Pagina-afbeeldingen
PDF

dicare re spirituali emptà , etiamsi peccaverit, etc. Possent tamen auctores supra citati ab hoc simili se facilè expedire negando paritatem cum Soto, lib. 9 de Just., q. 8, art. 1. Usura enim solùm prohibetur in f)onum proximi, puta ad cavendum injustitiam, nc pretium pro eo quod non est vendibile, recipiatur. Quare usura solùm ex parte accipientis, et non ex parte dantis est injustitia. In simoniâ verò ex utrâque parte peccatur, contra Religionem et contra Dei justitiam ; quippe qui non tantùm dispensatoribus suis jussit gratis donare, verùm etiam cunctis inhibuit ne aliter quàm gratis reciperent, ut illâ ratione confiterentur se à solo Deo suscipere. Hæc Sotus: quidquid tamen sit de hoc, Objicies secundò: Si jure naturali et divino pretium esset restituendum, ei utique esset restituendum à quo acceptum fuit: alienum siquidem restituendum est ad quem pertinet, donec aliquà lege positivâ eo privetur in poenam. Atqui hoc est falsum, cùm liberè transtulerit ejus dominium in alium, et habuerit voluntatem à se abdicandi. Ergo, etc. Resp. quòd attento solo jnre naturali et divino, pretium restituendum est ei a quo acceptum fuit, utpote qui non omninò et simpliciter voluntariè illius dominium à se abdicavit, et in alium transtulit. Ita Sotus loco citato, Bannes, 2-2, q. 52, art. 7, et Torres ubi supra; dignus est tamen ut lege aliquâ positivâ illius pretii recuperatione privctur in poenam et odium delicti. Quamvis si vendeiis tale pretium traderet Ecclesiae vel pauperibus abundè videretur suæ obligationi satisfacere. Idque emens rationabiliter dcberet velle et approbare, in satisfactionem et poenitentiam dclicti sui. Objicies tertiò : Datum ob causam retineri non potest causâ noa subsecutâ. L. M de Condicto ob causam. Et cap. Si necesse sit de Doiiat. inter vir. et uxor ; sed ille qui dedit rem spiritualem, hâc de causâ dedit ut fieret dominus pecuniae. Ergo, vel res spiritualis retineri potest, vel pretium non cst restituendum. Resp. istud argumentum solùm probare primam responsionem primæ objectionis, et confirmare primum dicendi modum ibi relatum. Quia verò militat contra secundum, dico primò majorem esse veram, quando causa traditionis erat honesta vel justa; secùs verò si esset injusta vel inhonesta, ut constat juribus allatis; tunc enim ejusmodi conditio rejicitur, et pro non adjectâ reputatur. Dico secundò vendentem res spirituales ac tradentem habere intentionem absolutam, ut constat de conferente ordines simoniacè; aliàs ista collatio esset invalida quoad substantiam: tradentem verò pretium habere solùm intcntionem et voluntatem conditionatam, seu solvendi quatenùs debet, et quatenùs alius justè exigere potest; sicque pretii non transferre dominium, etc. Objicies quartò : Pecunia accepta per simoniam mentalem non est restituenda. Ex cap. ultimo de Siinoniâ, ubi Gregorius papa IX expressè determinat simoniacos mentales non teneri ad resignationem spiritualium et temporalium ex pravo affectu acceptofum, sed per solam pœnitentiam satisfacerc suo Crea

tori. Idemque adstruit D. Thomas hic, art. 6, ad 6; ridiculum autem esset dicere D. Thomam loqui de simoniâ purè mentali, in quâ exteriùs nihil apparuit, nihilque datum aut acceptum fuit; quia in toto articulo D. Thomas disputat an aliquis justè privetur eo quod simoniacè acquisivit. Ergo neque ex simonià reali oritur obligatio restituendi pretium : probatur conseq. : sunt enim ejusdem speciei, ut nuraque secundùm jus divinum est verè simonia injuriosa Deo, illicita datio et acceptio fit in illis. Nomine enim simoniæ mentalis non intelligimus illam, quæ in solo affectu et i:,tentione præcisè consistit absque ullo actu exteriori, seu quam quis committere intendit, absque ullo externo opere eâ mente præstito, sed illam quâ quis latente intentione pecuniam accipit in pretium, aut ex aliquibus signis probabiliter putat illam sibi ab alio dari etiam tanquàm pretium, nihil exteriùs de hoc ambo expressè dicentes, explicantes, aut paciSCenteS. Huic difficili argumento duplex solet adhiberi responsio, juxta duplicem auctorum scntentiam. Prima eiiim concedit antecedens, et negat conseq., quia in hàc simoniâ mentali, deest pactum et promissio pretii, proindeque et vera ratio emptionis et venditionis, quæ invenitur in simoniâ reali. Ita Cajet. in utrâque Summà; Navar., cap. 23, num. 102, ubi multis probat argumentis. Item P. à Navarrâ, lib 2 de Rest. c. 2, num. 573; Sylvester, v. Simonia; Covar. ad Regul. Peccatum, p. 2, § 8; Victoria, p. 2, relec. de Sim.; Arauxo p. 2, disp. 14, art. 6, et dub. 5, num. 17, ubi citat Wasquem, Malderum et alios. Secunda sententia negat antecedens. Ita Sotus, lib. 9 de Just., q. 8, art. 4, in fine; Ilenricus quodlib. 6, q. 26; Adrianus quodlib. 9, art. 5; Joannes, et Bartholom. Medina, Torres q. 100, art. 6, disp. 6, conclus. 2, et alii docentes simoniam mentalem cum hâc pravâ intentione latente opere completam, ex utrâque parte perfectam cum traditione rei spiritualis, et s0lutione pretii, non inducere quidem jure positivo obligationem restituendi aliasque pœnas ab Ecclesià inflictas, quia deest conventio, ncc exteriùs apparet emptio et venditio completa : benè tamen jure divino, naturali et in conscientià coram Deo. Tum quia, ut benè ratiocinatur Sotus, si ex simoniâ reali oriatur in conscientiâ obligatio restituendi ex naturâ rei, oportet ut sequatur ex vi actionis secundùm se et ex injustitiâ in eà inventà. Sed eadem est actio et injustitia in opere subsecuto ex siimoniâ mentali, solùmque differunt in modo; quia in reali intervenit pactum secùs in mentali : quod parùm refert ad restitutionem, si iniquitas jure naturali est eadem coram Deo. Ergo, etc. Tum quia omnis acceptio exterior de se injusta et procedens ex intentione injustà obligat ad restitutionem. Atqui simonia illa mentalis opere execula, talis est; procedit enim ex intentione iniquâ proportionatà materiæ injustæ, et in re exequitur actionem contra justitiam accipiendo pretium. Ergo, etc. Denique usura mentalis, opere subsecuto, quamdiù non retractatur usuraria intentio, jure naturæ obligat

ad restituendum pretium acceptum, ut ostendetur ih 5 lib. quæst. A ; ergo et simonia mentalis; quod enim in temporalibus est et facit usura, in spiritualibus est simonia : ideò enim usura mentalis tunc obligat ad restitutionem, quia habet eamdem malitiam ac usura realis. Atqui eadem ratio militat pro simoniâ mentali, quæ imperat actum externum. Ergo, etc. Ad decretalem Gregorii IX, relictis variis expositionibus quæ videri possunt apud utrumque Navarrum , Sotum et alios locis citatis, — resp. pontificem loqui solùm de fore externo in quo judex non potest hos simoniacos mentales compellere ad resignandum, satisfaciendum et restituendum, nec proinde obligationem restituendi aliasque poenas jure positivo humano inflictas incurrere : teneri tamen in foro conscientiæ ex jure divino et naturali, Deo satisfacere per pœnitentiam, retractando et non adimplendo, ac mutando illam pravam intentionem, cum quà si acceperint pretium, illud ex justitià restituere tenentur in conscientià : aliàs non veraciler pœnitentiam agerent, cùm non dimittatur peccatum nisi restituatur ablatum et injustè acceptum. Casus de quo fuerat ir.terrogatus pontifex respiciebat quosdam monachos qui animo simoniaco admiserant juvenem ad religionem, et propter illius ingressum facti sunt hæredes bonorum illius. Videtur itaque pontifex velle quòd dicta bona possent retineri à momaehis, mutatâ priori intentione pravâ, de quâ coram Deo pœnitere debebant, et habere intentionem ea recipiendi ex gratuitâ donatione, aut pro sustentatione illius juvenis, aliove justo motivo. Vel quia, si monachi fecissent restitutionem, ad quam jure naturæ tenebantur, eam illi juveni facere debuissent; ille autem per professionem abdicaverat à se dominium, et transtulerat in monasterium; quidquid enim acquirit monachus, acquirit monasterio. ldeòque cum isto justo titulo hæc bona essent acquisita conventui, rectè judicavit pontifex restituenda non esse in hoc casu particulari : nec tamen idem universaliter statuit pro aliis simoniacis mentalibus. Quorsùm enim de re tam obscurâ sententiam definitivam pro omnibus universaliter ferre voluisset? Tandem vult papa quòd factâ dispensatione resignatio tam temporalium quàm spiritualium, i:empe praebendae, quam fortè amimo simoniaco monachi acceperant, illius fructuum, quæ aliàs sine tali dispensatione necessaria erat, non fieret : nec tenerentur ampliùs resignare, sed per solam pœnitentiam satisfaccrent Creatori. Similiter nec illi religiosi sic recepti simoniacè, inde abire cogebantur, et transire ad aliud monasterium, ut injunctuum est in concilio ge

nerali Constantiensi, sicut habetur cap. (Juoniam, sed solam per pœnitentiam satisfacere Dco tenebantur. Ubi τὸ solam non excludit quin ex naturâ simoniæ facienda esset hæc resignatio spiritualium, et restitutio temporalium : imò cùm dicat mandatum dispensandi ad id extendi, palàm docet super his dispensationem fuisse necessariam. Ad D. Thomam dicendum, inquit Torres, eum loqui de abrenuntiatione beneficii, quæ est pœna ecclesiastica, nullamque de restitutione mentionem facere, quæ jure naturali et divino, ipso facto inducitur, et exprimitur Matlh. 10 : Gratis accepistis, gratis date. Quia si D. Thomas sentiret pretii restitutionem esse pœnam ccclesiasticam, non solùm uteretur verbo abrenuntiandi, quod propriè ad beneficia pertinet, sed etiam usus esset verbo restituendi, quod pretio propriè adaptatur. Vel, ut ait Sotus, D. Thomas ibi non loquitur de simoniâ mentali de quà est sermo in illà decretali Greg. IX; aliàs cùm inter pontificia decreta jam tunc exstaret, citâsset illam : sed vocat siimoniacum mentalem eum qui intendit pretio dare aut accipere rem spiritualem, tamen verè non dat. Wel meliùs dici potest D. Thom. ibi ad 6 solùm velle simoniacum mentalem non incurrere pœnas exteriores ab Ecclesià inflictas : non tamen negare obligationem restituendi simoniacè accepta, quàm jure naturali et divino inductam jam antea ostenderat : aliàs foret sibi statim contrarius. Si ergo illâ mente simoniacâ aliquid recipit, jure naturali et divino illud restituere tenetur, non verò ecclesiastico; ad id enim compelli nequit à judice. Si verò nihil recipiat, ad nihil quoque tenetur, nisi ad pœnitendum coram Deo : imò post pœnitentiam ct retractationcm illius malæ intentionis, si contingat postea aliquid ipsi dari, non tenetur abrenuntiare et restituere. Absolvit tandem D. Thomas istam quæstionem 100 de simoniâ articulo 6, ad 7 argum., dicens, quòd dispensare cum eo qui est beneficiatus simoniacè scienter, solus papa potest. In aliis autem casibus, potest etiam episcopus dispensare : ita tamen quòd priùs abrenuntiet quod simoniacè acquisivit, et tunc dispensationem consequatur, vel parvam, ut habeat laicam communionem ; vel magnam, ut post pœnitentiam, in aliâ Ecclesiâ in suo ordine remaneat; vcl niajorem, ut remaneat in eàdem, sed in minoribus ordinibus; vel maximam, ut in eàdem Ecclesià etiam majores ordines exequatur, non tamen prælationem accipiat. Hæc D. Thomas; verùm circa hujusmodi dispensationes, perpendendum est quid nunc ferant Bullæ pontificiæ, et consulendi sunt canonistæ.

EXPOSITIO * QUARTI PRÆCEPTI DECALOGI :

Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, etc.

alià. Ita Josephus, lib. 5 Antiquitatum, idque refert ex communi hominum ætatis suæ consensu Idem tcnent

Quidam docent quinque Decalogi præcepta digito Dei scripta fuisse in unâ tabulâ lapideâ, et quinque in

[graphic]

Ilugo, Exodi 20, Sotus, lib. 2 de Justitià, q. 5, art. 4, idque colligit ex hoc quòd tabulæ essent æquales, sicque putat conjecturam esse, in sccundà tabulâ solummodò reposita fuisse quinque praecepta negativa , nempè: Non adulterabis; non occides; non furaberis; non falsum testimonium dices; non concupisces. Alia verò prima et antecedentia, quatuor scilicet erga Deum , et quintum erga parentes, in primâ tabulâ fuisse conscripta. Quia verò duo isti ordines, in duo capita, scilicet de dilectione Dei et proximi resolvuntur, inde Patres et doctores, non tam ad numerum et ordinationem, quàm ad mysterium attendentes, illa quæ dilectionem l)ei continent, dicunt esse primæ tabulæ; c;ctera verò esso secundæ tabulæ. Hactenùs Sotus. Alii verò ponunt quatuor præcepta in unâ tabulâ, et sex in alià. Ita etiam Origenes homiliâ in Exodum, existimans quatuor erga Deum versari præcepta. Communitcr tamen alii Patres et doctores docent tria duntaxat erga Deum præcepta emanata fuisse ; solaque in primâ tabulâ exarata. Septem verò circa proximum, et hæc in secundà tabulâ contineri : decebat enim ut mandata quæ Deum respiciuut separatim in unâ tabulâ reponerentur, indeque usus communis obtinuit ut primæ tabulæ præcepta passim ab omnibus nuncupentur. Quia tamen quartum istud præceptum de pietate filiorum erga parentes, magnam habet affinitatem cum aliis tribus præcedentibus mandatis de religione erga Deum summum Patrem nostrum, ac primum et fontalem nostri esse auctorem, ut constabit ex dicendis, ideò in hàc primâ parte nostri operis et libri, tanquàm in primâ tabulà, illud' unà cum præceptis erga Deum collocamus. Ut enim ait D. Thomas, 2-2, q. 122, art. 5, præcepta Decalogi ordinantur ad dilectionem Dei et proximi. Inter proximos autem, maximè obligamur parentibus. Et ideò immediatè post præcepta ordinantia nos in Deum, ponitur præceptum ordinans nos ad parentes, qui sunt particulare principium nostri esse,sicut Deus est universale principium. Et sic est quædam affinitas præcepti ad huj'is præcepta primæ tabulæ. Est enim pietas in parentes adeò affinis illi quæ Deo debetur, ut teste Aristot., lib. 8 Ethic. cap. 7 et 2, diis, parentibus et magistris æquale reddi non possit. Pietatis virtus habet pro suo principali actu reddere debitum parentibus et patriae, quia sunt nostri esse et gubernationis principia, cùm ab iis et in nati et nutriti simus. Unde sicut ad religionem pertinet cultum Deo exhibere, ita ad pietatem principaliter spectat exhibere cultum parentibus et patriæ. Cum quo tamen stat pietatem habcre actus secundarios ordinutos ad principalem, aut ei anneros. Nam in cultu parentum, includitur cultus omnium consanguineorum : quia etiam consanguinei ex hoc dicuntur, quòd ex eisdem parentibus proccsserunt, ut constat ex Arist., lib. 8 Ethic. In cultu autem patriæ intelligitur cultus omnium civium, et omnium patriæ amicorum : communicationes enim consanguineorum et concivium, magis refcruntur ad principia nostri esse, quàm aliæ communicationes caclcrorum hominum, et ideò ad has nomcn pietatis magis extenditur. Ilaec I). Tliom. 2-2, q. 101, art. !.

fHoc siquidem præcepto affirmativo, quod est primum relativè datum ad homines, quodque a primis benefactoribus nostris, videlicet patre et matre, initium habet, admonentur omncs ut honorem debitum unicuiqne reddant, sicque extenditur ad cunctos homines seu proximos nostros. Duo tamen præcipuè in isto mandato continentur. Unum est inferiorum respectu suorum superiorum : alterum è contra superiorum in ordine ad inferiores; hi enim omnes debitores sunt ad invicem. Siquidem et filii parentibus, cives patriæ, servus ac subditus domino: et è contra parentes filiis, patria civibus, dominus subdito, aliquid debent. Primarius tamen pietatis actus qui isto præcepto intelligitur, est filiorum reverentia erga suos parentes; et consequenter inferiorum omnium erga superiores suos : secundarius verò est parentum cura erga mlios, et superiorum officium erga subditos suos.

Hujus præcepti observationi additur præmium: Ut sis longævus super terram. Unde Apostolus ad Ephesios scribens, illud vocat primum in promissione. Circa quod D. Thomas, 2-2, q. 122, art. 5, ad 4, ait quòd longævitas promittitur honorantibus parentes, non solùm quantüm ad futuram vitam, sed etiam quantùm ad præsentem, juxta illud Apostoli 1 ad Timoth. 4: « Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est et futuræ. » Et hoc rationabiliter; qui enim est gratus beneficio, meretur secundùm quamdam congruitatem, ut sibi beneficium conservetur: propter ingratitudinem a:item meretur aliquis beneficium perdere. Beneficium autem vitæ corporalis, post Deum à parentibus habemus; et ideò ille qui honorat parentes, quasi beneficio gratus, meretur vitæ conservationem: qui autem non honorat parentes, tanquàm ingratus meretur vitâ privari. Quia tamen præsentia mala vel bona non cadunt sub merito vel demerito, nisi in quantum ordinantur ad futuram remunerationem, ut dictum est (nempe 2-2, q. 104, art. 10), ideò quandoque secundum occultam rationem divinorum judiciorum, quæ maarimè futuram remunerationem respiciunt, aliqui qui sunt pii in parentes, citiùs vitâ privantur: alii verò qui sunt impii in parentes, diutiùs vivunt. Ilactenùs D. Thomas. Unde promissio hæc intelligenda est quantùm est ex parte pietatis. Aliunde siquidem hujus promissionis efficaciæ impedimentum præstari potest. Idem D. Thomas opusc. 4 de quarto Decalogi præcepto, §2, addit aliam rationem cur huic adjungatur præmium, dicens, quòd quia est naturale filiis parentes diligere, posset credi nullum ex hoc ipsis deberi præmium. Ne igitur hæc imaginatio suboriatur, promittitur illis longævitas secundùm vitam præsentem et futuram, prout exponit Apost. 1 ad Timoth. 4, dicens, quòd pietas ad omnia utilis est, promissionem vitae habens, quæ nunc est et futuræ.

Cur autem hâc mercede non gaudeant multi filii parentibus cbedientes et aliunde non viliosi, tres rationes hujus assignat Catechismus concilii Trident. parte 5, circa quartum præceptum, § 34. Prima est, quòd iis optimè consulitur, qui Vriùs vitâ exccdunt,

quàm à virtutis et officii religione discedant: rapiuntur enim ne malitia mutet intellectum eorum, aut ne fictio decipiat animam illorum. ldem docet D. Thomas, opusculo citato, et ad Ephesios, cap. 6, et M ad Timoth. 4, lect. 2. Secunda est, quia dùm pernicies et rerum omnium perturbatio impendet, è corporibus evocantur, ut communium temporum acerbitatem evadant : à facie enim malitiæ, inquit propheta, collectus est justus; quod fit ne eorum aut virtus aut salus periclitelur, cùm à mortalibus flagitiorum pœnas repetit Deus. Tertia, ne tristissimis temporibus ex propinquorum amicorumque calamitatibus acerbissimos luctus sentiant. Quarta addi potest ex D. Thomà, opusculo citato, nempe quòd nostra vita præsens est longa, quando est plena ; nam juxta Philosophum, propriè non mensuratur tempore, sed actione. Tunc autem plena est vita, quando est virtuosa : et ideò virtuosus et sanctus diù vivit, quamvis citò moriatur corporaliter, juxta illud Sapientiae 4: Consummatus in brevi, erplevit tempora multa : placita enim erat Deo anima illius. 0ptimè autem mercatur ille qui tantùm facit unà die quantùm alius in anno. Ilaec D. Thomas. Et ibidem asserit quòd honorantibus parentes, quinque desiderabilia promittuntur. Primum est gratia in præsenti, et gloria in futuro , Ecclesiast. 5: IIonora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio à Deo, etc. Contrarium debetur maledicentibus, et etiam in lege maledicuntur à Deo, Deuteron. 27. Si enim filii non recognoscunt beneficium vitæ naturalis, quam habent à parentibus, sanè indigni sunt vitâ gratiæ, quæ est major, et per consequens vitâ gloriæ , quæ est maxima. Secundum est vita longa, prout jam ostensum est, et habetur Ecclesiast. 5: Qui honorat patrem suum vitâ vivet longiore; et ad Ephes. 4. Præmium ergo est vita corporalis. Sed contrarium, scilicet mortem immaturam acquirunt illi qui inhonorant parentes. Habemus enim ab eis vitam, sicut milites à rege feudum habent; et ideò sicut aequum et dignum est quòd ob proditionem , isti feudum amittant, ita et quòd filii ob injuriam parentil)us illatam, vitam perdant. Scriptum esl enim Proverb. 50: Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ ; et Proverb. cap. 20 : Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris. Item Levit. 50, v. 9: Qui maledirerit patri suo, aut matri, morte moriatur. Tertium desiderabile, est habere filios sibi subditos, gratos ac acceptos: qui autem honorat parentes suos, eodem modo honorabitur à filiis propriis, juxta illud Eccles. 5: Qui honorat patrem suum, jucundabitur in filiis suis. E contra verò filii inhonorantes parentes, eisque inobedientes experiuntur proprios filios sibi similes,duros, protervos, injuriosos, Deoque sic disponente, in ipsos vindicantes mala quæ parentibus intulerunt, iisdemque ferè injuriis illos afficientes, ita ut verificetur in proposito istud Christi oraculum Matth. 7 : In quâ micnsurâ mcnsi fueritis, remetietur vobis. Quartum desi

derabile est gaudere bonâ et laudabili famâ. Filii qui honorem debitum parentibus tribuunt, odore bonæ famæ implentur, benè audiunt apud homines et ab ipsis laudantur atque honorantur, Eccles. 3, v. 12 et 13 : Ne glorieris in contumeliâ patris tui, non enim est tibi gloria ejus confusio : gloria enim hominis er honore patris sui, et dedecus filii, pater sine honore. E contra verò opprobrium et ignominiam acquirunt sibi filii irreverentes, protervi, inobedientes, Proverb. 19, v. 26: Qui affligit patrem et fugat matrem, ignominiosus est, et infelix. Et Eccl. 5 : Quàm malæ famæ est, qui derelinquit patrem, etc. Quintum desiderabile est habere divitias bonaque temporalia : filiis parentes suos honorantibus impertit Deus sua dona. Ad Ephesios 6: IIonora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum im promissione, ut benè tibi sit et sis longævus super terram. Pietas enim ad omnia utilis est. Et Eccles. 5, v. 5: Sicut qui thesaurizat, ita qui honorificat matrem; et v. 9, 10, 11 : In opere et sermone et omni patientiâ honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat. Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris fundamenta eradicat. In Scripturà sacrâ et in historiis innumera leguntur iracundiæ et ultionis divinæ exempla in filios impios, protervos, ingratos et duros in parentes suos.

QUÆSTIO PRIMA

QUAENAM PiETATis ofFiciA hoc PRaecepto filii ADSttainGANtun exiii bene PARENTibuS SUIS.

Aristoteles in lib. 8 Ethic. quatuor docet esse filiorum erga parentes officia, scilicet : Amorem, honorem , obedientiam et subsidium. Quæ sub honoris noming in hoc quarto præcepto comprehendi declarat Catechismus concilii Trident., p. 3, in explicatione istius mandati, § 10. Et addit: Scitè autem in lege posita est honoris vor, non amoris, aut metüs, etiamsi valdè amandi ac metuendi parentes sint; etenim qui amat, non semper observat et veneratur. Qui metuit, non semper diligit : quem verò aliquis ex animo honorat, item amat, et veretur.

Honor igitur, qui hic præcipitur filiis et parentibus debetur, ex communi Patrum ac Doctorum consensu, in istis quatuor præcipuè consistit, nempe in reverentià, in obedientiâ, in amore et in subsidio, de quibus sigillatim agendum cst.

ArticuluS PR1MUS. De observantiâ filiorum erga parentes debitâ.

IIonorare aliquem , juxta Catechismum, loco citato, èst de eo honorificè sentire, et quæ illius sunt, maximè putare omnia. Et juxta D. Thomam, importat quamdam reverentium alicui exhibitam in testimonium excellentiæ illius : hæc autem reverentia eidem exhiberi potest actu interno et externo. Interior consistit in hoc quòd est de eâ honorificè sentire, etc. Quoad verò præsens spectat, maximè consistit in recognitione superioritatis, el consequcnter in timore quidam reve

rentiali erga illum. Et licet coram Deo, qui est inspector cordium, testimonium conscientiae sufficeret, inquit D. Thomas, 2-2, q. 103, art. M, ideòque honor quoad Deum possit consistere in solo interiori motu cordis, dùm scilicet aliquis recogitat vel Dei excellentiam, vel etiam alterius hominis coram Deo, attamen quoad homines, aliquis non potest testimonium ferre, nisi per aliqua signa exteriora, vel verborum; puta cùm aliquis ore pronuntiat excellentiam alicujus, vel factis, sicut inclinationibus, obviationibus, et aliis hujusmodi : vel etiam exterioribus rebus, puta in xeniorum vel munerum oblatione, aut imaginum institutione, vel aliis hujusmodi. Utrumque honorem et cultum interiorem et exteriorem filii indispensabiliter parentibus suis exhibere tenentur. Id enim jus naturæ dictat, et istud quartum præceptum super eo fundatur. Si enim regibus, dominis et superioribus debeatur observantia et honor à subditis, nonne reverentia et honor à filiis debetur parentibus, quos natura fecit ipsorum superiores et dominos; qui non tantùm gubernationem, sed et sustentationem et ipsummet esse ac vivere eisdem tribuunt? Certè si principes et superiores ex hoc quòd sint principium gubernationis respectu aliquarum rerum, mereantur venerationem ob talem excellentiam, indeque fit quòd omnes tales personæ patres appellentur ob similitudinem curæ, sicut servi Naaman dixerunt illi 4 Regum 5 : Pater, etsi rem grandem dirisset Propheta, etc., quantò major parentibus carnalibus debetur honor et reverentia à filiis? Necesse enim est quòd per quemdam ordinaium descensum distinguatur ac reddatur iste honor, juxta excellentiam personarum, quibus est exhibendus. Pater autem carnalis particulariter participat rationem principii, quæ universaliter invenitur in Deo; est enim prineipium et generationis, et educationis, et disciplinæ, et omiiium quæ ad perfectionem humanæ vitae pertinent ; pcrsonæ autem in dignitate aut superioritate constitutæ, quae quantùm ad aliquid providentiam et curam circa nos gerunt, particulariter participant solummodò proprietatem patris, quatenùs sunt principium gubernationis aliquarum rerum, et ob hoc, sunt colendi ab iis quos regunt. Ergo multò magis colendi sunt parentes carnales à filiis. Homo quippe eflicitur diversimodè debitor aliis, secundùm eorum diversam excellentiam, et diversa beneficia ab eis suscepta : in utroque autem Deus summum obtinet locum, qui et excellentissimus est, nobisque essendi et gubernationis est primum principium. Secundaria verò nostri esse et gubernationis principia sunt parentes: et ideò post Deum homo est maximè debitor parentibus suis. Ita D. Thomas, 2-2, q. 101, art. 1. Id docuerunt ethnici solo lumine naturali edocti. Aristoteles in lib. 8 Ethic. Pythagoras instituto primo in versibus aureis, ubi ait : In primis venerare deos, deinde parentes. Plato, lib. 1 1 de Legibus, dicit quòd filii parentum facies non aliter venerari debent, quàm (leorum quorumdam invisibilium imagines: pejusque est parentum facies non honorare , quam inanimatas

deorum imagines despicere. Et in lib. 4 de Leg. tanti facit parentum curam et honorem, ut post deorum cultum, statim parentum venerationem præcipiat tam vivorum, quàm defunctorum; sunt enim parentes, Dei communis omnium creaturarum parentis visibiles ac viventes imagines, nec non et instrumenta quibus usus est ad nos condendos, sustentandos ac regendos. Ipsorum potestas et auctoritas est quædam emanatio et participatio bonitatis, potestatis et paternitatis Dei; ut enim ait Tertullianus de Orat., cap. 2 : Appellatio patris, et pietatis est et potestatis. Hinc semper à filiis colendi sunt, etiamsi vitiosi, discoli, debiles, etc., quia adhuc semper remanent patres et genitores, Deique viva simulacra, sicque per ordinem ad illum et propter ipsum honorari debent. Inde monet Sapiens, Eccles. 5 : Ne glorieris in contumeliâ patris tui ; non emim est tibi gloria ejus confusio. Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. Fili, suscipe senectam patris tui, et ne contristes eum in vitâ illius. Et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in vitâ tuâ. Quasi diceret : Parens tuus senex est : senectus autem multas secum affert infirmitates et defectus, quandoque et prudentiam judicii in verbis et factis absorbet. Tu verò ne propterea despicias eum , sed semper honora supportans cum omni patientiâ, et pallio quodam reverentiæ excusa ac contege hujusmodi defectus. In omni opere et sermone et patientiâ honora patrem tuum, ut tibi superveniat bemedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo mameat. Tenentur itaque filii exhibere interiorem reverentiam parentibus, honorificè de illis sentiendo, bonamque opinionem et æstimationem concipiendo et conservando, tanquàm superiores eos recognoscendo, paternam auctoritatem reverendo, metumque filialem et reverentialem erga ipsos habendo. Indè mortaliter peccant, qui ita contemnunt parentes.in corde suo ac dcdignantur, ut se existiment abjectos et inhonorabiles, eò quòd pro illorum filiis habeantur, sicut multoties contingit, quando filius erectus est ad aliquam dignitatem, altioremque statum : pater verò in paripertate et in ignobilitate adhuc degit. Si enim ejusmodi irreverentia fuerit notabilis, indeque pater gravem recipiat afflictionem et moerorem, censetur mortalis. ItaNavarrus, Medina, Lopez, Toletus, Rodriguez et alii, quos refert et sequitur Sayrus, lib. 7, cap. 5, num. 4. Addunt tamen filium tunc non peccare mortaliter, si id faceret absque contemptu, ad evitandum, aliquod damnum in vitâ, vel in honore, vel in bonis, quod incurreret, si ejus pater cognosceretur, maximè si pater tacité vel expressè pro utilitate filii in id consentiat; ct aliunde filius in animo non contemnat neque neget patrem, sitque paratus eidem subvenire in poccssitate, etc. Tenentur insuper filii verbo honorare parentes, cnm humilitate, modestiâ et reverentiâ loquendo, salutando, conversando, nihilque coram illis aut de illis in absentiâ proferendo quod non redoleat observantiam et pietatem. flinc peccant mortaliter filii,

« VorigeDoorgaan »