Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

constituendam simoniam, nempe res spirituales, quæ sunt ejus materia; res temporales, quæ sunt illarum merces; et actiones illas inter se commutandi, nempe emptionem et venditionem, de quo tertio restat agendum. Per emptionem et venditionem non intelligitur contractus gratuitus, sed omnis contractus onerosus quo res spirituales et temporales inter se commutantur; nec semper requiritur intentio formalis, sed sufficit virtualis et pretium æquivalens, ut supra dictum est. Unde quoties nec ratio stipendii locum habet, nec laboris accidentarii et extrinseci, nec honestæ amicitiæ, propinquitatis, aut consanguinitatis, nec redemptio vexationis licita, nec aliæ causæ justæ, et nihilominùs temporale datur solo intuitu obtinendi spirituale, vel è contra, hujusmodi intentio sufficit, ut præsumatur non dari gratis, nisi de opposito constet. Ecclesia autem in foro externo id vetat tribus capitibus, cap. Si quæstiones de simoniâ, primò ex conditione personarum tam dantis quàm accipientis, puta si sint divites, aut pauperes, liberales, nobiles, amici, consanguinei, timoratæ conscientiæ, etc. Secundò ex quantitate et qualitate muneris magni, aut exigui; summa enim valdè notabilis pecuniæ non facilè præsumitur dari liberaliter. Tertiò ex circumstantiâ temporis, et occasionis largitionis, ut si munera dentur post receptionem rei spiritalis, tunc faciliùs præsumitur ex liberalitate aut gratitudine donatarii, quàm si eorum collationem præcedant.

§ 1. Utrùm committatur simonia, antidoralem obligationem in pactum deducendo.

Donum gratuitum procedit ab amicitiâ honesti, non verò utilis, fitque absque animo et spe retributionis, quæ si postea sequatur, non tribuitur cum intentione remunerandi benefactorem pro re collatâ, sed tantùm in recognitionem affectûs illius, ut ostendit D. Thomas 2.2, q. 78, art. 2, ad 2; et hujusmodi liberalis et gratuita donatio, in his materiis non est simoniaca. Gratuita compensatio supponit rem jam acceptam, illamque respicit potiùs quàm affectum benefactoris, ac pro eâ remunerandâ, et quasi æquandâ tribuitur. Ex quo patet compensationem non esse propriè gratuitam donationem, cùm intendatur à compensante tanquàm satisfactio quædam et exoneratio beneficii accepti, quamvis nullum pactum, aut obligatio civilis interveniat, sed antidoralis duntaxat. Et de hâc obligatione antidorali procedit difficultas, an in pactum deduci possit absque simoniâ.

Recentiores quidam docent pacta non esse iniqua, nec simoniaca, quibus dans et recipiens conveniunt, dicunt et exprimunt tantùm se velle ex gratitudine et benevolentia, proindeque antidorali obligatione ligari. Ut si ille qui beneficium recipere optat, dicat alteri : Gratis tibi dono hanc pecuniam, tali conditione, modo, ac pacto, ut mihi vicissim ex gratitudine conferre debeas beneficium, vel aliam rem spiritualem. Aut è contra si dicat: Tibi confero gratis hoc beneficium, eâ tamen conditione ut te obliges ad mihi tribuendas pecunias ex gratitudine, contra quos.

Dico, dare vel accipere rem spiritualem cum illå intentione gratuitæ compensationis, aut è contra, et illam antidoralem obligationem in pactum deduci esse simoniam, prout definivit Innocentius papa XI, in verbis relatis § præcedenti, ubi statuit simoniam committi etiam quando temporale est solùm gratuita compensatio pro spirituali, aut è contra; Ecclesia autem hujusmodi gratuitas compensationes prohibere potuit ob reverentiam rerum sacrarum, et simoniæ periculum; et de facto prohibet omne pactum omnemque conventionem circa res spirituales et maximè circa beneficia, quod semper præ oculis est habendum in hâc materiâ. Probatur conclusio prima ex D. Thomâ q. 4. de Malo, art. 4, ad 13, ubi postquàm sanctus doctor ostendit eum qui mutuò dat, posse licitè sperare aliquod munus à mutuatario, non quasi debitum, sed quasi gratuitum et absque obligatione præstandum, id negat de simoniâ, dicens: Alia tamen est ratio de simoniâ et de usurâ, quia simoniacus non dat id quod suum est, sed id quod est Christi. Et ideò non debet sperare aliquam recompensationem sibi faciendam, sed solùm honorem Christi, et utilitatem Ecclesiæ : sed usurarius nihil alteri præstat nisi quod suum est: unde polest aliquam amicabilem compensationem sperare per modum prædictum. Ubi S. doctor affert rationem à priori qui enim nihil suum dat alteri, sed tantùm quod est sui dominii, ex hoc non debet intendere, nec sperare aliquam recompensationem sibi fieri, sed illud tantùm expendere juxta illius voluntatem et mandatum, ita ut si jusserit gratis omninò dari (ut de rebus spiritualibus jussit), dispensator nullam possit recompensationem sibi usurpare, quantùmvis mutuans. possit aliquam amicabilem expectare à mutuatario qui suum præbet. Et à fortiori simoniacum esse sentit D. Thomas eum qui in dispensatione spiritualium antidoralem obligationem exigit ex pacto quo alium ad recompensationem obligat, cùm istud pactum additum mutuo reddat illud injustum et usurarium, prout declaravit Innocentius XI, damnando hanc quorumdam recentiorum opinionem : Usura non est dùm aliquid ultra sortem exigitur tanquàm ex benevolentiâ, et gratitudine debitum. Idemque reprobavit D. Thomas, 2-2, q. 78, art. 2, in corp., et ad 4.

Confirmatur ex eod. D. Thomå q. 13, de Malo, art. 4, 5, ubi sic ait: Obligare ex certo pacto ad beneficium recompensandum, non competit amicitiæ honesti, quia in tali amicitiâ, amicus benefaciens affectum amici inclinat, ut sibi gratis et liberaliter recompenset cùm opportunitas fuerit. Sed obligare ex certo pacto ad recompensandum beneficium, est proprium in amicitiâ utili. Sed hæc amicitia utilis non est omninò liberalis ac gratuita, sed potiùs est mercenaria, ut patet ; ergo res spiritualis non omninò gratis confertur. Adde etiam quòd D. Thomas hic art. 5, ad 1, admittit quidem benè meritos de Ecclesià compensari posse titulo meriti per receptionem alicujus beneficii, negat tamen poss● episcopum titulo compensationis remunerare suos famulos, aut clericos aliquo beneficio propter obsequia temporalia, sibi aut suis parentibus præstita.

Probatur secunda conclusio: Simonia est ob rem spirituale dubium, pecunià firmare, quod est simoniacum. Sic, v. g., si prælatus vellet aliquem benchdatam imponere accipienti novum onus vicissim dandi, cio privare ob grave crimen ab eo commissum, non in quo essentialis ratio pactionis oneros:e consistit, licet hanc vexationem pecuniâ redimere, nec testes ut: Do u des; facio ut facias, ut si quis petat à me, ut gratis ei donem librum, et ego donem cum avertere, ne justè testimonium contra ipsum ferant, nec alium qui vellet opponere in idoneitatem pecuniis pacto et conditione, ut ipse vicissim donet mihi pileum, et iste sciat me illi aliter non daturum librum, tunc impedire. Neque licet duobus litigantibus circa aliquod beneficium si lis fuerit justa, alteri parti offerre pesine dubio non intervenit remuneratio et donatio gratuita, sed permutatio : atqui ex prædicto pacto impo- cuniam, vel pensionem, ob rationem adductam. nitur novum onus accipienti, inducitque novam obligationem pretio æstimabilem ab obligatione naturali distinctam, quam si non impleat, nedùm erit ingratus, sed etiam injustus, vel ad minus infidelis. Ergo, etc. Probatur tertia : Si hoc pacto admisso, non interveniat permutatio simoniaca, aut usuraria, nulla erit simonia, nullaque usura juri naturali repugnans, quam quilibet facilè non possit palliare ac declinare; semper enim dicere posset: Gratis ac liberaliter tibi conferam hanc rem spiritualem, eâ tamen conditione, ut vicissim te obliges ad dandam mihi pccuniam ex gratitudine. Idem dici potest de usurâ.

§ 2. Utrùm redemptio vexationis circa res spirituales, et maximè beneficia, sit si:moniaca.

D. Thomas hic art. 2, ad 5, duabus regulis totam banc resolvit materiam dicens, quòd antequàm alicui acquiratur jus in episcopatu, vel quâcumque dignitate vel præbendâ per electionem, vel provisionem, seu collationem simoniacum esset adversantium obstacula pecuniâ redimere sic enim per pecuniam pararet sibi vium ad rem spiritualem obtinendam ; sed postquàm jus alicui jam acquisitum est, licet per pecuniam injusta impedimenta removere. Ratio disparitatis est, inter vexationem juris acquisiti et acquirendi; quia in secundo casu, per redemptionem datâ pecunià, non solùm tollitur impedimentum, sed et acquiritur res spiritualis, quod est simoniacum. Secùs verò in primo casu, quia jam spirituale possidetur, proindeque non acquiritur per redemptionem, sed solummodò vexatio redimitur, seu impedimentum tollitur.

Explicatur prima regula : quando enim jus est acquisitum, qui sic redimit vexationem suam, non dat pecuniam pro re spirituali, sed pro tollendâ injuriâ aut violentià, neque alterius injustæ actioni cooperatur, sed rem bonam facit utendo jure suo, suumque jus acquisitum conservat indemne. Illud autem jus acquisitum seu in re, debet esse plenum, certum, ac indubitatum, saltem apud peritos; si enim vexetur circa dubium, non est licitum vexationem pretio redimere; puta si dubium sit de valore electionis, presentationis, aut institutionis, quia tunc iste per pecuniam, viam sibi pararet ad hoc ut jus spirituale dubium et nutans, firmitatem contraheret, sicque censeretur aliquid spirituale emere.

Insuper requiritur quòd vexatio sit injusta : si enim justa esset, ut in exemplo mox adducto contingit, huic non licet pecunià redimere. Idemque dicendum, si dubium sit quòd lis sit injusta, eò quòd si dubium sit probabile, hoc ipso lis est justa: sicque hoc esset jus

Intelligenda est secunda regula D. Thomæ, nempe quòd non licet redimere vexationem circa jus acquirendum, quando vexatio apponitur ab his qui possunt obesse et prodesse; nimirùm ab illis qui aliquo mode ad collationem beneficii immediatè concurrere possunt, eligendo, aut confirmando, etc., quia hoc est parare sibi viam ad acquirendum beneficium. Prima regula D. Thomæ colligitur ex cap. Dilectus de Simnoniâ, et ex cap. Quæsitum 1, q. 3. Regula verò secunda, ex cap. Matthæus de Simoniâ et ex cap. Sicut tua, et cap. Hoc.

§ 3. Utrùm in permutationibus et transactionibus beneficiorum reperiatur simonia.

D. Thomas hic art. 1, ad 5, ait quòd, nomine emptionis et venditionis intelligitur omnis contractus non gratuitus; unde nec permutatio præbendarum, vel ecclesiasticorum beneficiorum fieri potest auctoritate partium absque periculo simonia; sicut nec transactio, ut jura determinant. Potest tamen prælatus ex officio suo hujusmodi permutationes facere pro causâ utili vel necessariâ.

Certum est res spirituales inter se permutari posse, v. g., ut tu hodiè pro me Missam celebres, et cras ego pro te celebrabo; cùm enim non commutetur spirituale pro temporali, nulla est suspicio simoniæ. In aliis verò rebus spiritualibus, et temporalibus annexis, potest esse aliquod periculum ne compensetur excessus valoris temporalis unius, per alterius spiritualitatem, ut si imaginem materiæ communis miraculosam, cum aliâ pretiosissimâ auri et lapidum commutet; censetur enim spirituale pro temporali commutari. Similiter oportet servare in hoc proportionem ; nam si utrique spirituali temporale est annexum antecedenter, licitè commutari possunt, ut calix pro cálice, aut casulâ : et tunc si in materiæ æstimatione reperiatur aliqua inæqualitas, pecuniâ compensari potest, eò quòd materia harum rerum sit vendibilis, ac pecuniâ æstimabilis si verò inæqualitas sit in aliquo spirituali, gratis donandus est excessus, aut aliâ re spirituali, non temporali compensandus. Difficultas restat de spiritualibus quibus temporalia sunt consequenter annexa, ut sunt beneficia ecclesiastica.

Dico permutationes beneficiorum esse simoniacas, si fiant privatâ auctoritate, et sine superioris consensu, saltem de jure positivo ecclesiastico. Ita divus Thomas in 4, distinct. 25, q. 3, art. 3, ad 8.

Probatur Hujusmodi enim permutationes prohbentur in cap. Quæsitum. Et cap. Olim de rerum permutatione, et cap. Majoris de præbendis. Et in cap. Ultimò de pactis. Et cap. Præterea de transactionibus,

in quibus juribus omnis pactio in beneficiis prohibetur, et proinde permutatio, quæ sine pactione et contractu oneroso fieri nequit. Idem dicendum de actionibus beneficiis annexis, ut si quis dicat alteri : Elige me ad hoc officium spirituale, et ego eligam te; vel si dica!: Confirmo te ad hoc beneficium, dummodò mihi des aut promittas hanc capellaniam. Possunt tamen rectè fieri hujusmodi permutationes beneficiorum absque simoniâ, si sequentes serventur conditiones. Prima est ut commutatio fiat auctoritate superioris prælati, ad quem id jure spectat, nimirùm auctoritate episcopi in commutandis beneficiis quæ conferre potest in suâ diœcesi, cap. Quæsitum et cap. Conquerenti de rerum permutatione; modò qui beneficium habet, pleno jure illud possideat cum jure in re firmiter acquisito. Jura enim tantùm permittunt permutare beneficia sua iis qui habent jus in re. Item dummodò permutatio purè fiat : requiritur enim auctoritas pontificis quando additur onus, et fit commutatio pensio

num.

Secunda quòd beneficium commutandum sit pleno jure acquisitum: hinc fit duos habentes expectativas à papà non posse ad invicem auctoritate episcopi commutare; tum quia solùm habent jus ad rem, tum etiam quia gratia illa est personalis, nec in aliam personam transit.

Tertia, ut nulla pactio inter partes præcesserit, saltem absoluta; auctores tamen concedunt partes posse inter se de hoc negotio tractare; imò quidam dicunt facere posse pactionem conditionatam, et permutationem conditionalem quæ suspenditur usquedùm superior consentiat, ut illo consensu adveniente, non sit liberum permutantibus vel resignantibus retrocedere, prout tradit Innocentius papa, cap. Inter cætera, de præbendis.

Quarta regula, ut sine auctoritate pontificis nulla pensio, nullum onus imponatur, nullaque fiat exactio, aut compensatio excessûs fructuum pro aliquo pretio æstimabili; ex cujus conditionis defectu si partes inter se conveniant ut unus solvat omnes expensas et accipiat suis sumptibus Bullas ad utrumque permutantium spectantes, aut similia faciat, simoniam committunt : nisi hæc pontifici declarentur et ipse annuat, siquidem à resignatario, petitur onus quod de jure non inest; quilibet enim de jure tenetur proprias Bullas solvere, et expensas facere. An autem quando beneficia sunt inæqualia, possit hæc inæqualitas compensari datâ pecuniâ, vel aliquà pensione ex pinguiori beneficio detractà, dicendum est esse simoniacum, ex capite Cùm pridem, capite Ultima de pactis, capite Quam pio, capite Cum olim, capite Universorum de rerum permutatione; tunc enim emitur et venditur temporale pro spirituali, quia excessus ille fructuum beneficii pinguioris ton emitur, nisi ut est quid beneficiale, seu ut est annexus spirituali titulo beneficii, et comparandus per spirituales functiones: unde non potest beneficium per viam commutationis præcisè hoc modo à quâcumque auctoritate permutari, cùm sit contra jus naturale et divinum potest tamen aliis

viis à summo pontifice fieri, si nempe tanquàm supremus dispensator utatur translatione personarum à beneficio in pensionem, et à pensione in beneficium, in se suscipiendo provisionem et renuntiationem illarum rerum, et post earum mutationem distribuendo illas prout sibi videbitur expedire. Quia tunc non propriè intervenit permutatio inter partes, cùm reverà non conferant unam rem pro aliâ, sed tantùm se constituant in manus pontificis, suum desiderium ei exponentes; et ille tunc potest separare à beneficio pinguiori partem fructuum, illamque applicare in compensationem alterius qui tenue beneficium recipit.

Quinta est ut permutatio fiat ex justâ causâ utili, vel necessariâ Ecclesiæ, cap. Quæsitum de rerum permutatione. Et ex D. Thomâ, loco citato. Item in 4 sent., d. 25, q. 3, art. 3, ad 8. Quidam docent sufficientem causam esse si aer unius loci sit salubrior permutanti, vel in loco sui beneficii perpetuas habeat querelas et inimicitias, etc., modò non interveniat aliqua causa quæ sit pecuniâ aut pretio temporali æstimabilis.

Eodem ferè modo loquendum est de transactionibus circa beneficia litigiosa ad componendam vel dirimendam litem in rebus spiritualibus, in quibus amicabilis el gratuita compositio non prohibetur, dùm scilicet altera pars spontè et liberaliter cedit juri suo, et à lite desistit. Hoc enim simonia labe vacat, et tanquàm laudabile approbatur in cap. Super eo de transactionibus, nec ex vi illius compositionis requiritur auctoritas prælati nisi in casu quo post gratuitam composi tionem, seu cessionem, facienda esset nova institutio, aut collatio beneficii, aut renuntiatio ad quam auctoritas prælati foret necessaria. Difficultas solùm est de transactione non gratuitâ, de re dubià, de lite incertà ad eam dirimendam.

Dico in his transactionibus committi simoniam dùm remittitur vel retinetur jus spirituale pro temporali emolumento, et è contra, prout colligitur ex cap. Jam pridem de pactis, cap. Ultimo de rerum permutatione. Ratio est, quia in his transactionibus verè commutatur jus spirituale pro re temporali, et è contra, et est quoddam genus permutationis unius rei cum alterà ad litem dirimendam. Hinc habetur quòd si duo homines litem habeant circa jurisdictionem spiritualem, tunc non est licitum transigere mediante pecuniâ, vel aliâ re pretio æstimabilis, vel promittendo eam, ex cap. Præterea secundò de simonià. Item si beneficium sit litigiosum, non est licitum componere litem, vel dando pecuniam actori, ut desistat, vel illam recipiendo ab eo, et cedendo beneficium. Item si de rebus sacris, ut de reliquiis lis orta esset, simoniacum est transigere de his data, vel acceptâ pecuniâ, nisi necesse esset eas redimere ab injusto detentore. Si enim olim primi Christiani martyrum corpora per pecuniam à carnificibus redimere solebant. Idem dicendum est de aliis rebus sacris quibus res temporales sunt antecedenter annex. Item simoniacuni est acquirere jus præsen tandi datâ pecuniâ; cap. Præterea, 1, de transactionibus.

Dico secundò in materià beneficiorum Ecclesiam

stando in jure positivo, si fiat absque certis conditionibus cum quibus à vitio simoniæ purgatur.

prohibuisse hujusmodi transactiones propria auctoritate fieri, etiamsi in eâ pro spirituali transigatur. Cap. Constitutus de religiosis domibus. Cap. Super eo de transactionibus. Idque prohibuit Ecclesia intuitu religionis et ob reverentiam reruin sacrarum, ac exigit judicium superioris, proindeque voluit intervenire simoniam in hujusmodi compositionibus beneficialibus, si propriâ auctoritate fiant.

Hinc committitur simonia si litigans super pingui beneficio transigat cum adversario quòd ipse retineat pingue beneficium, et collitiganti tenue cedat; tunc enim censetur permutare, vel resignare, tenue beneficium pro jure quod alter habet super pingue, quod propria auctoritate fieri non potest, sicut nec etiam quòd duo litigantes super pura beneficia inter se conveniant, ut unus unum retineat, alter verò habeat aliud; omnis enim pactio in materiâ beneficiali simoniaca est, quandò fit propriâ auctoritate.

Quidam tamen docent episcopum vel arbitrum posse aliquid temporale distribuere et applicare illi qui cedit juri suo, tum ob bonum pacis, tum ob finem litis; tunc enim nulla habetur ratio juris spiritualis, sed duntaxat commoditatis et utilitatis temporalis, quæ consurgit ex bono pacis. Quà de causâ, hujusmodi transactio permittitur et toleratur in cap. Nisi essent de præbendis, tum ratione laboris et expensarum quas iste fecit in prosecutione litis, ad hoc scilicet ut servetur indemnis. Transactio tandem de re spirituali pro eliamsi alià re spirituali jure divino non est illicita, propriâ auctoritate fiat; aliquando tamen prohibetur ab Ecclesià, ut dictum est de beneficiis. Item vetatur omnis cum laicis compositio circa decimas absque approbatione papæ, ex cap. Decimas 16, cap. Veniens de transactionibus, et cap. Venerabiles de confirmat. utili. Solus pontifex potest approbare pensionem alligatam non tam persona beneficiarii quàm ipsi beneficio, seu quæ transcat cum eâdem obligatione ad ejus successorem; episcopi verò solùm eam approbare possunt si extinguatur morte primi beneficiarii cui tale onus fuit impositum: cap. De cætero, et cap. Veniens de transact., et cap. Nisi de præbendis : quod demùm intelligendum est nisi partes antea convenerint inter se absolutè, ac transegerint de hujusmodi pensione; tunc enim reservatur papæ, ut dictum est supra. § 4. An in renuntiatione beneficii factà in favorem alterius, aut in confidentiam, simonia committatur. Renuntiatio, sive resignatio beneficii, nihil aliud est quàm voluntaria abdicatio quâ quis beneficium suurn dimittit in manibus prælati. Ex cap. Admonet, ct ex cap. In dubiis de renuntiatione, et ex cap. Nisi cùm pridem, et cap. Finali eodem titulo. Renuntiatio duobus modis contingere potest in favorem tertiæ persone. Primò, absque confidentiâ; secundò, cum confidentiâ, sive spe quòd ille in quem resignatur beneficium servabit illud, vel fructus illius pro ipso collatore aut famulis, sive consanguineis illius. De renuntiatione beneficii in favorem tertii factà primo modo, vel absque confidentiâ, auctores asserunt non esse simeniacam stando in jure divino, benè tamen

Probatur, quia dupliciter explicari potest conditio in renuntiatione: primò tanquàm onerosa et obligatoria, suspendensque omninò effectum renuntiationis nisi beneficium detur tertiæ persona. Secundo modo tanquàm simplex modus renuntiationis, et declaratio affectus solius, ut conferatur beneficium tali personæ. Quamvis autem primo modo resignatio includat pactum ac obligationem, non tamen secundo modo; relinquitur enim superior liber ad admittendam, vel rejiciendam resignationem; solùmque est simplex et libera resignatarii commendatio. Atqui ubi non intervenit obligatio aut pactum, non admisceretur simonia, quia non tollitur ratio gratuitæ donationis, nec fit contra Christi præceptum Matthæi 10: Gratis accepistis, gratis date; cum illo enim stat quòd possimus velle gratis dare; ergo nec talis renuntiatio, nec collatio facta ab ordinario in virtute illius est simoniaca.

Stando tamen in jure novo in Bullà B. Pii V, quæ incipit: Quanta Ecclesiæ, quæcumque resignatio facta sub conditione qualitercuinque explicatà sive admissâ, est invalida et simoniaca, si fiat coram ordinariis, et quibuscumque prælatis inferioribus sunmo pontifici. Imò si cum episcopo, vel collatore ineatur antea pactum, vel obligatio conferendi illud beneficium certar personæ designatæ, videtur esse simoniacum, et contra jus divinum, eò quòd tunc episcopo imponatur onus pretio æstimabile in materià beneficii, quod posità institutione Ecclesiæ est quid spirituale, et etiam contra jus canonicum prohibens hæc, et alia pacta in materiâ beneficiorum, ut habetur in cap. Finali de pactis.

Ilinc etiam sequitur committi simoniam in resignationibus reciprocis factis coram episcopo, ut si, v. g., Petrus dicat Paulo: Ego resigno beneficium meum in favorem tui amici, cà conditione ut tu renunties aliud beneficium in favorem mei nepotis, vel amici: tum quia omnis pactio in beneficiis interdicta est tanquàm simoniaca; tum quia licet ibi quædam permutatio inesse videatur, habet tamen rationem renuntiationis facta in favorem tertii et conditionalis ex conditione adjectà ut virtualiter onerosâ sive obligatoriâ, quam proinde ordinarii non possunt admittere et approbare. Eâdemque ratione renuntiatio triangularis facta coram episcopo est invalida et simoniaca, quæ scilicet inter tres fieri solet, ut si Titius renuntiet canonicatui in favorem Caii; Caius verò renuntiet beneficio curato in favorem Sempronii; Sempronius verò beneficio simplici renuntiet in favorem Titii. Hæc enim non est simplex permutatio, nec pura resignatio, sed habet plura pacta adjuncta que coram prælato ordinario papâ inferiore rectè celebrari nequeunt absque simonià saltem juris positivi. Concilium Trid. sess. 25 de Refor., c. 15, damnat easdem resignationes reciprocas et triangulares. Hinc etiam sequitur Petrum, v. g., committere simoniam, qui resignans beneficium in manu pontificis, cum reservatione pensionis sibi solvende, vel alterius oneris, et timens resignatarium

futurum in solvendo tardum, petit ab eo vel fidei jussorem secularem, vel aliquam hypothecam, vel ut anticipatè solvat. Ratio est quia totum hoc pertinet ad pacta simoniaca jure canonico prohibita, et obligat alium ad id quod de jure non inest, eique onus pretio astimabile imponit.

Pariter simoniam committit, si habens beneficium litigiosum et multas expensas fecit pro eo obtinendo, et postquàm possessionem pacificam habet, velit illi renuntiare cum hoc onere, ut sibi solvantur expensæ factæ, quia petit quod de jure non inest resignationi, nec facit eam puram, et pro temporali permutat. Nec valet dicere Petrum nihil requirere præter suam indemnitatem; non valet, inquam, quia non alia tunc approbatur indemnitas quàm illa quæ compenset laborem et expensas cum hujusmodi resignatione conjunctas secùs verò alias quas olim resignans sustinuit, ut beneficium quod possidet sibi compararet. Tandem resignatio beneficiorum confidentialis est simoniaca etiam in manu legitimi prælati facta cum spe, et à fortiori cum pacto tacito vel expresso quòd ille in cujus gratiam resignat aliquis, alteri ad beneplacitum suum idem beneficium resignabit, aut beneficii fructus, vel pensionem, vel aliquid aliud assignabit, aut debitum aliquod legale super additum subeat. Item si Petrus, v. g., in favorem Joannis renuntiavit suo beneficio, et Joannes aliud suum beneficium resignavit in favorem Petri, eà confidentiâ, pacto, aut conventione, ut prædicti in favorem nepotum postea cadem beneficia resignarent, vel fructus, aut partem eorum sibi unusquisque vel aliis conferat; has enim resignationes confidentiales, ut simoniacas reprobârunt Pius papa IV et B. Pius V, per Bullam quæ incipit, Intolerabilis : has etiam retrocessiones reprobavit concil. Trid. sess. 24, cap. 29, et sess. 25, cap. 7; ubi damnat accessus, regressus, et ingressus, et similiter exspectativas, et confidentias tanquàm imaginem quamdam hæreditariæ successionis referentes. Et ob eamdem causam improbat coadjutorias cum futura successione, nisi urgens necessitas aut evidens utilitas Ecclesiæ aliud postulet, et decernit tunc non nisi causâ à Rom. pontifice diligenter examinatâ, concedi debere.

ARTICULUS IV.

De pœnis contra simoniacos in jure latis. Postquàm D. Thomas 2-2, q. 100, simoniæ irreligiositatem et malitiam per quinque articulos demonstravit, tandem art. 6, declarat pœnas, quas canones contra simoniacos infligunt, et per quem prælatum ab iis dispensari, aut absolvi possint, sicque finem imponit huic quæstioni de materiâ simoniæ. Porrò inter alias pœnas contra simoniacos in jure latas, tres præcipuè assignantur in extravaganti Cum detestabile de simoniâ. Prima est censura excommunicationis et suspensionis ab executione et exercitio ordinum. Secunda est ut quis privetur eo quod per simoniam acquisivit. Tertia est ut pretium restituere teneatur assignantur et aliæ pœnæ, nempe infamiæ

depositionis, repulsæ ab altari, ab Ecclesiæ ingressu, etc., de simonià, cap. Sicut, cap. Hoc 1, q. 1; cap. Erga simoniacos, et cap. Sanè 15, q. 3, contra simoniacos tam vendentes quàm ementes spiritualia aut etiam mediatores, ut refert D. Thomas art. 6 citato. Certum est quòd simonia purè mentalis, quæ totaliter sistit et consummatur in mente, non subjacet pœnis ecclesiasticis, imò neque simonia mentalis, quæ licet afferat opus exterius, nullatenùs tamen explicat parvum affectum, prout colligi potest ex cap. Cogitationes de pœnitentiâ, dist. 1. Item ex hoc quòd tune desit pactum et conventio, proindeque non interveniat contractus exterior emptionis et venditionis, nec exterior simonia punibilis in foro externo.

Certum insuper est quòd simonia merè conventionalis, in quâ neque res spiritualis, neque pretium tradita fuerunt, sed tantùm facta est conventio de dando et accipiendo, non affert secum pœnas ipso facto incurrendas; sicut nec etiam simonia conventionalis, quæ est consummata quidem ex parte ementis, qui dedit pretium, non verò ex parte vendentis, qui spiritualia nondùm tradidit, eò quòd istæ leges canonicæ solummodò emptionem et venditionem consummatum ipso facto hujusmodi pœnis subjiciant, aliàs infligendas tantùm esse decernunt. An autem in simoniâ conventionali consummatâ ex parte solius vendentis, qui jam tradidit beneficium aut rem spiritualem, non verò ex parte ementis, qui distulit solutionem pretii promissi ipso facto incurrantur hujusmodi pœnæ, sub lite est. Quidam enim negant, idque ex stylo curiæ Romanæ, in quà ita observatur, probant item ex hoc quòd sola simonia ex utrâque parte consummata ipso facto pœnas juris affert. Alii verò affirmant, quia contractus emptionis et venditionis perfectè consummatus censetur, quando res est tradita emptori, etiamsi pretium nondùm fuerit venditori persolutum, sed tantùm promissum, datâque fide creditum, ut colligitur ex cap. Ea quæ 1, q. 3. Quidquid sit de hoc,

Certum est excipiendam esse simoniam confidentialem, ex quâ, juxta Bullas utriusque papa Pii IV et V, in simili casu incurritur ipso facto excommunicatio soli pontifici reservata. Item decernitur quòd collatio et resignatio beneficii in talem confidentiam facta, est nulla, et sic beneficium resignare tenetur, qui illud hoc modo simoniaco accepit, omnesque fructus restituere; idque etiam non sit omninò completa simonia, quia nondùm tradidit quod promisit, sed statim ac recepit beneficium in confidentiam, dictam excommunicationem incurrit, et beneficium cum fructibus ex tunc absque aliâ declaratione dimittere tenetur, ejusque collatio ad Sedem Apostolicam reservatur, fructusque beneficiales percepti Camera Apostolicæ consignantur. Item qui acceperint aliqua beneficia in confidentiam, privantur omnibus beneficiis antea justè acquisitis, ipsoque jure redduntur inhabiles ad illa vel ad alia in posterum obtinenda.

Tandem simonia vera et realis, ex utrâque parte completa, pœnis relatis subjicitur: ipsas tamen re

« VorigeDoorgaan »