Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

superiorem in terris, qui eum punire valeat, et cogere. Difficultas solùm est, utrùm possit incurrere peccatum simoniæ solo jure ecclesiastico introductæ. Plures affirmant, tum quia D. Thomas absolutè et absque limitatione asserit papam posse esse simoniacum, sicut quenilibet alium hominem : atqui alii homines in hujusmodi venditione sunt simoniaci, ergo etiam paps; tum quia papa vendens hæc officia graviter peccat, eò quòd absque justà causâ violet istud Ecclesiæ præceptum. Atqui non violatur, nisi per peccatum simonie. Ergo, etc.; tum quia princeps subditur suis legibus quoad vim directivam,ut docet D. Thomas 1-2, q. 95, art. 5, et nos demonstravimus in tract. de Legibus. Jus enim naturale dictat principem debere conformari aliis, et pati legem quam cæteris imponit, quantùm potest ac decet. L. 1, tit. Quod quisque juris; et cap. Cùm omnes, de Constit., proindeque papa potest peccare contra jus canonicum. Sic frangendo jejunium absque rationabili causâ, committeret intemperantiæ peccatum; celebrando absque vestibus sacris, incurreret sacrilegium, proindeque si vendat hujusmodi res, incurrit peccatum simoniæ; tum denique quia Ecclesia prohibuit talium rerum venditionem ob religionis motivum, ob sanctitatem et reverentiam rerum ecclesiasticarum, ad vitandum periculum et suspicionem simoniæ et avaritiæ. Atqui eædem rationes militant, cademque inconvenientia reperiuntur in venditione factâ à pontifice, ut constat. Ergo, etc. Fatentur tamen aliquas esse res, quae etiam juxta ipsos canones non concernunt papam, ut de non permutandis et resignandis beneficiis in confidentiâ, de pensione non imponendâ absque superioris consensu, etc.

Alii verò docent quòd, cùm papa sit supra omne jus positivum, potest validè ac licitè secluso scandalo secum et cum aliis dispensare, in hujusmodi venditione, ne sit simoniaca, et nc ille qui tunc cum ipso contrahit, incurrat pœnas jure ecclesiastico impositas; expressus autem papæ consensus in illam venditionem, censetur saltem tacita relaxatio talium pœnarum : non enim verisimile est pontificem velle relinquere inhabilem ad consequendum ac retinendum id quod ipsi volens et sciens vendit, aut pœnis affici pro actione cujus ipse est causa vel saltem concausa.

Alii tandem asserunt pontificem ex justå et rationabili causâ, pro gravi alicujus ecclesiæ necessitate, posse sccum et cum aliis dispensare, licitèque vendere hujusmodi res secùs dicendum quando non subest pía, justa et rationabilis causa in his dispensandi : tunc enim peccat et illi qui cum ipso contrahunt. Verùm de his alii judicent in facto enim principis non debet de facili præsumi delictum, sed semper cum omni quâ par est reverentiâ et animi submissione est suscipiendum à subditis.

ARTICULUS PRIMUS.

De materia circa quam simonia committitur, seu de rebus spiritualibus, et illis annexis.

Cajetanus in Summâ, v. Simonia, ait quòd res spirituali, in proposito denominatur à Spiritu sancto,

ut est ratio vitæ spiritualis quâ in Christo vivimus, sentimus, intelligimus, et operamur; talisque dicitur et per ordinem ad animæ salutem, quæ per antonomasiam vocatur spirituale bonum, quia est suprema participatio Spiritûs sancti, maximaque perfectio spiritùs creati ideòque omnia dona, quæ ad hanc salutem per se et proximè ordinantur, singulari titulo spiritualia, vocantur sacra.

Res autem sunt sic spirituales et sacræ multis modis. Primò quædam sunt purè spirituales et supernaturales etiam secundùm suam substantiam, ut gratia sanctificans, virtutes infuse, dona Spiritùs sancti, gratiæ gratis data, etc. Secundò quædam sunt spirituales effectivè, quia licet in se sint corporales, operantur tamen effectus spirituales, ut sunt sacramenta, ad quæ reducuntur sacramentalia, consecrationes virginum, benedictiones nubentium, Missæ, orationes vocales, aliæque hujusmodi rerum spiritualium causæ, quæ sunt quidem compositæ ex corporali e: ex spirituali formaliter tamen ac principaliter sunt spirituales. Tertiò quædam res sunt spirituales passivè, ut ita dicam, quia per se sunt ex spiritualibus causatæ, scu cx potestate et jurisdictione spirituali procedentes tanquàm effectus, vel operationes ad eam ordinata: ut dispensare in voto et matrimonio, absolvere à censuris, etc.

:

D. Thomas hic art. 1, ad 6, ait quòd sicut anima vivit secundùm seipsam, corpus autem vivit ex unione animæ, ita etiam quædam sunt spiritualia secundùm se essentialiter, sicut sacramenta, etc., quædam verò sunt spiritualia ex hoc quòd talibus adhærent. Unde 1, q. 3, cap. Si quis objecerit, dicitur: Spiritualia sine corporalibus rebus non proficiunt, sicut nec anima sine corpore corporaliter vivit.

D. Thomas autem hic art. 4, in corp., ait quòd aliquid potest esse annexum spiritualibus dupliciter, uno modo sicut ex spiritualibus dependens, et ea semper essentialiter supponens, ideòque dicitur cum illis consequenter connexum; quomodò habere beneficia ecclesiastica, dicitur spiritualibus annexum, quia non competit nisi habenti officium clericale, unde hujusmodi nullo modo possunt esse sine spiritualibus : se.. quuntur enim divina officia, pro quibus celebrandis instituta sunt beneficia; et propter hoc ea nullo modo vendere licet; quia eis venditis intelliguntur etiam spiritualia venditioni subjici; quædam verò sunt annexa spiritualibus, in quantum ad spiritualia ordinantur, et vocantur antecedenter illis annexa, quæ cùm ex naturâ suâ sint materialia, præcedunt rem sacram ad quam referuntur, cujusmodi sunt calices, vasa, vestimenta sacra, altaria; quæ ordinantur ad sacramentorum usum, item jus patronatûs, quod ordinatur ad præsentandum clericos ad ecclesiastica beneficia, et alia hujusmodi, quæ non præsupponunt spiritualia, sed magis ea ordine temporis præccedunt; et ideò aliquo modo vendi possunt absque simoniâ, non tamen in quantum sunt spiritualibus annexa, et dummodò in cis æstimetur sola matéria cum formâ artificiali, nullâ habitâ ratione benedictionis ant consecrationis. Item

jus patronatus per se vendi nequit, sed tamen in alium transfertur per venditionem prædii et bonorum temporalium quibus est annexum ; ita tamen ut non plus vendantur, quàm valerent, absque eo jure, c. Si quis objecerit, 1, q. 3. De his sigillatim agemus in sequentibus paragraphis.

§ 1. Utrùm semper sit illicitum pro sacramentis
pecuniam dare.

In sacramentorum administratione, tria considerari possunt: Primò, ipsum sacramentum; secundò, labor quem minister suscipit ad illud conferendum; tertiò, stipendium illius sustentationis.

Conveniunt omnes auctores cum D. Thomâ hic, art. 2, ipsa sacramenta, sicut et gratiam quam conferunt, non posse vendi; sunt enim quædam supernaturalia sacra propter animæ salutem spiritualem instituta. Sicque accipere pecuniam pro spirituali sacramentorum gratiâ, est crimen simoniæ, quod nullâ consuetudine excusari potest, quia consuetudo non præjudicat juri naturali vel divino. Et istud sacrilegium vocatur horribile cap. Cum Ecclesiâ, tit. de Simonià, multisque juribus reprobatur, caus. 1, q. 1. Idemque dicendum, si detur pretium pro materiâ proximâ sacramentorum ; ut pro ablutione, impositione manuum, consecratione, etc. Secùs verò si detur pro materiâ remotâ, ut pro aquâ, vino, pane, oleo, etc., ut docet D. Thomas art. 2, ad 1, quia hujusmodi materia est purè elementum corporale: potestas verò ad sacramenta administranda, et eorum administratio sunt res in se intrinsecè spirituales, ordinantur ad finem supernaturalem, et sunt causa gratiæ, donorum, etc. Addit tamen D. Thomas art. 2, in corp., quòd cùm sacramenta dispensentur per Ecclesiæ ministros, quos oportet à populo sustentari, juxta illud 1 ad Corinth· Qui altari deserviunt, cum altari participant, ideò accipere aliqua ad sustentationem eorum qui sacramenta Christi ministrant, secundùm ordinationes Ecclesiæ et consuetudines approbatas, non est simonia neque peccatum; non enim sumitur tanquàm pretium mercedis, sed tanquàm stipendium necessitatis. Unde super illud primæ ad Timoth. 5: Qui benè præsunt presbyteri, etc., dicit Glossa ex D. Aug., lib. de Pastoribus c. 2, desumpta : Accipiant sustentationem necessitatis à populo, mercedem dispensations à Deo. Excipiendum tamen est sacramentum ordinis; in jure enim ecclesiastico, cap. Nullus abbas, cap. Sicut episcopus, caus. 1, q. 2, cap. In ordinando, quæ jura expressè fuerunt renovata à Trident., sess. 21, cap. 1, de Reformatione, vetitum est episcopis eorumque ministris quocumque titulo aut prætextu etiam sustentationis, vel etiamsi gratis offeratur, quidquam recipere pro ordinibus conferendis; notarius verò episcopi, si salarium habeat assignatum, nihil recipere potest pro dimissoriis, aut sigillo concedendis, etiamsi gratis offeratur: si tamen non habeat salarium, cùm non debeat opes suas gratis præstare, potest tunc aliquid recipere per modum stipendii sustentationis, ubi hoc ex consuetudine habetur, dummodò decimam unius aurei partem non excedat,

et omnes isti simoniam juris ecclesiasticici committunt, si aliquid accipiant.

Quoad operas, labores et functiones ministri, auctores communiter distinguunt duplicem laborem in rerum spiritualium functionibus et administrationibus, unum intrinsecum, alium extrinsecum. Intrinsecus est ille qui per se intrinsecè est ita necessariò conjunctus cum hujusmodi functionibus spiritualibus, ut sine illo nec validè, nec licitè, neque decenter exerceri queant: ut quòd sacerdos projiciat aquam super eum quem baptizat, quòd studeat et loquatur dùm concionatur, quòd si induat vestibus sacris, quòd procedat ad altare, quòd cæremonias servet dùm celebrat, etc.; iste enim labor per se est omninò requisitus ad talem functionem sacram, prout hîc et nunc ab hominibus moraliter exercetur : labor verò extrinsecus est ille qui solùm per accidens est conjunctus cum ministerio sacro, ita ut possit sine illo validè, licitè ac decenter fieri, solùmque accidentaliter hic et nunc illi annectatur ac requiratur ratione circumstantiarum loci, temporis, personarum, ut si sacerdos debeat conficere tres leucas ad celebrandum pro aliquo eum vocante, si ad Missam horâ tardà et cum solemnitate cantandam obligetur, etc. His suppositis,

Dico ministrum posse absque simonia et peccato accipere aliquid temporale pro labore extrinseco : secùs verò pro labore intrinseco. Conclusio est communis inter auctores.

Prob. prima pars ex cap. Charitatem, 12, qu. 2, et cap. Relatum, eâdem quæst. Ratio est, quia cùm iste labor extrinsecus sit omninò temporalis, et solùm per accidens hic et nunc annexus cum spirituali, est pretio æstimabilis; et dùm locatur aut venditur, res sacra minimè subjicitur venditioni, nullaque illius ratio habetur, etiam ex intentione operantis, ut suppono, qui cùm aliunde ad illum non obligetur, ex officio, aut beneficio, aut stipendio, non tenetur illum præstare gratis in obsequium et gratiam alterius.

Prob. secunda pars, quia talis labor est pars necessaria rei spiritualis, et ita cum illâ connectitur, ut separari nequeant, ac unum moraliter censetur cum sacrà functione; ergo moraliter censetur vendere rem spiritualem, qui pro labore intrinseco illius pretium accipit: neque enim aliquid valet, vel æstimatur, vel proficit, nisi per ordinem ad spirituale. Ut autem dicitur cap. Si quis objecerit, 1, qu. 1, quisquis horum alterum vendit, sine quo nec alterum provenit, neutrum invenditum relinquit.

Possunt tamen ministri pro functionibus spiritualibus, et pro labore etiam intrinseco aliquid temporale exigere tanquàm stipendium sustentationis. Nam sicut operario merces debetur, ita et ministris qui in spiritualibus populo serviunt, debetur ex justitià stipendium, ut colligitur ex illo c. 10 Matth. et Lucæ 8: Dignus est operarius mercede suâ. Item 2 ad Corinth. 9, Apostolus id probat variis exemplis, et D. Thomas hic art. 3, et quodlibet 10, art. 6. Ratio est, quia ministri ad hoc sunt destinati, ut populo serviant in spiritualibus, indeque se privant facultate vacandi operibus

mechanicis, et negotiationibus quibus possent referre lucrum ad decentem sustentationem, idque in populi spirituale commodum, qui proinde tenetur et justitià illos sustentare, etiamsi aliunde ex patrimonio fuerint divites; ut enim ait Apostolus, nemo militat stipendiis propriis, et quod debetur ex justitiâ, reddendum est independenter à conditione personarum et absque respectu ad illas, ut in tractatu de Justitiâ, ubi agitur de rerum dominio fusè ostenditur : nempè beneficiarium etiam habentem pingue patrimonium, posse adhuc sumere ex fructibus beneficii necessaria ad decentem sustentationem. Possunt itaque ministri cogere laicos coram judice ad solvendum stipendium sustentationis quod pro suis functionibus ipsis debetur, si solvere renuant cæterùm in hâc parte cavendum est omninò scandalum, nec plus exigendum quàm jam sit taxatum vel laudabili consuetudine statutum; aliàs committunt injustitiam, et ineurrunt obligationem restituendi. Solvuntur argumenta quæ D. Thomas in hâc q. 100, art. 2 et 3, sibi objicit in contrarium circa Sacramenta in particulari.

[ocr errors]

Arguitur primò itaque : Pecuniam dare pro Baptismo, non videtur illicitum in aliquo casu, puta quando sacerdos puerum morientem sine pretio baptizare non vellet. Ergo non semper est illicitum emere vel vendere sacramenta. Respondet D. Thomas, quòd in casu necessitatis quilibet potest baptizare. Et quia nullo modo est peccandum, pro eodem est habendum si sacerdos absque pretio baptizare non velit, ac si non esset qui baptizaret. Unde ille qui gerit curam pueri, in tali casu licitè potest eum baptizare, vel à quocumque alio facere eum baptizari. Posset tamen licitè aquam à sacerdote emere, quæ est purum elementum corporale. Si tamen esset adultus qui baptismum desideraret, et immineret mortis periculum, nec sacerdos eum vellet sine pretio baptizare, deberet, si posset per alium baptizari: quòd si non posset ad alium habere recursum, nullo modo deberet pretium pro baptismo dare, sed potiùs absque baptismo decederc: suppleretur enim ei ex baptismo flaminis, quod ei ex sacramento deesset. Hactenùs D. Thomas. Verùm circa puerum moribundum, supponamus hunc casum, nempe tunc solum adesse ejus patrem, manibus truncum, vel voce carentem, neque alium posse habere ministrum quàm istum, qui non vult baptizare puerum absque pretio. Quid tunc agendum?

Conveniunt auctores, quòd si minister iste corruplus pretium exigeret in contemptum sacramenti et Religionis, omninò foret illicitum dare illi pecunias, sed potiùs sinendus esset puer mori absque baptismo, quia præceptum negativum de fide non negandâ, de rebus sacris non irreverenter tractandis, et de Leo non contemnendo positivè, semper ac pro semper obligat, ac in nullo casu illud potest esse licitum. Conveniunt insuper, quòd pater pueri posset tunc offerre pecuniam huic ministro, non quidem pro sacramento, nec tanquàm pretium illius, sed solùm ad tollendum istud impedimentum avaritiæ, ad eum inducendum ut debito modo administret sacramentum, etc. Dùm enim

aliquis mihi injuriam infert, licitè possum íllura justig minis terrere, proindeque et muneribus allicere ut ab eå inferenda cesset. Verùm si talis minister protestetur se nolle puerum baptizare, nisi ab ipso reverà ematur baptismus, et nisi pater juret se illi daturum pecunias pro sacramento et tanquàm pretium ejus, quid tunc agendum? Circa istum casum tres sunt auctorum sententiæ.

Prima asserit licitum esse tunc pecuniam dare non solùm pro redimendâ vexatione, sed etiam pro emendo sacramento, eò quòd existiment in casu extremæ necessitatis, non esse simoniacum emere sacramenta, quia emptio rei spiritualis est quidem intrinsecè mala: ita tamen ut quamvis ex objecto aut fine honestari nequeat, potest nihilominùs in aliquo speciali casu et ex aliquâ circumstantiâ, puta extremæ necessitatis spiritualis cohonestari, sicut accipere et retinere alienum, quamvis de se sit intrinsecè malum in casu tamen extrema necessitatis fit licitum, et cessat esse furtum; emptio autem rei spiritualis, non est magis intrinsecè mala quàm furtum, aut quàm occisio hominis facta à persona privata ad justam sui defensionem.

Secunda asserit tunc licitum esse patri pueri vel alteri qui ejus curam habet, pecuniam offerre et dare ministro, non quidem eo fine et intentione ut sacramentum ab illo emat, sed ut vexationem redimat ac injuriam propulset, quantùmvis ab eo jurare coactus fuerit se illi daturum pecuniam tanquàm pretium sacramenti, quia salvatur semper intentio quam habuit dandi pecuniam ad redimendam vexationem, et non ad emendum sacramentum, ad quod noluit et non potuit sese obligare, utpotè in nullo prorsùs casu licitum. Sicut ergo quamvis sit intrinsecè malum exigere lucrum supra sortem præcisè ex vi mutui, tanquàm illius pretium; non tamen offerre aliquid supra sortem usurario paratissimo, et nolenti illud dare nisi sub usuris reduplicativè : mutuatarius enim ad sibi in necessitate subveniendum, mutuum isto modo petens et accipiens non peccat, neque censetur alterius peccato cooperari, sed illud duntaxat invitus permittere, ut ostensum est in quæst. de Mutuo et Usurâ : ita in nostro casu non peccat pater pueri, dans pecuniam pravo ministro ex rectâ intentione, excusante extremâ necessitate spirituali, quam non potest alio modo sublevare, nisi invitus permittendo actionem simoniacam ministri, solùmque petit ab eo id ad quod tunc tenetur, et quod absque peccato præstare posset, si vellet.

Tertia sententia asserit quòd emptio rei spiritualis est ita de se intrinsecè mala, ut in nullo prorsùs casu honestari valeat, neque ex objecto, fine, aut aliâ circumstantiâ, sicut perjurium, aut occisio innocentis, ob scilicet injuriam quæ tunc rei sacræ irrogatur, qu:e est omninò invendibilis, nec existit sub dominio avari ministri, qui proindè eam vendens, est simoniacus, pariter et illam emens, cùm ista duo sint correlativa; et cùm juxta Apostolum ad Rom. 3, non sint facienda mala ut eveniant bona, satius est tunc puerum committere divinæ providentiæ, et de eâ confidendum quòd illi in hujusmodi necessitate constituto provide

bit de idoneo ministro ad eum baptizandum; idque doctrina D. Thomæ videtur conformius. Adde quòd si in nostro casu non sit emptio sacramenti, pariter adultus, cui parochus injustè denegat administrare dùm decumbit nisi emat et pretium solvat, posset licitè illi pecuniam dare, non quidem intentione emendi sacramentum, sed redimendi suam vexationem, et ob eadem bona motiva quæ referuntur ab auctoribus secundæ sententiæ : eædem quippè rationes militant de uno ac de alio. Quod etsi quidam tanquàm licitum admittant, quia scilicet in hoc gravi periculo damnationis æternæ constitutus, urgentissimam habet causam negligendi peccatum mali ministri; et quamvis per baptismum in voto absolutè salvari possit, forsan tamen existimabit se non habere veram contritionem, quæ est opus difficillimum.

Alii tamen communiter docent esse prorsùs illicitum, cum D. Thomâ hîc ; et hanc statuunt differentiam in proposito inter puerum et adultum, quòd puer est in extrema necessitate spirituali absolutè simpliciter constitutus, cui aliter subveniri ejusque damnatio impediri nequit nisi per baptismum in re secùs verò dicendum de adulto, qui per baptismum in voto et per contritionem salvari potest. Nec Deus ipsi denegabit auxilium efficax ad hoc, si instanter petat, prout D. Thomas hic innuere videtur.

Exempla verò de furto, de usurario, et de occisione injusti aggressoris adducta ab auctoribus primæ et secundæ sententiæ, nihil probant contra tertiam. Ideò enim bona rapere in extremâ necessitate non est furtum, neque peccatum, quia in eo casu bona sunt communia, proindèque non rapitur alicnum; atverò necessitas etiam extrema pueri, non reddit res sacras vendibiles, neque purgat et denudat venditionem ac emptionem à malitiâ intrinsecâ et ab irreverentiâ rebus sacris illatâ. Item malitia usuræ non provenit ex excellentiâ mutui aut lucri supra sortem, sed tota consistit in injustitiâ, quatenùs venditur id quod non est dignum pretio distincto, aut venditur duplici pretio, proindeque solummodò se tenet ex parte usurarii, nullatenus verò ex parte mutuatarii, qui sibi injustitiam facere nequit, sed tantùm illam patitur, et permittit invitus at verò malitia simonia provenit ex excellentiâ rei spiritualis, quæ est supra omne pretium, proindeque gravis ipsi irrogatur injuria, dùm venditioni et emptioni subjicitur neque necessitas extrema cmentis tollit hanc injuriam ac irreverentiam; neque facit quòd possit cedere juri rei spiritualis, nempe quòd sit invendibilis: benè tamen mutuatarius potest cedere juri suo, ac bonis suis, et velle hanc injustitiam pati. Adde quòd cùm etiam in gravi necessitate licitum sit petere et accipere mutuum sub usuris ab usurario porato, licitum quoque foret in gravi etiam necessitate emere sacramentum à ministro simoniaco, quod tamen nullus admittit, sicque non valet paritas. Tandem justa sui defensio et moderata, est jurc naturali licita, proindèque et occisio injusti aggressoris, quando invasus nequit aliter vitam suam defendere, neminique injuriam facit, sed jure

suo utitur. Atverò in nostro casu gravis fit injuria rebus sacris, undequàque ista commutatio proveniat.

Arguitur secundò: Maximum sacramentorum est Eucharistia, quæ in Missâ consecratur; sed pro Missis cantandis, aliqui sacerdotes præbendam vel pecuniam accipiunt. Ergo multò magis licet alia sacramenta emere, aut vendere. Resp. D. Thomas hic ad 2, quòd sacerdos non accipit pecuniam quasi pretium consecrationis Eucharistiæ, aut Missæ decantandæ; hoc enim esset simoniacum, sed quasi stipendium suæ sustentationis, ut dictum est. Idemque dicendum de aliis sacerdotibus, nempe quòd pro Missis celebrandis possunt à petentibus eas stipendium recipere: non tamen duplex stipendium pro unâ Missâ, etiamsi petentes non dent sufficiens ad congruam sustentationem celebrantis, prout determinavit sacra Congregatio cardinalium concilii Trident. interpretum, auctoritate Urbani papæ VIII, anno 1625, et confirmavit Alexander papa VII, danınans istam quorumdam recentiorum propositionem : Non est contra justitiam pro pluribus sacrificiis stipendium accipere, et sacrificium unum offerre; neque etiam est contra fidelitatem, etiamsi promittam, promissione etiam cum juramento firmatâ, danti stipendium, quod pro nullo alio offeram. Et in eodem decreto Urbani papa VIII, prohibetur tanquàm damnabile lucrum, ne sacerdos qui stipendium pro Missà suscipit, alteri celebrandam committat, reservatà sibi parte ejusdem stipendii aut eleemosyna; idque confirmavit Alexander papa VII, damnans similem quorumdam recentiorum propositionem quæ est nona inter proscriptas ab illo (1).

Arguitur tertiò: Sacramentum pœnitentiæ præcipuè in absolutione consistit; sed quidam absolventes ab excommunicatione pecuniam exigunt: ergo non semper illicitum est sacramentum emere, aut vendere. Resp. D. Thomas ad 3, quòd pecunia non exigitur ab eo qui absolvitur, quasi pretium absolutionis, hoc enim esset simoniacum, sed quasi culpa pœnæ præcedentis, pro quâ fuit excommunicatus.

Arguitur quartò: Matrimonium est sacramentum; sed quandoque datur pecunia pro matrimonio. Ergo, etc. Resp. D. Thomas, ad sextum, quòd quidam dicunt quòd pro matrimonio licitum est pecuniam dare, quia in eo non confertur gratia. Sed hoc non est usquequàque verum, et ideò aliter dicendum est, quòd matrimonium non solùm est Ecclesiæ sacramentum, sed etiam naturæ officium: et ideò dare pecuniam pro matrimonio in quantum est naturæ officium, licitum est : in quantum verò est Ecclesia sacramentum, est illicitum. Unde secundùm jura prohibetur ne pro benedictione nuptiarum aliquid exigatur. Extra de Simoniâ, cap. CUM ECCLESIE.

Arguitur quintò: Consuetudo facit ut non sit peccatum id quod aliàs peccatum esset, sicut dicit August. lib. 22 contra Faustum, quòd habere plures uxores quando mos erat crimen non erat. Sed apud quosdam est consuetudo quòd in consecrationibus episcoporum, benedictioni

(1) Quæ sit disciplina Ecclesiæ circa illud punctum infra explanabimus, ubi deventum fuerit ad tractatum de sacrificio Missæ. Edit.

[ocr errors]

bus abbatum, ordinationibus clericorum, pro chrismate, oleo sancto, et aliis ejusmodi aliquid detur. Ergo. - Resp. D. Thomas ad 4, quòd, sicut dictum est, consuetudo non præjudicat juri naturali vel divino, quo simonia prohibetur : et ideò si aliqua exigantur ex consuetudine quasi pretium rei spiritualis cum intentione emendi vel vendendi, est manifestè simonia, et præcipuè si ab invito exiguntur : si verò exigantur quasi quædum stipendia per consuetudinem approbata, non est simonia, si tamen desit intentio emendi vel vendendi, sed intentio referatur ad solam consuetudinis observantiam, et præcipuè quando aliquis voluntariè solvit. In his tamen omnibus sollicitè cavendum est quod habet speciem simoniæ, vel cupiditatis juxta illud 1 ad Thessalon. ultimo : Ab omni specie mali abstinete vos.

Ex dictis hactenùs infertur, quòd sicut actio quæ est de essentià sacramenti, nempe labor illi intrinsecè annexus vendi non potest absque simoniâ, ita neque usus materiæ sacramenti, quæ ad ejus substantiam attinet, v. g., usus chrismatis, aut olei sancti, quod ibi consumitur; item calicis consecrati, corporalium, etc.

Objicies Ad impetranda orationum suffragia, pecunia datur sanctis viris. Item prædicatoribus etiam spiritualia seminantibus, temporalia debentur, juxta Apost. 1 ad Corinth. 9, celebrantibus etiam divinas laudes in officio ecclesiastico, et processiones facientibus aliquid datur; et quandoque annui reditus ad hoc assignantur. Ergo, etc. Resp. D. Thomas hic art. 3, ad 2, quòd illi qui dant eleemosynas pauperibus ut orationum suffragia ab ipsis impetrent, non eo tenore dant, quasi intendentes orationes emere, sed per gratuitam beneficentiam pauperum animos provocant ad hoc quòd pro eis gratis et ex charitate orent. Prædicantibus etiam temporalia debentur ad sustentationem ipsorum, non autem ad emendum prædicationis verbum. Unde super illud 1 ad Timoth. 5: ‹ Qui benè præsunt presbyteri, etc., dicit Glossa: Necessitatis est accipere unde ‹ vivitur; charitatis est præbere: non tamen venale est ‹ Evangelium ut pro his prædicetur: si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt pretio. Similiter etiam aliqua temporalia dantur Deum laudantibus in celebratione officii divini sive pro vivis, sive pro mortuis, non quasi pretium sed quasi sustentationis sti

§ 2. Utrùm sacramentalia et actus ac functiones spiritua pendium; et eo etiam tenore pro processionibus

les vendi possint absque simoniâ.

Dico quòd pro sacramentalibus pretium recipere, sive pro ipsis, sive pro exercitio aut receptione illorum, est simonia juris divini et humani.

Probatur, quia sunt res intrinsecè spirituales, à potestate spirituali procedentes, et ad finem supernaturalem ordinatæ. Ut enim ait D. Thomas hic art. 3, sicut sacramenta dicuntur spiritualia, quia spiritualem conferunt gratiam, ita etiam quædam alia dicuntur spiritualia, quia ex spirituali gratià procedunt, et ad eam disponunt, quæ tamen per hominum ministerium exhibentur: et ideò vendere quod in illis est spirituale, aut emere, simoniacum est.

Nec refert quòd sacramentalia habean spiritualitatem ex benedictione aut consecratione Ecclesiæ. Non refert, inquam; eâ enim suppositâ, verè sunt res spirituales et sacræ intrinsecè; proindeque illas cum re temporali commutare, est intrinsecè malum et simoniacum, sicut aqua benedicta, calix consecratus, et alia ejusmodi habent spiritualitatem ex Ecclesix benedictione; post eam tamen illa vendere, est simonia contra jus divinum : quemadmodùm imago licet sit depicta dependenter à voluntate artificis, hoc non impedit, quominùs semel depicta sit naturaliter repræsentativa prototypi: item licet taxatio pretii tritici sit à lege positivâ, hoc tamen supposito, contra jus naturale est, illud vendere ultra pretium illud legitimum. Idem dicendum est de functionibus ordinum, puta cantare solemniter Evangelium, servire Missæ, exercere officium acolyti, exorcista, etc., quia sunt actiones spirituales, à potestate spirituali procedentes, et ad finem spiritualem ordinate; idem dicendum de exequiis defunctorum, de sepulturà, de processionibus publicis, de orationibus etiam privatis, etc.; pro his enim et similibus functionibus, nequit per modum retii aliquid exigi.

faciendis in aliquo funere aliquæ eleemosynæ accipiuntur. Si tamen hujusmodi fiant intcrveniente pacto, aut et am cum intentione emptionis et venditionis, simoniacum esset: unde illicita esset ordinatio si in aliquâ ecclesia statueretur quòd non fieret processio in funere alicujus, nisi solveret certam pecuniæ quantitatem, quia per tale statutum præcluderetur via gratis officium pietatis aliquibus impendendi. Magis autem licita esset ordinatio, si statueretur quòd omnibus certam eleemosynam dantibus talis honor exhiberetur, quia per hoc non præcluderetur via aliis exhibendi. Et præterea prima ordinatio habet speciem exactionis: secunda autem habet speciem gratuitæ recompensationis. Hactenùs D. Thomas. Pro his itaque aliisque similibus functionibus aliquid potest recipi, non quidem per modum pretii, sed ratione laudabilis consuetudinis, per modum eleemosynæ, vel stipendii sustentationis, aut laboris extrinseci.

De jejunio et operibus misericordiæ, quidam dicunt quòd si ab aliquo offerantur pro alio, ea ordinante ad finem merè temporalem, ut scilicet obtineat sanitatem aut corporaliter adjuvetur, nullo prorsùs spirituali interveniente, tunc aliquid recipere non erit simonia, quia temporale illud est pretio æstimabile; secùs dicendum si interveniat spirituale, puta si offeras quod satisfactorium et impetratorium est, aut meritorium de congruo in illis actibus virtutum, ut eo mediante Deus conferat amico salutem animæ et corporis, cùm isto modo includant supernaturalitatem, et ex dono Dei gratuito procedant.

Objicies insuper: Scientia non est minùs spiritualis quàm potestas: sed pro usu scientia licitum est pecuniam accipere, sicut advocato licitum est vender justum patrocinium, et medico consilium sanitat magistro officium doctrinæ. Ergo pari ration quòd liceat prælato aliquid accipere pro

« VorigeDoorgaan »