Pagina-afbeeldingen
PDF

verbis irrisoriis et contumeliosis parentes animo deliberato afficientes, aut probris ac conviciis lacerantes, aut maledictiones conjicientes, aut de illis graviter detrahenles, indeque ad iram notabilem eos provocantes : monstruosum quippe videtur loquelam tanquàm telum dirigere contra eos à quibus didicerunt loquendi formam et modum. Unde Exodi 21 : Qui maledixerit patri suo aut matri, morte moriatur. Item Proverb. 20: Qui maledicit patri suo et matri, ertinguetur lumen ejus in medus tenebris, et Proverb. 30 : Oculum qui subsannat patrem, et qui dispicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, etc.Tam clarum est lumine naturali præceptum istud non conviciandi, neque maledicendi parentes, ut statim filiis debeat occurrere illius memoria ; inde fortè indeliberatio quæ in aliis præceptis posset à mortali excusare, videtur in isto vix aut rarò habere locum. Idemque dicendum videtur de parvitate materiæ ; nempe quòd convicium et maledictum quod in alios conjectum leve reputaretur, in parentes immissum quandoque censetur grave. Tandem si verba contumeliosa quæ filii contra parentes proferunt, sint ex se provocantia ad magnam iram, peccant mortaliter, etiamsi parentes ad illam indignationem de facto non provocentur: è contra verò, si verba de se non sint talia, sed de se et ex modo dicendi levia apparent, solùmque per accidens ex cholericâ indole patris, qui de omni re sumit occasionem irascendi, non censentur „mortalia: præsertim si filius ad hunc finem non proferat nec ac talem malam patris dispositionem advertat. Verùm ab iis etiam omninò est abstinendum. Ut enim ait D. Ambros., lib. 8 in Lucam : Primus gradus iste pietatis est : t Honora patrem tuum et matrem tuam : » namque hos auctores tibi esse voluit Deus; honora obsequiis, ut abstineas à contumeliis, quia ne vultu quidem, lædenda est pietas parentum, etc. Tenentur præterea filii opere honorare parentes, coram ipsis caput discooperiendo, corpus modestè componendo, assurgendo, inclinando, etc.; eorum consilia in rebus magni momenti semper exquirendo et sequendo, suasque actiones ad illorum arbitrium voluntatemque conferendo, à Deo suppliciter petendo, ut eisdem benè et feliciter cuncta eveniant, ut Deo ac sanctis commendatissimi sint. Hinc mortaliter peccat filius qui parentes etiam levi percussione afficit, aut solùm elevat manum ad percutiendum, licet non percutiat; aut injuriosè et ipsum concutit, licet in terram non projiciat; aut pileum de capite dejicit, ctc., quia id censetur gravis injuria. Unde Exodi 21: Qui percusserit patrem suum, aut matrem, morte moriatur. Item peccat filius quando ex contemptu, sciens et volens denegat parentibus exteriora hæc honoris signa, cùm faciat contra debitum naturale in re gravi; item si torvis oculis, fronte elatà et perfrictâ, naso rugato, ipsos subsannet ; si dentibus strideat in eos, aliisque irrisionis et dehonorationis signis volens ac lubens illos deprimat. Ut enim ait D. Tomas, 2-2, q. 75, art. 2, gravissimum est urridere Deum, et ea quæ Dei sunt. Deinde secundum

locum tenet irrisio parentum ; Proverb. 30. « Oculum t qui subsannat patrem, » etc. Hi impii filii sequuntur omninò vestigia maledicti Cham, qui nuditatem venerandi Noe, non modò operire neglexit, sed derisit, verùm quoque irridendam cæteris enuntiavit. Unde tantam læsæ pietatis meruit poenam, ut etiam posteri ipsius peccati sui maledictis obligarentur. Æquum enim fuit ut qui parentis sui ignominiam detexit, in filiis suis ignominiosus ab omnibus notaretur. Inde Ambrosius, lib. de Arcâ Noe, cap. 31, loquens de Cham dicit, hoc facto ostendisse se ebrium ac cæcum : qui enim neque præteritam gratiam generationis, neque præsentem reverentiam patris, neque futuram poenam paternæ injuriæ considerabat, verè ebrius erat, et quod putabat videre se, non nidebat. Erat in illo profunda cæcitas, qui patrem videre non poterat : nam si vidisset patrem non utique risisset : neque enim ridendus, sed verendus est pater. Præceptum Domini est, Lerit. 18, vers. 7 : « Turpitudinem patris tui, et turpitudinem muatris tuæ, non discooperies. » Non sic fecerunt alii duo filii Noe, Sem et Japhel : non solùm enim obvelaverunt parentem suum, ne ab aliis nudus cerneretur, sed incedentes retrorsùm, ne ipsi quidem nudum cernere volunt, ob reverentiam. Unde cum omni patientià filii parentum defectus sufferre debent, eos excusando, occultando quantùm possunt, et pallio quodam reverentiæ contegendo, præsertim dùm senes existunt, prout monet Sapiens Eccles. 3, dicens: Fili, suscipe senectam patris tui; si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas illum in virtute tuâ. Considerans quantas ineptias, judicii debilitates, et quasi stultitias tuas dùm infantili adhuc ætate degeres, ipsi patienter supportârunt parentes tui ; sic enim fiet quòd senectutis quoque tuæ infirmitates supportent filii tui, dùm in illam veluti secundam infantiam perveneris. Quare retribue illis, quomodò et illi tibi, ait Sapiens Eccles. 7. Et quomodò vis à filiis tuis tibi fieri, fac parentibus tuis. Iste honor qui per patientiam exhibendus est parcntibus, consistit etiam in hoc quòd filii absque irâ et indignatione mores ipsorum agrestes, difficiles, biliosos, melancholicos, inurbanos ferant, ut ipsis superveniat benedictio et benedictio in novissimo maneat, seuusquead mortem filiorum duret: Benedictio enim patris firmat domos filiorum, maledictio autem matris eradicat fundamenta, ut ait Sapiens loco citato. Magna utique vis paternæ benedictionis est, ita ut ex ipsà quasi filiorum pendeat felicitas. Inde olim filii nullum non movebant lapidem ut illam perciperent, ut videre est in Jacob et Esaü. Hinc D. Ambrosius, lib. de Benedict. Patriarcharum, cap. 1, ait: Quantam addiscimus parentibus referre reverentiam, cùm legimus, quia qui benedicebatur à patre, benedictus erat, et qui maledicebatur, erat maledictus. 1deò hanc praerogativam donavit Deus, ut filiorum pietas provocaretur. Prærogativa igitur parentum, disciplina est filiorum. Honora ergo patrem ut benedicat te : honoret pivs filius propter gratiam ; impius propter Dei timorem. Et si pauper est. et si non habeat divitiarum copias, quas relinquat filiis,

habet tamen benedictionis hæreditatem, quâ sancti, icationis opes successoribus largiatur. Filii igitur in omni patientià debent honorare patrem, ut ab eo 'mereantur accipere benedictionem, et ut Dei favor et protectio, usque ad finem vitæ illorum eos prosequatur, seu usque ad illud tempus perseveret ac conservetur benedictionis virtus, horam scilicet mortis et judicii particularis, nec extinguatur, sed potiùs accendatur lucerna in mediis tenebris. Non ergo parùm existimanda est paterna benedictio, neque inanis reputanda superstitio : frequenter enim confirmatur à Deo, verbaque tam benedictionis quàm maledictionis sortiuntur effectum quem protendunt ut constat de Noe, Isaac, Jacob, et in numeris aliis exemplis. De hàc benedictione aut maledictione parentum in filios, legendus est Plato in lib. 11 de Legib. Hanc filiorum patientiam ad ferendos parentum defectus præscribit Plato, lib. 4 de Legib., dicens: In verbis per totam vitam parentes venerari maximè decet : levium emim volatiliumque verborum contra parentes gravissima imminet pœna. Nam omnibus præposita est nemesis judicii, angelus, hujusmodi omnium consideratrix. 0portet itaque iratis parentibus animumque explentibus cedere, sive verbis, sive rebus id faciant, non ignorantes patrem ingenti jure ac ratione filio succensere posse, si quando ab eo injuriam sibi fieri arbitratur. Hæc Plato. Peccant igitur filii contra ho

norem parentibus debitum, quando ad gravem iram

ipsos provocant, nisi occasio planè sit accepta, et non data. Licitum est nihilominùs filio vi resistere parenti sibi necem inferre volenti, si aliter quàm per violentiam evadere nequeat, cùm sit justa sui defensio, quæ jure naturæ est licita. Nec solùm parentes vivos, sed etiam defunctos filii I.onorare tenentur: sic Tobias, cap. 4, dicebat filio suo: Cùm acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli, etc. Idemque Abraham, Isaac, Jacob, Joseph et alii Patriarchæ commendàrunl filiis suis, Genes. 25 et 49. Et Plato loco citato ait : Mortuis verò parentibus m01.umcnta decentissima ponere oportet ; annuas quoque defunctorum curas, quæ ornamentum afferunt, instaurare decet, et novâ quotidiè repetitâ memoriâ semper parentes nostros summoperè honorare. Si hæc servabimus, titamque sic agemus, digna à diis, cæterisque naturæ nostræ superioribus præmia reportabimus, cum bonâ spe viventes. IIæc Plato 4 de Legibus ; quantò magis decet Christianos filios honore prosequi defunctos parentes, memoriam ipsorum recolere, orationibus piisque operibus illorum animas adjuvare ! dicitur enim Eccles. 5: Eleemosyna patris non erit in oblivione : nam pro peccato matris restituetur tibi bonum. Quasi diceret Sapiens, eleemosynam pro animâ patris refrigerandà datam, coram Deo esse valdè acceptam et non solùm parentibus profuturam, sed et filio grato ac pio in bonum vertendam ac restituendam. Unde subdit: Et in justitiâ ædificabitur tibi, et in die tribulutionis commemorabitur tui, et sicut in inferno glacies, solventur peccata tua. Ubi Deus tria promittit filiis pro pietate parentibus defunctis exhibitâ, nempe re

missionem peccatorum, auxilium in tribulatione, et tempore mortis ad bonam consequendam, et meritum justitiae in ædificium gloriæ æternæ. Non sic impii filii, non sic, qui parentes defunctos perinde ac si nunquàm exstitissent, non recolunt, benefactorum tam insignium penitùs obliviscuntur, et postquàm illorum corpora sepelienda curârunt, perit apud ipsos parentum memoria cum campanarum sonitu.

ARticulus II. De obedientiâ quam filii parentibus suis reddere tementur.

Ex hoc quòd filii teneantur honorare parentes tanquàm suos superiores, rectè sequitur quòd ipsis debeant obedientiam præstare. Est enim de jure divino et naturali, quòd inferior obediat superiori; ac per hoc status naturalis conservatur. Ut enim dicit Aristoteles in suis OEconomicis : Videmus ad sensum in naturalibus, in artificialis, et in politicis, quòd superiorum ac majorum est imperare et inferiorum obedire. Nam pars rationalis animæ, ut superior, præcipit appetitui; ars architectonica præcipit arti inferiori, et ejus est obedire, ut patet de militari et frenofactivâ; et in politicis, principis est imperare, et subditorum obedire. Cùm igitur pater sit superior ad filios, sicut rex ad subditos, pastor ad oves, regulans ad regulatum, oportet filios obedientiam erhibere parentibus de jure naturali. Hæc Arisloteles. Et D. Thomas, 2-2, q. 69, art. 2, ait, quòd quicumque facit contra debitum justitiæ, mortaliter peccat : pertinet autem ad debitum justitiæ quòd aliquis obediat suo superiori in his ad quæ jus prælationis se extendit. Parentes autem sunt superiores respectu fiJiorum. Ergo filii ex debito justitiæ, quod est de jure naturali, tenentur obedire parentibus in his quæ pertinent ad bonam gubernationem : aliàs peccant mortaliter, ut mox explicabitur. Idem D. Thomas, 2-2, q. 104, art. 1, 5 et 6, et alibi passim, probat jus naturale et ordinem justitiæ exigere ut inferiores suis superioribus obediant, et consequenter filii parentibus; quæ obe

dientia cùm procedatex reverentià parentum, sub pietate

continetur, et hoc quarto Decalogi mandato præcipitur. Unde est etiam de jure divino, Eccles. 5: Qui timet Deum honorat patrem, et quasi dominis serrit his qui se genuerunt. Qui timet Deum, mandata ejus observat, sicque implet præceptum quod dedit honorandi parentes, eisque obediendi tanquàm dominis secundis post se omnium supremum Dominum, ad Ephes. 6: Filii, obedite parentibus vestris in Domino. Hoc enim justum est. Ut enim exponit D. Thomas ibidem, patres debent naturaliter” instruere moribus : filii autem instruentibus parentibus tenentur naturaliter obedire, sicut infirmi obediunt medicis : unde pr0prium filiorum est obedientia. Et ad Colos. 5 : Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est Domino. Item Proverb. 1 : Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ, id est audi præcepta patris corde humili , eaque ex obedientiâ serva; quia Dei vicariam quamdam gerit potestatem in terris, ex quo omnis paternitas in cœlis: sicque læsio ejus auctoritatis et inobedientia in Detum proximè redundat. In patre igitur considera, recognosce, cole, et reverere patrem cœlestem, cujus imaginem et personam repræsentat, eique prompto animo obtempera: neque reputes matri quasi infirmiori vasculo obediendum non esse ; utrique enim debes obedientiam, cùm utilia doceant, et honesta suadeant. Unde Augustinus ait: Mater mea præcepta vitæ, quæ m animo plantaverat verbo, irrigabat lacrymis, alehat eremplis. Genesis 27, Rebecca dicebat Jacob : Fili mi, nudi vocem meam; consurge et fuge ad Laban, ne iratus Esaü te occidat; huic mandato obediens Jacob, in praemium vidit Angelos ascendentes et descendentes per Scalam, tanquàm opem ipsi laturos, necnon et coelum apertum. Igitur Jacob, inquit JRupertus, lib. 8 de Trinit., cap. 4, postquàm præcepta peregit, revcrtentes ei fuerunt obviàm Angeli Dei, ut sciamus quia post obedientiæ laborem, cuique viro fideli superest supernis revelationibus glorificari, et cælestium spirituum crebrâ visitatione rem:unerari. Ilinc sapiens Proverb. 1, immediatè post verba relata, addit hæc : Ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. Quasi diceret : Obedientia quam reddes non solùm patri, sed et matri tuæ, verticem tuum ornabit, et omnibus Dei donis, coelestibus gratiis coronabit, ut ad æternam et immarcescibilem coronam pervenire valeas. Non enim filii à parentibus tantùm esse et vivere accipiunt, propter quod eisdem honor et reverentia debctur; scd etiam instructionem et disciplinam, ut dicitur lib. 8 Ethic., propter quod illis obedire ac ipsorum auctoritati conformari tenentur. Et quidem obedientia quam filii parentibus eo titulo debent, quædam veluti similitudo est illius quam creaturæ Deo, ut principio sui, debent; sicut et patris imperium propè ad divinum accedit propter eamdem rationem. Ut autem filii perfectæ obcdientiæ meritum et coronam consequantur, debent obedire promptè absque morâ et reiteratione, statim ad mandati executionem sese accingendo, si rationabili ex causâ non sit retardanda. Item debent obedire simpliciter, sine discussioiie, vel examine mandatorum, si manifestam non contineant pravitatem aut injustitiam ; item ex animo libenter, ita ut propriæ voluntati in hàc parte renuntient, ejusque repugnantiam superent; item hilariter, non ex tristitiâ, nec cum impatientiâ, murmuratione, querimoniâ, etc. Ililarem enim datorem diligit Deus. Aec vultu lædenda est pietas parentum, ait Ambrosius : ac juxta Augustinum præfat. in Psalm. 70 : Sic audiendus est pater, quomodò Deus, quia jussit obedire patri. Heroicae specimen obedientiæ habemus in Isaac; dùm Abraham paratus erat ipsum immolare, non reluctavit, non clamavit, sed simpliciter, libenter, promptè se obtulit ad mortendum, dixitque patri : Quod jussus es, pater, perfice : quod disponis comstanter adimple. Ego enim nec renuo, nec recuso; quod volueris volo; quod optas exopto; quod desideras, et ipse desidero : denique eo voto istam mortem trripio, quo te mihi eam inferre cognosco. Verba sunt A^y})rosii de fide Ahraham in torno M. Sic Isaac suum

archetypum Cfiristum etiam antequàm in mundum veniret, optimè imitatus est, qui factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis , ac de facto revera immolatus, ejus implevit immolationem, sicut veritas complet figuram : Propter quod et Deus eraltavit illum, etc., ad Philip. 2. Nec solùm Patri æterno, seJ et Joseph, solo nomine et officio patris etsi gaudenti, ac castissimæ Mariæ matri suæ, dùm vitam mortalem in terris ageret, obedientiam praestavit, ut dicitur Lucae 2: Et erat subditus illis. Ilinc D. Bern. homil. 1 super Missus est, sic invo hitur contra inobedientes : Erubesce, superbe cinis Deus se hominibus subdit; tu dominari gestiens, tuo te præponis auctori? Et sermon. 6 in Cantica, ait quòd sicut in senibus sobrietas et morum perfectio requiri. tur, ita in adolescentibus obsequium, subjectio et obedientia ritè desiderantur. Et D. Cyprianus de duodeciim Abusibus inquit : Sicut fructus non invenitur in arbore in quâ flos priùs non apparuit, sic in senectute honorem legitimum consequi non potest, qui in adolescentiâ disciplinæ non se subjecit : disciplina autem non est sine obedientiâ. Adolescens ergo sine disciplinâ est filius sine obedientiâ. Quòd si hæc et similia non alliciant filios ad obediendum parentibus suis, eos saltem terreant mala et supplicia, quæ ira et justitia Dei infligit inobedientibus, ut constat de filiis Heli, de Absalon, aliisque innumeris. Totis artubus contremiscant audientes hæc verba Dei, Deuter. 21 : Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris et matris imperium, et coercitur obedire contempserit, apprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumas est, monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat et lu.ruruae. Lopi. dibus eum obruet populus civitatis et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat. Indeque convincantur hanc inobedientiam non esse levem culpam, cui tanta in lege Dei assigna tur pœna. Obedientiam discant sanctissimorum virorum exemplis, et præsertim Itechabitarum, qui ne à patris mandato unquàm recederent, à vino aliisque vitæ commoditatibus in perpetuum temperârunt, prout refertur Jeremiæ, cap. 55. Quæritur in quibus filius teneatur obedire parentibus suis.—Respondeo cum B. Thomà, 2-2, quæstione 104, art. 5, teneri obedire in his quæ pertinent ad disciplinam vitæ, et curam domesticam; quia ad hæc jus paternum se ertendit; et in his filius subditur patris imperio. Idem tradit quodlibet. 2, q. 5, art. 1. Inde peccat filius mortaliter qui non vult obedire parentibus in his quæ pertinent ad bonum regimen domùs, vel familiæ et rei familiaris, quando res gravis præcipitur, et quando ex contemptu seu ex quâdam obstinatione ct pertinaciâ voluntatis renuit obedire. Ex levitate autem materiæ, si desit contemptus praecepti, excusatur à mortali. Item si pater non intendat eum obligare in rigore ad præstandam obedientiam sibi debitam ; nam præceptum non obligat ultra intentionem praecipientis. Et tandem quando filius solùm ex inco

gitantiâ vel ex inadvertentiâ, aut ex sensualitate, non obedit; tunc enim est solùm veniale peccatum. Cajetanus in Summà, v. Contemptus, has duas regulas assignat : Prima est inter consolationem et subjectionem, propter quam puella indignata, parata eae se induere puerum, quæ dicente matre: INDUE PUrRUM, non vull vestire illum, ne mater habuerit consolationem de benè induto puero, non peccat ex contemplu, sed ex indignatione; nec indignatio ducit illam ad contemplum, quia illa non eligit non subjici, sed non consolari. Nec præterit mandatum ut non obediat, sed ut non consoletur. Et simile est de similibus jndicium. Secunda est inter contemptum simpliciter, vel secundùm quid. Propter quam subditus qui dicente prælato : CLAUDE osTiUM, ut non faciat verbum prælati, in hoc tamen minimo, paratus absolutè obedire, omittit claudere ostium, non peccat mortaliter, quia non contemnit simpliciter mandatum, sed secundùm quid, hoc est, quia non illud præterit ut faciat contra prælati mandatum absolutè, sed cum hâc additione : lx miNiMo. Ita quòd vö MiNiMUM minuit rationem mandaui. ac per hoc minuit rationem contemptüs, ut tanquàm actus imperfectus, non sit contemptus simpliciter, ac per hoc neque peccatum mortále. Et er hoc capite verificatur, quòd peccare venialiter ex contemptu infra limites venialis, non est mortale peccatum: id enim est ex contemptu secundùm quid peccare venialiter. Nam dùm quis simpliciter et absolutè contemnit mandatum, non wodificat illud ex minimo opere : et è contra düm quis ex hoc quòd de minimo solùm agitur in contemptum tendit, propriè non ruit in contemptum, sed sustentatur affectus à minimo tanquàm non contemnat; sicut in minimo furto sustentatur, tanquàm non furetur, qui occultè aliquid minimum subripiat. IIæc Cajetanus. Item peccant filii quando non obediunt parentibus in his quæ spectant ad bonos mores et animæ salutem; ut dùm præcipiunt quòd ludos prohibitos vitent, domos certas suspectas non frequentent, ad meretrices non accedant, ab aliquorum consortio, quod noxium ipsis ac periculosum esse nôrunt, abstineant; ut noctu è domo propriâ ad nocturnas grassationes aon egrediantur; ut diebus festis, concionibus ac divinis officiis intersint. In his enim et similibus, filii, si non obediant parentibus severè ac rigorosè præcipientibus, peccatum mortale frequenter incurrere possunt, nisi fortè excusentur ex parvitate materiæ aliisque causis mox enumeratis. Filii igitur parentibus tenentur per omnia obedire in iis in quibus illis subjiciuntur, nempe domesticâ gubernatione, et inorum instructiono : secùs verò in aliis in quibus non subsunt, ut in electione statûs perfectioris, nempe clericatùs, aut religionis. Unde si sentiant se à Deo vocari, poss;int, imò debent illis insciis aut etiam reclamantibus ingredi religionem, aut assumere clericatum ct sequi praeclarum D. IIieronymi in Epistolà ad IIeliodorum effatum : Licet sparso crine, scissis vestibus, ubera quibus te nutrierat, mater ostcndat; licet in limine pater jaceat, per calcatum perge patrem, per calcatam perge matrem, siccis oculis, ad verillum crucis evola : summum genus pietq

tis est in hâc re esse crudelem. Vide quæ de hàc retractat Plautus, lib. 5, cap. 54. Tunc enim jnxta D. Thomam ad Ephes. 6, lect. 1, ad Coloss. 3, lect. 4, verificatur illud Christi Domini verbum Lucæ 4: Qui non odit patrem suum et matrem suam, non potest meus esse discipulus. Magis enim diligendus ac præferendus Pater cœlestis quàm carnalis; et, ut ait D. Gregor., homil. 37 in Evang.: Parentes quos in viâ Dei adversarios patimur, odiendo et fugiendo nescire debemus. Alludit ad hæc verba Deuteron. 55: Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos; et fratribus suis : Ignoro illos, et nescierunt filios suos; hi custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt. Verùm hæc intelligenda sunt per se loquendo, si nempe parentes ex affectu carnali repugnent et impediant: potest enim evenire casus in quo per accidens filius mortaliter peccet, si contra voluntatem rationabilem patris religionem ingrediatur, puta si parentes extremâ necessitate laborent. Circa hæc omnia legendus est D. Thomas, 2-2, q. 101, art. 4, per tolum. Similiter quando filius non sentit se vocari à Deo, neque se aptum agnoscit ad religionem profitendam, aut clericatum assumendum, non debet parentibus id præcipientibus obedire, cùm hæc sint opera libertatis et voluntatis, ad quæ nemo cogi potest. Unde Christus Dominus Lucæ 9, dicebat: Si quis vult penire post me, etc. Omnes invitat ut voluntariè veniant: ne. minem autem cogit, sed sui juris esse voluit. IlincTridentinum, sess. 25, de I{egular. et Monial., cap. 18, anathemati subjicit omnes et singulas personas cujuscumque qualitatis vel conditionis fuerint, si quomodocumque cogerint aliquam virginem vel viduam, vel aliam quamcumque mulierem invitam ad ingrediendum monasterium, vel suscipiendum habitum cujuscumque religionis, etc. Similique anathemati subjicit, qui eam volentem ingredi vel profiteri religionem, quoquo modo absque justà causâ impedierint. Vide D. Thomam, 2-2, q. 189, art. 9. Item per se loquendo filius quoad matrimonium, non semper parentibus obedire tenetur, ut prolat D. Thomas in Supplemento, q. 47, art. 6; et 2-2, q. 104, art. 5; quia, cùm matrimonium sit servitus perpetua, nequit pater filium ad illud cogere per præceptum, cùm sit liberæ conditionis, sed potest eum inducere ex rationabili eausâ. Et tunc sicut se habet filius ad causam illam, ita se habet ad præceptum patris, ut scilicet si causa illa cogat de necessitate vel de honestate, ita et præceptum patris similiter cogat, et non aliàs. Quando autem Apostolus ad Coloss. 3 dicit obediendum esse parentibus per omnia, non loquitur de illis in quibus filius est liber ac sui juris, cujusmodi est matrimonium. Idem docet D. Thomas quodlib. 2, q. 5, art. 1. Si tamen filius nubere velit, tenetur ducere dignam, nec sibi exosam cogitur accipere quam parentes illi proponunt. Si enim illam sine causâ legitimà respuat, solùmque id faciat ad nubendum indignæ ac infra statum suum notabiliter, certè huic nubendo contra rationabilem parentum consensum, facit illis ac familiæ injuriam, et morta

liter peccat. Quidam filium à peccato mortali absolvunt, si tunc sumat æquè dignam, nec multùm patris ac familiæ intersit, quòd huic nubat; quod tamen alii limitant in casu quo filius ex causâ aliquâ rationabili ac gravi, feminam illam æquè dignam, præferret alteri è parentibus oblatæ, quia, v. g., longè magis propensum anìmum erga illam experitur, aut cum illâ magis pacificè vivere poterit, etc. Si tamen filius ex merà suà voluntate, nullâque gravi causâ motus, nuptias à parentibus propositas respuat, non videtur à mortali excusandus: cùm in re justâ et gravi, patris mandatum non adimpleat. Item quamvis dignam ducat, si tamen pater aliam dignam offerat, et adsit aliqua necessitas in familiâ, cui subveniri potest per matrimonium cum istà, tenetur filius sub mortali peccato contrahere cum istâ juxta patris voluntatem si velit matrimonium inire, nullaque aliunde justa et rationabilis causa eam respuendi tunc interveniat. Quia igitur gravia incommoda ut plurimùm oriri solent ex hoc quòd filii aut filiæ, insciis aut invitis parentibus matrimonia contrahant, inde meritò Ecclesia semper hujusmodi matrimonia prohibuit. Unde peccant mortaliter filii sine causâ hoc modo contralentes matrimonium; est tamen validum, dummodò adsint cætera ad ejus validitatem requisita. Idque disertè fuit definitum à concilio Tridentino, sess. 24, de Reformat., cap. 1, ubi damnat eos qui falsò affirmant matrimonia à filiis familiâs sine consensu parentum contracta, irrita esse, et parentes ea rata, vel irrita facere posse; nihilominùs sancta Dei Ecclesiaeae justissimis causis illa semper detestata est, atque prohibuit. Nec possunt principes seculares ponere conditiones novas matrimonia annullantes, quæ attingant vim Sacramenti, cùm id sit penitùs extra limites potestatis secularis; neque Deus hanc facultatem alteri, quàm suæ Ecclesiæ concessit. Unde si aliquas faciant nullitatis Sacramenti declarationes in nostro, aliove simili casu, solùm intelligendæ ac concludendæ sunt intra limites pœnarum merè civilium, ut scilicet quoad actus civiles, quoad emolumenta civilia, hæreditates, successiones nullum tribuant jus hujusmodi filiis familiâs, hisque sint omninò privati, ut probant nostri theologi in tract. de Sacramentis. Et Cabazutius, l. 3 juris canonici Praxis, cap. 26, num. 6, refert clerum GaJlicanum ann. 1629, Parisiis coiigregatum, quo tempore rex christianissimus Ludovicus XIII suum fecit publicari edictum, quo renovabat articulum 40 comitiorum Blesensium hujusmodi filiorum familias matrimoiiia annullantium; regem supplicàsse ut hujusmodi voces, validè aut invalidè, in prædictis declarationibus contentæ, non aliter intelligantur quàm per relationem ad contractum civilem, quatenùs non substat sacramenio, et nullatenùs ad contractum spiritualem sacramenti (1). Hinc turpiter hallucinantur qui putant filios familiàs posse tutâ conscientià aliam uxorem ducere ex quo per arrestum parlamenti separantur à primâ, quam

[ocr errors]

absque parentum consensu duxerant, taleque maurimonium declaratur nullum. Non enim potest parochus eos conjungere; aliàs erit potiùs concubinatus quàm verum matrimonium, cùm senatus tantùm annullare possit primum matrimonium quoad honores, successiones et actiones civiles quæ ex vi contractûs et conventionum connubialium nasci possenl : secùs verò quoad vinculum et vim sacramenti. Id tamen non im. pedit quominùs juxta legem naturalem, divinam et humanam, consensus parentùm regulariter requiratur, cùm ad bonam domùs et familiæ administrationem spectet, quòd sicut pater filiis tenetur de necessariis providere, ita etiam quòd illos matrimonio convenien. ter collocet. Quando igitur filii familiâs sine justâ causâ matrimonium etiam coram parocho et sufficienti numero testium, non clandestinum, ineunt, peccant mortaliter; si tamen filius aut filia à parentibus duré et asperè tractetur, si pertransierit tempus nubendi, nec parentes curant illis providere de nuptiis competentibus ob avaritiam, vel ob contemplum aut odium, et filia jam attigit annum ætatis suæ 25, filius verò annum 30, juridicis factis requisitionibus requisitis et solitis, si ex cupiditate nolunt filias elocare quibus decet, sed volunt cogere ad nubendum eis quos odiunt, aut quibus non expedit ad conscientiæ vel quietis securitatem, aut aliâ simili ex causâ, tunc à peccato excusantur, si parentibus non obediant. Tandem filii non tenentur obedire parenlibus dùm

præcipiunt res malas, injustas, contra bonos mores, legique divinæ coiitrarias, ut quòd furentur, vindictam exerceant, odio habeant inimicos, illos provocent ad duella, mentiantur, perjurium faciant, ut fili;e suam pudicitiam vendant, aliudve peccatum committant. Monet enim filios Apostolus, ut parentibus suis obediant in Domino, et non in his quæ sunt contra Deum : quia, ut dicitur Actorum 5 : Obedire oportet Deo magis quàm hominibus. Dùm autem impia et peccaminosa jubent, contra Dominum praecipiunt ; unde Matth. 10, et Lucæ 14, dicit Deus: Qui amat patrem aut matrem plus quàm me, non est me dignus. Et inlaudem tribùs Levi dicitur Deuteron. 33 : Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos, etc. Wide D. Thomam, 2-2, q. 104, art. 5; D. August., serm. 6 de Werb.

[ocr errors]

M ad lIeliod. Quare sicut peccatum est non obedire parentibus dùm aliquid præcipiunt in Domino, id cst, quoad domesticam gubernationem et bonos mores, ita peccatum est illis obtemperare quando jubent facere aliquid contra Dominum. Postquàm filius gravem inobedientiam fccit deditque parentibus suis gravis iræ occasionem, si non taceat, sed ultra procedat replicando, in querimonias erumpendo, et perseverando in primâ inobedientiâ in re gravi, tunc committit aliud peccatum mortale ex circumstantiâ adjunctà primo peccato, et necessariò confitendà. Nam causæ conservantes et iterantes in voluntate aliquod peccatum, participant cum illo eamdem malitiam, taliter quòd sint lethales, si illud fuerit mortale. Istæ autcm replicationes et querim]ouiæ fi

« VorigeDoorgaan »