Pagina-afbeeldingen
PDF

vinum, quod tamen est contra praxim. Imò si quis simoniacè in papam foret electus, nunquàm posset rehabilitari. Tandem sola violatio justitiæ commutativæ de iure naturali obligat ad restitutionem : simoniaca autem actio de se est contra religionem, non verò contra justitiam, nisi quis venlat ea quæ ex justitià niinistrare tenebatur. Verùm tunc aliunde quàm ex simoniâ hæc obligatio provenit. Quidquid sit de hoc, examinabitur enim exactiùs parag. Sequenti, difficultas est de jure positivo ecclesiastico tantùm, an scilicet annullaverit ipso facto translationem simoniacam beneficiorum, obligării simoniacum ad restituendos fructus, reddideritque inhabilem ad alia beneficia. * Dico igitur, eum qui beneficium ecclesiasticum simoniacè accepit, teneri jure positivo humano illud quamprimùm dimittere cum amissione pretii pro eo dati, in conscientiâ ante sententiam judicis. Ita communiter auctores, licet aliqui velint hanc poenam non incurri nisi post judicis sententiam. Prob. 1° ex extravag. secundâ Pauli II, Cùm detestabile. Ubi pontifex deceruit electiones, præscntationes, collationes et alias provisiones beneficiorum per realem simoniam factas, esse irritas, ut nullum jus tribuere, ut provisi fructus faciant suos, sed sub periculo animæ suæ ad eorum restitutionem teneri, sive deliclum fuerit occultum, sive manifestum. Hoc ipso enim quòd collatio est nulla, sive occultè sive manifestè fiat recipiens beneficium nullum jus ad illud acquirit, nec proinde ad ejus fructus; sicque in conscientiâ ante judicis sententiamrenuntiare teneretur, et quod accepit utpotealienum restituere. Idque D. Thomas, 22, q.100, art. 6, in Sed contra probat ex can. Si quis episcopus 1, q. 1. Et latiùs explicat ibidem, ad 5. Idem habetur cap. Inquisitionis de accusationibus. Item cap. Matthaeus, et cap. Sicut tuis de simoniâ, et passim in jure. Idem dicendum de eo qui simoniam quidem non fecit, sed tamen eo sciente et non contradicente, ab alio pro ipso facta est, ex cap. Nobis fuit de simonià, junctâ glossà. Et ex cap. Sicut tuis eodem titul. Vide Covar. regulà Peccatum, parte 2, § 8, num. 7. Imò D. Thomas loco citato docet etiam eum qui hoc ignorans accepit beneficium per simoniam ab alio factam, teneri ad illud resignandum, eò quòd collatio sit nulla, exceptis his casibus. Primò si ejus inimicus in odium fraudulenter dedisset pecuniam pro beneficio, ut reipsà illo privaretur. Secundò si admonuerit expressè ne ad hunc finem, ulla fieret pecuniaria conventio ex cap. Nobis fuit, et cap. Sicut tuis liberis, titul. de Simonia. Werùmtamen qui citra duos istos casus ignorans pro se alterius factam simoniam, bonâ fide provisus fuerit, sed ante exactum triennium hujiis simoniæ notitiam habet, poterit à proprio episcopo ' dispensari, quamvis pretium simoniacum fuerit ab aluero sine provisi culpâ persolutum, et sic à suo ordinario rehabilitatus, poterit de novo provideri de eodem beneficio citra recursum ad papam juxta Guil\elmum Durandum, Joannem Andræam, Zerolam et alios quos citat Cabezutius, lib, 5, cap. 3, num. 3. Qui 'rit. xiv.

addit quòd iste si in illâ ignorantiâ eu lonâ fiJe in. tegro triennio perstiterit, juvabitur priviiegio trien. malis pacificæ possessionis, et refert Gomezium, Rebuffum, Bonacinam, q. 7, § 2, num. 20. Aliqui hoc negant, quia in hàc regulâ excipitur simoniaca possessio absque simoniaco ingressu. Verùm auctores supra allati dicunt hæc verba intelligenda esse do eo qui scienter per se vel per alium adeptus est boneficium ex suà culpâ atque simoniâ, non verò dc illo qui bonâ fide et absque suâ culpâ illud habuit. Iste enim etiam post pacificam triennalem possessionem beneficii tenetur illud dimittere, ct contra illum potest lis moveri. Ita Suarez, lib. 4 de Relig., cap. 57, num. 9, dub. 25, num. 440; Willalob. Comes, Ugolinus, Palaus et alii. Si verò iste bonâ fide possidens beneficium, et igno. rans id esse factum per simoniam alerius, intra illud triennium hoc sciens pacto consenserit, ratumque habuerit, pecuniam promissam solvendo, aut reddendo illi qui pro se dedit simoniacè, imò etiamsi antea contradixisset, tamen post adeptum beneficium consenserit et pecuniam solverit, tunc juxta D. Thomam, loco citato, tenebitur ad resignandum beneficium ct ad reddendum fructus perceptos, etiam ante judicis sententiam, cùm ipso facto incurrat hanc poenam à jure his simoniacis inflictam; ut colligitur ex cap. Sicut tuis, et ex cap. Nobis, de Simonià. Quia licet requiratur condemnatio judicis ut aliquis privetur bonis temporalihus jam acquisitis, quorum habet verum dominium, non tamen ut spolietur bonis communibus Ecclesiæ, quæ appropriantur uuicuique juxta ejusdem Ecclesiæ leges; ipsis autem juribus beneficiarius simoniacus de facto privatur beneficio et fructibus, aliisque pœnis mulctatur, ut refert D. Thomas loco citato. Igitur qui simoniacè beneficium habet, simoniæ consentiens, protinùs nullâ exspectatâ judicis sententià tenetur illud resignare in manibus prælati; quia antiquus possessor liberè à se titulum beneficii abdicavit, et aliundc legibus pontificiis inhabilis effectus est ad idem beneficium. Ergo non debet ipsi reddi, sed in manibus prælati reponi. Quidam excipiunt papatum ex cap. Licet de evitandâ, titul. de Electione; quoniam in aliis electionibus patet recursus ad superiorem, ut eas existente legitimà et rationabili causâ ratas et validas reddat; qui tamen recursus in pontificis electione non patet. Lessius tamen lib. 2, cap. 55, dub. 25, num. 145, dicit contrariam sententiam, nempè quòd talis non sit verus pontifex et teneatnr pontificatum dimittere, videri quibusdam veriorem. Nam cap. Si quis pecuniâ, distinct. 79, Nicolaus papa II decernit istum non esse canonicè electum. Idcmque probari potest ex concilio Lateram. sub Julio II, sess. 5. Advertit tamen Lessius, quòd iste etiamsi fortè à parte rei non esset verè pontifex, ob hos vel similes .-anones, tamen hoc ipso quòd recipitur à duabus partibus cardinalium, esset habendus ab Ecclesiâ pre pontifice. ut patet ex dicto cap. Licet. Sicque r*

tíone tituli colorati, concurrente communi crror, , 12

qm suis definitionibus habebit infalfibilem auctoritatem, Deo illi propter commune bonum assistente. Unde Ecclesia non erit incerta de suo capite; quia sciet quis ex parte rei verè sit eaput, vel quis pro tali sit habendus. Verüm id examinare non est hujus loci; vide à nobis dicta in tract. de Fide. Tenetur insuper ad restituendum fructus non solum perceptos, sed etiam eos qui percipi potuerunt à possessore diligenti. Quod tamen intelligendum est de fructibus qui supersunt, deductis expensis factis causâ fructuum, exceptis fructibus illis qui aliàs expensi sunt in utilitatem Ecclesiæ, ut ait D. Thomas loco citato. Uno verbo tenetur restituere omnes fructus qui proveniunt à beneficio, non verò illos qui correspondent ejus industriæ, labori, etc. ln quo iste díffert ab eo qui consecutus est beneficium ignorans sim0niam ab alio pro se factam, aut contradicens, aut non consentiens, nec approbans illam, sive ante, sive post adeptionem beneficii : hic enim tenetur quidem resignare beneficium cum fructibus extantibus et in quibus factus est dilior: non autem tenetur restituere fructus consumptos, quia bonâ fide possidet. Ita D. Thomas loco citato. Porrò hujusmodi restitutio fructuum perceptorum ex beneficio simoniacè obtento, fieri potest vel Cameræ apostolicæ, ubi jus spoliorum viget. Stando tamen in jure communi videntur illi fructus restituendi Ecclesiæ beneficiali, cui illata fuit injuria in ejus beneficio simoniacè collato, ut docet D. Thomas loco citato ad 4, vel pauperibus, vel alteri Ecclesiæ indigenti, de auctoritate superioris. Quidam tamen volunt auctoritatem superioris ad hoc ininimè requiri, quia illorum nullus apparet legitimus dominus. Probabile quibusdam videtur hos fructus successori in beneficio relinqui posse ac restitui, Clement. de Elec. et cap. Cùm vos, de 0fficio ordinarii. Alii tandem dicunt istum simoniacum posse tanquàm de bonis incertis cum Papâ compositionem facere. Mediatores quoque et cooperatores simoniæ in defectum beneficiarii simoniaci, tenentur ad eamdem fructuum restitutionem, cùm ipsi suâ culpâ causam damni dederint, eâdemque excommunicatione Papæ reservatà ligantur ipso facto ex cxtravag. Cùm detestabile. Ex quibus omnibus patet has leges pontificias de resignatione beneficii et restitutione fructuum non esse poenales solùm, sed irritantes actiones, et inhabiles constituentes personas ad hæc retinenda, et horum rationem affert D. Thomas, art. 6, tum in corp., tum ad 3. Disputant auctores an ista simonia, non solùm ipso facto privet personam beneficio per eam acquisito, sed etiam aliis antea jam ritè et legitimè obtentis? Respondent communiter negativè, sed solùm per sententiam judicis posse illis eorumque fructibus in pœnam et odium delicti privari. Nec vacare per supervenientem simoniam ipso facto, in ullo jure exprimitur. Excipitur tamen simonia confidentialis, in quâ propter motum B. Pii V, simoniacus omnibus beneficiis antea obtentis ipso facto privatur. Item excipitur simonia coinmissa in electione summi pontificis ut statuit con

cil. I.ateran. sub Julio II, sess. 2. Tamdem in simonià per quam examinatores futurorum parochorum aliquid ab cis recipiunt, sive ante, sive post examen, ut statuitTrident., sess. 24, cap. 18 de Reformat. Et docent Navar. concil. 32 de Simon., et Lessius, lib. 2, cap. 55, dub. 26, qui tamen addit in his omnibus videri usu receptum, ut non teneatur qui sua beneficia dimittere ante sententiam judicis. ln istis tribus casibus inducitur privatio omnium quæ quis possidet beneficiorum, et etiam inhabilitas ad futura recipienda ipso facto ante judicis sententiam. An autem eadem inhabilitas ad futura beneficia obtinenda incurratur extra istos tres casus in aliis simoniis beneficialibus, negant uterque Navarrus et alii, quia in jure nihil de hàc inhabilitate exprimitur. Affirmant verò Bonacina, Filiucius, Ugolinus, Lopez, Gregorius Tolosanus, et alii, idque probant ex extravag. Cùm detestabile; et ex caus. 1, q. 1, ubi plures canones declarant simoniam inducere in subjecto ipso facto incapacitatem ad beneficia. Sublato tamen per absolutionem illo incapacitatis obice, tunc debitè absolutus recuperat ad beneficia obtinenda habilitatem. Hæc autem dispensatio et absolutio pertinet ad solum pontificem, etiamsi delictum fuerit occultum. Plures docent, quòd exceptis beneficiis, aliæ res spirituales simoniacè acceptæ non sunt obnoxiæ restitutioni etiam jure ecclesiastico ante judicis condemnationem, quia non potest afferri textus in quo hæc pœna de facto imponatur exceptis beneficiis et eorum fructibus, ut jam ostendimus. Quòd si dicas contractus et pactiones simoniacas esse irritas, nulliusque valoris, ut habetur cap. Fin., de Pactis; et cap. Matthæus; et cap. Consulere, de Simonià; et cap. Praeterea, de Transactionibus. Ergo qui rem spiritualem simoniacè accipit, non acquirit ejus dominium, nec proinde illam retinere potest. — l{esp. Lessius dub. 50, inde tantùm sequi rem spiritualem, quæ restitui potest, esse restituendam, si repetatur, et pretium pro eâ datum restituatur : non autem altero non repetente, aut nollente pretium reddere. Quamvis enim pactum sit irritum, non tamen obligat ad mutuam restitutionem cum damno partis, nisi superior in pœnam ad hoc cogat. Vel, ut alii volunt, in his juribus irritatur solùm contractus et pactio de futuro, quia nullus obligari potest ad turpem actum et peccalum: non verò post ejus executionem, jam factam, et rerum traditionem, quæ potest habere suum effectum usquequò à superiore rescindatur,

[ocr errors][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

biliter excedat id quod pro sustentatione exigi poterat, saltem quoad illum excessum. Verùm, ut notat Lessius, hoc jure divino potiùs quàm ecclesiastico est restituendum. Imò jus ecclesiasticum nihil invenitur eâ de re disposuisse. Quare attendendo ad illud jus præcisè, videtur quòd in hàc simoniâ, sicut et in aliis ab Ecclesià introductis, superior quidem in odium delicti possit præcipere restitutionem pretiisimoniaci, et tunc in conscientià qui accepit restituere tenebitur, non tamcn ante condemnationem, cùm nullum extet jus hanc inducens obligationem. Secundò ubi pretium acceptum fuit pro ingressu religionis est restituendum, ex cap. Veniens 19, de simonià. Putant nihilominùs Bonacina, Lessius et alii, ex vi præcisè juris ecclesiastici hanc obligationem restituendi non incurri, nisi post condemnationem judicis. Tertiò ubi pretium acceptum fuit pro collatione beneficii, aliove

actu ad hunc finem ordinato, ut sunt electio, præsen- *

tatio, confirmatio, etc., facienda est restitutio, idqtie statuitur cap. De hoc, tit. de Simoniâ, in quo dicitur esse restituendum Ecclesiæ cui facta est injuria, quia acceptum illud sine grari salutis suæ periculo retinere non possunt. Proindeque statim in conscientiâ, etiam ante judicis condemnationem est restituendum, cùm constet id quod non est restituendum ante judicis senuentiam, posse interea absque salutis periculo retineri. Unde sicut jus, recipientem tale pretium, reddit incapacem retinendi, sic à dante removet facultatem repetendi illud, et utrumque in pœnam delicti illo privat, applicando Ecclesiæ quæ fuit læsa in suo beneficio irreverenter tractato, nisi fortè obtineatur compositio à sacrâ pœnitentiariâ dùm crimen est occultum, aut ab Apostolicà Datarià si crimen sit publicum, aut nisi consuetudine sit receptum, ut detur pauperibus. Ratio hujus est, quia emens beneficium non dat pretium sub conditione transferendi dominium pretii in eum qui vendit, sed in eum ad quem de jure pertinet ex Ecclesiæ statuto; Ecclesia siquidem acceptat in hàc parte venditionem illam et emptionem; seu ut meliùs dicam, non irritat vim contractûs, qui ex naturâ suâ transfert dominium pretii in vendentein rem spiritualem, sed cùm res spiritualis sit Dei et Ecclesiæ, vult quòd pretium in Christi aut Ecclesiæ cedat uitilitatem, eique restituatur; sicque ex vi talis contractùs additâ lege ecclesiasticâ pretium transfertur in dominium Ecclesiæ læsæ. Per accidens tamen hæc restitutio fieri potest pauperibus, de consensu superioris, in casu quo capitulum vel collegium vendiderit beneficium, ut docent D. Thomas, 2-2, q. 100, art. 6, ad 4; et qu. 62, art. 5, ad 2. Cajetanus qu. 52, art. 7, ad 2. Item Wictoria, Covarruvias, Aragon., Turrecrem., D. Anton., Sylvester, Arauxo, Torres et alii.

Difficultas est an jure divino, qui pretium simoniacè accepit restituere teneatur, et inprimis certuin est, quòd qui pretium accepit, sed rem spiritualem non tradidit, jure maturali tenetur illud restituere, mom qui dem Ecclesiæ vel pauperibus, sed eidem à quo accepit, rescindendo contractum. Hic enim videtur haberejus naturale repetendi, quia non dedit nisi sub

conditione, quæ non est adimpleta, et ob causam qu.e minimè secuta est, sicque potest suum pretium repetere, et alter eidem restituere tenetur, quo tamen postea posset à judice in poenam delicti privari. Ita Navarrus, Cajetanus in Summâ, verb. Simonia, et alii. Certum est insuper esse obligationem naturalem restituendi pretium in simoniâ, quando cum irreligiositate conjuncta est injustitia, ut si quis accepit pretium pro re spirituali, quam cx justitià gratis conferre aut ministrare tenebatur. Hinc parochus cui assignata est congrua sustentatio, tenetur ad restitutionem, si pro sacramentorum administratione mercedem contra Ecclesiæ consuetudinem exigat. Idem dicendum de eo qui exigit pro stipendio sustentationis, labore et ministratione spiritualium aliquid excedens contra statutum, taxam et consuetudinem approbatam : tenetur enim jure naturali et divino ad restituendum hujusmodu exceSSum. Difficultas est an in omni verà ci propriâ simoniâ, talis ratio injustitiæ reperiatur cum irreligiositate connexa, sicque quando res spiritualis fuit tradita, et pretium solutum, universaliter qui illud accepit, in conscientià jure divino restituere teneatur statim tanquàm rem mon suam, sed alienam. Videtur quòd qui rem spiritualem simoniacè emit et dat pretium, si speciemus jus naturale et divinum, non peccet contra justitiam commutativam, nec contra Deum, quia Deus vellet res spirituales ipsi donari gratis, et non cum onere pretii; unde facit iste contra religionem irrogando injuriam rebus sacris, et est simoniacus, non tamen contra justitiam erga Deum. Nec etiam contra vendentem, quia vellet ab eodem spiritualia accipere gratis, sicut Dominus ordinavit dari; scd quia iste non vult dare sine pretio, involuntariè mixtè consentit in emptionem, sicque non celebrat absolutè talem contractum, qui est nullus, sed alium duntaxat, scilicet donationis, qui est validus, quamvis hic et nunc illicitus et simoniacus sit, quia à vendente ponitur obex et pactum pretii, cui iste illicitè consentit, et sic cooperatur ad irreligiositatem, non verò ad injustitiam. Unde potior est difficultas de vendente res sacras, utrùm peccet contra justitiam commutativam, proindeque jure naturali et divino teneatur restituere pretium acceptum. Prima sententia est negativa. lta Navarrus cap. 25, num. 105 et 104, ubi dicit eam esse communem c: nonistarum et theologorum. Eamdem docent Covarr. ad Reg. Peccatum, p. 2, § 8, ubi dicit esse communem. Item Sylvester, v. Simon, q. 20. P. à Navar., lib. 2, cap. 2, num. 400. Wictoria et Cajetanus in utràque Summâ. Ilanc limitat Lessius, dub. 28, et dicit esse veram in casu quo quis in alterius gratiam privet se aliquà re spirituali, et pro incommodo quod patitur compensationem temporalem exigat. Iste, inquit, jure divino non tenetur ad restitutionem : hoc enim damnum temporale est per se pretio æstimabile. Imò etiamsi incommodum fuerit spirituale, non facio illi injuriam exigendo compensationem temporalem, quia nemo in me hal.et jus ut suâ causâ tenear illa damna gratis subire; v. g., me privare reliquiis vel coronâ benedictà, nec similia recuparere possem: esto quòd agatur conura reverentiam rebus sacris debitam, dùm pretio humaiio a-stimantur. Idem etiam sentit de conferente aliquo pretio aliquid spirituale, quod annexum habet commodum temporale, ut si quis canonicatum vel episcopatum venderet, jure divino non teneretur ad illius pretii restitutionem, quia peccat quidem contra religionem, sed non contra justitiam. Secunda sententia cst affirmativa, quam teiient Sotus lib. 9 de Just. q, 8. Ilenricus quodlib. 6, q. 26. Medina c. de Rest. q. 2. Barthol. Medina lib. 2 Summæ cap. 14, § 21. Adrianus quodlib. 9, art. 5, et alii quos citat et sequitur Torres 2-2, q. 100, art. 6, et videtur esse sententia D. Thomæ 2-2, q. 100, art 6, in corp. ubi exemplo ac ratione id probat, et ibidem ad M et ad 5. Dico, vendentem res spirituales et sacras pro pretio temporali, universaliter videri peccare non solùm contra religionem, sed etiam contra justitiam, ideòque teneri jure naturali et divino ad restituendum pretium. Prol)atur co::clus. : Tatione D. Thom;c nullus potest licitè retinere id quod contra voluntatem donini acquisivit, puta si aliquis dispensator de rebus domini sui daret alicui contra voluntatem et ordinationem domini sui, ac venderet pro eâ accipiens pretium, non posset illud retinere. Dominus autem, cujus Ecclesiaru:n prelati sunt dispensatores et ministri, ordinavit ut spiritualia gratis darentur, secundùm illud Matth. 10 : Gratis accepistis, gratis date. Ergo, etc. Nec valet dicere, dominum non esse invitum quoad substantiam alienationis, sed solùm quoad modtim exigendi pretium. Id enim convincit optiinè nostrum intentum, quia tunc fit istum oeconomum vendere rem non suam, sed sui domini in hoc inviti; sicque non posse illud sibi retinere contra ejus voluntaiem et expressam prohibitionem : siquidem ut venditio rei sit valida, debet esse propria res vendentis, aut si sit aliena, debet fieri de voluntate ejus domini, ct ad ipsum debet pertinere ejus pretium, nisi gratuità liberalitate velit œconomo donare. Ergo in nostro casu dispensator spiritualium ea vendens, non potest sibi appropriare pretium. Quo enim titulo illud retiiiebit? ntillo sanè, cùm non sit earum dominus, et à vero domino id sit illi expressè prohibitum,explicatur ct confirmatur hujusmodi ratio. Si dominus præciperet dispensatori suo ac œconomo, ut si quando velit frumentum suum alienare, nonnisi gratis et liberaliter distribuat pauperibus in eleemosynam, et expressè illi prohiberet venditionem, iste verò pretium ab accipientibus exigeret, procul dubio, si postea dominis .id non ralificaret, nec ipsi tale pretium donaret, scd reprobaret, et tale pretium tanquàm sibi injuriosum damnaret, non posset œconomus iste iliud sibi retinere, sed teneretur vel restituere pauperibus, vel ipsi domino tribuere, quia voluntas pauperum ementium aii r*:fimeiidaiii vexationem suam fuit mixta ex invo

[graphic]

luntario. Sicque istud pretium injustè accepit reconomus, nec sibi retinere potest; benè tamen pauperes justè possunt retinere frumentum, quia in hoc voluntas domini impletur. Eadem autem ratio videtur mili- . tare de vendente et emente res sacras in nostro casu. Ergo, etc. (1). Objicies primò : Simonia est ejusdem rationis in vendente et in emente; contractus enim non debet claudicare, sed utriusque contrahentis debet esse aeqiialis conditio. Atqui emens simoniacè rem spiritualem non peccat conira justitiam, nec tenetur ad ejus restitutionem jure naturali et divino, prout jam insinuavimus; ergo neque eam vendens tenetur jure naturali pretium restituere. Adde quòd sæpè contingit ementem alium invitare et inducere ad vendendam sibi rem spiritualem et pro eâ voluntariè pretium offerre. Tandem vel iste contractus onerosus est validus, vel nullus jure divino. Si primum dicatur, vendens potest retinere pretium. Si verò secundum dicatur, neque etiam emens potest sibi retinere rem spiritualem.

(1) Qui simoniacè pretium accepit non tenetur jure naturali ad restituendum in his casibus : 1" quando conferens pretium istud habuit intentionem donandi quovis modo posset, etiam gratis; tunc enim nuila committitur injustitia, cùm donator omne dominium abjecerit in sua bona in favorem alteriiis; 2° quando poterat aliunde consequi pretium, titulo legitimo, ut, v. g., titulo stipendii ab Ecclesià determinati, inodo tamen mutaverit suam intentionem simoniacam : mutatâ illâ intentione pravâ, jam pretium possidetur, non ut pretium rei sacræ, et qui iliud solvit non potest esse rationabiliter invitus liuic detentioni, ut per se patet; 5" quando in commutatione fuit aliquid témporale rei sacrae annexum et aequivalens pretio soluto, modò tamen illa commutatio non irritetur ab Ecclesià. Inter ea quæ esse possunt ol)jectum contractùs simoniaci, alia pendent al) ordinatione Ecclesi;e, adeò ut me validè quidem transferri possint contra i!lius voluntatem : hujusmodi sunt beueficia ecclesiastiea; alia autem non ita pendent à voluntate Ecclesiæ, sed habent independenter ab cà valorem pretio æstimabilem, ut sunt res temporales antecedenter annexæ rei sacræ : exempli causâ, oleum sacrum, chrisma, cruces, imagines, coronæ benedictae, etc. ln priori casu, supponendo quòd jus canonicum non solùm prolibeat, sed insuper irritet contractum, suipulatio pretii lædit simul religionem in quantum simoniaca, et justitiam in quantum lii virtutc conventionis nullæ : non potest proinde retineri ullo titulo; in posteriori casu conventio inficitur labe simoniæ, saltem jure ecclesiastico, quando fuit prohibita ad reverentiam re: sacræ conciliandam sensu supra exposito, sed valet sub respectu justitiæ, quia dominium hujus rei temporalis erat penès contrahentem independenter ab Ecclesiâ et illud liberè transmisit in commutationem rei alterius acceptæ similiter temporalis et valoris æquivalentis.

Dixi, jure naturali : Ecclesia enim posset in his et aliis casibus, obligare eum qui pretium simoniacè accepit, ad illud expendendum in pios usus, ut sic reparetur scandalum, et reus pœnam sui peccati luat; il!a Ecclcsi;e ordinatio ol)ligaret non titulo justiti;e, sed titulo vel religionis, vel obcdienti;e. Nullam legem canonicam eâ de re novimus præter casum simo. niæ in ordine, beneficio et ingressu religionis de qiio in Aiayoli textu agitur: quoad alios casus ad determinandum utrùm et cui fieri debeat restitutio, recurratur ad tractatum de contractibus ubi de solutione indebiti et de conventionibits sub conditione turpi.

[{espond. D. Thomas hic, art. 6, in corp., quòd quicumque muneris interventu spiritualia quæcumque

consequitur ea retinere non potest, quia conferens ea dat

contra domini voluntatem, sicque simoniaci tam vendentes quàm ementes tenentur ad restitutionem. Et ad prinum ait dicendum quòd ad hoc ut aliquis privetur eo quod accepit, non solum est pœna peccati, sed etiam quandoque est effectus acquisitionis injustæ : puta cium aliquis emit rem aliquam ab eo qui vendere non potest. Et 2-2, q. 52, art. 7, in corp., ait: Alio modo est aliquid illicitè acquisitum, quia quidem ille qui acquisivit retinere non potest, nec tamen debetur ei à quo acquisivit; quia scilicet contra justitiam accepit, et alter contra justitiam dedit, sicut contingit in simoniâ, in quâ dans et accipiens contra justitiam divinæ legis agit. Unde non debet fieri restitutio ei qui dedit, sed debet in eleemosy1:as erogari. Et eadem ratio est in similibus, in quibus scilicet datio et acccptio sunt contra legem. Hactenùs I). Thomas. Itaque lex divina Christi Domini ore promulgata irritat tam emptionem quàm venditionem rerum spiritualium, cùm præceperit dari gratis, sicut gratis ab eo accipiuntur, per hoc ostendens esse contra earum naturam et rationem, quòd venales habeantur : sicque non solùm vendens tenetur restituere pretitum, sed etiam emens debet restituere rem spiritualem, quia uterque facit contra veri Domini voluntatem et ordinationem, et injuriam Ecclesiæ irrogat, lædens eam in dispositione injustâ sui beneficii. Item quia gratia, si non gratis datur vel recipitur, gratia non est, ut probè annotavit Leo Papa I, cap. Gratia. Sic etiain Simon spirituale donum Dei emere volens, contra Spiritùs sancti gratiam, atque adeò contra jus divinum peccavit. Nec minorem injuriam infert Deo qui emit quàm qui vendit. Nam vult Deus gratiam suam sibi soli deberi ; qui autem emit, profitetur se non à Deo ipso tanquàm donum, sed à venditore tanquàm niercein accipere : unde utrumque et emere et vendere est conlra justitiam Dei, seu contra Deum. Deus non dedit facultatem ministris suis vendendi spiritualia, nec aliis habilitatein ea recipiendi per emptionem : ita quòd iste modus alienandi ita graviter ei displiceat, ut circa res sacras appositus, annullet 0mnes contractus onerosos solùmque gratuitas donationes etreceptiones voluerit esse validas. Et si quando administrationes simoniacæ sint validæ, id non hahent in vi et ex meritis contractùs onerosi; sed aliunde, ait D. Thomas hic ad 1, dicens quòd ille qui simoniacè recipit sacrum ordinem, recipit quidem charaClerem ordinis propter efficaciam sacramenti; non ta"em recipit gratiam neque ordinis executionem, eò quòd quasi furtivè suscepit characterem contra princiTalis Domini voluntatem. Id ergo provenit ab institu"me Christi vel Ecclesiæ, cui in hàc parte siiam con“Sit potestatem ob bonum commune, et ne familia “istiana remedio esset orbata. Admittendum est §""mum pontificem præmissà resignatione spiritualium et restitutione temporalium, posse hos simonia$us “solvere et cum eis dispensare, in vi alterius coll^tionis gratuita ac legitimæ. Nequc enim exemplum

allatum de frumento pauperibus vendito est omnino simile ; ideò enim possunt illud retinere etiam venditum pretio, quia est venale et commutabile; secùs verò res spirituales. ltem quia dominus frumenti ratum habet et approbat quòd illud servent : secùs verò dominus rerum spiritualium; positivè enim resistit huic emptioni, et non vult quòd emens earum acquirat dominium, sicut nec quòd pretii dominium in venden • tem transferatur. Et juxta hunc loquendi modum concedendum est totum argumentum ab adversariis propositum. Juxta verò alium modum supra insinuatum, meganda est consequentia et paritas de emente et vendente. Wendens enim rem spiritualem facit alteri injuriam, quatenùs exigit ab eo pretium pro collatione rei quam, domino jubente, debebat illi conferre gratis, sicque emens non facit injustitiam, sed illam patitur. Nullus enim emens præsumitur in nostro casu omninò spontè ac simpliciter voluntariè velle tribuere pretium, sed solùm dat quatenùs alius rem spiritualem non vult conferre gratis, prout tenetur : sicque est tantùm in eo voluntarium mixtum, extortum per injuriam. Ideò enim vult dare, quia exigitur; in illà autem exactione est injuria. Sicut cùm quis exigit aliquid pro eo quod gratis facere tenebatur, ac proinde non ita transfert dominium, quin possit repetere : imò alter spontè tenebitur restituere, propter injuriam quâ extorsit : ideòque negari potest transferri dominium pretii in vendentem ; quia emens non intendit donare, sed solùm solvere quatenùs debet, seu quatenüs alter justè exigere potest: non enim intendit cedere juri stio quod habet, vel alteri dare plus juris quàm habet. ldque confirmari potest quodammodò exemplo ilkus qui petit mutuum ab usurario, et offert auctarium supra sortem, videns quòd mutuum non possit obtinere gratis : iste enim non intendit transferre dominium pretii usurarii in alium, eique plus juris tribuere quàm ci debeatur : ideòque non habet titulum cur solvantur usuræ, et ab eo retineantur, sed in conscientiâ sunt restituendæ. lta in nostro casu deest jus et titulus ad pretium rei spiritualis exigendum et retinendum : et sicut quis ordinariè non obligatur ad mutuandum, sed supposito quòd velit mutuo dare, tenetur illud facere gratis, ita non tenetur quis à se abdicare rem spiritualem, et alteri conferre, sed supposito quòd conferat, debet ex justitià illam gratis donare. Non enim ista collatio debet esse minùs gratuita quàm mutuatio, neque res spiritualis minùs invendibilis quàm usus pecuniæ seorsim sumptus. Item sicut usurarius tenetur restituere illud pretium usûs pecuniæ; non verò mutuatarius summam mutuatam quam consumere potest, cùm sit verè factus illius dominus, sed solùm æquivalentem tempore præfixo reddere debet, etsi fortè peccaverit inducendo alium ad mutuandum sub' usuris, et conventione de hoc factâ absque justâ necessitate : ita vendens rem spiritualem debet pretium restituere jure naturali et divino, non verò emens eodem jure se ab

« VorigeDoorgaan »