etc. Quintum desiderabile est habere divitias bonaque temporalia: filiis parentes suos honorantibus impertit Deus sua dona. Ad Ephesios 6: Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione, ut benè tibi sit et sis longavus super terram. Pietas enim ad omnia utilis est. Et Eccles. 3, v. 5: Sicut qui thesaurizat, ita qui honorificat matrem; et v. 9, 10, 11: In opere et sermone et omni patientià honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat. Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris fundamenta eradicat. In Scripturâ sacrâ et in historiis innumera leguntur iracundiæ et ultionis divinæ exempla in filios impios, protervos, ingratos et duros in parentes suos.

QUÆSTIO PRIMA

QUÆNAM PIETATIS OFFICIA HOC PRÆCEPTO FILII ADSTRINGANTUR EXHIBERE PARENTIBUS SUIS.

Aristoteles in lib. 8 Ethic. quatuor docet esse filiorum erga parentes officia, scilicet: Amorem, honorem, obedientiam et subsidium. Quæ sub honoris nomine in hoc quarto præcepto comprehendi declarat Catechismus concilii Trident., p. 3, in explicatione istius mandati, § 10. Et addit: Scitè autem in lege posita est honoris vox, non amoris, aut metûs, etiamsi valdè amandi ac metuendi parentes sint; etenim qui amat, non semper observat et veneratur. Qui metuit, non semper diligit: quem verò aliquis ex animo honorat, item amat, et veretur.

Honor igitur, qui hîc præcipitur filiis et parentibus debetur, ex communi Patrum ac Doctorum consensu, in istis quatuor præcipuè consistit, nempe in reverentiâ, in obedientiâ, in amore et in subsidio, de quibus sigillatim agendum est.

ARTICULUS PRIMUS.

De observantiâ filiorum erga parentes debitâ. Honorare aliquem, juxta Catechismum, loco citato, est de eo honorificè sentire, et quæ illius sunt, maximè putare omnia. Et juxta D. Thomam, importat quamdam reverentiam alicui exhibitam in testimonium excellentiæ illius: hæc autem reverentia eidem exhiberi potest actu interno et externo. Interior consistit in hoc quòd est de eâ honorificè sentire, etc. Quoad verò præsens spectat, maximè consistit in recognitione superioritatis, et consequenter in timore quodam reve

rentiali erga illum. Et licet coram Deo, qui est inspector cordium, testimonium conscientiae sufficeret, inquit D. Thomas, 2-2, q. 103, art. 1, ideòque honor quoad Deum possit consistere in solo interiori motu cordis, dùm scilicet aliquis recogitat vel Dei excellentiam, vel etiam alterius hominis coram Deo, attamen quoad homines, aliquis non potest testimonium ferre, nisi per aliqua signa exteriora, vel verborum ; puta cùm aliquis ore pronuntiat excellentiam alicujus, vel factis, sicut inclinationibus, obviationibus, et aliis hujusmodi: vel etiam exterioribus rebus, puta in xeniorum vel munerum oblatione, aut imaginum institutione, vel aliis hujusmodi.

Utrumque honorem et cultum interiorem et exteriorem filii indispensabiliter parentibus suis exhibere tenentur. Id enim jus naturæ dictat, et istud quartum præceptum super eo fundatur. Si enim regibus, dominis et superioribus debeatur observantia et honor à subditis, nonne reverentia et honor à filiis debetur parentibus, quos natura fecit ipsorum superiores et dominos; qui non tantùm gubernationem, sed et sustentationem et ipsummet esse ac vivere eisdem tribuunt? Certè si principes et superiores ex hoc quòd sint principium gubernationis respectu aliquarum rerum, mereantur venerationem ob talem excellentiam, indeque fit quòd omnes tales persone patres appellentur ob similitudinem curæ, sicut servi Naaman dixerunt illi 4 Regum 5: Pater, etsi rem grandem dixisset Propheta, etc., quantò major parentibus carnalibus debetur honor et reverentia à filiis? Necesse enim est quòd per quemdam ordinatum descensum distinguatur ac reddatur iste honor, juxta excellentiam personarum, quibus est exhibendus. Pater autem carnalis particulariter participat rationem principii, quæ universaliter invenitur in Deo; est enim prineipium et generationis, et educationis, et disciplinæ, el omnium quæ ad perfectionem humanæ vitæ pertinent; personæ autem in dignitate aut superioritate constitutæ, quæ quantùm ad aliquid providentiam et caram circa nos gerunt, particulariter participant solummodò proprietatem patris, quatenùs sunt principium gubernationis aliquarum rerum, et ob hoc, sunt colendi ab iis quos regunt. Ergo multò magis colendi sunt parentes carnales à filiis. Homo quippe efficitur diversimodè debitor aliis, secundùm eorum diversam excellentiam, et diversa beneficia ab eis suscepta: in utroque autem Deus summum obtinet locum, qui et excellentissimus est, nobisque essendi et gubernationis est primum principium. Secundaria verò nostri esse et gubernationis principia sunt parentes: et ideò post Deum homo est maximè debitor parentibus suis. Ita D. Thomas, 2-2, q. 101, art. 1.

Id docuerunt ethnici solo lumine naturali edocti. Aristoteles in lib. 8 Ethic. Pythagoras instituto primo in versibus aureis, ubi ait: In primis venerare deos, deinde parentes. Plato, lib. 11 de Legibus, dicit quòd filii parentum facies non aliter venerari debent, quàm deorum quorumdam invisibilium imagines: pejusque est parentum facies non honorare, quam inanimatas

deorum imagines despicere. Et in lib. 4 de Leg. tanti facit parentum curam et honorem, ut post deorum cultum, statim parentum venerationem præcipiat tam vivorum, quàm defunctorum; sunt enim parentes, Dei communis omnium creaturarum parentis visibiles ac viventes imagines, nec non et instrumenta quibus usus est ad nos condendos, sustentandos ac regendos. Ipsorum potestas et auctoritas est quædam emanatio et participatio bonitatis, potestatis et paternitatis Dei; ut enim ait Tertullianus de Orat., cap. 2: Appellatio patris, et pietatis est et potestatis. Hinc semper à filiis colendi sunt, etiamsi vitiosi, discoli, debiles, etc., quia adhuc semper remanent patres et genitores, Deique viva simulacra, sicque per ordinem ad illum et propter ipsum honorari debent. Inde monet Sapiens, Eccles. 3 Ne glorieris in contumeliâ patris tui; non enim est tibi gloria ejus confusio. Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. Fili, suscipe senectam patris tui, et ne contristes eum in vitâ illius. Et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in vitâ tuâ. Quasi diceret : Parens tuus senex est senectus autem multas secum affert infirmitates et defectus, quandoque et prudentiam judicii in verbis et factis absorbet. Tu verò ne propterea despicias eum, sed semper honora supportans cum omni patientia, et pallio quodam reverentiæ excusa ac contege hujusmodi defectus. In omni opere et sermone et patientiâ honora patrem tuum, ut tibi superveniat benedictio ab eo et benedictio illius in novissimo ma

neat.

:

Tenentur itaque filii exhibere interiorem reverentiam parentibus, honorificè de illis sentiendo, bonamque opinionem et æstimationem concipiendo et conservando, tanquàm superiores eos recognoscendo, paternam auctoritatem reverendo, metumque filialem et reverentialem erga ipsos habendo. Indè mortaliter peccant, qui ita contemnunt parentes in corde suo ac dedignantur, ut se existiment abjectos et inhonorabiles, eò quòd pro illorum filiis habeantur, sicut multoties contingit, quando filius erectus est ad aliquam dignitatem, altioremque statum pater verò in panpertate et in ignobilitate adhuc degit. Si enim ejusmodi irreverentia fuerit notabilis, indeque pater gravem recipiat afflictionem et mororem, censetur mortalis. Ita Navarrus, Medina, Lopez, Toletus, Rodriguez et alii, quos refert et sequitur Sayrus, lib. 7, cap. 5, num. 4. Addunt tamen filium tunc non peccare mortaliter, si id faceret absque contemptu, ad evitandum. aliquod damnum in vitâ, vel in honore, vel in bonis, quod incurreret, si ejus pater cognosceretur, maximè si pater tacitè vel expressè pro utilitate filii in id consentiat; et aliunde filius in animo non contemnat neque neget patrem, sitque paratus eidem subvenire in pecessitate, etc.

Tenentur insuper filii verbo honorare parentes, cum humilitate, modestiå et reverentiâ loquendo, salutando, conversando, nihilque coram illis aut de illis in absentia proferendo quod non redoleat observantiam et pictatem. Hinc peccant mortaliter filii,

verbis irrisoriis et contumeliosis parentes animo deliberato afficientes, aut probris ac conviciis lacerantes, aut maledictiones conjicientes, aut de illis graviter detrahentes, indeque ad iram notabilem eos provocantes: monstruosum quippe videtur loquelam tanquàm telum dirigere contra eos à quibus didicerunt loquendi formam et modum. Unde Exodi 21: Qui maledixerit patri suo aut matri, morte moriatur. Item Proverb. 20: Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lumen ejus in medus tenebris, et Proverb. 30 : Oculum qui subsannat patrem, et qui dispicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, etc.Tam clarum est lumine naturali præceptum istud non conviciandi, neque maledicendi parentes, ut statim filiis debeat occurrere illius memoria; inde fortè indeliberatio quæ in aliis præceptis posset à mortali excusare, videtur in isto vix aut rarò habere locum. Idemque dicendum videtur de parvitate materiæ; nempe quòd convicium et maledictum quod in alios conjectum leve reputaretur, in parentes immissum quandoque censetur grave. Tandem si verba contumeliosa quæ filii contra parentes proferunt, sint ex se provocantia ad magnam iram, peccant mortaliter, etiamsi parentes ad illam indignationem de facto non provocentur: è contra verò, si verba de se non sint talia, sed de se et ex modo dicendi levia apparent, solùmque per accidens ex cholericâ indole patris, qui de omni re sumit occasionem irascendi, non censentur mortalia: præsertim si filius ad hunc finem non proferat nec ac talem malam patris dispositionem advertat. Verùm ab iis etiam omninò est abstinendum. Ut enim ait D. Ambros., lib. 8 in Lucam : Primus gradus iste pietatis est: ‹ Honora patrem tuum et matrem tuam : › namque hos auctores tibi esse voluit Deus; honora obsequiis, ut abstineas à contumeliis, quia ne vultu quidem, lædenda est pietas parentum, etc.

Tenentur præterea filii opere honorare parentes, coram ipsis caput discooperiendo, corpus modestè componendo, assurgendo, inclinando, etc.; eorum consilia in rebus magni momenti semper exquirendo et sequendo, suasque actiones ad illorum arbitrium voluntatemque conferendo, à Deo suppliciter petendo, ut eisdem benè et feliciter cuncta eveniant, ut Deo ac sanctis commendatissimi sint. Hinc mortaliter peccat filius qui parentes etiam levi percussione afficit, aut solùm elevat manum ad percutiendum, licet non percutiat; aut injuriosè et ipsum concutit, licet in terram non projiciat; aut pileum de capite dejicit, etc., quia id censetur gravis injuria. Unde Exodi 21: Qui percusserit patrem suum, aut matrem, morte moriatur. Item peccat filius quando ex contemptu, sciens et volens denegat parentibus exteriora hæc honoris signa, cùm faciat contra debitum fronte naturale in re gravi; item si torvis oculis, elatå et perfrictâ, naso rugato, ipsos subsannet; si dentibus strideat in eos, aliisque irrisionis et dehonorationis signis volens ac lubens illos deprimat. Ut enim ait D. Tomas, 2-2, q. 75, art. 2, gravissimum est wridere Deum, et ea quæ Dei sunt. Deinde secundum

[ocr errors]

locum tenet irrisio parcntum; Proverb. 30. Oculum ‹ qui subsannat patrem, etc. Hi impii filii sequuntur omninò vestigia maledicti Cham, qui nuditatem venerandi Noe, non modò operire neglexit, sed derisit, verùm quoque irridendam cæteris enuntiavit. Unde tantam læsæ pietatis meruit pœnam, ut etiam posteri ipsius peccati sui maledictis obligarentur. Æquum enim fuit ut qui parentis sui ignominiam detexit, in filiis suis ignominiosus ab omnibus notaretur. Inde Ambrosius, lib. de Arcå Noe, cap. 31, loquens de Cham dicit, hoc facto ostendisse se ebrium ac cæcum : qui enim neque præteritam gratiam generationis, neque præsentem reverentiam patris, neque futuram pœnam paternæ injuriæ considerabat, verè ebrius erat, et quod putabat videre se, non videbat. Erat in illo profunda cæcitas, qui patrem videre non poterat : nam si vidisset patrem non utique risisset: neque enim ridendus, sed verendus est pater. Præceptum Domini est, Levil. 18, vers. 7: Turpitudinem patris tui, et turpitudinem ‹ matris tuæ, non discooperies. › Non sic fecerunt alii duo filii Noc, Sem et Japhet: non solùm enim obvelaverunt parentem suum, ne ab aliis nudus cerneretur, sed incedentes retrorsùm, ne ipsi quidem nudum cernere volunt, ob reverentiam.

Unde cum omni patientiâ filii parentum defectus sufferre debent, eos excusando, occultando quantùm possunt, et pallio quodam reverentia contegendo, præsertim dùm senes existunt, prout monet Sapiens Eccles. 3, dicens: Fili, suscipe senectam patris tui ; si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas illum in virtute tuâ. Considerans quantas ineptias, judicii debilitates, et quasi stultitias tuas dùm infantili adhuc ætate degeres, ipsi patienter supportârunt parentes tui; sic enim fiet quòd senectutis quoque tuæ infirmitates supportent filii tui, dùm in illam veluti secundam infantiam perveneris. Quare retribue illis, quomodò et illi tibi, ait Sapiens Eccles. 7. Et quomodò vis à filiis tuis tibi fieri, fac parentibus tuis.

Iste honor qui per patientiam exhibendus est parentibus, consistit etiam in hoc quòd filii absque irâ et indignatione mores ipsorum agrestes, difficiles, biliosos, melancholicos, inurbanos ferant, ut ipsis superveniat benedictio et benedictio in novissimo maneat, seu usque ad mortem filiorum duret: Benedictio enim patris firmal domos filiorum, maledictio autem matris eradicat fundamenta, ut ait Sapiens loco citato. Magna utique vis paternæ benedictionis est, ita ut ex ipsà quasi filiorum pendeat felicitas. Inde olim filii nullum non movebant lapidem ut illam perciperent, ut videre est in Jacob et Esau. Hinc D. Ambrosius, lib. de Benedict. Patriarcharum, cap. 1, ait : Quantam addiscimus parentibus referre reverentiam, cùm legimus, quia qui benedicebatur à patre, benedictus erat, et qui maledicebatur, erat maledictus. Ideò hanc prærogativam donavit Deus, ut filiorum pietas provocaretur. Prærogativa igitur parentum, disciplina est filiorum. Honora ergo patrem ut benedicat te: honorel pius filius propter gratiam; impius propter Dei timorem. Et si pauper est, et si non habeat divitiarum copias, quas relinquat filiis,

habet tamen benedictionis hæreditatem, quâ sancti,î – cationis opes successoribus largiatur. Filii igitur in omni patientiâ debent honorare patrem, ut ab eo mercantur accipere benedictionem, et ut Dei favor et protectio, usque ad finem vitæ illorum eos prosequatur, seu usque ad illud tempus perseveret ac conservetur benedictionis virtus, horam scilicet mortis et judicii particularis, nec extinguatur, sed potiùs accendatur lucerna in mediis tenebris. Non ergo parùm existimanda est paterna benedictio, neque inanis reputanda superstitio: frequenter enim confirmatur à Deo, verbaque tam benedictionis quàm maledictionis sortiuntur effectum quem protendunt ut constat de Noe, Isaac, Jacob, et in numeris aliis exemplis. De hâc benedictione aut maledictione parentum in filios, legendus est Plato in lib. 11 de Legib.

Hanc filiorum patientiam ad ferendos parentum defectus præscribit Plato, lib. 4 de Legib., dicens: In verbis per totam vitam parentes venerari maximè decet : levium enim volatiliumque verborum contra parentes gravissima imminet pœna. Nam omnibus præposita est nemesis judicii, angelus, hujusmodi omnium consideratrix. Oportet itaque iratis parentibus animumque explentibus cedere, sive verbis, sive rebus id faciant, non ignorantes patrem ingenti jure ac ratione filio succensere posse, si quando ab eo injuriam sibi fieri arbitratur. Hæc Plato. Peccant igitur filii contra honorem parentibus debitum, quando ad gravem iram ipsos provocant, nisi occasio planè sit accepta, et non data. Licitum est nihilominùs filio vi resistere parenti sibi necem inferre volenti, si aliter quàm per violentiam evadere nequeat, cùm sit justa sui defensio, que jure naturæ est licita.

Nec solùm parentes vivos, sed etiam defunctos filii Lonorare tenentur: sic Tobias, cap. 4, dicebat filio suo: Cùm acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli, etc. Idemque Abraham, Isaac, Jacob, Joseph et alii Patriarchæ commendârunt filiis suis, Genes. 25 et 49. Et Plato loco citato ait: Mortuis verò parentibus monumenta decentissima ponere oportet; annuas quoque defunctorum curas, quæ ornamentum afferunt, instaurare decet, et novà quotidiè repetità memoriâ semper parentes nostros summoperè honorare. Si hæc servabimus, vitamque sic agemus, digna à diis, cæterisque naturœ nostræ superioribus præmia reportabimus, cum bonâ spe viventes. Hæc Plato 4 de Legibus ; quantò magis decet Christianos filios honore prosequi defunctos parentes, memoriam ipsorum recolere, orationibus piisque operibus illorum animas adjuvare! dicitur enim Eccles. 3: Eleemosyna patris non erit in oblivione: nam pro peccato matris restituetur tibi bonum. Quasi diceret Sapiens, eleemosynam pro animâ patris refrigerandå datam, coram Deo esse valdè acceptam et non solùm parentibus profuturam, sed et filio grato ac pio in bonum vertendam ac restituendam. Unde subdit: Et in justitiâ ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in inferno glacies, solventur peccata tua. Ubi Deus tria promittit filiis pro pietate parentibus defunctis exhibitâ, nempe re

[ocr errors]

missionem peccatorum, auxilium in tribulatione, el tempore mortis ad bonam consequendam, et meritum justitiæ in ædificium gloriæ æternæ. Non sic impii filii, non sic, qui parentes defunctos perinde ac si nunquàm exstitissent, non recolunt, benefactorum tam insignium penitùs obliviscuntur, et postquàm illorum corpora sepelienda curârunt, perit apud ipsos parentum memoria cum campanarum sonitu.

ARTICULUS II.

De obedientiâ quam filii parentibus suis reddere tenentur. Ex hoc quòd filii teneantur honorare parentes tanquàm suos superiores, rectè sequitur quòd ipsis debeant obedientiam præstare. Est enim de jure divino et naturali, quòd inferior obediat superiori; ac per hoc status naturalis conservatur. Ut enim dicit Aristoteles in suis ŒEconomicis: Videmus ad sensum in naturalibus, in artificialis, et in politicis, quòd superiorum ac majorum est imperare et inferiorum obedire. Nam pars rationalis animæ, ut superior, præcipit appetitui; ars architectonica præcipit arti inferiori, et ejus est obedire, ut patet de militari et frenofactivâ; et in politicis, principis est imperare, et subditorum obedire. Cùm igitur pater sit superior ad filios, sicut rex ad subditos, pastor ad oves, regulans ad regulatum, oportet filios obedientiam exhibere parentibus de jure naturali. Hæc Aristoteles. Et D. Thomas, 2-2, q. 69, art. 2, ait, quòd quicumque facit contra debitum justitiæ, mortaliter peccat pertinet autem ad debitum justitiæ quòd aliquis obediat suo superiori in his ad quæ jus prælationis se extendit. Parentes autem sunt superiores respectu fiJiorum. Ergo filii ex debito justitia, quod est de jure naturali, tenentur obedire parentibus in his quæ pertinent ad bonam gubernationem : aliàs peccant mortaliter, ut mox explicabitur. Idem D. Thomas, 2-2, q 104, art. 1, 5 et 6, et alibi passim, probat jus naturale et ordinem justitiæ exigere ut inferiores suis superioribus obediant, et consequenter filii parentibus; quæ obedientia cùm procedat ex reverentiâ parentum, sub pietate continetur, et hoc quarto Decalogi mandato præcipitur.

Unde est etiam de jure divino, Eccles. 3: Qui timet Deum honorat patrem, et quasi dominis servit his qui se genuerunt. Qui timet Deum, mandata ejus observat, sicque implet præceptum quod dedit honorandi parentes, eisque obediendi tanquàm dominis secundis post se omnium supremum Dominum, ad Ephes. 6: Filii, obedite parentibus vestris in Domino. Hoc enim justum est. Ut enim exponit D. Thomas ibidem, patres debent naturaliter instruere moribus : filii autem instruentibus parentibus tenentur naturaliter obedire, sicut infirmi obediunt medicis: unde proprium filiorum est obedientia. Et ad Colos. 3: Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est Domino. Item Proverb. 1: Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ, id est audi præcepta patris corde humili, eaque ex obedientiâ serva; quia Dei vicariam quamdam gerit potestatem in terris, ex quo omnis paternitas in cœlis: sicque læsio ejus auctoritatis et inobedientia in Denun

proximè redundat. In patre igitur considera, recognosce, cole, et reverere patrem cœlestem, cujus imaginem et personam repræsentat, eique prompto animo obtempera: neque reputes matri quasi infirmiori vasculo obediendum non esse; utrique enim debes obedientiam, cùm utilia doceant, et honesta suadeant. Unde Augustinus ait: Mater mea præcepta vitæ, quæ m animo plantaverat verbo, irrigabat lacrymis, alehat exemplis. Genesis 27, Rebecca dicebat Jacob: Fili mi, audi vocem meam; consurge et fuge ad Laban, ne iratus Esau te occidat; huic mandato obediens Jacob, in præmium vidit Angelos ascendentes et descendentes per scalam, tanquàm opem ipsi laturos, necnon et cœlum apertum. Igitur Jacob, inquit Rupertus, lib. 8 de Trinit., cap. 4, postquàm præcepta peregit, revertentes ei fuerunt obviam Angeli Dei, ut sciamus quia post obedientiæ laborem, cuique viro fideli superest supernis revelationibus glorificari, et cœlestium spirituum crebrâ visitatione remunerari.

archetypum Christum etiam antequàm in mundum veniret, optimè imitatus est, qui factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, ac de facto reverà immolatus, ejus implevit immolationem, sicut veritas complet figuram: Propter quod et Deus exaltavit illum, etc., ad Philip. 2. Nec solùm Patri æterno, sed et Joseph, solo nomine et officio patris etsi gaudenti, ac castissimæ Mariæ matri suæ, dùm vitam niortalem in terris ageret, obedientiam præstavit, ut dicitur Luce 2: Et erat subditus illis.

Hinc sapiens Proverb. 1, immediatè post verba relata, addit hæc: Ut addatur gratia capiti tuo, et lorques collo tuo. Quasi diceret : Obedientia quam reddes non solùm patri, sed et matri tuæ, verticem tuum ornabit, et omnibus Dei donis, cœlestibus gratiis coronabit, ut ad æternam et immarcescibilem coronam pervenire valeas. Non enim filii à parentibus tantùm esse et vivere accipiunt, propter quod eisdem honor et reverentia debetur; sed etiam instructionem et disciplinam, ut dicitur lib. 8 Ethic., propter quod illis obedire ac ipsorum auctoritati conformari tenentur. Et quidem obedientia quam filii parentibus eo titulo debent, quædam veluti similitudo est illius quam creaturæ Deo, ut principio suî, debent; sicut et patris imperium propè ad divinum accedit propter eamdem rationem.

Ut autem filii perfecta obedientiæ meritum et coronam consequantur, debent obedire promptè absque morâ et reiteratione, statim ad mandati executionem sese accingendo, si rationabili ex causâ non sit retardanda. Item debent obedire simpliciter, sine discussione, vel examine mandatorum, si manifestam non contineant pravitatem àut injustitiam ; item ex animo libenter, ita ut propriæ voluntati in hàc parte renuntient, ejusque repugnantiam superent; item hilariter, non ex tristitiâ, nec cum impatientiâ, murmuratione, querimoniâ, etc. Hilarem enim datorem diligit Deus. Nec vultu lædenda est pietas parentum, ait Ambrosius : ac juxta Augustinum præfat. in Psalm. 70: Sic audiendus est pater, quomodò Deus, quia jussit obedire patri. Heroicæ specimen obedientiæ habemus in Isaac; dùm Abraham paratus erat ipsum immolare, non reluctavit, non clamavit, sed simpliciter, libenter, promptè se obtulit ad mortendum, dixitque patri : Quod jussus es, pater, perfice: quod disponis constanter adimple. Ego enim nec renuo, nec recuso; quod volueris volo; quod optas exopto; quod desideras, et ipse desidero : denique eo voto istam mortem excipio, quo te mihi eam inferre cognosco. Verba sunt Ambrosii de fide Abraham in temo 1. Sic Isaac suum

Hinc D. Bern. homil. 1 super Missus est, sic inve hitur contra inobedientes: Erubesce, superbe cinis Deus se hominibus subdit; tu dominari gestiens, tuo te præponis auctori? Et sermon. 6 in Cantica, ait quòd sicut in senibus sobrietas et morum perfectio requiritur, ita in adolescentibus obsequium, subjectio et obedientia ritè desiderantur. Et D. Cyprianus de duodecim Abusibus inquit: Sicut fructus non invenitur in arbore in quâ flos priùs non apparuit, sic in senectute honorem legitimum consequi non potest, qui in adolescentiâ disciplinæ non se subjecit : disciplina autem non est sine obedientiâ. Adolescens ergo sine disciplinà est filius sine obedientiâ. Quòd si hæc et similia non alliciant filios ad obediendum parentibus suis, eos saltem terreant mala et supplicia, quæ ira et justitia Dei infligit inobedientibus, ut constat de filiis Heli, de Absalon, aliisque innumeris. Totis artubus contremiscant audientes hæc verba Dei, Deuter. 21: Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris et matris imperium, et coercitux obedire contempserit, apprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumas est, monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat et luxuriæ. Lapi dibus cum obruet populus civitatis et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat. Indeque convincantur hanc inobedientian non esse levem culpam, cui tanta in lege Dei assigna tur pœna. Obedientiam discant sanctissimorum virorum exemplis, et præsertim Rechabitarum, qui ne à patris mandato unquàm recederent, à vino aliisque vitae commoditatibus in perpetuum temperârunt, prout refertur Jeremiæ, cap. 35.

Quæritur in quibus filius teneatur obedire parentibus suis. Respondeo cum B. Thomâ, 2-2, quæstione 104, art. 5, teneri obedire in his quæ pertinent ad disciplinam vitæ, et curam domesticam; quia ad hæc jus paternum se extendit; et in his filius subditur patris imperio. Idem tradit quodlibet. 2, q. 5, art. 1. Inde peccat filius mortaliter qui non vult obedire parentibus in his quæ pertinent ad bonum regimen domûs, vel familiæ et rei familiaris, quando res gravis præcipitur, et quando ex contemptu seu ex quâdam obstinatione et pertinaciâ voluntatis renuit obedire. Ex levitate autem materiæ, si desit contemptus præcepti, excusatur à mortali. Item si pater non intendat eum obligare in rigore ad præstandam obedientiam sibi debitam ; nam præceptum non obligat ultra intentionem præcipientis. Et tandem quando filius solùm ex inco

« VorigeDoorgaan »