Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

ipsà et de facto tales simoniacos non incurrere, nisi in beneficiis, in ordinibus, et in ingressu ac professione religionis, auctores conveniunt; idque colligunt' ex extravag. 2, de simonià, ex constitutione Martini V, Pauli II, contra simoniacos, ex Urbano papà V, in extravag. 1. de simonià, et ex cap. Ex insinuatione, et cap. Quoniam de simoniâ. Hujus ratio esse potest, quia ex simoniâ in his contractâ Ecclesia graviora mala proficisci, et majora disciplinæ canonicæ eversionis pericula, scandalaque imminere prospexit. Debent tamen judices, dùm vià accusationis aut inquisitionis procedunt ex officio, debitas pœnas pro qualitate criminum simoniacis infligere, de quo tamen certa regula præscribi nequit : solùmque de tribus principalioribus pœnis acturi sumus in sequentibus.

§ 1. De censuris latis contra simoniam commillentes în ordinibus, in ingressu, vel professione religionis, et beneficiis.

Ex simoniâ reali completâ in ordinum susceptione contractà, excommunicationem papæ reservatam incurrunt, tam ordinans quàm ordinatus, etiamsi eam simoniam occultè incurrerint ex extravaganti 2. Cùm detestabile de simoniâ, et ex cap. Placuit 1, q. 1. Igitur qui simoniacè aliquem ordinat, aut ad hoc modo conferendum ordinem mediator, seu præsentator existit, quâcumque dignitate etiam cardinalitiâ existat, eo ipso excommunicationem papæ reservatam incurrit ex dictâ extravag. Item est privatus et suspensus à collatione quorumcumque ordinum, etiam primæ tonsuræ, per Bullam Sixti papæ V, contra malè promotos, quæ incipit : Sanctum et salutare; nec quantùm ad hoc revocata fuit per Bullam Clementis VIII. Item est suspensus ab executione omnium aliorum munerum pontificalium, eique interdictus est ingressus Ecclesiæ ex eâdem Bullà. Tandem si contra suspensionem vel interdictum fecerit, est suspensus ab administratione suæ Ecclesiæ, et à perceptione fructuum suorum beneficiorum ex eâdem Bullà.

Similiter simoniacè ad ordines promotus, primò est excommunicatus extravag. Cùm detestabile. Secundò est suspensus ab executione susceptorum ordinum, et ab aliis suscipiendis, ut habetur expressè in Bullå Sixti V; si verò ab alio, ipso nesciente data fuerit pecunia pro susceptione ordinum, multi negant, istum incurrere suspensionem, apud Bonacinam q. 7, § 6, prop. 1; et Lessium, lib. 2, cap. 35, dub. 24. Alii contrarium docent apud Felinum in cap. Per tuas, num. 3, et est expressa D. Thomæ, sent. 2-2, q. 100, art. ultim. ad 3. Item si præsumpserit ministrare in his censuris, efficitur irregularis. Tandem per Bullam Sixti V, ipso facto privatur omnibus dignitatibus, officiis, beneficiis, et redditur inhabilis ad omnia. Id tamen negat Bonacina. Si spectemus solum jus antiquum, episcopus absolvere potest à censuris, aut cum simoniaco crdinato dispensare, præsertim si delictum sit occultum et non deductum ad forum contentiosum, ex Trident. sess. 24, cap. 6, quod Lessius verum esse dicit, etiamsi cum eo epi

scopo simonia commissa fuisset. Ubi tamen Bulla Sixti V est recepta, non potest episcopus ab his censuris absolvere, saltem si delictum sit publicum. Vide D. Thomam 2-2, q. 100, art. ultimo, ad 1.

Item excommunicantur ipso facto tam qui bene î cium simoniacè acquirit, quàm ille qui confert vel procurat alteri per simoniam realem completam vel confidentialem, eligendo, præsentando, postulando, instituendo, confirmando, commendando; et excommunicatio reservatur pontifici, etiamsi delictum non fuerit publicum. Ex extravag. Cùm detestabile.

Nomine autem beneficii hîc comprehenduntur abbatiæ, prioratus, et prælaturæ regularium, quæ non consistant in nudâ commissione, ad nutum revocabili, sed per electionem aliamve providendi rationem alicui tanquàm munus ordinarium conferuntur : tum quia dicta extravagans ea officia comprehendit : tum quia de illis est eadem ratio ac de beneficiis, et non impropriè inter beneficia computantur. Ita Cajet., in Summâ, verb. Excommun. cap. 7; Navarrus, cap. 23, num. 111; et cap. 27, num. 106, et alii. Qui omnes addunt, quòd licet pensiones clericales sint materia simoniæ in eo qui pretio illas in alterum transfert, aut ex pacto per anticipatam solutionem privatâ auctoritate extinguit in his tamen non incurritur excommunicatio, quia nomine beneficiorum, non solent comprehendi pensiones temporales super beneficiis impositæ, sicut neque vicariæ temporales ad nutum amovibiles, capellania collativa, etc., non enim pœnæ sunt extendendæ ultra casus in jure expressos. Tandem simonia realis completa circa ingressum religionis, seu cum pacto dandi aliquid pretio æstimabile pro ipso statu religioso, inducit excommunicationem papæ reservatam, singularibus personis tam dantibus quàm recipientibus. Item suspensionem conventui si consenserit, seu capitulum suspenditur ab officio capitulari ad jurisdictionem vel administrationem ecclesiasticam pertinente. Ex extravag. Urbani papæ IV, relatà.

An verò dantes vel recipientes aliquid non pro pretio status religiosi, sed solùm pro sustentatione novitii, incidant in istam excommunicationem, certum est quòd si conventus fuerit pauper, non incurritur simonia, proindequè nec censura; si verò fuerit opulentis. simus, divus Thomas et alii volunt tunc incurri. Alii verò negant, juxta superiùs dicta.

Quidam volunt dantes aut recipientes pecuniam pro ingressu religionis, committere quidem simoniæ culpam, quia susceptio habitùs ordinatur ad professionem: nihilominùs probabile esse non incurrere censuras, donec professio admittatur; quia censura non incurritur risi adsit effectus completus sub censurå prohibitus; quamdiù autem non emittitur professio, non est completa reccptio et admissio in religionem. Unde licet ingressus fuerit simoniacus, si tamer. postea factum retractetur, vel non accipiatur pecunia, aut reddatur, et professio gratis admittatur, nulla incurritur excommunicatio: sicut è contra si receptio ad habitum gratis facta fuit, et postea tempore profes

Sionis aliquid exigitur, censura contrabitur, quia tunc intervenit actus sub censurâ prohibitus. Alii tamen communiter contrarium docent, nempe has pœnas incurri tam pro ingressu simoniaco, quàm pro professione, cap. Ex insinuatione, et cap. Quoniam, de Simoniâ. Ubi Innocentius III decernit moniales tam recipientes quàm receptas, sine spe restitutionis de suo monasterio expellendas, et in locum arctiorem ad agendam pœnitentiam detrudendas. Urbanus V, pœmas pœnis addendo, declaravit pro receptione simon'acâ incurri easdem censuras ac pœnas contra simoniacos in ordine aut beneficio latas à Mart. IV et Paul. II. Vide Arauxo p. 2, disp. 14, art. 6, num. 13.

§ 2. De secundà pœnâ simoniacı, nempe quod teneatur rem spiritualem, v. g., beneficium dimittere. Contractum simoniacum ipso jure naturali esse nullum et irritum, aliqui negant; quia emens rem spiritualem non facit injustitiam, sed illam patitur cùm deberet eam recipere gratis, sieque dando pro illà pretium, solummodò peccat contra religionem. Nec etiam vendens, quia collatio et alienatio ejus quoad substantiam non est contra domini voluntatem, cùm dominus absolutè non prohibuerit eam dispensare, solùmque sit invitus quoad modum dispensandi. Vellet enim dari gratis: sicque ille qui eam pretio accipit, validè possidet, nec jure nature restituere tenetur. Ita Sotus, lib. 9 de Just. q. 8, art. 2, ad 2 Sylvester, verb. Simonia, q. 20, num. 1, Navar., cap. 25, num. 9, Victoria, Lopez, Arag., Villalob., idque Arauxo, p. 2, disp. 14, art. 6, num. 17, pluribus rationibus confirmat. Affirmant verò alii, quia ad actionem turpem, quæ absque peccato fieri nequit, non potest esse obligatio, nec de eà præstandâ fieri contractus validus. Ista autem commutatio est intrinsecè mala. Nec refert collata simoniacè sacramenta validè ministrari: id enim non contingit ex vi contractûs simoniaci, sed ex vi institutionis Christi. Idem dicendum de jurisdictione vel administratione et collatione simoniacis rerum spiritualium, nempe earum dominium vel non transferri in accipientem; vel transferatur, id non provenire ex vi contractùs, sed ex institutione Christi et Ecclesiæ. Sic ordines simoniacè accepti, manent validi quoad characterem. Verùm privantur exercitio, cap. Per tuas. Et cap. Si quis de simoniâ, et ex D. Thoma 2-2, q. 100, art. 6, ad 1. Item consecratio et benedictio Ecclesia simoniacè facta est valida. Item si quis vendat calicem consecratum majori pretio propter consecrationem, non propterea eam amittit, nec emptio est invalida. Tandem in professione religioså simoniacè factà, constat eam esse validam ex cap. Veniens de sim. et ex D. Thom. 2-2, q. 100, art. 6, ad 5. Hæc igitur et similia non sunt valida ex vi contractus simoniaci, qui nullus est, sed solùm ex Ecclesiæ constitutione; quæ ita disposuit ob bonas rationes, vel ratione voti. Quamvis etiam dici posset, quòd in ordine et professione religioså intervenit etiam aliqua pœna et privatio ecclesiastica, quatenùs

scilicet, non quidem secundùm totum, sed secundùmı partem dimitti debent. Nam simoniacè promotus privatur exercitio ordinum; et simoniacè professus expellitur ex monasterio, et in aliud arctius recluderdus ad agendam poenitentiam deportatur. Diffi cultas ergo solùm movetur de beneficiis simoniacè acceptis.

Et quidem non teneri jure divino et naturali illud dimittere, qui sic accepit, tenet communior sententia. Si enim naturaliter et ex jure divino talis obligatio oriretur, reperiretur etiam in simoniacè ordinato, et professo, et in aliis simoniis jure naturali et divino non minùs prohibitis, quàm in simoniâ beneficiali ; cùm utrobique sit par ratio si jus divinum et naturale spectemus. Deinde hic nihil deficit ad substantiam acquisitionis et ad dominium transferendum : nam est potestas in conferente, capacitas in accipiente, et vera voluntas ac intentio in utroque. Inprimis enim conferens potest absolutè beneficium donare; deinde accipiens per simoniam non fit incapax acquirendi, cùm iste posset donare gratis, et ille sic recipere. Quòd autem cum pretio vel sine pretio fiat, id reddet quidem actum licitum vel illicitum, non tamen invalidum, ut constat exemplis jam adductis : nam simonia non habet majorem vim naturalem auferendi potestatem à conferente, et capacitatem à recipiente beneficium, quàm alia peccata, neque majorem rẻpugnantiam; sed ambitio, superbia, avaritia aliaqu peccata aliquando concomitantia, istam collationem et receptionem, de se non tollunt: ergo neque simonia, etc.

Si dicas D. Thomam 2-2, q. 100, art. 6, in corp. ratione naturali demonstråsse eam obligationem dimittendi ac restituendi rem spiritualem simoniacè acceptam, eò quòd hæc venditio sit contra voluntatem veri ipsius domini; respondent 1° quòd licet alienatio simoniaca sit contra domini voluntatem eò quòd absquæ debitâ reverentiâ ejus res tractetur et vilipendatur, postquàm tamen est facta, nulla fit ei injuria in retentione, modò debitè administretur; sicut obligatio ad actum turpem committendum non tenet, postquam tamen est adimpletus et executioni mandatus, valida est traditio pretii pro eo, ut constat de copulâ cum meretrice habità quæ pecuniam proinde non tenetur restituere, quamvis illicitè copulam promiserit et permiserit. Resp. 2° quòd quando dominus prohibuit absolutè rem suam alienari, et est invitus quoad substantiam, non est valida alienatio, nec potest ab accipiente res illa retineri: secùs si fuerit invitus tantùm quoad modum alienandi pro pretio, ut hic contingit. Resp. 3° rationem D. Thomæ esse optimam congruentiam ad justificandas et confirmandas leges pontificias, quas D. Thomas in toto illo articulo supponit, irritantes istas beneficiorum alienationes et translationes simoniacas. Et sanè si ob simoniam quis foret inhabilis jure divino et naturali ad accipien-. dum et retinendum beneficium, non esset in potestate pontificis cum eo dispensare, eamque collationem va lidam efficere, cùm non sit supra jus naturale et di

vinum, quod tamen est contra praxim. Imò si quis simoniacè in papam foret clectus, nunquàm posset rehabilitari. Tandem sola violatio justitiæ commutativæ de jure naturali obligat ad restitutionem : simoniaca autem actio de se est contra religionem, non verò contra justitiam, nisi quis vendat ea quæ ex justitia ministrare tenebatur. Verùm tunc aliunde quàm ex simonia hæc obligatio provenit.

Quidquid sit de hoc, examinabitur enim exactiùs parag. sequenti, difficultas est de jure positivo ecclesiastico tantùm, an scilicet annullaverit ipso facto translationem simoniacam beneficiorum, obligarit simoniacum ad restituendos fructus, reddideritque inhabilem ad alia beneficia.

Dico igitur, eum qui beneficium ccclesiasticum simoniacè accepit, teneri jure positivo humano illud quamprimùm dimittere cum amissione pretii pro eo dati, in conscientiâ ante sententiam judicis. Ita communiter auctores, licet aliqui velint hanc pœnam non incurri nisi post judicis sententiam.

Prob. 1° ex extravag. secundâ Pauli II, Cùm detestabile. Ubi pontifex decernit electiones, præsentationes, collationes et alias provisiones beneficiorum per realem simoniam factas, esse irritas, ut nullum jus tribuere, ut provisi fructus faciant suos, sed sub periculo animæ suæ ad eorum restitutionem teneri, sive delictum fuerit occultum, sive manifestum. Hoc ipso enim quòd collatio est nulla, sive occultè sive manifestè fiat recipiens beneficium nullum jus ad illud acquirit, nec proinde ad ejus fructus; sicque in conscientiâ ante judicis sententiam renuntiare teneretur, et quod accepit utpote alienum restituere. Idque D. Thomas, 2-2, q.100, art. 6, in Sed contra probat ex can. Si quis episcopus 1, q. 1. Et latiùs explicat ibidem, ad 3. Idem habetur cap. Inquisitionis de accusationibus. Item cap. Matthæus, et cap. Sicut tuis de simonià, ct passim in jure.

Idem dicendum de co qui simoniam quidem non fecit, sed tamen eo sciente et non contradicente, ab alio pro ipso facta est, ex cap. Nobis fuit de simonià, junctâ glosså. Et ex cap. Sicut tuis eodem titul. Vide Covar. regulå Peccatum, parte 2, § 8, num. 7. Immò D. Thomas loco citato docet etiam eum qui hoc ignorans accepit beneficium per simoniam ab alio factam, teneri ad illud resignandum, eò quòd collatio sit nulla, exceptis his casibus. Primò si ejus inimicus in odium fraudulenter dedisset pecuniam pro beneficio, ut reipsà illo privaretur. Secundò si admonuerit expressè ne ad hunc finem, ulla fieret pecuniaria conventio ex cap. Nobis fuit, et cap. Sicut tuis liberis, titul. de Simonia. Verùmtamen qui citra duos istos casus ignorans pro se alterius factam simoniam, bonâ fide provisus fuerit, sed ante exactum triennium hujus simoniæ notitiam habet, poterit à proprio episcopo dispensari, quamvis pretium simoniacum fuerit ab altero sine provisi culpâ persolutum, et sic à suo ordinario rehabilitatus, poterit de novo provideri de eodem beneficio citra recursum ad papam juxta Guillelmum Durandum, Joannem Andræam, Zerolam ct alios quos citat Cabezutius, lib. 5, cap. 3, num. 3. Qui

TЯ. XIV.

addit quòd iste si in illà ignorantiâ et bonâ fide integro triennio perstiterit, juvabitur privilegio triennalis pacificæ possessionis, et refert Gomezium, Rebuffum, Bonacinam, q. 7, § 2, num. 20. Aliqui hoc negant, quia in hâc regulà excipitur simoniaca possessio absque simoniaco ingressu. Verùm auctores supra allati dicunt hæc verba intelligenda esse de co qui scienter per se vel per alium adeptus est beneficium ex suà culpâ atque simonià, non verò de illo qui bonâ fide et absque suâ culpâ illud habuit. Iste enim etiam post pacificam triennalem possessionem beneficii tenetur illud dimittere, et contra illum potest lis moveri. Ita Suarez, lib. 4 de Relig., cap. 57, num. 9, dub. 25, num. 140; Villalob. Comes, Ugolinus, Palaus et alii.

Si verò iste bonâ fide possidens beneficium, et ignorans id esse factum per simoniam alterius, intra illud triennium hoc sciens pacto consenserit, ratumque habuerit, pecuniam promissam solvendo, aut reddendo illi qui pro se dedit simoniacè, imò etiamsi antea contradixisset, tamen post adeptum beneficium consenserit et pecuniam solverit, tunc juxta D. Thomam, loco citato, tenebitur ad resignandum beneficium ct ad reddendum fructus perceptos, etiam ante judicis sententiam, cùm ipso facto incurrat hanc pœnam à jure his simoniacis inflictam; ut colligitur ex cap. Sicut tuis, et ex cap. Nobis, de Simoniâ. Quia licet requiratur condemnatio judicis ut aliquis privetur bonis temporalibus jam acquisitis, quorum habet verum dominium, non tamen ut spolietur bonis communibus Ecclesiæ, quæ appropriantur unicuique juxta ejusdem Ecclesiæ leges; ipsis autem juribus beneficiarius simoniacus de facto privatur beneficio et fructibus, aliisque pœnis mulctatur, ut refert D. Thomas loco citato.

Igitur qui simoniacè beneficium habet, simoniæ consentiens, protinùs nulla exspectatà judicis sententià tenetur illud resignare in manibus prælati; quia antiquus possessor liberè à se titulum beneficii abdicavit, et aliunde legibus pontificiis inhabilis effectus est ad idem beneficium. Ergo non debet ipsi reddi, sed in manibus prælati reponi. Quidam excipiunt papatum ex cap. Licet de evitandâ, titul. de Electione; quoniam in aliis electionibus patet recursus ad superiorem, ut eas existente legitimâ et rationabili causâ ratas et validas reddat; qui tamen recursus in pontificis electione non patet. Lessius tamen lib. 2, cap. 35, dub. 25, num. 145, dicit contrariam sententiam, nempè quòd talis non sit verus pontifex et teneatur pontificatum dimittere, videri quibusdam veriorem. Nam cap. Si quis pecunià, distinct. 79, Nicolaus papa II decernit istum non esse canonicè electum. Idemque probari potest ex concilio Lateran. sub Julio II, sess. 5. Advertit tamen Lessius, quòd iste etiamsi fortè à parte rei non esset verè pontifex, ob hos vel similes canones, tamen hoc ipso quòd recipitur à duabus partibus cardinalium, esset habendus ab Ecclesià pre pontifice, ut patet ex dicto cap. Licet. Sicque r done tituli colorati, concurrente communi errors, 12

suis definitionibus habebit infallibilem auctoritatem, Deo illi propter commune bonum assistente. Unde Ecclesia non erit incerta de suo capite; quia scict quis ex parte rei verè sit caput, vel quis pro tali sit habendus. Verùm id examinare non est hujus loci; vide à nobis dicta in tract. de Fide.

aut

Tenetur insuper ad restituendum fructus non solum perceptos, sed etiam eos qui percipi potuerunt à possessore diligenti. Quod tamen intelligendum est de fructibus qui supersunt, deductis expensis factis causâ fructuum, exceptis fructibus illis qui aliàs expensi sunt in utilitatem Ecclesiæ, ut ait D. Thomas loco citato. Uno verbo tenetur restituere omnes fructus qui proveniunt à beneficio, non verò illos qui correspondent ejus industriæ, labori, etc. In quo iste differt ab eo qui consecutus est beneficium ignorans simoniam ab alio pro se factam, aut contradicens, non consentiens, nec approbans illam, sive ante, sive post adeptionem beneficii : hic enim tenetur quidem resignare beneficium cum fructibus extantibus et in quibus factus est ditior: non autem tenetur restituere fructus consumptos, quia bonâ fide possidet. Ita D. Thomas loco citato. Porrò hujusmodi restitutio fructuum perceptorum ex beneficio simoniacè obtento, fieri potest vel Camera apostolicæ, ubi jus spoliorum viget. Stando tamen in jure communi videntur illi fructus restituendi Ecclesiæ beneficiali, cui illata fuit injuria in ejus beneficio simoniacè collato, ut docet D. Thomas loco citato ad 4, vel pauperibus, vel alteri Ecclesiæ indigenti, de auctoritate superioris. Quidam tamen volunt auctoritatem superioris ad hoc minimè requiri, quia illorum nullus apparet legitimus dominus. Probabile quibusdam videtur hos fructus successori in beneficio relinqui posse ac restitui, Clement. de Elec. et cap. Cùm vos, de Officio ordinarii. Alii tandem dicunt istum simoniacum posse tanquàm de bonis incertis cum Papâ compositionem facere. Mediatores quoque et cooperatores simoniæ in defectum beneficiarii simoniaci, tenentur ad eamdem fructuum restitutionem, cùm ipsi suâ culpâ causam damni dederint, eâdemque excommunicatione Papa reservatâ ligantur ipso facto ex extravag. Cùm detestabile. Ex quibus omnibus patet has leges pontificias de resignatione beneficii et restitutione fructuum non esse pœnales solùm, sed irritantes actiones, et inhabiles constituentes personas ad hæc retinenda, et horum rationem affert D. Thomas, art. 6, tum in corp., tum ad 3.

Disputant auctores an ista simonia, non solùm ipso facto privet personam beneficio per eam acquisito, sed etiam aliis antea jam ritè et legitimè obtentis? Respondent communiter negativè, sed solùm per sententiam judicis posse illis eorumque fructibus in poram et odium delicti privari. Nec vacare per supervenientem simoniam ipso facto, in ullo jure exprimitur. Excipitur tamen simonia confidentialis, in quâ propter motum B. Pii V, simoniacus omnibus beneficiis antea obtentis ipso facto privatur. Item excipitur simonia commissa in electione summi pontificis ut statuit con

cil. Lateran. sub Julio II, sess. 2. Taudem in simonía per quam examinatores futurorum parochorum aliquid ab cis recipiunt, sive ante, sive post examen, ut statuit Trident., sess. 24, cap. 18 de Reformat. Et docent Navar. concil. 32 de Simon., et Lessius, lib. 2, cap. 35, dub. 26, qui tamen addit in his omnibus videri usu receptum, ut non teneatur qui sua beneficia dimittere ante sententiam judicis. In istis tribus casibus inducitur privatio omnium quæ quis possidet beneficiorum, et etiam inhabilitas ad futura recipienda ipso facto ante judicis sententiam.

An autem eadem inhabilitas ad futura beneficia obtinenda incurratur extra istos tres casus in aliis simoniis beneficialibus, negant uterque Navarrus et alii, quia in jure nihil de hâc inhabilitate exprimitur. Affirmant verò Bonacina, Filiucius, Ugolinus, Lopez, Gregorius Tolosanus, et alii, idque probant ex extravag. Cùm detestabile; et ex caus. 1, q. 1, ubi plures canones declarant simoniam inducere in subjecto ipso facto incapacitatem ad beneficia. Sublato tamen per absolutionem illo incapacitatis obice, tunc debitè absolutus recuperat ad beneficia obtinenda habilitatem. Hæc autem dispensatio et absolutio pertinet ad solum pontificem, etiamsi delictum fuerit occultum. Plures docent, quòd exceptis beneficiis, aliæ res spirituales simoniacè acceptæ non sunt obnoxia restitutioni etiam jure ecclesiastico ante judicis condemnationem, quia non potest afferri textus in quo hæc pœna de facto imponatur exceptis beneficiis et eorum fructibus, ut jam ostendimus.

Quòd si dicas contractus et pactiones simoniacas esse irritas, nulliusque valoris, ut habetur cap. Fin., de Pactis; et cap. Matthæus; et cap. Consulere, de Simoniâ; et cap. Præterea, de Transactionibus. Ergo qui rem spiritualem simoniacè accipit, non acquirit ejus dominium, nec proinde illam retinere potest. Resp. Lessius dub. 30, inde tantùm sequi rem spiritualem, quæ restitui potest, esse restituendam, si repetatur, et pretium pro eå datum restituatur : non autem altero non repetente, aut nollente pretium reddere. Quamvis enim pactum sit irritum, non tamen obligat ad mutuam restitutionem cum damno partis, nisi superior in pœnam ad hoc cogat. Vel, ut alii volunt, in his juribus irritatur solùm contractus et pactio de futuro, quia nullus obligari potest ad turpem actum et peccatum: non verò post ejus executionem, jam factam, et rerum traditionem, quæ potest habere suum effectum usquequò à superiore rescindatur,' etiamsi illicitè fiat, ut de meretrice jam diximus.

§ 3. De tertiâ pœnâ, nempe restitutione pretii simoni. èc accepli.

Attento solo jure positivo ecclesiastico, nulla ex:tat lex expressè obligans ad restituendum pretium sc moniacè acceptum, nisi in odium delicti, în his tribus casibus, scilicet pro ordine, beneficio, et ingressu religionis. Primò igitur pretium acceptum, pro collatione ordinum vel aliorum sacramentorum aut sacra mentalium est restituendum ; item stipendium si nota

:

biliter excedat id quod pro sustentatione exigi poterat, saltem quoad illum excessum. Verùm, ut notat Lessius, hoc jure divino potiùs quàm ecclesiastico est restituendum. Imò jus ecclesiasticum nihil invenitur ea de re disposuisse. Quare attendendo ad illud jus præcisè, videtur quòd in hâc simoniâ, sicut et in aliis ab Ecclesià introductis, superior quidem in odium delicti possit præcipere restitutionem pretii simoniaci, et tunc in conscientiâ qui accepit restituere tenebitur, non tamen ante condemnationem, cùm nullum extet jus hanc inducens obligationem. Secundò ubi pretium acceptum fuit pro ingressu religionis est restituenduni, ex cap. Veniens 19, de simonià. Putant nihilominùs Bonacina, Lessius et alii, ex vi præcisè juris ecclesiastici hanc obligationem restituendi non incurri, nisi post condemnationem judicis. Tertiò ubi pretium acceptum fuit pro collatione beneficii, aliove actu ad hunc finem ordinato, ut sunt electio, præsentatio, confirmatio, etc., facienda est restitutio, idque statuitur cap. De hoc, tit. de Simoniâ, in quo dicitur esse restituendum Ecclesiæ cui facta est injuria, quia acceptum illud sine gravi salutis suæ periculo retinere non possunt. Proindeque statim in conscientiâ, etiam ante judicis condemnationem est restituendum, cùm constet id quod non est restituendum ante judicis sententiam, posse interea absque salutis periculo retineri. Unde sicut jus, recipientem tale pretium, reddit incapacem retinendi, sic à dante removet facultatem repetendi illud, et utrumque in pœnam delicti illo privat, applicando Ecclesiæ quæ fuit læsa in suo beneficio irreverenter tractato, nisi fortè obtineatur compositio à sacrâ pœnitentiariâ dùm crimen est occultum, aut ab Apostolicà Datarià si crimen sit publicum, aut nisi consuetudine sit receptum, ut detur pauperibus. Ratio hujus est, quia emens beneficium non dat pretium sub conditione transferendi dominium pretii in eum qui vendit, sed in eum ad quem de jure pertinet ex Ecclesiæ statuto; Ecclesia siquidem acceptat in hâc parte venditionem illam et emptionem; seu ut meliùs dicam, non irritat vim contractûs, qui ex naturâ suâ transfert dominium pretii in vendentem rem spiritualem, sed cùm res spiritualis sit Dei et Ecclesiæ, vult quòd pretium in Christi aut Ecclesix cedat utilitatem, eique restituatur; sicque ex vi talis contractus additâ lege ecclesiasticâ pretium transfertur in dominium Ecclesiæ læsæ. Per accidens tamen hæc restitutio fieri potest pauperibus, de consensu superioris, in casu quo capitulum vel collegium vendiderit beneficium, ut docent D. Thomas, 2-2, q. 100, art. 6, ad 4; et qu. 62, art. 5, ad 2. Cajetanus qu. 32, art. 7, ad 2. Item Victoria, Covarruvias, Aragon.. Turrecrem., D. Anton., Sylvester, Arauxo, Torres et alii.

Difficultas est an jure divino, qui pretium simoniacè accepit restituere teneatur, et inprimis certum est, quòd qui pretium accepit, sed rem spiritualem non tradidit, jure naturali tenetur illud restituere, non quidem Ecclesiæ vel pauperibus, sed eidem à quo accepit, rescindendo contractum. Hic enim videtur habere jus naturale repetendi, quia non dedit nisi sub

conditione, quæ non est adimpleta, et ob causam que minimè secuta est, sicque potest suum pretium repetere, et alter eidem restituere tenetur, quo tamen postea posset à judice in pœnam delicti privari. Ita Navarrus, Cajetanus in Summå, verb. Simonia, et alii. Certum est insuper esse obligationem naturalem restituendi pretium in simoniâ, quando cum irreligiositate conjuncta est injustitia, ut si quis accepit pretium pro re spirituali, quam ex justitiâ gratis conferre aut ministrare tenebatur. Hinc parochus cui assignata est congrua sustentatio, tenetur ad restitutionem, si pro sacramentorum administratione mercedem contra Ecclesiæ consuetudinem exigat. Idem dicendum de co qui exigit pro stipendio sustentationis, labore et ministratione spiritualium aliquid excedens contra statutum, taxam et consuetudinem approbatam: tenetur enim jure naturali et divino ad restituendum hujusmodi

excessum.

Difficultas est an in omni verâ et propriâ simoniâ, talis ratio injustitiæ reperiatur cum irreligiositate connexa, sicque quando res spiritualis fuit tradita, et pretium solutum, universaliter qui illud accepit, in conscientiâ jure divino restituere teneatur statim tanquàm rem non suam, sed alienam. Videtur quòd qui rem spiritualem simoniacè emit et dat pretium, si spectemus jus naturale et divinum, nor peccet contra justitiam commutativam, nec contra Deum, quia Deus vellet res spirituales ipsi donari gratis, et non cum onere pretii; unde facit iste contra religionem irrogando injuriam rebus sacris, et est simoniacus, non tamen contra justitiam erga Deum. Nec ctiam contra vendentem, quia vellet ab eodem spiritualia accipere gratis, sicut Dominus ordinavit dari; sed quia iste non vult dare sine pretio, involuntariè mixtè consentit in emptionem, sicque non celebrat absolutè talem contractum, qui est nullus, sed alium duntaxat, scilicet donationis, qui est validus, quamvis hic et nunc illicitus et simoniacus sit, quia à vendente ponitur obex et pactum pretii, cui iste illicitè consentit, et sic cooperatur ad irreligiositatem, non verò ad injustitiam. Unde potior est difficultas de vendente res sacras, utrùm peccet contra justitiam commutativam, proindeque jure naturali et divino teneatur restituere pretium acceptum.

Prima sententia est negativa. Ita Navarrus cap. 23, num. 103 et 104, ubi dicit eam esse communem c: nonistarum et theologorum. Eamdem docent Covarr. ad Reg. Peccatum, p. 2, § 8, ubi dicit esse communem. Item Sylvester, v. Simon, q. 20. P. à Navar., lib. 2, cap. 2, num. 400. Victoria et Cajetanus in utrâque Summâ.

Ilanc limitat Lessius, dub. 28, et dicit esse veram in casu quo quis in alterius gratiam privet se aliquà rơ spirituali, et pro incommodo quod patitur compensationem temporalem exigat. Iste, inquit, jure divino non tenetur ad restitutionem : hoc enim damnum temporale est per se pretio æstimabile. Imò etiamsi incommodum fuerit spirituale, non facio illi injuriam exigendo compensationem temporalem, quia nemo in

« VorigeDoorgaan »