Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

me habet jus at suâ causâ tenear illa damna gratis subire; v. g., me privare reliquiis vel coronà benedictâ, nec similia recuparere possem : esto quòd agatur contra reverentiam rebus sacris debitam, dùm pretio humano æstimantur. Idem etiam sentit de conferente aliquo pretio aliquid spirituale, quod annexum habet commodum temporale, ut si quis canonicatum vel episcopatum venderet, jure divino non teneretur ad illius pretii restitutionem, quia peccat quidem contra religionem, sed non contra justitiam. Secunda sententia est affirmativa, quam tenent Sotus lib. 9 de Just. 8. Henricus quodlib. 6, q. 26. Medina c. q. de Rest. q. 2. Barthol. Medina lib. 2 Summæ cap. 14, § 21. Adrianus quodlib. 9, art. 3, et alii quos citat et sequitur Torres 2-2, q. 100, art. 6, et videtur esse sententia D. Thomæ 2-2, q. 100, art 6, in corp. ubi exemplo ac ratione id probat, et ibidem ad 1 et ad 3.

Dico, vendentem res spirituales et sacras pro pretio temporali, universaliter videri peccare non solùm contra religionem, sed etiam contra justitiam, ideòque teneri jure naturali et divino ad restituendum pre

tium.

cu

Probatur conclus. Ratione D. Thomae nullus potest licitè retinere id quod contra voluntatem domini acquisivit, puta si aliquis dispensator de rebus domini sui daret alicui contra voluntatem et ordinationem domini sui, ac venderet pro eâ accipiens pretium, non posset illud retinere. Dominus autem, jus Ecclesiarum prælati sunt dispensatores et ministri, ordinavit ut spiritualia gratis darentur, secundùm illud Matth. 10: Gratis accepistis, gratis date. Ergo, etc. Nec valet dicere, dominum non esse invitum quoad substantiam alienationis, sed solùm quoad modum exigendi pretium. Id enim convincit optimè nostrum intentum, quia tunc fit istum œconomum vendere rem non suam, sed sui domini in hoc inviti; sicque non posse illud sibi retinere contra ejus voluntalem et expressam prohibitionem : siquidem ut venditio rei sit valida, debet esse propria res vendentis, aut si sit aliena, debet fieri de voluntate ejus domini, ct ad ipsum debet pertinere ejus pretium, nisi gratuità liberalitate velit economo donare. Ergo in nostro casu dispensator spiritualium ea vendens, non potest sibi appropriare pretium. Quo enim titulo illud retinebit? nullo sanè, cùm non sit earum dominus, et à vero domino id sit illi expressè prohibitum, explicatur et confirmatur hujusmodi ratio. Si dominus præciperet dispensatori suo ac œconomo, ut si quando velit frumentum suum alienare, nonnisi gratis et liberaliter distribuat pauperibus in eleemosynam, et expressè illi prohiberet venditionem, iste verò pretium ab accipientibus exigeret, procul dubio, si postea dominus id non ratificaret, nec ipsi tale pretium donaret, scd reprobaret, et tale pretium tanquàm sibi injuriosum damnaret, non posset œconomus iste illud sibi retinere, sed teneretur vel restituere pauperibus, vel ipsi domino tribuere, quia voluntas pauperum ementium ad redimendam vexationem suam fuit mixta ex invo

luntario. Sicque istud pretium injustè accepit reconomus, nec sibi retinere potest; benè tamen pauperes justè possunt retinere frumentum, quia in hoc voluntas domini impletur. Eadem autem ratio videtur militare de vendente et emente res sacras in nostro casu. Ergo, etc. (1).

Objicies primò Simonia est ejusdem rationis in vendente et in emente; contractus enim non debet claudicare, sed utriusque contrahentis debet esse æqualis conditio. Atqui emens simoniacè rem spiritualem non peccat contra justitiam, nec tenetur ad ejus restitutionem jure naturali et divino, prout jam insinuavimus; ergo neque eam vendens tenetur jure naturali pretium restituere. Adde quòd sæpè contingit ementem alium invitare et inducere ad vendendam sibi rem spiritualem et pro eâ voluntariè pretium offerre. Tandem vel iste contractus onerosus est validus, vel nullus jure divino. Si primum dicatur, vendens potest retinere pretium. Si verò secundum dicatur, neque etiam emens potest sibi retinere rem spiritualem.

(4) Qui simoniacè pretium accepit non tenetur jure naturali ad restituendum in his casibus: 1" quando conferens pretium istud habuit intentionem donandi quovis modo posset, etiam gratis; tunc enim nulla committitur injustitia, cùm donator omne dominium abjecerit in sua bona in favorem alterius; 2° quando poterat aliunde consequi pretium, titulo legitimo, ut, v. g., titulo stipendii ab Ecclesià determinati, modo tamen mutaverit suam intentionem simoniacan; mutatâ illà intentione pravà, jam pretium possidetur, non ut pretium rei sacræ, et qui iliud solvit non potest esse rationabiliter invitus huic detentioni, ut per se patet; 3" quando in commutatione fuit aliquid temporale rei sacre annexum et æquivalens pretio soluto, modò tamen illa commutatio non irritetur ab Ecclesià. Inter ea quæ esse possunt objectum contractûs simoniaci, alia pendent ab ordinatione Ecclesiæ, adeò ut ne validè quidem transferri possint contra illius yoluntatem hujusmodi sunt beneficia ecclesiastica; alia autem non ita pendent à voluntate Ecclesiæ, sed habent independenter ab cà valorem pretio æstimabilem, ut sunt res temporales antecedenter annexe rei sacræ exempli causâ, oleum sacrum, chrisma, cruces, imagines, coronæ benedictæ, etc. In priori casu, supponendo quòd jus canonicum non solùm prohibeat, sed insuper irritet contractum, stipulatio pretii lædit simul religionem in quantum simoniaca, et justitiam in quantum fit virtute conventionis nulla; non potest proinde retineri ullo titulo; in posteriori casu conventio inficitur labe simoniæ, saltem jure ecclesiastico, quando fuit prohibita ad reverentiam rei sacræ conciliandam sensu supra exposito, sed valet sub respectu justitiæ, quia dominium hujus rei temporalis erat penès contrahentem independenter ab Ecclesià et illud liberè transmisit in commutationem rei alterius acceptae similiter temporalis et valoris æquivalentis.

Dixi, jure naturali: Ecclesia enim posset in his et aliis casibus, obligare cum qui pretium simoniacè accepit, ad illud expendendum in pios usus, ut sic reparetur scandalum, et reus pœnam sui precati luat; illa Ecclesiæ ordinatio obligaret non titulo justitie, sed titulo vel religionis, vel obedientiae. Nullam legem canonicam eâ de re novimus præter casum simo nice in ordine, beneficio et ingressu religionis de quo in Mayoli textu agitur; quoad alios casus ad determinandam utrùm et cui fieri debeat restitutio, recurratur ad tractatum de contractibus ubi de solutione indebiti et de conventionibus sub conditione turpi.

ART Respond. D. Thomas hic, art. 6, in corp., quòd quicumque muneris interventu spiritualia quæcumque consequitur ea retinere non potest, quia conferens ea dat contra domini voluntatem, sicque simoniaci tam vendentes quàm ementes tenentur ad restitutionem. Et ad primum ait dicendum quòd ad hoc ut aliquis privetur eo quod accepit, non solum est pœna peccati, sed etiam quandoque est effectus acquisitionis injustæ : puta cùm aliquis emit rem aliquam ab eo qui vendere non potest. Et 2-2, q. 32, art. 7, in corp., ait: Alio modo est aliquid illicitè acquisitum, quia quidem ille qui acquisivit retinere non potest, nec tamen debetur ei à quo acquisivil; quia scilicet contra justitiam acccpit, et alter contra justitiam dedit, sicut contingit in simoniâ, in quâ dans et accipiens contra justitiam divinæ legis agit. Unde non debet fieri restitutio ci qui dedit, sed debet in eleemosyras erogari. Et eadem ratio est in similibus, in quibus scilicet datio et acceptio sunt contra legem. Hactenùs D. Thomas. Itaque lex divina Christi Domini ore promulgata irritat tam emptionem quàm venditionem rerum spiritualium, cùm præceperit dari gratis, sicut gratis ab eo accipiuntur, per hoc ostendens esse contra earum naturam et rationem, quòd venales habeantur: sicque non solùm vendens tenetur restituere pretium, sed etiam emens debet restituere rem spiritualem, quia uterque facit contra veri Domini voluntatem et ordinationem, et injuriam Ecclesiæ irrogat, lædens eam in dispositione injustà sui beneficii. Item quia gratia, si non gratis datur vel recipitur, gratia non est, ut probè annotavit Leo Papa I, cap. Gratia. Sic etiam Simon spirituale donum Dei emere volens, contra Spiritùs sancti gratiam, atque adeò contra jus divinum peccavit. Nec minorem injuriam infert Deo qui emit quàm qui vendit. Nam vult Deus gratiam suam sibi soli deberi; qui autem emit, profitetur se non à Deo ipso tanquàm donum, sed à venditore tanquàm mercem accipere: unde utrumque et emere et vendere est contra justitiam Dei, seu contra Deum.

Deus non dedit facultatem ministris suis vendendi spiritualia, nec aliis habilitatein ea recipiendi per emptionem ita quòd iste modus alienandi ita graviter ei displiceat, ut circa res sacras appositus, annullet omnes contractus onerosos solùmque gratuitas donationes et receptiones voluerit esse validas. Et si quando administrationes simoniacæ sint validæ, id non habent in vi et ex meritis contractùs onerosi; sed aliunde, ait D. Thomas hic ad 1, dicens quòd ille qui simoniacè recipit sacrum ordinem, recipit quidem characterem ordinis propter efficaciam sacramenti; non tamen recipit gratiam neque ordinis executionem, cò quòd quasi furtivè suscepit characterem contra principalis Domini voluntatem. Id ergo provenit ab institutione Christi vel Ecclesiæ, cui in hâc parte suam concessit potestatem ob bonum commune, et ne familia christiana remedio esset orbata. Admittendum est summum pontificem præmissâ resignatione spiritualium et restitutione temporalium, posse hos simoniacos absolvere et cum eis dispensare, in vi alterius collations gratuitæ ac legitima. Neque enim exemplum

allatum de frumento pauperibus vendito est omnino simile; ideò enim possunt illud retinere etiam venditum pretio, quia est venale et commutabile; secùs verò res spirituales. Item quia dominus frumenti ratum habet et approbat quòd illud servent : secùs verò do. minus rerum spiritualium; positivè enim resistit huic emptioni, et non vult quòd emens earum acquirat dominium, sicut nec quòd pretii dominium in venden. tem transferatur. Et juxta hunc loquendi modum concedendum est totum argumentum ab adversariis propositum.

Juxta verò alium modum supra insinuatum, neganda est consequentia et paritas de emente et vendente. Vendens enim rem spiritualem facit alteri injuriam, quatenùs exigit ab eo pretium pro collatione rei quam, domino jubente, debebat illi conferre gratis, sicque emens non facit injustitiam, sed illam patitur. Nullus enim emens præsumitur in nostro casu omninò spontè ac simpliciter voluntariè velle tribuere pretium, sed solùm dat quatenùs alius rem spiritualem non vult conferre gratis, prout tenetur : sicque est tantùm in eo voluntarium mixtum, extortum per injuriam. Ideò enim vult dare, quia exigitur; in illâ autem exactione est injuria. Sicut cùm quis exigit aliquid pro eo quod gratis facere tenebatur, ac proinde non ita transfert dominium, quin possit repetere : imò alter spontè tenebitur restituere, propter injuriam quâ extorsit : ideòque negari potest transferri dominium pretii in vendentem; quia emens non intendit donare, sed solùm solvere quatenùs debet, seu quatenùs alter justè exigere potest: non enim intendit cedere juri suo quod habet, vel alteri dare plus juris quàm habet.

Idque confirmari potest quodammodò exemplo illus qui petit mutuum ab usurario, et offert auctarium supra sortem, videns quòd mutuum non possit obtinere gratis iste enim non intendit transferre dominium pretii usurarii in alium, eique plus juris tribuere quàm ci debeatur: ideòque non habet titulum cur solvantur usura, et ab eo retineantur, sed in conscientiâ sunt restituendæ. Ita in nostro casu deest jus et titulus ad pretium rei spiritualis exigendum et retinendum et sicut quis ordinariè non obligatur ad mutuandum, sed supposito quòd velit mutuo dare, tenetur illud facere gratis, ita non tenetur quis à se abdicare rem spiritualem, et alteri conferre, sed supposito quòd conferat, debet ex justitiâ illam gratis donare. Non enim ista collatio debet esse minùs gratuita quàm mutuatio, neque res spiritualis minùs invendibilis quàm usus pecuniæ seorsim sumptus. Item sicut usurarius tenetur restituere illud pretium usus pecuniæ; non verò mutuatarius summam mutuatam quam consumere potest, cùm sit verè factus illius dominus, sed solùm æquivalentem tempore præfixo reddere debet, etsi fortè peccaverit inducendo alium ad mutuandum sub'usuris, et conventione de hoc factâ absque justà necessitate: ita vendens rem spiritualem debet pretium restituere jure naturali et divino, non verò emens eodem jure se ab

dicare re spirituali emptâ, etiamsi peccaverit, etc. Possent tamen auctores supra citati ab hoc simili se facilè expedire negando paritatem cum Soto, lib. 9 de Just., q. 8, art. 1. Usura enim solùm prohibetur in bonum proximi, puta ad cavendum injustitiam, ne pretium pro co quod non est vendibile, recipiatur. Quare usura solùm ex parte accipientis, et non ex parte dantis est injustitia. In simoniâ verò ex utrâque parte peccatur, contra Religionem et contra Dei justitiam; quippe qui non tantùm dispensatoribus suis jussit gratis donare, verùm etiam cunctis inhibuit ne aliter quàm gratis reciperent, ut illâ ratione confiterentur se à solo Deo suscipere. Hæc Sotus: quidquid tamen sit de hoc,

Objicies secundò: Si jure naturali et divino pretium esset restituendum, ei utique esset restituendum à quo acceptum fuit: alienum siquidem restituendum est ad quem pertinet, donec aliquâ lege positivâ co privetur in pœnam. Atqui hoc est falsum, cùm liberè transtulerit ejus dominium in alium, et habuerit voluntatem à se abdicandi. Ergo, etc. Resp. quòd attento solo jure naturali et divino, pretium restituendum est ei à quo acceptum fuit, utpote qui non omninò et simpliciter voluntariè illius dominium à se abdicavit, et in alium transtulit. Ita Sotus loco citato, Bannes, 2-2, q. 52, art. 7, et Torres ubi supra; dignus est tamen ut lege aliquâ positivâ illius pretii recuperatione privetur in pœnam et odium delicti. Quamvis si vendens tale pretium traderet Ecclesiæ vel pauperibus abundè videretur sux obligationi satisfacere. Idque emens rationabiliter deberet velle et approbare, in satisfactionem et pœnitentiam delicti sui.

Objicies tertiò Datum ob causam retineri non potest causâ non subsecutâ. L. 1 de Condicto ob causam. Et cap. Si necesse sit de Donat. inter vir. ct uxor; sed ille qui dedit rem spiritualem, hâc de causâ dedit ut fieret dominus pecuniæ. Ergo, vel res spiritualis retineri potest, vel pretium non est restituendum. Resp. istud argumentum solùm probare primam responsionem primæ objectionis, et confirmare primum dicendi modum ibi relatum. Quia verò militat contra secundum, dico primò majorem esse veram, quando causa traditionis erat honesta vel justa; secùs verò si esset injusta vel inhonesta, ut constat juribus allatis; tunc enim ejusmodi conditio rejicitur, et pro non adjectâ reputatur. Dico secundò vendentem res spirituales ac tradentem habere intentionem absolutam, ut constat de conferente ordines simoniacè; aliàs ista collatio esset invalida quoad substantiam: tradentem verò pretium habere solùm intentionem et voluntatem conditionatam, seu solvendi quatenùs debet, et quatenùs alius justè exigere potest; sicque pretii non transferre dominium, etc.

Objicies quartò: Pecunia accepta per simoniam mentalem non est restituenda. Ex cap. ultimo de Simonia, ubi Gregorius papa IX expressè determinat simoniacos mentales non teneri ad resignationem spiritualium et temporalium ex pravo affectu acceptorum, sed per solam pœnitentiam satisfacere suo Crea

tori. Idemque adstruit D. Thomas hic, art. 6, ad 6; ridiculum autem esset dicere D. Thomam loqui de simonia purè mentali, in quâ exteriùs nihil apparuit, nihilque datum aut acceptum fuit; quia in toto articulo D. Thomas disputat an aliquis justè privetur eo quod simoniacè acquisivit. Ergo neque ex simonia reali oritur obligatio restituendi pretium probatur conseq. sunt enim ejusdem speciei, ut utraque secundùm jus divinum est verè simonia injuriosa Deo, illicita datio et acceptio fit in illis. Nomine enim simoniæ mentalis non intelligimus illam, quæ in solo affectu et intentione præcisè consistit absque ullo actu exteriori, seu quam quis committere intendit, absque ullo externo opere eâ mente præstito, sed illam quà quis latente intentione pecuniam accipit in pretium, aut ex aliquibus signis probabiliter putat illam sibi ab alio dari etiam tanquàm pretium, nihil exteriùs de hoc ambo expressè dicentes, explicantes, aut paci

scentes.

Huic difficili argumento duplex solet adhiberi responsio, juxta duplicem auctorum sententiam. Prima enim concedit antecedens, et negat conseq., quia in hâc simonia mentali, deest pactum et promissio pretii, proindeque et vera ratio emptionis et venditionis, quæ invenitur in simoniâ reali. Ita Cajet. in utrâque Summâ; Navar., cap. 23, num. 102, ubi multis probat argumentis. Item P. à Navarra, lib 2 de Rest. c. 2, num. 373; Sylvester, v. Simonia; Covar. ad Regul. Peccatum, p. 2, § 8; Victoria, p. 2, relec. de Sim.; Arauxo p. 2, disp. 14, art. 6, et dub. 3, num, 17, ubi citat Vasquem, Malderum et alios.

Secunda sententia negat antecedens. Ita Sotus, lib. 9 de Just., q. 8, art. 1, in fine; Henricus quodlib. 6, q. 26; Adrianus quodlib. 9, art. 3; Joannes, et Bartholom. Medina, Torres q. 100, art. 6, disp. 6, conclus. 2, et alii docentes simoniam mentalem cum hâc prava intentione latente opere completam, ex utrâque parte perfectam cum traditione rei spiritualis, et solutione pretii, non inducere quidem jure positivo obligationem restituendi aliasque pœnas ab Ecclesià inflictas, quia deest conventio, nec exteriùs apparet emptio et venditio completa: benè tamen jure divino, naturali et in conscientià coram Deo. Tum quia, ut benè ratiocinatur Sotus, si ex simonià reali oriatur in conscientiâ obligatio restituendi ex naturâ rei, oportet ut sequatur ex vi actionis secundùm se et ex injustitiâ in eâ inventå. Sed eadem est actio et injustitia in opere subsecuto ex simonià mentali, solùmque differunt in modo; quia in reali intervenit pactum secùs in mentali: quod parùm refert ad restitutionem, si iniquitas jure naturali est eadem coram Deo. Ergo, etc. Tum quia omnis acceptio exterior de se injusta et procedens ex intentione injustà obligat ad restitutionem. Atqui simonia illa mentalis opere executa, talis est; procedit enim ex intentione iniquâ proportionatâ materiæ injustæ, et in re exequitur actionem contra justitiam accipiendo pretium. Ergo, etc.

Denique usura mentalis, opere subsecuto, quamdiù non retractatur usuraria intentio, jure naturæ obligat

ad restituendum pretium acceptum, ut östendetur in 3 lib. quæst. 1; ergo et simonia mentalis; quod enim in temporalibus est et facit usura, in spiritualibus est simonia ideò enim usura mentalis tunc obligat ad restitutionem, quia habet eamdem malitiam ac usura realis. Atqui eadem ratio militat pro simoniâ mentali, que imperat actum externum. Ergo, etc.

Ad decretalem Gregorii IX, relictis variis expositionibus quæ videri possunt apud utrumque Navarrum, Sotum et alios locis citatis, —resp. pontificem loqui solùm de fore externo in quo judex non potest hos simoniacos mentales compellere ad resignandum, satisfaciendum et restituendum, nec proinde obligationem restituendi aliasque pœnas jure positivo humano inflictas incurrere: teneri tamen in foro conscientiæ ex jure divino et naturali, Deo satisfacere per pœnitentiam, retractando et non adimplendo, ac mutando illam pravam intentionem, cum quâ si acceperint pretium, illud ex justitià restituere tenentur in conscientiâ aliàs non veraciter pœnitentiam agerent, cùm non dimittatur peccatum nisi restituatur ablatum et injustè acceptum.

:

Casus de quo fuerat ir.terrogatus pontifex respiciebat quosdam monachos qui animo simoniaco admiserant juvenem ad religionem, et propter illius ingressum facti sunt hæredes bonorum illius. Videtur itaque pontifex velle quòd dicta bona possent retineri à monachis, mutatâ priori intentione pravâ, de quâ coram Deo pœnitere debebant, et habere intentionem ea recipiendi ex gratuità donatione, aut pro sustentatione illius juvenis, aliove justo motivo. Vel quia, si monachi fecissent restitutionem, ad quam jure naturæ tenebantur, eam illi juveni facere debuissent; ille autem per professionem abdicaverat à se dominium, et transtulerat in monasterium; quidquid enim acquirit monachus, acquirit monasterio. Ideòque cum isto justo titulo hæc bona essent acquisita conventui, rectè judicavit pontifex restituenda non esse in hoc casu particulari nec tamen idem universaliter statuit pro aliis simoniacis mentalibus. Quorsùm enim de re tam obscurâ sententiam definitivam pro omnibus universaliter ferre voluisset? Tandem vult papa quòd factâ dispensatione resignatio tam temporalium quàm spiritualium, empe præbendæ, quam fortè animo simoniaco monachi acceperant, illius fructuum, quæ aliàs sine tali dispensatione necessaria erat, non fieret : nec tenerentur ampliùs resignare, sed per solam pœnitentiam satisfacerent Creatori. Similiter nec illi religiosi sic recepti simoniacè, inde abire cogebantur, et transire ad aliud monasterium, ut injunctum est in concilio ge

nerali Constantiensi, sicut habetur cap. Quoniam, sed solam per pœnitentiam satisfacere Deo tenebantur. Ubi Tò solam non excludit quin ex naturâ simoniæ facienda esset hæc resignatio spiritualium, et restitutio temporalium inò cùm dicat mandatum dispensandi ad id extendi, palàm docet super his dispensationem fuisse necessariam.

Ad D. Thomam dicendum, inquit Torres, eum loqui de abrenuntiatione beneficii, quæ est pœna ecclesiastica, nullamque de restitutione mentionem facere, quæ jure naturali et divino, ipso facto inducitur, et exprimitur Matth. 10 : Gratis accepistis, gratis date. Quia si D. Thomas sentiret pretii restitutionem esse pœnam ccclesiasticam, non solùm uteretur verbo abrenuntiandi, quod propriè ad beneficia pertinet, sed etiam usus esset verbo restituendi, quod pretio propriè adaptatur. Vel, ut ait Sotus, D. Thomas ibi non loquitur de simoniâ mentali de quâ est sermo in illâ decretali Greg. IX; aliàs cùm inter pontificia decreta jam tunc exstaret, citâsset illam sed vocat simoniacum mentalem eum qui intendit pretio dare aut accipere rem spiritualem, tamen verè non dat. Vel meliùs dici potest D. Thom. ibi ad 6 solùm velle simoniacum mentalem non incurrere pœnas exteriores ab Ecclesià inflictas non tamen negare obligationem restituendi simoniacè accepta, quàm jure naturali et divino inductam jam antea ostenderat : aliàs foret sibi statim contrarius. Si ergo illâ mente simoniacâ aliquid recirit, jure naturali et divino illud restituere tenetur, non verò ecclesiastico; ad id enim compelli nequit à judice. Si verò nihil recipiat, ad nihil quoque tenetur, nisi ad pœnitendum coram Deo : imò post pœnitentiam ct retractationem illius mala intentionis, si contingat postea aliquid ipsi dari, non tenetur abrcnuntiare et restituere.

Absolvit tandem D. Thomas istam quæstionem 100 de simoniâ articulo 6, ad 7 argum., dicens, quòd dispensare cum eo qui est beneficiatus simoniacè scienter, solus papa potest. In aliis autem casibus, potest etiam episcopus dispensare: ita tamen quòd priùs abrenuntiet quod simoniacè acquisivit, et tunc dispensationem consequatur, vel parvam, ut habeat laicam communionem; vel magnam, ut post pœnitentiam, in aliâ Ecclesiâ in suo ordine remaneat; vel majorem, ut remancat in eâdem, sed in minoribus ordinibus; vel maximam, ut in eâdem Ecclesià etiam. majores ordines exequatur, non tamen prælationem accipiat. Hæc D. Thomas; verùm circa hujusmodi dispensationes, perpendendum est quid nunc ferant Bullæ pontificia, et consulendi sunt canonista.

EXPOSITIO

QUARTI PRÆCEPTI DECALOGI :

Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, etc.

Quidam docent quinque Decalogi præcepta digito Dei scripta fuisse in unâ tabulâ lapideâ, et quinque in

alià. Ita Josephus, lib. 3 Antiquitatum, idque refert ex communi hominum ætatis sue consensu Idem tenent

Hugo, Exodi 20, Sotus, lib. 2 de Justitiâ, q. 3, art. 4, idque colligit ex hoc quòd tabulæ essent æquales, sicque putat conjecturam esse, in secundâ tabulâ solummodò reposita fuisse quinque præcepta negativa, nempè: Non adulterabis; non occides; non furaberis; non falsum testimonium dices; non concupisces. Alia verò prima et antecedentia, quatuor scilicet erga Deum, et quintum erga parentes, in primâ tabulâ fuisse conscripta. Quia verò duo isti ordines, in duo capita, scilicet de dilectione Dei et proximi resolvuntur, inde Patres et doctores, non tam ad numerum et ordinationem, quàm ad mysterium attendentes, illa quæ dilectionem Dei continent, dicunt esse prima tabulæ; cætera verò esse secundæ tabulæ. Hactenùs Sotus. Alii verò ponunt quatuor præcepta in unâ tabulâ, et sex in alià. Ita etiam Origenes homiliâ in Exodum, existimans quatuor erga Deum versari præcepta. Communiter tamen alii Patres et doctores docent tria duntaxat erga Deum præcepta emanata fuisse; solaque in primâ tabula exarata. Septem verò circa proximum, et hæc in secundâ tabulâ contineri: decebat enim ut mandata quæ Deum respiciunt separatim in unâ tabulâ reponerentur, indeque usus communis obtinuit ut primæ tabulæ præcepta passim ab omnibus nuncupentur. Quia tamen quartum istud præceptum de pietate filiorum erga parentes, magnam habet affinitatem cum aliis tribus præcedentibus mandatis de religione erga Deum summum Patrem nostrum, ac primum et fontalem nostri esse auctorem, ut constabit ex dicendis, ideò in hâc primâ parte nostri operis et libri, tanquàmi in primâ tabulâ, illud unà cum præceptis erga Deum collocamus.

Ut enim ait D. Thomas, 2-2, q. 122, art. 5, præcepta Decalogi ordinantur ad dilectionem Dei et proximi. Inter proximos autem, maximè obligamur parentibus. Et ideò immediatè post præcepta ordinantia nos in Deum, ponitur præceptum ordinans nos ad parentes, qui sunt particulare principium nostri esse,sicut Deus est universale principium. Et sic est quædam affinitas præcepti ad hujus præcepta primæ tabulæ. Est enim pietas in parentes adeò affinis illi quæ Deo debetur, ut teste Aristot., lib. 8 Ethic. cap. 7 et 2, diis, parentibus et magistris æquale reddi non possit. Pietatis virtus habet pro suo principali actu reddere debitum parentibus et patriæ, quia sunt nostri esse et gubernationis principia, cùm ab iis et in cà nati et nutriti simus. Unde sicut ad religionem pertinet cultum Deo exhibere, ita ad pictatem principaliter spectat exhibere cultum parentibus et patriæ. Cum quo tamen stal pietatem habere actus secundarios ordinatos ad principalem, aut ei annexos. Nam in cultu parentum, includitur cultus omnium consanguineorum : quia etiam consanguinei ex hoc dicuntur, quòd ex eisdem parentibus processerunt, ut constat ex Arist., lib. 8 Ethic. In cultu autem patriæ intelligitur cultus omnium civium, et omnium patriæ amicorum: communicationes enim consanguineorum et concivium, magis referuntur ad principia nostri esse, quàm aliæ communicationes cæterorum hominum, et ideò ad has nomen pietatis magis extenditur. Hæc D. Thom. 2-2, q. 101, art. 1.

2

Hoc siquidem præcepto affirmativo, quod est primum relativè datum ad homines, quodque a primis benefactoribus nostris, videlicet patre et matre, initium habet, admonentur omncs ut honorem debitum unicuique reddant, sicque extenditur ad cunctos homines seu proximos nostros. Duo tamen præcipuè in isto mandato continentur. Unum est inferiorum respectu suorum superiorum alterum è contra superiorum in ordine ad inferiores; hi enim omnes debitores sunt ad invicem. Siquidem et filii parentibus, cives patriæ, servus ac subditus domino: et è contra parentes filiis, patria civibus, dominus subdito, aliquid debent. Primarius tamen pietatis actus qui isto præcepto intelligitur, est filiorum reverentia erga suos parentes; et consequenter inferiorum omnium erga superiores suos secundarius verò est parentum cura erga filios, et superiorum officium erga subditos suos.

Hujus præcepti observationi additur præmium : Ut sis longævus super terram. Unde Apostolus ad Ephesios scribens, illud vocat primum in promissione. Circa quod D. Thomas, 2-2, q. 122, art. 5, ad 4, ait quòd longævitas promittitur honorantibus parentes, non solùm quantùm ad futuram vitam, sed etiam quantùm ad præsentem, juxta illud Apostoli 1 ad Timoth. 4: ‹ Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est et futuræ. Et hoc rationabiliter; qui enim est gratus beneficio, meretur secundùm quamdam congruitatem, ut sibi beneficium conservetur: propler ingratitudinem autem meretur aliquis beneficium perdere. Beneficium autem vitæ corporalis, post Deum à parentibus habemus ; et ideò ille qui honorat parentes, quasi beneficio gratus, meretur vitæ conservationem: qui autem non honorat parentes, tanquàm ingratus meretur vitâ privari. Quia tamen præsentia mala vel bona non cadunt sub merito vel demerito, nisi in quantum ordinantur ad futuram remunerationem, ut dictum est (nempe 2-2, q. 104, art. 10), ideò quandoque secundùm occultam rationem divinorum judiciorum, quæ maximè futuram remunerationem respiciunt, aliqui qui sunt pii in parentes, citiùs vitâ privantur: alii verò qui sunt impii in parentes, diutiùs vivunt. Hactenùs D. Thomas. Unde promissio hæc intelligenda est quantùm est ex parte pietatis. Aliunde siquidem hujus promissionis efficacia impedimentum præstari potest. Idem D. Thomas opusc. 4 de quarto Decalogi præcepto § 2, addit aliam rationem cur huic adjungatur præmium, dicens, quòd quia est naturale filiis parentes diligere, posset credi nullum ex hoc ipsis deberi præmium. Ne igitur hæc imaginatio suboriatur, promittitur illis longævitas secundùm vitam præsentem el futuram, prout exponit Apost. 1 ad Timoth. 4, dicens, quòd pietas ad omnia utilis est, promissionem vitæ habens, quæ nunc est et futuræ.

Cur autem hac' mercede non gaudeant multi filii parentibus obedientes et aliunde non vitiosi, tres rationes hujus assignat Catechismus concilii Trident. parte 3, circa quartum præceptum, § 34. Prima est, quod iis optimè consulitur, qui priùs vitâ excedunt,

[ocr errors]
« VorigeDoorgaan »