Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

suæ potestatis, puta pro correctione, vel dispensatione vel aliquo ejusmodi. Respondet D. Thomas hic art. 3, ad 3, quòd ille cui committitur spiritualis potestas, ex officio obligatur ad usum potestatis sibi commissæ in spiritualium dispensatione, et etiam pro suâ sustentatione statuta stipendia habet ex reditibus Ecclesiæ. Et ideò si aliquid acciperet pro usu spiritualis potestatis, non intelligeretur locare operas suas, quas ex debito officii suscepti impendere debet : sed intelligeretur vendere ipsum spiritualis gratiæ usum. Et propter hoc, non licet pro quacumque dispensatione aliquid accipere; nec etiam pro hoc quòd vices suas committat, nec etiam pro hoc quòd subditos corrigat, vel à corrigendo desistat. Licet tamen ei recipere procurationes quando subditos visitat, non quasi pretium correctionis, sed quasi debitum stipendium Ille autem qui habet scientiam, et non suscepit cum hoc officium ex quo obligetur aliis usum scientiæ impendere, licitè potest suæ doctrinæ vel consilii pretium accipere, non quasi veritatem aut scientiam vendens, sed quasi operas suas locans. Si autem ex officio ad hoc teneretur, intelligeretur ipsam vendere veritatem, unde graviter peccaret : sicut patet in illis qui instituuntur in aliquibus Ecclesiis ad docendum clericos Ecclesiæ, et alios pauperes, pro quo ab Ecclesiâ beneficium recipiunt, à quibus non licet eis aliquid accipere, nec ad hoc quòd doceant, nec ad hoc quòd aliqua festa faciant, vel prætermittant. Hactenus D. Thomas.

Vendere usum cujuscumque scientiæ naturalis, seu notititiam cujuscumque veritatis studio et industriâ naturali comparabilem, non est simonia, quia materia simoniae sunt dona Spiritûs sancti, et res supernaturales ac sacræ. Sed ista scientia quamvis sint spirituales, non habent aliquid supernaturalitatis, neque ad finem supernaturalem de se ordinantur, neque sunt dona gratis accepta, ut debeant aliis gratis communicari, sed studio ac labore comparantur. Quando autem D. Thomas ait quòd qui venderet ipsam veritatem, graviter peccaret, non intelligit de peccato simoniæ, sed alterius vitii : subdit enim S. doctor, quòd tunc aliquis censetur ipsam veritatem vendere, quando ex officio tenetur docere alios, et nihilominùs ab eis exigit pretium, quod sanè est tantùm peccare contra justitiam commutativam, et non contra religionem. Quamvis autem simoniacum sit vendere theologiæ infusæ usum, seu cognitiones divinitùs transmissas mysteriorum fidei et Scripturarum, utpotè interpretationes sermonum et Spiritûs sancti dona; item exigere pretium pro theologià acquisità aliis edocendà seu propalanda quantùm ad ista officia, nempe quantùm ad munus prædicandi, catechizandi per modum exhortationis ad movendum, dandi consilia ad conscientias pacandas et salvandam animam, Scripturas interpretandi ex dono gratiæ. Non tamen quantùm ad munus docendi, inferendo more scholastico conclusiones ex principiis per discursum naturalem, et interpretando Scripturas modo humano, ac instruendo intellectum alterius de cognitione hujusmodi veritatum. Ratio - prinsi est quia quoad omnia illa munia, theologia habet aliquid supernaturalitatis formaliter, unde pro illis et

pro eorum labore intrinseco nequit accipi pretium, sed duntaxat pro labore extrinseco, et pro stipendio sustentationis. Ratio verò secundi est, quia etsi theologia isto modo considerata radicalem quamdam supernaturalitatem includat, quatenùs scilicet ex mysteriis fidei ut ex principiis discurrit, formaliter tamen et secundùm essentiam, est naturalis studio humano comparata, et per discursum naturalem deducit ac cognoscit suas conclusiones et veritates. Neque per se intenditur et attenditur an moveat vel non ad effectus supernaturales piosque motus, sed solùm ad labores et sumptus, quibus doctor hanc scientiam sibi comparavit, ad labores quos in docendo sustinet, et ad utilitates et commoda quibus inde gaudent discipuli.

Simonia est emere aut vendere actus jurisdictionis ad potestatem ecclesiasticam in foro conscientiæ spectantes, ut facultatem absolvendi à peccatis confessis, aut à censuris, ant dispensandi in foro interno, in votis, juramentis et fidelibus. Item simonia est emere aut vendere actus jurisdictionis ad potestatem ecclesiasticam pertinentes in foro externo, sive sint actus jurisdictionis gratios, sive contentiose, ut pro dispensationibus votorum, pro relaxationibus juramentorum etiam in foro externo, pro absolutione à censuris, pro dispensationibus in legibus ecclesiasticis, in irregularitatibus, in impedimentis matrimonii, etc., pro visitationibus, correctionibus, electionibus, collationibus et confirmationibus beneficiorum, et pro quocumque actu judicii ecclesiastici aliquid accipere per modum pretii, est simoniacum; quia tales actus procedunt à causâ spirituali, scilicet à potestate ecclesiasticà, et ad finem spiritualem animarum ordinantur. Pro iis tamen functionibus, aliquando quid accipi potest per modum stipendii pro sustentatione, aut si gratiosè detur.

Verùm episcopi pro dispensationibus aliisve functionibus spiritualibus recensitis, non possunt aliquid accipere nedùm tanquàm pretium, sed nec etiam titulo stipendii et sustentationis: id enim ipsis prohibetur 1, q. 3, cap. Ex multis, et de simoniâ cap. Jacobus, aliisque juribus, illisque præcipitur ut omnia spiritualia, purè, sine onere et pacto conferant : idemque traditur à Trident., sess. 24, cap. 61, et sess. 25, de Reformatione, cap. 18. Ideòque non conferentes ez gratis, committunt simoniam, saltem jure positivo: imò et injustitiam, quia sufficientes et copiosos redditus habent ad onera sustentanda, ad alendos suos officiales, etc., solùmque possunt exigere procuratio. nes pro visitatione Ecclesiarum. Possunt tamen pro dispensationibus aliquid eas petentibus imponere per modum pœnæ " aut compensationis, commutando scilicet votum, v. g., in eleemosynam pauperibus vel piis operibus applicandam; quomodò juxta stylum curiæ Romanæ pro dispensationibus in votis, in impedimentis matrimonii et in legibus ecclesiasticis exigitur pecunia, quia dispensationes sunt odiosa, et sic oportet illas reddere difficiliores petentibus, exigendo ab eis pecunias, vel in pœnam vel in commutationes ad eleemosynas aut pia opera Pontifices tamen ritè

annatas pecuniarias exigunt et recipiunt, ab iis quibus conferunt provisiones beneficiorum, non quasi pro venditione et collatione; sic enim foret simonia juris divini, sed tantùm alià ratione, nempe pro pontificatûs oneribus sustentandis, quæ tanta sunt, tamque gravia, ut vix tot reditus et summæ sufficiant ; ideòque potuit aliquid imponi supra reditus ac proventus beneficiorum, titulo charitativi subsidii, vel etiam pro hommagio et recognitione ejus supremi dominii in omnes mundi Ecclesias, sicut in lege veteri observabatur respectu summi sacerdotis, prout legitur Numerorum 18, vel ob alias justas causas.

si aliquis inserviat religiosis propter promissionem si bi factam, quòd ipsum recipient, erit simonia,quande illa obsequia assumerentur ut pretium ingressus.Secus autem dicendum esset si nulla haberetur ratio circa religionis ingressum tanquàm circa pretium laborum; sed vel ob victum monasterio inservire vellet, vel ut ejus indoles meliùs probaretur, vel ob alias bonas orationes ab auctoribus allatas. Tandem ex verbis D.Thomæ habetur,quod si monasterium fuerit tenue, aut præ paupertate insufficiens ad alendos religiosos, potest accipere ac exigere ab ingredientibus aut profitentibus aliquam pecuniam, non tanquàm pretium ingressus, sed ut stipendium sustentationis illorum,

§ 5. Utrùm sit simoniacum aliquid exigere ab iis qui dummodò ampliùs non exigatur quàm pro sustenta recipiuntur vel profitentur in Religione.

Divus Thomas hic art. 3, ad 4, brevissimè complexus est omnia quæ de istà materiâ dici possunt. Ait enim, quòd pro ingressu monasterii, non licet aliquid exigere, vel accipere tanquàm pretium : esset enim simonia, ex jure naturali et divino; quia status religiouis tam in ingressu seu sumptione habitûs, quàm in professione, est status perfectionis spiritualis, seu tendentia ad illam, et tunc homo Dei laudibus, obsequiis ac observantiis religiosis mancipatur ex amore Dei, eaque omnia ordinat ad finem supernaturalem, nempe animæ salutem et felicitatis æternæ consecutionem. Item foret simonia ex jure ecclesiastico, id enim damnatur in concil. Nicæno II, act. 8, can. 18; in Lateran. sub Alexandro III, can. 10, et in alio Lateran. sub Innocentio III, can. 64, et refertur tit. de Simonia can. Quoniam simoniaca. Et in extravag, communi, primâ de simonià. Et de regularibus cap. Non satis, cap. Cùm in Ecclesiâ, et in aliis juribus.

[ocr errors]

Subdit autem S. doctor: Licet tamen, si monasterium fuerit tenue, quod non sufficiat ad tot personas nutriendas, gratis quidem ingressum monasterii exhibere, sed accipere aliquid pro victu personæ, quæ in monasterio fuerit recipienda, si ad hoc non sufficiant monasterii opes. Similiter etiam licitum est, si propter devotionem, quam aliquis ad monasterium ostendit largas eleemosynas faciendo, faciliùs in monasterio recipiatur, sicut etiam licitum est aliquem è converso provocare ad devotionem monasterii per temporalia beneficia, ut ex hoc inclinetur in monasterii ingressum, licet non sit licitum ex pacto aliquid dare vel recipere pro ingressu monasterii, ut habetur 1, quæst. 2, cap. QUAM PIO. Hactenùs D. Thomas. Nulla itaque erit simonia si pro habitûs religiosi sumptione aut professione recipiatur aliquid non ex pacto tacito vel expresso, nec tanquàm pretium illius, sed tantùm per modum eleemosynæ ab ingrediente liberaliter et gratiosè monasterio collata: erit tamen simonia si timens non aliter recipi nisi dando aliquid, offerat se bona sua monasterio relicturum, eoque animo recipiatur, vel si minis terrcatur, aliisque technis vexetur, quòd non admittetur ad professionem nisi saltem bonorum partem conventui cedat. Ita Sylvester, v. Simonia, q. 13, § 5, et D. Anton. 2 p. tit. 1, cap. 5, § 1, et alii, qui adhuc docent, quòd

TH. XIV.

tione religiosi per totam ejus vitam requiritur, sicque tunc solùm datur temporale pro temporali.

[ocr errors]

Tota difficultas est, an idem sit concedendum monasteriis prædivitibus tam virorum quàm monialium, ita ut sicut ipsis licitum est pro anno novitiatûs aliquid exigere ratione victus et vestitûs, prout conceditur à Trident., sess. 25 de Reformat., cap. 16, sic non sit simoniacum aliquid exigere vel per modum dotis, vel per modum stipendii pro sustentatione religiosi per totam vitam. Prima sententia asserit monasterium opulentum non posse absque simoniæ peccato aliquid temporale exigere, vel accipere ex pacto, ctiam pro sustentatione religiosi, et videtur esse D. Thomæ mens in 4 sent. dist. 25, q. 3, art. 2, quæst. 2, ad 7; et 2-2, loco citato, ut consideranti patebit. Idem docent D. Bonaventura, D. Raymundus et alii. Prob. 1° quia in cap. Quoniam, de simonià, pontifex reprehendit quasdam moniales, quæ paupertatis ficto prætextu pro sustentatione recipiendarum ad habitum, dotem exigebant. Item in 1 extravag. de simoniâ districtè prohibetur sub excommunicatione ne quid exigatur ab ingredientibus religionem ad quemcumque effectum et finem, exceptis iis quæ liberè spontèque, cessante quâcumque pactione, dare vel offerre voluerint. Ergo, etc.

Prob. 2° quia tunc illud temporale non censetur verė ac purè dari in sustentationem, cùm monasterium pingue illo subsidio minimè indigeat, sitque plusquàm sufficiens ad hujusmodi personas enutriendas. Ergo censetur saltem tacitè et virtualiter exigi pro ipso religionis ingressu, talisque pactio simoniam redolet.

Prob. 5° quia habere jus ad monasterii bona, est quid spirituale, sicut et jus ad beneficii reditus; ergo pariter simoniacum est aliquod pretium ab ingredientibus exigere pro tali jure; quemadmodùm episcopus foret simoniacus, si pecuniam exigeret ab aliquo pro jure quod accipit ex hoc quòd in numero beneficiariorum recipiatur et coaptetur. Verum quidem est quòd si persona recipienda ad habitum talis foret conditionis, quòd vel ob provectam ætatem, vel ob graves infirmitates habituales, vel ob ingenii tarditatem ac hebetudinem, aliasque rationes, prudenter timeatur ne onerosa monasterio futura sit, ita ut non solùm illi inservire non valeat, sed forsan indigebit quòd ei ab aliis serviatur cum notabili incommodo et sumptu, 11

tunc non videatur illicitum, pretium ab eâ exigere, non pro receptione ad habitum, sed duntaxat ad compensanda religionis onera et ad monasterium indemne servandum. Porrò taxatio facultatum temporalium monasterii extra quam minimè liceat aliquid exigere à recipiendis, non est determinata ad certam arctamque necessitatem et quantitatem, sed debet esse abundans, et quasi superexcedens. Nam Trident. sess. 25, cap. 3 de Regular. sic statuit: In temporalibus monasteriorum facultatibus, eam ineundam esse rationem, ut monialium numerus commodè sustentari possit.

Secunda sententia negat esse verè et propriè simoniam, etiamsi monasterium sit ditissimum; ita sentiunt ex nostris, Sotus, Sylvester, Torres, Arauxo, Candidus, et alii graves auctores.

Probatur primò, quia talis exactio et receptio pecuniæ titulo sustentationis religiosi est ejusdem rationis in monasterio divite ac in paupere, et versatur circa idem objectum; in utroque enim non apponitur pecunia tanquàm pretium receptionis ad statum religiosum, quod est quid spirituale, sed ut stipendium ad sustentationem personæ, quod est aliquid temporale; sicque temporale pro temporali et non pro spirituali commutatur: opulentia autem unius monasterii, rerum naturas non immutat; unde divus Thomas, et communiter auctores, docent quòd sacerdotes et beneficiarii, etiamsi fuerint ex patrimonio, vel ex beneficio, aut aliunde divites, possunt absque simonia stipendium sustentationis exigere pro Missis, aliisque functionibus quas liberè et absque debito, in gratiam aliorum exercent. Ergo hujusmodi exactio Fecuniæ non est simonia de jure divino, quantùmvis monasterium sit ditissimum.

Probatur secundò, quòd nec etiam sit simoniaca de jure positivo et ecclesiastico: nam concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 16 de Reform., permittit etiam monasteriis divitibus, ut ab ingressuris aliquid recipere valeant pro victu, aliisque expensis tempore novitiatûs faciendis. Eadem autem est ratio de aliis temporibus, quia utrobique datur temporale pro temporali, et pro onere sustentandi religiosum. Præterea omnes canones à nobis adducti et adducendi, indiscriminatim loquuntur de omnibus monasteriis tam divitibus quàm pauperibus, ut consideranti patebit. Adde quòd si esset aliqua specialis prohibitio, jam abrogata est per longam consuetudinem contrariam ferè ubique introductam, præsertim circa moniales, superioribus videntibus, consentientibus, imò urgentibus ad solutionem dotis, etiam in monasteriis divitibus, idque justis de causis facientibus, ne scilicet monasteria, præsertim monialium, graventur nimis, et paulatim depauperentur in evidens ipsarum et religionis detrimentum.

Confirmatur, quia, ut jam dictum est, si recipiendus graves contraxerit ægritudines habituales, nulla erit simonia aliquid ab eo petere, ut compensentur onera religionis; atqui moniales intra cœnobii cancellos continuò reclusæ, ut plurimùm frequentes infirmitates contrahunt, multis indigent, nec sunt valdè idoneæ ad lucrandum et monasterii facultates augendas, prout

faciunt religiosi, concionibus, stipendiis Missarum, eleemosynis, etc. Indeque videmus frequenter monasteria aliàs opulenta, his expensis, aliisve infortuniis ad tantam inopiam redacta, ut prælati quandoqua moniales ex illis solvere, ac ad proprios parentes ibi nutriendas transferre coacti sint. Ergo, etc. Postquàm noster Arauxo pro hâc sententiâ rationes allatas proposuit, statim solvit argumenta in favorem primæ sententiæ adducta, concedendo quòd nihilominùs si monasterium opulentum, habensque sufficientissima bona ad sustentandos recipiendos, ab eis aliquid ex pacto exigat pro sustentatione, committit peccatum avaritiæ et simoniæ præsumptæ ; quia non decet personas religiosas divitiis congregandis anhelare, sed parvo victu et vestitu esse contentas, juxta Apostoli sententiam 1 Timoth. 6: Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Et cùm aliundè monasterium illo subsidio nullo modo indigeat, non modica præsumptio erit, quòd non pro sustentatione, sed pro ipsomet ingressu et receptione ad habitum, temporale subsidium accipiatur, et hoc modo intelligendus est D. Thomas, nempe quòd sit simonia præsumpta, non autem vera et realis.

Jura autem quae afferuntur, solùm prohibent aliquid recipi pro ipso religionis ingressu : et dato quòd etiam prohibeant sustentationis stipendium, hujusmodi prohibitio jam est abrogata per contrariam consuetudinem, videntibus prælatis et consentientibus, ob bonas rationes. Nec est eadem ratio de bonis temporalibus monasteriorum, ac de reditibus beneficiorum; utpotè quæ ad sustentationem ministrorum ab Ecclesià sunt applicata: alia verò ab ipsis religiosis, ut in plurimum propriâ industriâ, et labore sunt acquisita, vel certè à fidelibus gratiosè illis donata, ut qui in monasterio degunt, commodè vivere, Deoque sine distractione inservire valeant. Et hæc sunt quæ pro utrâque sententiâ stabiliendâ adduci solent; si tamen mihi liceat quid circa hoc sententiam explicare, videtur mihi dicendum hujusmodi conventiones et pactiones à monasteriis opulentis factas non vacare scandalo, neque peccato, non solum avaritiæ, sed et simoniæ : præsertim circa monialium pinguissimas dotes longè excedentes sumptus sustentationis et necessitatum ipsarum, ac contributiones communes; ut dùm exigitur à postulante pro dote summa quátuor aut quinque millium librarum, quæ efficiunt annuam pensionem trecentarum librarum, cùm tamen ducentæ plusquàm sufficiant ad monialem decenter sustentandam. Per abusum siquidem et corruptelam intolerabilem introductum videmus quòd monasteria quò sunt opulentiora, eò pinguiores dotes à postulantibus requirunt, quasi status et ingressus religionis in eo conventu ipsis venderetur. Itaque moniales hujusmodi conventuum opulentissimorum videntur postulantes recipere tantùm propter pecuniam taxatam, ac conventam, cùn etiam ineptas recipiant, dummodò pinguissimam dotem secum afferant; alias verò idoneas, et à Deo vocatas nullatenus admittant, si de dote conveatâ, et apud ipsas statutâ obolus deficiat.

Et hoc est quod D. Thomas, doctores et jura reprobant; inde meritò concilium Trident. sess. 25, c. 3 de Reform. regul. statuit, ut in monasteriis et domibus tam virorum quàm feminarum,is tantùm numerus constituatur et conservetur, qui ex propriis reditibus monasteriorum, vel consuetis eleemosynis commodè sustentari possit.Et consequenter ad impediendum ne de cætero fiant pacta de alimentis aut dote in receptione novitiorum : quamvis enim concilium id expressè non prohibuerit, evidenter tamen sequitur ex illius decreto. Neque valet consuetudo contraria, quam Urbanus IV dicit potiùs esse corruptelam, et quæ rejicitur in cap. Veniens, de Simoniâ, et cap. Cùm in Ecclesiæ corpore, sic decernitur: Putant plures ex hoc licere, quia legem mortis de longà invaluisse consuetudine arbitrantur, non attendentes quòd tantò graviora sunt crimina, quantò diutiùs infelicem animam tenuerunt alligatam.

§4. Utrùm sit licitum pecuniam accipere pro his quæ sunt spiritualibus annexa.

Recolendum est ex dictis quòd res temporales possunt esse dupliciter spiritualibus annexæ, quædam antecedenter, quædam verò consequenter, ut docet D. Thomas hic art. 4, et in 4 sent., d. 25, q. 3, art. 2, q. 3, ad 4, ubi ponit hoc discrimen inter illas, quòd in temporalibus consequenter annex is spiritualibus, spirituale est prius et principale; temporale verò posterius et accessorium, nihilque æstimatur nisi per ordinem ad spirituale, proindeque nisi ab illo separetur, vendi nequit, illo non vendito, ut sunt beneficia ecclesiastica: et de his verificatur regula tradita in canone, Si quis objecerit, 2, q. 3, videlicet: Qui vendit id quod sine alio subsistere non potest, neutrum invenditum relinquit; in aliis verò antecedenter annexis, temporale est prius et principale: spirituale verò posterius, minùs principale, et quasi accessorium illius, ut sunt calices, vestimenta sacra, etc. De primis loquens D. Thomas ait : Hujusmodi nullomodò possunt esse sine spiritualibus; et propter hoc ea nullomodò vendere licet, quia eis venditis, intelliguntur etiam spiritualia venditioni subjici. De secundis verò dicit, quòd aliquo modo vendi possunt, non autem in quantum sunt spiritualibus annexa, ubi S. doctor declarat calices, vestimenta sacra non possc vendi, aut secundùm spiritualitatem, aut secundùm quòd sunt annexa spiritualibus, sed aliquo modo; id est, secundùm temporale quod habent antecedenter ad spirituale (1).

Igitur res temporales quæ ante consecrationem, vel benedictionem habent valorem intrinsecum, ut calix consecratus, imago benedicta, reliquiæ argento aut auro ornatæ, ecclesia consecrata, et alia hujusmodi, possunt ratione valoris intrinseci quem de se habent vendi absque simoniâ, dummodò non plùs vendantur ratione consecrationis aut benedictionis: non enim

(1) Hæc sunt sumenda, secluso speciali jure positivo; nam quædam minoris valoris, ut S. chrisma, sacrum oleum, alia hujusmodi vendere prohibitum fuit ab Ec lesiâ. ne res sacra cum temporali venderetur.

per consecrationem amittunt hujusmodi valorem ; ergo,sicut ante illam poterant vendi, ita et post illam, nullâ habitâ ratione ordinis quem habent ad spiritualia, ut docet D. Thomas hic art. 4 ad 1. Et ad 2 dicit quòd earum rerum materia vendi potest pro necessitate Ecclesiæ et pauperum. Unde si ad usus sacros et præcipuè ecclesiasticis personis vendendæ sint, nullumque immineat periculum quòd emptor faciet eas usibus humanis deservire, integræ vendi poterun juxta valorem quem habent ratione materiæ et forma artificialis. Si verò vendantur aliis et ad usus profanos, tunc præmissâ oratione, priùs confringi debent, quia post confractionem, non intelliguntur esse vasa consecrata, sed purum metallum: unde si ex eâdem materia similia vasa integrarentur, iterùm consecrari indigerent. Et in hoc differunt ab actionibus sacramen talibus seu confectivis sacramentorum, et consecrativis vasorum, à prædicatione verbi divini, ab horarum canonicarum recitatione, et similibus; quòd istæ intrinsecè et secundùm suas entitates sunt spirituales, utpote materiæ sacramentorum, vel sacramentalium. vel actus virtutum illæ verò neque secundùm suas entitates intrinsecè fiunt spirituales, neque sunt ita spiritualibus annexæ, suam temporalitatem amittant.

ut

Inter hujusmodi res temporales antecedenter spiritualibus annexas, D. Thomas hîc art. 4, reponit jus patronatus, quod Ecclesia patronis concessit præsentandi ad aliqua beneficia, quod quidem vendi non potest secundùm se consideratum; absque simonia tamen transfertur ad emptorem prædii, aut villæ cui annectitur. Hinc fit esse simoniam quando jus patronatus transit ad alium per prædium ab eo emptum si pluris vendatur ratione illius juris, ut dictum est de calice. Unde in nullo humano contractu oneroso, vel solutione, aut compensatione rei temporalis haberi potest ratio augendi illius pretium ratione juris patronatus. Sic non licet habenti jus patronatûs illud dare in solutionem debiti temporalis: nec potest unus hæres alteri jus patronatûs cedere in compensationem majoris portionis quam accepit, neque dare in feudum, aliòve contractu oneroso distrahere absque simonia saltem de jure ecclesiastico, ut constat ex cap. Præterea, de Jure patronatûs. An autem sit etiam simoniacum de jure divino, sitque jus ex se spirituale, quidam affirmant, alii verò negant: potest tamen abuno in alterum transferri jure hæreditario, non solum ad hæredes necessarios,sed etiam voluntarios,quamvis non sint consanguinei:jura énim absolutè loquuntur.Item transferri potest per liberam donationem, idque propriâ auctoritate, ut patet ex cap. Unico de Jure patronatûs, in 6, cap. Cura, de Jure patronatûs. Tandem transferri potest cum re venditâ, cui est affixum, sive transferatur per ejus venditionem, dummodò non plùs vendatur ratione illius juris, sive per donationem illius prædii, eò quòd accessorium sequatur principale cui adhæret jus patronatus autem se habet tanquàm accesserium ad rem vel locum cui est affixum.

Inter hujusmodi res D. Thomas hic art. 4, ad 3.

reponit locum sepulturæ, et jus quod aliquis habet ut sepeliatur in loco sacro, aut religioso, quia hujusmodi loca ad hoc deputata per quamdam consecrationem, vel benedictionem Ecclesiæ, sunt illi annexa antecedenter, cùm consecratio aut benedictio illi terræ superveniat. Unde non possunt quidem vendi habito respectu et ordine ad benedictionem, benè tamen habito respectu ad locum materialem, qui secundùm se est pretio æstimabilis. Jure tamen ecclesiastico in cap. Abolendæ, de Sepulturis, et cap. Audivimus, et cap. Cùm in Ecclesiâ, de Simoniâ, prohibita est venditio terræ sacræ, seu benedictæ ad usum sepulturæ ; proindeque talis venditio, aut locatio censetur simoniaca jure positivo.

Quidam docent quòd poterit nihilominùs aliquis accipere pretium si se obliget ad non admittendos alios in loco sepulturæ in Ecclesiâ cujus curam habet, ab eo qui vult illius jus possidere, quia hujusmodi obligatio est temporalis, pretio æstimabilis, et se habet per modum laboris extrinseci et accidentalis. Et in isto casu non venditur neque locatur terra, aut locus sacer, sed obligatio ut nullus alius ibi sepeliatur præter illum qui offert pecuniam pro acquirendo hujusmodi jure, idque patet ex usu communi. Ita tenet Arauxo.

Dices: Abraham emit ab Ephron speluncam duplicem ut habetur Gen. 23; et tamen nullam commisit simoniam; ergo, etc. Respondet D. Thomas hic, art. 4, ad 3, quòd spelunca duplex quam Abraham emit in sepulturam, non habetur quòd erat terra consecrata ad sepeliendum, et ideò licebat Abrahæ terram illam einere ad usum sepulturæ, ut ibi institueret sepulcrum: sicut etiam nunc liceret emere aliquem agrum communem ad instituendum ibi cœmeterium, vel etiam ecclesiam. Tamen quia apud gentiles loca sepulturæ deputata, religiosa reputabantur, si Ephron pro loco sepulturæ intendit pretium accipere, peccavit vendens, licet Abraham non peccaverit emens, quia non intendebat emere nisi terram communem. Licet enim etiam nunc terram ubi quondam fuit ecclesia, vendere, aut emere in casu necessitatis, sicut et de materiâ sacrorum vasorum dictum est. Vel excusatur Abraham quia in hoc redemit suam vexationem ; quamvis enim Ephron gratis ei sepulturam offerret, perpendit tamen Abraham, quòd gratis recipere sine ejus offensâ non posset. Hæc D. Thomas.

5. Utrùm vendere aut emere beneficia ecclesiastica sit simonia de jure divino.

Sub nomine beneficii comprehenduntur episcopatus, abbatiæ, prioratus, dignitates et parochiæ: ad illud etiam spectant quodammodò commendæ, præstimonia, pensiones, et alia hujusmodi que maximiam habent cum beneficiis affinitatem. Prælaturæ tamen regulares in quibus solùm datur jus ad ministeria spiritualia, puta curam animarum, habentque jurisdictionem spiritualem absque ullo jure ad fructus, non sunt propriè beneficia; eas tamen pretio comparare est simoniacum. Beneficium definitur: Titulus,

seu jus ecclesiasticum ad spiritualia munera exercenda ordinatum, cum jure eo titulo recipiendi aliqua temporalia emolumenta. Sicque in beneficiis ecclesiasticis duo jura includuntur, nimirùm jus ministrandi spiritualia, quod dicitur officium, quia est quid onerosum : et jus percipiendi temporalia emolumenta propter administrationem spiritualium, quod dicitur præbenda, et ex utroque jure conflatur et dicitur beneficium. Conveniunt auctores esse simoniam de jure divino, vendere beneficium propter officium, seu jus ministrandi spiritualia, quia jus illud et titulus sunt quid spirituale, proindeque omninò jure naturali et divino invendibile, neque summum pontificem in hoc posse dispensare. Conveniunt similiter beneficia esse jure divino invendibilia, etiam secundùm posterius jus perci piendi temporalia emolumenta, si consideretur ut conjunctum cum priori et per respectum ad illud, quia sic est quid spirituale. Tota difficultas est an possint separari saltem per intentionem vendentis et ementis, ita ut feratur in jus temporale præcise, nullatenùs verò in spirituale et licet vendens utrumque conferat ementi, unum tamen gratis, aliud vero pretio tradere valeat absque simonià, prout jam dictuni est de calice consecrato.

Conveniunt pariter auctores quòd vendere beneficia ecclesiastica, etiam intuitu solius temporalis emolumenti est simonia contra jus ecclesiasticum; prohibe. tur enim in cap. Super eo, de Transactionibus. Et cap. Querelam. Et cap. Tua nos, de Simonià, et causâ 1. per totam quæstionem 3. An autem sit simonia jure divino quoque prohibita, negant canonistæ et quidam theologi. Affirmant verò D. Thomas hic art. 4, Cajetanus, Victoria, Torres, Sotus, Ledesma, et alii ejus discipuli, cum quibus

Dico, vendere beneficia ecclesiastica, etiam intuitu solius temporalis emolumenti, esse simoniam contra jus naturale et divinum; proindeque non posse in hoc cadere summi pontificis dispensationem.

Probat 1° D. Thomas in Sed contra ex cap. Si quis objecerit, 1, q. 3, ubi Paschalis papa sic decernit : Quisquis horum alterum vendit sine quo nec alterum provenit, neutrum invenditum relinquit. Et habetur etiam cap. Salvator, 1, q. 3. Cujus sensus est quòd quando temporale sine spirituali haberi non potest,"qui vendit temporale, vendit etiam spirituale: atqui jus beneficiale ad emolumenta temporalia, ita est essentialiter et indispensabiliter connexum cum jure ad officia ecclesiastica, ut nullo modo separari possit; nam jus illud ad temporale est essentialiter propter officium spirituale; ita ut si ab hoc respectu et ordine etiam per intentionem separetur, considerari nequeat ut jus beneficiale est, sed ut jus solùm ad illos fructus, quod fuit beneficiale; beneficium enim non potest esse sine titulo clericali spirituali: ergo beneficium quamdiù tale remanet, invendibile est jure divino etiam secundùm jus temporale, ut docet D. Thomas art. citato in corp. Confirmatur, nam beneficium per se essentialiter ordinatur ad spirituale officium juxta illud, beneficium datur propter officium, nec potest à præ

« VorigeDoorgaan »