Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

latis dari, nisi prout sic ordinatum ad spirituale officium et prout includit titulum clericalem, ac jus percipiendi fructus tanquàm stipendium officii: atque illud sic vendere est simonia contra jus naturale et divinum; ergo, etc.

Tandem Alexander papa VII damnavit istam recentiorum propositionem quæ est 22 inter proscriptas: Non est contra justitiam beneficia ecclesiastica non conferre gratis, quia collator conferens illa beneficia pecuniå interveniente, non exigit illam pro collatione benecit, sed veluti pro emolumento temporali quod tibi conferre non tenebatur. Et à fortiori summus pontifex declarat esse etiam contra religionem, et quid simoniacum.

Hinc colligitur esse simoniam contra jus divinum vendere beneficium, non solùm habens curam animarum, sed etiam si sit simplex: nam si in primo id nequeat fieri ob annexam curato beneficio potestatem ordinis et clavium, ita nec in secundo ob annexum titulum, et officium clericale, quod est spirituale, ideòque materia divinitùs vetita. Licet enim in spiritualibus sint diversi gradus, et potestas ordinis ac clavium sit sacratior clericali officio, sunt tamen utraque sub eodem spiritualium genere: non enim magis et minùs distinguunt speciem.

Objicies 1° : Beneficiorum divisionem et præbendarum assignationem esse juris positivi, ecclesiastici et non divini; ergo ea vendere quoad emolumenta temporalia, non est simonia juris divini.

Respondet Cajetanus hoc sophisma esse non causæ ut causæ nam dependentia titulorum à jure ecclesiastico non est causa illicita horum venditionis, sed ipsamet spiritualitas beneficii: res enim spirituales, quantùmvis à jure positivo dependeant, sunt tamen extra humanum commercium, nec vendi possunt nisi per simoniam; tales sunt consecrationes altarium, Ecclesiarum, calicum, virginum, quæ sunt quidem juris positivi, sed non nisi simoniacè vendi possunt. Ad valorem igitur hujus argumenti necessarium esset probare titulum beneficii, jus ad ecclesiastica ministeria, et ad emolumenta, esse rem profanam et merè temporalem, non verò esse quid positivum.

Objicies 2o Beneficiarius potest locare fructus beneficii ad certos annos, et id facere etiam posset ad totam vitam suam, stando injure divino, nisi obstaret jus canonicum, per bullam Pauli II et in Clement. I de rebus Ecclesiæ non alienandis. Atqui locatio, præsertim ad longissimum tempus facta, æquiparatur venditioni. Ergo, etc. Respondeo quòd quando beneficiarius locat aut conducit fructus beneficii, non locat jus beneficiale quod habet, nec illud transfert in conductorem, sed tantùm pro certâ pecuniâ dat illi vices suas, ut nomine suo habeat facultatem percipiendi fructus illos; et postea fieri potest vice successoris ad quem transit beneficium, et jus ad tales fructus, quod sine beneficio transferri non potest.

Objicies 3°: In calice consecrato potest vendi temporale sine spirituali; ergo et in beneficiis. Respondeo negar.do consequentiam et paritatem. Constat enim ex

dictis § præcedenti, articul. 1, quòd temporale annexum antecedenter spirituali, qualia sunt vasa sacra, potest vendi absque simonià, quia prius non dependet in suo valore à posteriori. Secùs dicendum in temporali annexo consequenter spirituali, et quod est illo posterius, ut in beneficiis ecclesiasticis, quia temporale jus in illis inclusum est medium ordinatum ad officium spirituale: medium autem ut tale vendi nequit, nisi simul vendatur ipse finis. Constat igitur quòd vendere beneficium est simonia de jure naturali et divino, proindeque quòd nullus prælatus potest in hoc dispensare, nisi priùs jus percipiendi fructus separet à clericali tituló, et jure ministrandi spiritualia, extinguendo spirituale officium, vel obligationem ad illud, proindeque destruendo beneficium, quod sine illo subsistere nequit, sicut homo sine animà, aut nisi priùs separet partes fructus illius, tribuendo unam beneficiario, et aliam alteri per modum pensionis, quæ sic separata à beneficio, erit merè temporalis : idque solùm papa efficere potest ex justâ causâ, cùm sit supremus omnium bonorum ecclesiasticorum dispen

ator.

§ 6. Utrùm commendæ, præstimonia et pensiones absque simoniâ vendi, aut redimi possint.

Commendæ sunt in duplici differentiâ : aliæ enim habent annexum ministerium spirituale, puta quando alicui commendatur seu committitur cura vel administratio alicujus Ecclesiæ cum talibus reditibus, ob quam administrationem ipsi fructus beneficii, secundùm totum, vel secundùm partem assignantur. Et ista commendæ absque simoniâ vendi non possunt, quia jus illud percipiendi fructus est annexum titulo vel officio spirituali, quod est invendibile, sive sit in perpetuum, sive ad tempus. Unde talis commenda censetur esse beneficium ecclesiasticum, vel se habere ad instar illius; ergo sicut titulus est invendibilis, ita et jus percipiendi fructus. Alia verò sunt commendæ quæ nullum habent ministerium spirituale annexum, nec dantur titulo spirituali, sed omninò seculari, nimirùm ratione militiæ, etc. Et ha vendi possunt absque simonia, non tamen absque peccato contra justitiam distributivam, nisi hoc fiat auctoritate pontificis ex rationabili causâ, v. g., applicando pretium ad majus bonum commune, quia pontifex est supremus distributor illarum, cæteri verò solùm dispensatores qui non possunt frustrare finem intentum à fundatoribus volentibus ut hujusmodi commenda gratis darentur in remunerationem præliantium ad Ecclesiam et rempublicam christianam defendendam.

Præstimonia vendi nequeunt absque simoniâ, quia sunt beneficia quædam spiritualia ecclesiastica, utpote quædam jura solis clericis collata et perpetua ad aliquam portionem ecclesiasticorum redituum percipiendam, semperque conferuntur à prælatis cum eâdem solemnitate quâ cætera ecclesiastica beneficia conferri solent. Adde quòd B. Pius V in quodam motu proprio quem refert Navarrus in Manuali cap. 25, num. 122, decrevit quòd portiones præstimoniales sunt annexa spirituali titulo: idemque

referunt Sotus, et Torres. Illud autem spirituale cui sunt annexi fructus præstimoniales, nihil aliud est quàm ordo clericalis cum obligatione recitandi divinum officium, ut probat noster Arauxo, et colligitur ex dictis.

:

:

Pensio est jus percipiendi partem fructuum alicujus beneficii, auctoritate pontificis consignatam; et est duplex alia laicalis, alia clericalis. Prima datur ob ministerium aliquod temporale, nec petit in subjecto ordinem, ideòque indifferenter conceditur laicis et clericis, ut est illa quæ datur filiis magnatum ad defensionem Ecclesiæ; vel aliis secularibus pro officiis temporalibus et de his pensionibus non est difficultas, cùm non habeant aliquam spiritualem annexam, neque sint beneficia ecclesiastica. Licet enim provemant ex fructibus beneficii, hoc tamen non est illas esse annexas beneficio, sed potiùs assumi et separari à titulo beneficii, et quando dantur clericis, ordo clericalis per accidens contingit, nec se habet ut titulus, sed ut conditio persona obtinentis pensionem.

Pensio clericalis exigit ordinem ex parte subjecti, et ad functiones spirituales confertur cum titulo et onere spirituali, proindeque solis clericis couceditur. Et hanc vendere est simonia de jure divino, cùm tam ex parte principii, quàm ex parte finis spiritualibus sit annexa, induatque rationem beneficii clericalis, seu instar illius computetur, eò quòd titulo spirituali, et ad officium spirituale detur. Et ad hanc reducitur pensio quæ datur parocho seni, qui per multos annos Ecclesiæ inservivit, et beneficium reliquit, ut scilicet inde congruè sustentari valeat, quamvis hujusmodi pensio dicatur mixta: datur enim illi propter functiones spirituales ante actas. Proinde est annexa titulo et ministerio spirituali, non quidem exhibendo, sed jam exhibito. Unde addi potest tertia pensio quæ dicitur mixta, quia licet ex parte subjecti exigat ordi. nem, saltem ut conditionem, datur tamen titulo omninò temporali, et ad functionem et finem temporalem et pro beneficio, non verò pro beneficii titulo, ut illa, quæ datur clerico pauperi ut alatur, aut que resignanti beneficium quod pacificè possidet, relinquitur, aut quæ ex ortà lite circa beneficia alteri litigantium assignatur ob bonum pacis. Et has pensiones vendere non videtur esse simonia, saltem stando in solo jure divino et naturali, quia nihil spirituale continent.

Quotiescumque autem aliqua pensio est vendibilis, est etiam redimibilis sine simoniâ; et è contra quando est invendibilis ratione alicujus functionis spiritualis annexæ, ut pensiones clericales, est etiam irredimibilis absque pontificis auctoritate, quia redimere pensionem nihil aliud est quàm quòd beneficiarius det pensionario certam summam pecuniæ abundantiorem, ut se exoneret ab obligatione solvendi annualem partem. Aliquando conceditur ista pensionis annuæ redemptio per solutionem quinque annatarum, aliquando plurium.

Stando in novo jure constitutionis bulla B. Pii V, quæ incipit Ex proximo, nulla pensio ecclesiastica vendi potest sine peccato simoniæ : cò quòd B. Pius V

in illà constitutione obliget omnes pensionarios habentes pensiones ex beneficiis Ecclesiæ assignatas quâcumque de causà illas habeant, ut sint clerici, et ut officium parvum B. Virginis quotidiè persolvant, proindeque illas annectit titulo et officio spirituali, quâ supposità annexione, manent jure divino invendibiles, quamdiù per alterius pontificis voluntatem non fuerint à tali obligatione disjunctæ.

ARTICULUS II.

De rebus temporalibus quæ sunt pretium rerum spiritualium, et concurrunt ad simoniam.

[ocr errors]

Postquàm D. Thomas hic explicuit res spirituales quæ sunt materia simoniæ, proponit hic art. 55, res temporales quæ habent rationem pretii in simonia, et quæ pecuniâ mensurari possunt, easque in tres classes dividit, nempe, in munus à manu munus ab obsequio, et munus à lingud, citatque Urbanum papam dicentem quòd quisquis res ecclesiasticas, non ad quod institutæ sunt, sed ad propria lucra munere linguæ, vel obsequii, vel pecuniæ largitur, vel adipiscitur, simoniacus est, ut habetur 1, q. 3, capite Salvator. Dicit autem S. doctor quòd nomine pecuniæ intelligitur cujuscumque pretium quod pecunid mensurari potest: manifestum est autem quòd obsequium hominis ad aliquam utilitatem ordinatur, quæ potest protio pecuniæ æstimari, unde pecuniariâ mercede ministri conducuntur. Et ideò idem est, quòd aliquis det rem spiritualem pro aliquo obsequio temporali exhibito, vel exhibendo, ac si daret pro pecuniâ datà, vel promisså, quia illud obsequium æstimari potest. Similiter etiam quod aliquis satisfaciat precibus alicujus ad temporalem gratiam quærendam, ordinatur ad aliquam utilitatem quæ potest pecuniæ pretio æstimari; et ideò sicut contrahitur simonia accipiendo pecuniam, vel quamlibet aliam rem exteriorem, quod pertinet ad munus à manu, ita etiam contrahitur per munus à linguâ, vel ab obsequio. Hactenus D. Thomas.

§ 1. In quo explicantur hæc tria munera in particulari.

Per munus à manu intelligit D. Thomas pecuniam, sive numeratam, sive promissam, sive parvam, sive magnam, quæ datur tanquàm pretium rei spiritualis. Et nomine pecuniæ comprehendit etiam omnes res temporales pretio æstimabiles; proindeque ad hoc munus à manu innumera ferè reducuntur, puta quando aliquis pro re spirituali debitum remittit aut se remissurum promittit, aut differt ejus solutionem, aut alium obligat ad mutuandum, aut anticipatè solvendum, aut ut constituat pensionem super beneficium quod confert, aliàs non collaturus, etc. Eaque ex pacto lacito vel expresso exiguntur.

Noster Arauxo ponit duas regulas generales ad dignoscendum quandonam hac munera habent rationem pretii aut doni gratuiti. Prima est quòd quoties donum aliquod largitur principali intuitu accipiendi pro illo beneficium, aut è contra beneficium confertur propter donum acceptum, vel accipiendum, ibi simonia invenitur, quia tunc initur contractus onerosus, qui vel

est emptio explicita, vel implicita, vel emptioni æquivalens. Sufficit autem ad hujusmodi contractum non solùm intentio formalis quâ aliquis expressè et formaliter intendit dare vel recipere munus pro re spirituali, sed etiam virtualis quà quis non expressè, sed implicitè intendit pro re spirituali munus dare vel accipere, qualis fuit casus qui habetur in cap. Tua nos, de Simoniâ, ubi pontifex loquens de illo qui Ecclesiæ cathedrali bona sua dederat, ut inter canonicos admitteretur, decernit quòd simoniaci erant tam iste quàm canonici admittentes, propter scilicet virtualem et implicitam hujusmodi intentionem. Hujus autem pravæ intentionis ordinariè signum est, quando non intervenit aliquis ex justis titulis assignatis et assignandis. Secunda regula est quòd munus à manu censetur dari gratis quandò conceditur ex benevolentiâ et amicitiâ, et sine ullà intentione obligandi recipientem. Tunc enim non constituit collationem beneficii simoniacam, sive detur ante, sive post illam, prout habetur in cap. Quam pio, et in cap. Sicut episcopus, 2, q. 2, et in cap. Placuit, 1, q. 1. Censetur etiam gratuita donatio quando munus à manu debetur ex aliquo justo titulo, ut sustentatione, aut pro aliquo extraordinario labore, aut pro vexatione redimendâ ; id enim non facit quin beneficium gratis conferatur.

Munus ab obsequio dicitur, omne hominis opus quod ad usus et commoditates illius ordinatur, et ex quo accrescit aliqua utilitas temporalis recipienti tale obsequium, ita ut habeat rationem mercedis, possit pecuniâ conduci ac locari, sitque pretio æstimabile. Circa quod noster Arauxo statuit duas regulas. Prima est quòd munus ab obsequio habet rationem pretii, et constituit simoniam in triplici casu. 1° Quando beneficium ecclesiasticum confertur alicui in recompensationem obsequiorum jam exhibitorum ante beneficii collationem, ut si episcopus conferat beneficium famulo qui ei per tres annos sine salario, aut valdè diminuto inservivit, ut obsequia præterita recompenset. Item si vicario, cui tenetur singulis annis salarium tribuere, loco illius tribuat beneficium, ut se à tali debito liberet. Secundus casus est quando episcopus confert beneficium in recompensationem futurorum obsequiorum absque pacto, ut si habeat secretarium qui nullum vult salarium, eò quòd scit episcopum habere intentionem ipsi dandi aliquod beneficium. Tertius est quando intervenit pactum, ut si episcopus dicat famulo Volo ut mihi servias absque salario, et dabo tibi beneficium; vel intentionem habeo recompensandi tua officia aliquo beneficio ecclesiastico. Ratio est quia in his casibus beneficium datur ut merces obsequii præteriti, vel futuri; eadem enim ratio est promissionis in futurum, ac solutionis præsentis debiti, prout declaratur in cap. Cùm essent, de Simoniâ. Secunda regula est quòd munus ab obsequio habet rationem gratuitæ donationis quoties non exhibetur cum intentione alium obligandi, sed fit principaliter ex merâ benevolentia, licet minùs principaliter habeatur respectus ad beneficium; quod explicatur in duobus casibus. Primus est si aliquis aliàs dignus beneficio,

aut

ministerio spirituali serviat episcopo, ut constet illi de ejus sufficientiâ et merito, indeque assequatur aliquod beneficium. Secundus est quando aliquis servit episcopo cum hâc intentione ut ejus benevolentiam et gratiam sibi comparet, sicque postea ratione illius ei conferat beneficium.

Quæres an sit simoniacum alicui promittere, donare, aut legare rem temporalem, ac pretio æstimabilem, sub conditione, aut modo, ut præstet obsequium spirituale, non per modum retributionis, seu commutationis, sed in commodum ejus qui rem spiritualem præstat. Plures auctores respondent negativè et pluribus exemplis probant, puta si parentes filiis munera dent, aut promittant sub conditione ut sacramenta frequentent; si Christianus viro infideli aliquid donet sub conditione ut Baptismum recipiat; si vir pius mulieri hæreticæ promittat futuras cum eâ nuptias, si ad catholicam fidem convertatur. In his enim et similibus casibus pro illis obsequiis et actionibus spiritualibus, res temporalis promittitur per modum inductionis in utilitatem spiritualem illius qui eas exercet. Cui doctrinæ auctores duplicem limitationem addunt. Prima est ut largientes talia munera non imponant alteri ullam obligationem simpliciter, sed semper ipsum relinquant liberum ad opus spirituale faciendum, si voluerit aliàs efficeretur contractus onerosus et reciprocus, et non censeretur liberalis donatio. Secunda est quòd conditio, vel modus adjectus non sit de dando, vel faciendo aliquid in utilitatem illius qui dat vel promittit vel alterius personæ, cujus ille quasi vicem gerat; tunc enim conditio transiret in commutationem rei temporalis pro spirituali, sicque esset simoniaca. Inter res tamen spirituales, seu obsequia, servatis servandis, potest dari commuta:io, et permuta'io, unius cum alià, v. g. : Ego pro te hâc hebdomadà celebrabo, Missasque applicabo cum onere, ut tu pro me celebres, totidemque applices Missas hebdomadà sequenti, et sic de cæteris. In beneficiis tamen omne pactum initum cum eo qui beneficium accipit, omnis conditio, vel modus absque licentiâ pontificis appositus, quantùmvis de re spiritual, sunt jure ecclesiastico simoniaca.

Per munus à linguâ intelliguntur preces, supplicationes, adulationes, laudes, intercessiones, favores, etc., ita ut non interveniat qualiscumque laus, aut intercessio, etc, sed quæ tendat et resolvatur in commodum temporale, quale est rogare regem, ut talem promoveat episcopum, vel ad honores evehat aliquem ejus consanguineum, etc., illumque laudare ob eumdem finem. Vel si interveniat etiam pactum ratione cujus laus et amicitia, que de se non sunt pretio æstimabiles, convertantur in rationem pretii . quamvis enim laudare Petrum, v. g., non sit pretio æstimabile, me tamen obligare ut eum laudem, pretio æstimatur; unde dare beneficium pro istà obligatione est simoniacum. Et quamvis aliàs munera à linguá non semper habeant rationem pretii, potest tamen collatio aut petitio beneficii propter illa ex aliis capitibus reddi vitiosa, prout constabit ex argumentis quæ

sibi objicit D. Thomas hic art. 5 mox referendis.

Objicies 1o D. Gregorius in Regist. lib. 2, cap. 57, dicit quòd ecclesiasticis utilitatibus deservientes, ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere; sed deservire ecclesiasticis utilitatibus pertinet ad munus ab obsequio; ergo videtur licitum pro obsequio accepto ecclesiastica beneficia largiri. Respondet D. Thomas hic, ad primum, quòd si aliquis clericus alicui prælato impendat obsequium honestum ad spiritualia ordinatum (puta ad Ecclesiæ utilitatem, vel ministrorum ejus auxilium) ex ipsâ devotione obsequii redditur dignus ecclesiastico beneficio, sicut et propter alia opera; unde non intelligitur esse munus ab obsequio, et in hoc casu loquitur Gregorius. Si verò sit inhonestum obsequium, vel ad carnalia ordinatum (puta quia servivit prælato ad utilitatem consanguineorum suorum, vel patrimonii sui, vel ad aliquid hujusmodi) erit munus ab obsequio, et est simoniacum.

[ocr errors]

Objicies 2o: Sicut carnalis videtur esse intentio, si quis alicui det beneficium ecclesiasticum pro suscepto beneficio, ita etiam si quis det intuitu consanguinitatis sed hoc non videtur esse simoniacum, quia non est ibi emptio et venditio; ergo nec primum. Respondet D. Thomas ad secundum quòd si aliquis aliquid spirituale alicui conferat gratis propter consanguinitatem, vel quamcumque carnalem affectionem, est quidem illicita et carnalis collatio, non tamen simoniaca, quia nihil ibi accipitur; unde hoc non pertinet ad contractum emptionis et venditionis, in quo fundatur simonia. Si tamen aliquis dat beneficium ecclesiasticum alicui hoc pacto vel intentione, ut exinde suis consanguineis provideat, est manifesta simonia.

Objicics 3° Id quod solùm ad preces alicujus fit, gratis fieri videtur : et ita non videtur locum habere simonia; sed munus à linguâ intelligitur, si quis ad preces alicujus beneficium conferat; ergo, etc. Respondet D. Thomas ad 3, quòd munus à linguâ dicitur, vel ipsa laus pertinens ad favorem humanum, quod sub pretio cadit vel etiam preces ex quibus acquiritur favor humanus, vel contrarium evitatur. Et ideò si aliquis principaliter ad hoc intendit, simoniam committit : videtur autem ad hoc principaliter intendere qui preces pro indigno porrectas exaudit; unde ipsum factum est simoniacum. Si autem preces pro digno porrigantur, ipsum factum non est simoniacum, quia subest debita causa ex quâ illi pro quo preces porriguntur spirituale aliquid confertur; potest tamen esse simonia in intentione, si non intendatur ad dignitatem personæ, sed ad favorer. humanum. Si verò aliquis pro se rogat ut obtineat curam animarum, ex ipsà præsumptione redditur indignus, et sic preces sunt pro indigno: licitè tamen potest aliquis, si sit indigens, pro se beneficium ecclesiasticum petere sine curâ animarum. Hæc D. Thomas, quem explicans Arauxo, vult quòd, dùm S. doctor dixit quòd quis principaliter preces pro indigno porrectas exaudit, factum simoniacum præstat, intelligendus est sccundùm præsumptionem, eò quòd collator, hoc ipso quòd non movetur ex dignitate et merito subjecti ad conferendum beneficium indigno,

censeatur moveri ex aliqno pretio sperato, aut ex precibus exhibitis per modum pretii, vel propter preces non quascumque, sed ad utilitatem temporalem colla ori conducentes, ut ex pacto, vel promissione fusas, quia, ut sic, convertuntur in pretium beneficii collati.

Objicies 4° Hypocritæ spiritualia opera faciunt, ut laudem humanam consequantur quæ ad munus linguæ pertinere videntur; nec tamen hypocritæ dicuntur simoniaci; non ergo per munus à linguâ simonia contrahitur. Respondet D. Thomas ad 4, quòd hypocrita non dat aliquid spirituale propter laudem, sed solùm demonstrat, et simulando magis furtivè subripit laudem humanam quàm emat; unde non videtur pertinere ad vitium simoniæ.

§ 2. An, si temporale sit principale motivum dandi spirituale, non verò pretium, committatur simonia.

Suppono 1° quòd motivum potest esse duplex, nempe principale ac primarium, et minùs principale ac secundarium. Tunc est principale et primarium quando principaliter movet voluntatem, ac per se directe intenditur; minùs principale verò est quando ordinatur ad aliud, solùmque ex consequenti et quasi per accidens intenditur. Ut si quis inserviat episcopo intendens per istum famulatum primariò ejus benevolentiam sibi conciliare, solùmque secundariò, ex consequenti et per accidens, obtinere alicujus benefici provisionem, si dari contingat; non tamen sistendo ibi, sed ordinando famulatum, ac benevolentiam prælati, tanquàm medium ad beneficii consecutionem; temporale tunc, nempe famulatus, est motivum minùs principale; si verò directè et immediatè ordinaret famulatum ad consequendum beneficium, esset motivum principale. Similiter potest è converso dari spirituale non primariò et principaliter, sed tantùm secundariò et minùs principaliter ad consequendum temporale, ut contingit in canonico qui primariò et principaliter frequentat chorum ad Dei laudes decantandas; minùs principaliter autem ad lucrandas distri butiones. Ut ait D. Thomas, quodlib. 8, art. 11, dicens, quòd si hujusmodi distributiones respicit quasi finem operis principaliter intentum, simoniam committit, et ideò mortaliter peccat. Si autem habeat principalem finem Deum in tali actu, et ad hujusmodi distributiones respicit secundariò non quasi finem, sed sicut in id quod est necessarium ad suam sustentationem, constat quòd non vendit actum spiritualem, et ita simoniam non committit, nec peccat. Hæc D. Thomas.

Suppono 2o ex hoc quòd sacerdos non celebraret si non reciperet Misse stipendium, aut non frequentaret chorum si nuile darentur distributiones, non propterea semper inferendum esse eum habere temporale pro motivo et fine principali; in proposito enim, nomine finis et motivi principalis non intelligitur ille sine quo res spiritualis non conferretur aul ministraretur, cùm sit tantùm concomitans; sed intelligitur id ad quod actio spiritualis tendit et ordinatur ex intentione operantis absque justo titulo. Si enim,

v. g., stipendium sustentationis respiciatur ut finis principalis non operis, sed operantis, qui ad illud ordinat actum spiritualem, aliqui docent talem deordinationem non excedere limites peccati venialis; alii verò dicunt esse peccatum lethale nimiæ cupiditatis, sacrilegii mentalis, et radicalis simoniæ, eò quòd iste sacerdos tunc videatur rem temporalem magis æstimare quàm spiritualem.

Dico igitur quòd dare spirituale pro temporali, vel è contra, secluso titulo stipendii, aliove justo et honesto, est simoniacum, etiamsi temporale non fuerit pretium, sed motivum principale conferendi spirituale.

Conclusio nostra definita fuit ab Innocentio papâ XI, qui damnavit istam quorumdam recentiorum propositionem: Dare temporale pro spirituali non est simonia, quando temporale non datur tanquàm pretium, sed duntaxat tanquàm motivum conferendi spirituale, vel efficiendi spirituale; vel etiam quando temporale sit solùm gratuita compensatio pro spirituali, aut è contra. Et id quoque locum habet etiamsi temporale sit principale motivum dandi spirituale : imò etiamsi sit finis ipsius rei spiritualis, sic ut illud pluris æstimetur quàm res spiritualis. Idem decernit Innocentius papa III in cap. Tua nos, de simonià, et docet etiam D. Thom. in 4 sent. d. 25, q. 3, art. 3, ad 1; et 2-2, q. 10, art. 5, ad 3. Probatur conclusio: ad veram simoniam non semper requiritur expressa voluntas ac directa, et formalis intentio vendendi et emendi, nec pretium rigorosè sumptum; sed coram Deo sufficit vera intentio, emptio ac venditio virtualis, et pretium equivalenter. Sic enim peccaus mortaliter, licet non intendat formaliter et expressè suum ultimum finem in creaturà constituere, suo tamen facto censetur interpretativè illam habere pro ultimo fine, cùm se et omnia sua in eaïn referat. Atqui dùm conferens spirituale habet pro motivo principali receptionem alicujus emolumenti temporalis, ac ex hoc movetur et agit; vel è contra, quando aliquis dat temporale ex principali motivo recipiendi spirituale, habet saltem virtualem intentionem hujusmodi res inter se commutandi et pretium quivalenter recipiendi ; quia cùm non intercedat aliud principaliter intentum quo mediante spirituale assequatur, immediatè vult commensurare munus illud temporale cum beneñcio, sicque illud dare in pretium illius.

Confirmatur, quia intentio illa dandi temporale ad recipiendum spirituale non tanquàm pretium, sed motivum, non destruit, nec immutat rerum naturas, neque actionis, quam iste operatur; qui enim non nisi acceptis, v. g., ducentis nummis, dominium prædii vellet à se abdicare, et in alium transferre, censeretur illud vendere, quantùmvis protestaretur se non intendere venditionem. Item qui ad magos recurrunt, et sortilegiis scienter utuntur, ridiculè dicerent se dæmonis artibus renuntiare, cùm ea facta contrarium probent; sic, in nostro casu, qui directè et immediatè, ac principaliter per pecuniam, aut aliud pretio æstimabile beneficium recipere intendit, non liberatur

à simoniâ mentali pro hoc quòd dicat se dare, aut accipere illam pecuniam, non tanquàm pretium beneficii, sed tanquàm motivum conferendi.

Inde videtur dicendum quòd si temporale fuerit motivum proximum et immediatum, directè, per se, et ratione sui inducens ad dandum, aut recipiendum spirituale quod aliunde non est debitum; tunc committitur simonia, sive sit motivum magis, sive minus principale. Secùs verò dicendum si fuerit duntaxat motivum remotum, per accidens, et occasionale, quod non per se, sed ratione alterius tantùm movet et inducit. Siquidem motivum primo modo sumptum est causa agendi et verè influit; non verò secundo modo acceptum. Unde D. Thomas, opusc. 65 de Officio sacerdotis, dicit quòd pecunia non debet esse causa celebrandi, sed occasio excitans.

Dices: Spirituale licitè referri potest ad temporale tanquàm ad finem intermedium. Sic, v. g., potest aliquis sacrificium Missæ ad sanitatem corporalem ordinare; ergo absque irreverentiâ et injurià, proindeque absque simonià, spirituale potest ordinari ad temporale tanquàm ad finem. Respondeo negando quòd sacrificium Missæ referatur ad sanitatem tanquàm medium ad finem; solùm enim ordinatur tanquà:n causa ad effectum, et aliquid excellens, maximaque virtutis ad utilitates etiam temporales præstandas (1),

ARTICULUS III.

De pactis, aut conventionibus quæ possunt constituere simoniam,

Recolendum est ex dictis tria hæc concurrere ad

(1) Principia statuta non obstant quin liceat dare aliquid temporale pro spirituali, et vicissim, quando illud fit ex mera gratitudine, benevolentià, adeò ut sit donum reapse et absolutè gratuitum. Nam simonia essentialiter requirit ut temporale detur pro spirituali tanquàm pretium vel formaliter, vel virtualiter; at donum mere gratuitum et plenè spontaneum excludit ideam pretii; hæc duo sunt prorsùs diversa. Sed ne simonia occultetur sub pallio ementitæ gratitudinis, attendendum est ad varias circumstantias persona dantis et accipientis, quantitatis, muneris, temporis et modi solutionis, an donator sit pauper nec assuetus similia largiri, an res data sit magni valoris proportionatè ad rem sacram, et nulla fuerit opportunitas exigens ut sic expenderetur, an collator ante collationem insinuaverit se aliquid prætendere aut sperare. His maturè consideratis, judicabitur de naturâ

actus.

Hinc etiam inferes licitum esse dare temporale sub spe obtinendi à donatario rem spiritualem, titulo gratitudinis, modò semper speretur non ut debitum titulo muneris, sed ut donum ex merà amicitiâ vel gratitudine; licet enim sperare quod licet accipere, ut modò dicebamus, etc.; ratio à priori est quòd tunc adest quidem spes obtinendi temporale occasione spiritualis; sed spirituale istud non obtinetur nec speratur nisi mediante alio motivo magis proximo et honesto, scilicet gratitudine et amicitià pro quà conciliandà datur temporale, et ex quâ conciliatà speratur gratuitò spirituale. Ita Billuart de Religione dissert. 11, art. 5, et plures alii citati apud Liguori, lib. 3, n. 5í; sed hæc sunt plena periculi, ut ibidem advertit B. Liguori, et facilè præsumenda est simonia mentalis, nisi sit alius titulus, vel constet de opposito ex circumstantiis.

(Edit.)

« VorigeDoorgaan »