Pagina-afbeeldingen
PDF

est emptio explicita, vel implicita, vel emptioni æquivalens. Sufficit autem ad hujusmodi contractum non solùm intentio formalis quà aliquis expressè et formaliter intendit dare vel recipere munus pro re spirituali, sed etiam virtualis quà quis non expressè, sed implicitè intendit pro re spirituali munus dare vel accipere, qualis fuit casus qui habetur in cap. Tua nos, de Simoniâ, ubi pontifex loquens de illo qui Ecclesiæ cathedrali bona sua dederat, ut inter canonicos admitteretur, decernit quòd simoniaci erant tam iste quàm canonici admittentes, propter scilicet virtualem et implicitam hujusmodi intentionem. Hujus autem pravæ intentionis ordinariè signum est , quando non intervenit aliquis ex justis titulis assignatis et assignandis. Secunda regula est quòd munus à manu censetur dari gratis quandò conceditur ex benevolentià et amicitiâ, et sine ullâ intentione obligandi recipientem. Tunc enim non constituit collationem beneficii simoniacam , sive detur ante, sive post illam , prout habetur in cap. Quam pio , et in cap. Sicut episcopus, 2, q. 2, et in cap. Placuit , { , q. 1. Censetur etiam gratuita donatio quando munus à manu debetur ex aliquo justo titulo, ut sustentatione, aut pro aliquo extraordinario labore, aut pro vexatione redimendà ; id enim non facit quin beneficium gratìs conferatur. Munus ab obsequio dicitur, omne hominis opus quod ad usus et commoditates illius ordinatur, et ex quo accrescit aliqua utilitas temporalis recipienti tale obsequium, ita ut habeat rationem mercedis, possit pecunià conduci ac locari, sitque pretio æstimabile. Circa quod noster Arauxo statuit duas regulas. Prima est quòd munus ab obsequio habet rationem pretii, et constituit simoniam in triplici casu. 1* Quando beneficium ecclesiasticum confertur alicui in recompensationem obsequiorum jam exhibitorum ante beneficii collationem , ut si episcopus conferat beneficium famulo qui ei per tres annos sine salario, aut valdè diminuto inservivit, ut obsequia praeterita recompenset. Item si vicario, cui tenetur singulis annis salarium tribuere , loco illius tribuat beneficium, ut se à tali debito liberet. Secundus casus est quando episcopus confert beneficium in recompensationem futurorum obsequiorum absque pacto, ut si habeat secretarium qui nullum vult salarium, eò quòd scit episcopum habere intentionem ipsi dandi aliquod beneficium. Tertius est quando intervenit pactum, ut si episcopus dicat famulo : Volo ut mihi servias absque salario, et dabo tibi beneficium; velintentionem habeo recompensandi tua officia aliquo beneficio ecclesiastico. Ratio est quia in his casibus beneficium datur ut merces obsequii præteriti, vel futuri; eadem enim ratio est promissionis in futurum, ac solutionis praesentis debiti, prout declaratur in cap. Cùm essent, de Simonià. Secunda *egula est quòd munus ab obsequio habet rationem £ratuitæ donationis quoties non exhibetur cum intentione alium obligandi, sed fit principaliter ex merà benevolentià, licet minùs principaliter habeatur re*f*ectus ad beneficium; quod explicatur in duobus casibus. Primus est si aliquis aliàs dignus beneficio, aut

ministerio spirituali serviat episcopo, ut constet illi de ejus sufficientiâ et merito, indeque assequatur aliquod beneficium. Secundus est quando aliquis servit episcopo cum hâc intentione ut ejus benevolentiam et gratiam sibi comparet, sicque postea ratione illius ei conferat beneficium. Quæres an sit simoniacum alicui promittere, donare, aut legare rem temporalem, ac pretio æstimabilem, sub conditione, aut modo, ut praestet obsequium spirituale, non per modum retributionis, seu commutationis, sed in commodum ejus qui rem spiritualem præstat. Plures auctores iespondent negativè et pluribus exemplis probant, puta si parentes filiis munera dent, aut promittant sub conditione ut sacramenta frequentent; si Christianus viro infideli aliquid donet sub conditione ut Baptismum recipiat; si vir pius mulieri hæreticæ promittat futuras cum eâ nuptias, si ad catholicam fidem convertatur. In his enim et similibus casibus pro illis obsequiis et actionibus spiritualibus, res temporalis promittitur per modum inductionis in utilitatem spiritualem illius qui eas exercet. Cui doctrinae auctores duplicem limitationem addunt. Prima est ut largientes talia munera non imponant alteri nllam obligationem simpliciter, sed semper ipsum relinquant liberum ad opus spirituale faciendum, si voluerit : aliàs efficeretur contractns onerosus et reciprocus, et non censeretur liberalis donatio. Secunda est quòd conditio, vel modus adjectus non sit de daiido, vel faciendo aliquid in utilitatem illius qui dat vel promittit vel alterius personæ, cujus ille quasi vicem gerat; tunc enim conditio transiret in commutalionem rei temporalis pro spirituali, sicque esset simoniaca. Inter res tamen spirituales, seu obsequia, servatis servandis, potest dari commuta:io, et permuuario, unius cum alià, v. g. : Ego pro te hâc hebdomadâ celebrabo, Missasque applicabo cum onere, ut tu pro me celebres, uotidemque applices Missas hebdomadà sequenti, et sic de cæteris. In beneficiis tamen omne pactum initum cum eo qui beneficium accipit, omnis conditio, vel modus absque licentiâ pontificis appositus, quantùmvis de re spiritual', sunt jure ecclesiastico simoniaca. Per munus à linguâ intelliguntur preces, supplicationes, adulationes, laudes, intercessiones, favores, etc., ita ut non interveniat qualiscumque laus, aut intercessio, etc , sed quæ tendat et resolvatur in commodum temporale, quale est rogare regem, ut talem promoveat episcopum, vel ad honores evehat aliquem ejus consanguineum, etc., illumque laudare ob eumdem finem. Vel si interveniat etiam pactum ratione cujus laus et amicitia, qu;e de se non sunt pretio æstimabiles, convertantur in rationem pretii : quamvis enim laudare Petrum, v. g., non sit pretio aestimabile, me tamen obligare ut eum laudem, pretio aestimatur; unde dare bcneficium pro islà obligatione est simoniacum. Et quamvis aliàs munera à linguâ non semper habeamt rationem pretii , potest tamen collatio aut petitio beneficii propter illa ex aliis capitibus reddi vitiosa, prout constabit ex argumentis quæ sibi objicit D. Thomas hic art. 5 mox referendis. Ohjicies 1° : D. Gregorius in l{egist. lib. 2, cap. 57, dicit quòd ecclesiasticis utilitatibus deservientes, ecclesiasticâ dignum est reumuneratione gaudere; sed deservire ecclesiasticis utilitatibus pertinet ad munus ab obsequio; ergo videtur licitum pro obsequio accepto ecclesiastica beneficia largiri. Respondet D. Thomas hic, ad primum, quòd si aliquis clericus alicui prælato impendat obsequium honestum ad spiritualia ordinatum (puta ad Ecclesiæ utilitatem, vel ministrorum ejus auxilium) ex ipsâ devotione obsequii redditur dignus ecclesiastico beneficio, sicut et propter alia opera; unde non intelligitur esse munus ab obsequio, et in hoc casu loquitur Gregorius. Si verò sit inhonestum obsequium, vel ad carnalia ordinatum (puta quia servivit prælato ad utilitatem consanguineorum suorum, vel patrimonii sui, vel ad aliquid hujusmodi) erit munus ab obsequio, et est simoniacum. Objicies 2°: Sicut carnalis videtur esse intentio, si quis alicui det beneficium ecclesiasticum pro suscepto l)eneficio, ita etiam si quis det intuitu consanguinitauis : scd hoc non videtur esse simoniacum, quia non est ibi emptio et venditio; ergo nec primum. Respondet D. Thomas ad secundum quòd si aliquis aliquid spirituale alicui conferat gratis propter consanguinitatem, vel quamcumque carnalcm affectionem, est quidem allicita et carnalis collatio, non tamen simoniaca, quia nihil ibi accipitur; unde hoc non pertinet ad contractum emptionis et venditionis, in quo fundatur simonia. Si tamen aliquis dat beneficium ecclesiasticum alicui hoc pacto vel intentione, ut erinde suis consanguineis provideat, est manifesta simonia. Objicics 3° : Id quod solùm ad preces alicujus fit, gratis fieri videtur : et ita non videtur locum habere simonia; sed munus à linguâ intelligitur, si quis ad preces alicujus beneficium conferat; ergo, etc. Respondet D. Thomas ad 3, quòd munus à linguâ dicitur, vel ipsa laus pertinens ad favorem humanum, quod sub pretio cadit : vel etiam preces ex quibus acquiritur favor humanus, vel contrarium evitatur. Et ideò si aliquis principaliter ad hoc intendit, simoniam committit : videtur autem ad hoc principaliter intendere qui preces pro indigno porrectas exaudit; unde ipsum factum est simoniacum. Si autem preces pro digno porrigantur, •psum factum non est simomiacum, quia subest debita causa ex quâ illi pro quo preces porriguntur spirituale aliquid confertur; potest tamen esse simonia in intemtione, si non intendatur ad dignitutem personæ, sed ad favorem, humanum. Si verò aliquis pro se rogat ut obtimeat curam animarum, ex ipsâ praesumptione redditur indiqnus, et sic preces sunt pro imdiqno : licitè tamen potest aliquis, si sit indigens, pro se beneficium ecclesiasticum petere sine curâ animarum. Il;ec D. Thomas, quem explicans Arauxo, vult quòd, dùm S. doclor dixit quòd quis principaliter preces pro indigno porrectas exaudit, factum simoniacum præstat, inlelligeiidus est secundùin præsumptionem, eò quòd collalor, hoc ipso quòd non movetur ex dignitate et merito suìjecti ad confereudum beneficium indigno,

censeatur moveri ex aliqnopretio sperato, aut ex precibus exhibitis per modum pretii, vel propter preces non quascumque, sed ad utilitatem temporalem colla ori conducentes, ut ex pacto, vel proinissione fusas, quia, ut sic, couveriuntur in pretium beueficii Collali.

Objicies 4°: Hypocritæ spiritualia opera faciunt, ut laudem humanam consequantur quæ ad munus linguæ pertinere videntur; nec tamen hypocritæ dicuntur simoniaci; non ergo per munus à linguâ simonia contrahitur. Respondet D. Thomas ad 4, quòd hypocrita non dat aliquid spirituale propter laudem, sed solùm demonstrat, et simulando magis furtivè subripit laudem humanam quàm emat; unde non videtur pertinere ad vitium simoniæ.

§ 2. An, si temporale sit principale motivum dandi spirituale, non verò pretium, committatur simoniu.

Suppono 1° quòd motivum potest esse duplex, nempe principale ac primarium , et minùs principale ac secumdarium. Tunc est principale et primarium quando principaliter movet voluutatem, ac per se directè intenditur; minùs principale verò est quando ordinatur ad aliud, solùmque ex consequeuti et quasi per accidens intenditur. Ut si quis inserviat episcopo intendens per istum famulatum primariò ejus benevolentiam sibi conciliare, solùmque secundariò, ex conseqnenti et per accidens, obtinere alicujus beuefici, provisionem, si dari contingat; non tamen sistendo ibi, sed ordinando famulatum, ac benevolentiam prælati, tanquàm medium ad beneficii consecutionem; temporale tunc, nempe famulatus, est motivum minùs principale; si verò directè et immediatè ordinare! famulatum ad consequendum beneficium, esset moti- vum principale. Similiter potest è converso dari spirituale non primariò et principaliter, sed tautùm secundariò et minùs primcipaliter ad consequendum temporale, ut contingit in canonico qui primariò et principaliter frequentat chorum ad Dei laudes decantandas; minùs principaliter autem ad lucrandas distri. l)utiones. Ut aut D. Thomas, quodlib. 8, art. 1 1, dieens, quòd si hujusmodi distributiones respicit quasi finem operis principaliter intentum, simoniam committit, et ideò mortaliter peccat. Si autem habeat principalem finem Deum in tali actu, et ad hujusmodi distributiones respicit secundariò non quasi finem, sed sicut in id quod est necessarium ad suam sustentationem, constat quòd non vendit actum spiritualem, et ita simoniam non committit, nec peccat. Hæc D. Thomas.

Suppono 2° ex hoc quòd sacerdos non celebraret si non reciperet Miss;e stipendium, aut non frequentaret chorum si nuilae darentur distributiones, non propterea semper inferendum esse eum habere temporale pro motivo et fine principali; in proposito enim, nomine finis et motivi principalis non intelligitur ille sine quo res spiritualis noa conferretur aui ministraretur, cùm sit tantùm concomitans; sed intelligitur id ad quod actio spiritualis lendit et ordinatur ex intentione operantis absque justo titulo. Si eiiiul,

v. g., stipendium sustentauiouis respiciatur ut flnis principalis non operis, sed operantis, qui ad illud ordinat actum spiritualem, aliqui docent talem deordinationem non excedere limites peccati venialis; alii verò dicunt esse peccatum lethale nimiæ cupiditatis, sacrilegii mentalis, et radicalis simoniæ, eò quòd iste sacerdos tunc videatur rem temporalem magis æsumare quàm spiritualem. Dico igitur quòd dare spirituale pro temporali, vel Ε contra, secluso titulo stipendii, aliove justo et honesto, est simoniacum, etiamsi temporale noii fuerit pretium, sed motivum principale conferendi spirituale. Conclusio nostra definita fuit ab Innocentio papà XI, qui damnavit istam quorumdam recentiorum propositionem : Dare temporale pro spirituali non est simonia, quando temporale non datur tanquàm pretium, sed duntaxat tanquùm motivum conferendi spirituale, vel efficiendi spirituale; vel etiam quando temporale sit solum gratuita compensatio pro spirituali, aut è contra. Et id quoque locum habet etiamsi temporale sit principale motivum dandi spirituale : imò etiamsi sit finis ipsius rei spiritualis, sic ut illud pluris æstinetur quàm res spiritualis. Idem decernit Innocentius papa lll in cap. Tua nos, de simoniâ, et docet etiam D. Thom. in 4 sent. d. 25, q. 3, art. 5, ad 1 ; et 2-2, q. 10, art. 5, ad 5. Probatur conclusio: ad veram simoniam non semper requiritur expressa voluutas ac directa, et formalis intentio vendendi et emendi, nec pretium rigorosè sumptum ; sed coram Deo sufiicit vera intentio, emptio ac venditio virtualis, et pretium ;cquivalenter. Sic enim peccaus mortaliter, licet non intendat formaliter et expressè suum ultimum finem in creaturâ constituere, suo tamen facto censetur interpretativè i!!am habere pro ultimo fine, cùm se et omnia sua in eamm referat. Atqui dùm conferens spirituale habet pro motivo principali receptionem alicujus emolumenti temporalis, ac ex hoc movetur et agit; vel è contra, quando aliquis dat temporale ex principali motivo recipiendi spirituale, habet saltem virtualem intentionem hujusinodi res inter se commutandi et pretium acquivalenter recipiendi; quia cùm non intercedat aliud principaliter intentum quo medianle spirituale assequatur, inminediatè vult commensurare munus illud iemporale cum beneûcio, sicque illud dare in pretium illius. Confirmatur, quia intentio illa dandi temporale ad recipiendum spirituale non tanquàm pretium, sed motivum, non destruit, nec immutat rerum naturas, neque actionis, quam iste operatur; qui enim non nisi acceptis, v. g., ducentis nummis, dominium prædii vellet à se abdicare, et in alium transferre, censeretur illud vendere, quantùmvis protestaretur se non ii:tendere venditionem. Item qui ad magos rccurrunt, et sortilegiis scienter utuntur, ridiculè dicerent so demonis artibus renuntiare, cùm ea facta contrarium probent; sic, in nostro casu, qui directè et immediatè, ac principaliter per pecuniam, aut aliud pretio *stimabile beneficium recipere intendit, non liberatur

à simoniâ mentali pro hoc quòd dicat se dare. aut accipere illam pecuniam, non tanquàm pretium beneficii, sed tanquàm motivum conferendi. lude videtur dicendum quòd si temporale fuerit motivum proximum eu immediatum, directè, per se, et ratione sui inducens ad dandum, aut recipiendum spirituale quod aliunde non est debitum ; tunc commiltitur simonia, sive sit motivum magis, sive imiuùs principale. Secùs verò dicendum si fuerit duntaxat motivum remotum, per accidens, et occasionale, quod non per se, sed ratione alterius tantùm movet et inducit. Siquidem motivum primo modo sumplum est causa agendi et verè influit; non verò secundo modo acceptum. Unde I). Thomas, opusc. 65 de Officio sacerdotis, dicit quòd pecunia non debet esse causa celebrandi, sed occasio excitans. Dices : Spirituale licitè referri potest ad temporale tanquàm ad finem intermedium. Sic, v. g., potest aliquis sacrificium Missæ ad sanitatem corporalem ordimare; ergo absque irreverentià et injurià, proindeque absque simoniâ, spirituale potest ordinari ad temporale tauquàm ad finem. — Respondeo negando quòd sacrificium Missæ referatur ad sanitatem tanquàm medium ad finem; solùm enim ordinatur tanquà:n causa ad effectum, et aliquid excellens, maxima:quo virtutis ad utilitates etiam temporalcs præstandas (1),

Articulus IlI.

De pactis, aut conventionibus quae possunt constituere sinmoniam,

Recolendum est ex dictis tria hæc concurrere ad

(1) Principia statuta non obstant quin liceat dare aliquid temporale pro spirituali, et vicissim ; quando illud lit ex merâ gratitudine, benevolentiâ, adeò ut sit donum reapsè et al)solutè gratuitum. Nam simonia essentialiter requirit ut temporale detur pro spirituali tanquàm pretium vel formaliter, vel virtualiter; at donum merè gratuitum et plenè spontaneum excludit ideam pretii ; haec duo sunt prorsùs diversa. Sed ne simonia occultetur sub pallio einentitae gratitudinis, attendendum est ad varias circumslantias personæ dantis et accipientis, quanuitatis, muneris, temporis et inodi solutionis, an donator sit pauper nec assuetus similia largiri, an res data sit magni valoris proportionatè ad rem sacram, et nulla fuerit opportunitas exigens ut sic expenderetur, an collator amue collationem insinuaverit se aliquid praetendere aut sperare. llis maturè consideratis, judicabitur de naturâ actùs.

Hinc etiam inferes licitum esse dare temporale sub spe oblinendi à donatario rem spiritualem, titulo gratitudinis, modò semper speretur non ut debitum titulo muneris, sed ut donum ex merâ amicitiâ vel gratitudine; licet enim sperare quod licel accipere, ut modò dicebamus, etc.; ratio à priori est quòd tunc adest quidem spes obtinendi temporale occasione spiritualis; scd spirituale istud non obtinetur nec speratur nisi mediante alio motivo naagis proximo et honesto, scilicet gratitudine et amicitiâ pro quà conciliandà datur temporale, et ex quâ conciliatâ speratur gratuitò spiriiuale. lia Billuait de Religione dissert. !!, art. 5, et plures alii citati apud Liguori, lib. 5, 1. íi ; sed haec sünt plena periculi, ut ibidem advertit I*. Liguori, et facilè præsumenda est simonia mentalis, iiisi sit aliustitulus, vel constet de opposito £x circumstantiis. (Edit.)

constituendam simoniam, nempe res spirituales, quæ sunt ejus materia; res temporales, quæ sunt illarum merces; et actiones illas inter se commutandi, nempe emptionem et venditionem, de quo tertio restat agendum. Per emptionem et venditionem non intelligitur contractus gratuitus, sed omnis contractus onerosus quo res spirituales et temporales inter se commutantur; nec semper requiritur intentio formalis, sed sufficit virtualis et pretium æquivalens, ut supra dictum est. Unde quoties nec ratio stipendii locum habet, nec laborisaccidentarii et extrinseci, nec honestæ amicitiæ, propinquitatis, aut consanguinitatis, nec redemptio vexationis licita, nec aliæ causæ justæ, et nihilominùs temporale datur solo intuitu obtinendi spirituale, vel è contra, hujusinodi intentio sufficit, ut præsumatur non dari gratis, nisi de opposito constet. Ecclesia autem in foro externo id vetat tribus capitibus, cap. Si quæstiones de simoniâ, primò ex conditione personarum tam dantis quàm accipientis, puta si sint divites, aut pauperes, liberales, nobiles, amici, consanguinei, tinoratæ conscientiæ, etc. Secundò ex quantitate et qualitate muneris magni, aut exigui; summa enim valdè notabilis pecuniæ non facilè præsumitur dari liberaliter. Tertiò ex circumstantià témporis, et occasionis largitionis, ul si munera denlur post receptionem rei spiritalis, tunc faciliùs præsumitur cx liberalitate aut gratitudine donatarii, quàm si eorum collationem præcedant.

§ 1. Utrùm committatur simonia, antidoralem obligationem in pactum deducendo.

Donum gratuitum procedit ab amicitiâ homesti, non verò utilis, fitque absque animo et spe retributionis, quæ si postea sequatur, non tribuitur cum intentione remunerandi benefactorem pro re collatâ, sed tantùm in recognitionem affectùs illius, ut ostendit D. Thomas 2-2, q. 78, art. 2, ad 2; et hujusmodi liberalis et gratuita donatio, in his materiis non est simoniaca. Gratuita compensatio supponit rem jam acceptam, illamque respicit potiùs quàm affectum benefactoris, ac pro eâ remunerandâ, et quasi æquandà tribuitur. Ex quo patet compensationem non esse propriè gratuitam donationem, cùm intendatur à compensante tanquàm satisfactio quædam et exoneratio beneficii accepti, quamvis nullum pactum, aut obligatio civilis inlerveniat, sed antidoralis duntaxat. Et de hàc obligatione antidorali procedit difficultas, an in pactum deduci possit absque simonià.

Recentiores quidam docent pacta non esse iniqua, nec simoniaca, quibus dans et recipiens conveniunt, dicunt et exprimunt tantùm se velle ex gratitudine et benevolentià, proindeque antidorali obligatione ligari. Ut si ille qui beneficium recipere optat, dicat alteri : Gratis tibi dono hanc pecuniam, tali conditione, modo, ac pacto, ut mihi vicissim ex gratitudine conferre debeas beneficium, vel aliam rem spiritualem. Aut è contra si dicat : Tibi confero gratis hoc beneficium, eâ tamen conditione ut te obliges ad mihi tribuendas pccunias ex gratitudine, contra quos.

Dico, dare vel accipere rem spiritualem cum illâ intentione gratuitæ compensationis, aut è contra, et illam antidoralem obligationem in pactum deduci esse : simoniam, prout definivit Innocentius papa XI, in verbis relatis § præcedenti, ubi statuit simoniam committi etiam quando temporale est solùm gratuita compensatio prospirituali, aut è contra; Ecclesia autem hujusmodi gratuitas compensationes prohibere potuit ob reverentiam rerum sacrarum, et simoniæ periculum; et de facto prohibet omne pactum omnemque conventionem circa res spirituales et maximè circa beneficia, quod semper præ oculis est habendum in hâc materiâ.

Probatur conclusio prima ex D. Thomà q. 4. de Malo, art. 4, ad 15, ubi postquàm sanctus doctor ostendit eum qui mutuò dat, posse licitè sperare aliquod munus à mutuatario, non quasi debitum, sed quasi gratuitum et absque obligatione præstandum, id negat de simoniâ, dicens : Alia tamen est ratio de simoniâ et de usurâ, quia simoniacus non dat id quod suum est, sed id quod est Christi. Et ideò non debet sperare aliquam recompensationem sibi faciendam, sed solium honorem Christi, et utilitatem Ecclesiæ : sed usurarius nihil alteri præstat nisi quod suum est : unde potest aliquam amicabilem compensationem sperare per modum prædictum. Ubi S. doctor affert rationem à priori : qui enim nihil suum dat alteri, sed tantùm quod est sui dominii, ex hoc non debet intendere, nec sperare aliquam recompensationem sibi fieri, sed illud tantùm expendere juxta illius voluntatem et mandatum, ita ut si jusserit gratis omninò dari (ut de rebus spiritualibus jussit), dispensator nullam possit recompensationem sibi usurpare, quantùmvis mutuans. possit aliquam amicabilem expectare à mutuatario qui suum præbet. Et à fortiori simoniacum esse sentit D. Thomas eum qui in dispensatione spiritualium antidoralem obligationem exigit ex pacto quo alium ad recompensationem obligat, cùm istud pactum additum mutuo reddat illud injustum et usurarium, prout declaravit Innocentius XI, damnando hanc quorumdam recentiorum opinionem : Usura non est dum aliquid ultra sortem exigitur tanquàm ex benevolentiâ, et gratitudine debitum. ldemque reprobavit D. Thomas, 2-2, q. 78, art. 2, in corp., et ad 4.

Confirmatur ex eod. D. Thomà q. 15, de Malo, art. 4, 5, ubi sic ait: 0bligare ex certo pacto ad beneficium recompensandum, non competit amicitiæ honesti, quia in tali amicitiâ, amicus benefaciens affectum amici inclinat, ut sibi gratis et liberaliter recompenset cium opportunitas fuerit. Sed obligare ex certo pacto ad recompensandum beneficium, est proprium in amicitiâ utili. Sed hæc amicitia utilis non est omninò liberalis ac gratuita , sed potiùs est mercenaria, ut patet; ergo res spiritualis non omninò gratis confertur. Adde etiam quòd I). Thomas hic art. 5, ad 1, admittit quidem benè meritos de Ecclesià compensari posse titulo meriti per receptionem alicujus beneficii, negat tamen posse episcopum titulo compensationis remunerare suos famulos, aut clericos aliquo beneficio propter ol)sequia temporalia, sibi aut suis parentibus præstita.

1'robatur secunda conclusio : Simonia est ob rem datam imponere accipienti novum onus vicissim dandi, in quo essentialis ratio pactionis oneros:e consistit, ut : Do u: des ; facio ut facias, ut si quis petat à me, ut gratis ei donem librum, et ego donem cum pacto et conditione, ut ipse vicissim donet mihi pileum, et iste sciat me illi aliter non daturum librum, tuiic sine dubio non intervenit remuneratio et donatio gratuita, sed permutatio : atqui ex praedicto pacto imponitur novum onus accipienti, inducitque novam obligationem pretio æstimabilem ab obligatione naturali distinciam, quam si non impleat, nedùm erit ingratus, sed etiam injustus, vel ad minus infidelis. Ergo, etc.

Probatur tertia : Si hoc pacto admisso, non iuterveniat permutatio simoniaca, aut usuraria, nulla erit simonia, nullaque usura juri naturali repugnans, quam quilibet facilè non possit palliare ac declinare; semper enim dicere posset : Gratis ac liberaliter tibi conferaim hanc rem spiritualem, eâ tamen conditione, ut vicissim te obliges ad dandam mihi pccuniam ex gratitudine. Idem dici potest de usurâ.

§ 2. Utrùm redemptio vexationis circa res spirituales, ct maximè beneficia, sit si:moniaca.

D. Thomas hic art. 2, ad 5, duabus regulis totam hanc resolvit materiam dicens, quòd antequàm alicui acquiratur jus in episcopatu, vel quâcumque dignitate vel præbendâ per electionem, vel provisionem, seu collationem si moniacum esset adversantium obstacula pecuniâ redimere : sic enim per pecuniam pararet sibi vium ad rem spiritualem obtinendam; sed postquàm jus alicui jam acquisitum est, licet per pecuniam injusta impedimenta remorere. Ratio disparitatis est, inter vexationem juris acquisiti et acquirendi; quia in secundo casu, per redemptionem datâ pecunià, non solùm tollitur impedimentum, sed et acquiritur res spiritualis, quod est simoniacum. Secùs verò in primo casu, quia jam spirituale possidetur, proindeque non acquiritur per redemptionem, sed solummodò vexatio redimitur, seu impedimentum tollitur.

Explicatur primua regula : quando enim jus est acquisitum, qui sic redimit vexationem suam, non dat pecuniam pro re spirituali, sed pro tollendà injuriâ aut violentiâ, neque alterius injustæ actioni cooperatur, sed rein bonam facit utendo jure suo, suumque jus acquisitum conservat indemne. Illud autem jus acquisitum seu in re, del)et esse plenum, certum, ac indubitatum, saltem apud peritos; si enim vexetur circa dubium, non est licitum vexationem pretio redimere; puta si dubium sit de valore electionis, pr;esentationis, aut institutionis, quia tunc iste per pecuniam, viam sibi pararet ad hoc ut jus spirituale dulium et nutans , firmitatem contraheret, sicque censeretur aliquid spirituale emere. - Insuper requiritur quòd vexatio sit injusta : si enim !"*'* esset, ut in exemplo mox adducto contingit, huic ''"" 'icet pecuniâ redimere. Idemque dicendum, si dubium sit quòd lis sit injusta, eò quòd si dubium sit Probabile, hoc ipso lis est justa : sicque hoc essct jus

spirituale dubium, pecuniâ firmare, quod est simoniacum. Sic, v. g., si prælatus vellet aliquem benchcio privare ob grave crimen ab eo commissum, non licet hanc vexationem pecuniâ redimere, nec testes avertere, ne justè testimonium contra ipsum ferant, nec alium qui vellet opponere in idoneitatem pecuniis impedire. Neque licet duobus litigantibus circa aliquod beneficium si lis fuerit justa, alteri parti offerre pecuniam, vel pensionem, ob rationem adductam.

Intelligenda est secunda regula D. Thomæ, nempe quòd non licet redimere vexationem circa jus acquirendum, quando vexatio appoi;itur ab his qui possunt obesse et prodesse; nimirùm ab illis qui aliquo modo ad collationem beneficii immediatè concurrere possunt, eligendo , aut confirmando, etc., quia hoc est parare sibi viam ad acquirendum beneficium. Prima regula D. Thomæ colligitur ex cap. Dilectus de Siino. niâ, et ex cap. Quaesitum 1, q. 3. Regula verò secunda, ex cap. Matthæus de Simonià el ex cap. Sicut tua, et cap. IIoc.

§ 5. Utrùm in permutationibus et transactionibus beneficiorum reperiatur simonia.

D. Thomas hic art. 1, ad 5, ait quòd, nomine emptionis et venditionis intelligitur omnis contractus non gratuitus; unde nec permutatio præbendarum, vel ecclesiasticorum beneficiorum fieri potest auctoritate purtium absque periculo simoniae; sicut nec transactio, ut jura determinart. Potest tamen prælatus ex officio suo hujusmodi permutationes facere pro causâ utili vel necessariâ.

Certum est res spirituales inter se permutari posse, v. g., ut tu hodiè pro me Missam celebres, et cras ego pro te celebrabo; cùm enim non commutetur spirituale pro temporali, nulla est suspicio simoiiiae. In aliis verò rebus spiritualibus, et temporalibus annexis, potest esse aliquod periculum ne compensetur excessus valoris temporalis unius, per alterius spiritualitatem, ut si imaginem materiæ communis miraculosam, cum aliâ pretiosissimâ auri etlapidum commutet; censetur eiiim spirituale pro temporali commutari. Similiter oportet servare in hoc proportionem ; nam si utrique spirituali temporale est annexum antecedenter, licitè commutari possunt, ut calix pro cálice, aut casulâ : et tunc si in materiæ æstimatione reperiatur aliqua inæqualitas, pecuniâ compensari potest, eò quòd materia harum rerum sit vendibilis, ac pecuniâ æstimabilis: si verò inæqualitas sit in aliquo spirituali, gratis donandus est excessus, aut aliâ re spirituali, non

`temporali compensandus. Difficultas restat de spiri

tualibus quibus temporalia sunt consequenter annexa, ut sunt beneficia ecclesiastica. Dico permutationes beneficiorum esse simoniacas, si fiant privatâ auctoritate, el sine superioris consensu, saltem de jure positivo ecclesiastico. Ita divus Thomas in 4, disunct. 25, q. 5, art. 5, ad 8. Probatur : Hujusmodi enim permutationes prohibentur in cap. Quæsitum. Et cap. 0lim de rerum permutatione, et cap. Majoris de præbendis. Et in cap. Ultimò de pactis. Et cap. Præterea de transactionibus,

« VorigeDoorgaan »