Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

Si oratio fiat cum conditionibus requisitis; quia sicut sacramenta novæ legis, quantumcumque per se efticacia, non habent effectum in iis, qui ponunt òbicem, sic nec oratio ubi desunt conditiones requisitæ: Petitis et non accipitis, propter quòd malè petatis. Jac. 4. Quæres: Quænam requiruntur conditiones, ut oratio infallibilem habeat effectum? Resp.: Quatuor. Debet fieri 1° piè; 2° cum fiducià; 5° pro seipso orante ; 4° perseveranter. Ita ferè sanctus Thomas, a. 15, ad 2 : Ponuntur, inquit, quatuor conditiones, quibus concurrentibus, semper aliquis impetrat quod petit; scilicet, ut pro se pelat, necessaria, piè, et perseveranter. Et ad tertium addit: Oratio principaliter innititur fidei quantùm aa efficaciam impetrandi. Sed hæc fides vel ad pietatem reducitur, sicut et tertia conditio, ut oratio sit de necessariis ad salutem, vel ad fiduciam, ut mox patebit.

Quæres 1° Quot requiruntur, ut oratio piè fiat?

Resp.: Tria. Frimò ex fide procedat necesse est, juxta illud Rom. 10: Quomodò invocabunt, nempe ut omnipotentem et misericordem, in quem non crediderunt? Et Matth. 21: Omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis. Et ratio est, quia orationis efficacia nititur promissione divinâ per Christi merita : atqui promissio divina non movet, nisi credentes, ut per se patet, et docet Apostolus Rom. 4, ubi de Abrahamo sic loquitur: In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentià, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo. Ergo. Porrò non exigitur ca fides, quà orans certò credat se consecuturum orationis effectum, quia, cùm promissio sit conditionata, nempe si ponantur necessariæ conditiones, nec Deus revelaverit illas reverà adesse; fidelis non potest esse certus fide theologicà se impetraturum; hæc enim omnimoda certitudo pertinet ad fidem miraculorum, quà Deus aliquando sic movet animum, ut dubitare non possit de effectu. Ilac fide Apostolus Petrus claudo dixit: Surge et ambula, Act. 3. Fides ergo ad orationem requisita in eo consistit, ut orans securus sit de Deo, timidus de seipso, ne scilicet aliquam è conditionibus ad orationem requisitis prætermittat. Sed ille timor nedùm precantis ardorem retundat, quin potiùs ejus sollicitudinem excitet, ne desit gratiae, quæ orantibus offertur.

Secundò: Ut honesta et pia sit oratio, oportet ut fiat attentè et devotè; peccatum quippe est orare negligenter, et cum voluntariâ mentis evagatione.

Tertiò Ad pietatem requiritur, ut oratio fiat de utilibus ad salutem impium enim est petere quæ per se mala sunt; quia gravis injuria Deo irrogatur, quasi ipse fons omnium bonorum, sit etiam auctor peccati. Et ideò hujusmodi oratio semper est mortifera, et peccatum mortale, sicut et omne perjurium etiam in materiâ levi; quia par est injuria, aut etiam fortè gravior, sive quis credat Deum posse esse auctorem peccati vel levissimi; sive testem adducat cujuscumque falsi.

Sed quid si petatur à Deo res indifferens?
Resp.: Vel petitur ex merâ cupiditate propter terre-

nam felicitatem; vel ex charitate,tanquàm medium à Deo electum, quo faciliùs vita æterna apprehendatur. Si primum,res indifferens sicut indecenter appetitur, sic sine pietate à Deo postulatur: Nam si à sæcularibus abstinere jubemur,inquit sanctus Chrysost.,hom.42in Joan., quæ miseria, quæ amentia est ea a Domino postulare! Et sanctus August. in Psal. 85: Si invocas, ul veniat ad te pecunia, puta ex ludo, Deum tibi adjutorem ponis cupiditatum, non exauditorem desideriorum. Utrùm autem talis oratio sit mortifera et peccatum mortale, quæstio est. Negat Suarez, lib. 1 de Orat., cap. 17; sed quidquid sit, certum est non esse piam nec veram orationem, nec proinde impetratoriam, tum quia oratio ex dictis est decentium petitio; tum quia Spiritus sanctus, in quo clamamus: Abba (pater) non ista postulat pro nobis; tum denique quia nec petimus nisi in nomine Salvatoris, nec quidquam à Deo obtinemus, nisi per ejus merita : atqui non petitur in nomine Salvatoris, quidquid petitur contra rationem salutis, ex sancto Augustino, tract. 102, in Joan., nec Christus nobis meruit, ut cupiditates implere possimus, sed ut ab iis liberemur. Ipse salvator est, inquit idem sanctus Augustinus, tract. 73 in Joan., non solùm quando facit quod petimus, verùm etiam quando non facit; quoniam quod videt peti contra salutem, non faciendo potiùs se exhibet salvatorem; novit enim medicus quid pro suâ, quid contra suam salutem poscat ægrotus. Et ideò contraria poscentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem. Quod si fecerit, non ut salvator facit, quod est nomen ejus fidelibus ejus. Est quippe in.piis et dumnator. Non solùm salvator, sed etiam magister bonus docuit quid petamus, scilicet ne sinat Deus nos ire post concupiscentias nostras. Ad hoc pertinet, pergit sanctus doctor, NE NOS INDUCAS IN TENTATIONEM; neque enim parva est tentatio, si contra tuam sit causam tua postulatio. - Si secundum, nempe si appetatur res indifferens ut medium, quo Deus nos perducere decrevit ad vitam æternam, piè, et in nomine Salvatoris peti potest; quia talis oratio fit et secundùm Dei voluntatem, ut patet, et per merita Christi; cùm Christi nobis meruerit et salutem, et quidquid ad eam conducit.

--

At duo hic diligenter sunt observanda : primum, ad temporalia infallibiliter impetranda satis non est, quòd deprecans ea petat in ordine ad ultimum finem; sed requiritur insuper, ut Deus iis mediis velit illum acquiri. Cùm autem nobis non constet de divinâ voluntate, num per prospera, an per adversa ad felicitatem æternam nos perducere decreverit; sequitur temporalia, si piè petantur, conditionatè semper esse petenda, ut diximus paragrapho primo. Et ex tali oratione hic saltem fructus infallibiliter percipitur, cæteris conditionibus concurrentibus, scilicet paratum fore cor deprecantis, ut cum Apostolo dicat, 2 Cor. 12: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, etc. Secundum, in hypothesi etiam, quòd Deus rerum prosperitate nos regnum cœleste consequi velit, nihilominùs oratio nostra plerumque caret effectu; quia sub obtentu sa

quid induamur: Scit enim, inquit, Pater vester cœlestis quia his indigetis. Tanquàm si quis aegrotanti diceret : Quære duntaxat sanitatem à medico peritissimo, nec sollicitus sis de remediis; quia si primùm efficaeiter voluerit, remedia apponet prout judicaverit expedire. Sic Christus: Quærite primùm, ait, regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis. Non dicit, deinde ista quærite, ne illinc avertamini, et duos fines vobis constituatis: sed ait, hac omnia adjicientur vobis, id est, consequentur.

Quæres 2o: Qualis debeat esse orantis fiducia, ad infallibiliter impetrandum.

Jutis æternæ obumbratur negotium cupiditatis, nobisque orantibus sæpè idem contingit, quod alimenta sumentibus, nimirùm sicut edentibus et bibentibus causâ sanitatis, adjungit se voluptas, ut ejus causâ fiat, quod sanitatis causâ nos facere dicimus et volumus; sic deprecantium intentionem prævertit vitæ præsentis amor. Quia pudet temporalia propter seipsa quarere, una omnium vox est, ea se postulare propter regnum Dei, et justitiam ejus. Sed fallax illa pietatis larva vel ex eo facilè deprehenditur, quòd iidem ipsi, qui orationis dono se carere causantur, ac propterea vel non petunt, vel frigidè et perfunctoriè petunt virtutes, puta charitatem, humilitatem, quibus maximė indigent, et sine quibus regnum Dei non acquiritur; ii, inquam, ipsi, ubi mala temporaliter premunt, aut impendent, intensissimè et prolixè Deum orant, votis et sacrificiis misericordiam Dei incessanter pulsant. Atqui, si ad bujusmodi preces fundendas incitaret cos regnum Dei et justitia ejus tanquàm finis unicè intentus, multò magis ab illis expeteretur, juxta vulgare philosophorum effatum: propter quod unumquodque tale est, et illud magis per se, hoc est, finem, propter quem media appetuntur, ampliùs appeti necesse est. Quod enim propter aliud diligitur, non tam ipsum diligitur, quàm aliud, propter quod diligitur. Ergo cùm in plerisque nulla aut penè nulla sit orationis instantia pro obtinendis à Deo bonis spiritualibus, maxima verò pro consequendis temporalibus; necessariò sequitur temporalia ab iis plerumque non expeti propter spiritualia, sed propter seipsa, ac proinde orationes eorum non esse apud Deum impetratorias, ut supra monuit sanctus Jacobus his gravissimis verbis: Petitis, et non accipitis, eò quòá malè petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis, c. 4. Temporalia autem in concupiscentiis insumere solent, qui ea petunt magis ex cupiditate, quàm ex cœlestium bonorum desiderio; et malè sic petentibus metuendum est, ne quod (Deus) pɔsszi non dare propitius, det iratus, inquit sanctus Aug., tract. 75 in Joan.

Aliter itaque petimus panem nostrum quotidianum, quo nomine intelliguntur necessaria vitae praesentis subsidia, aliter regnum Dei, et justitiam ejus. Istud posterius postulanius, ut nos ipsos ad illud desiderandum acriùs incitemus: valdè enim magnum est, et nos ad accipiendum parvi et angusti sumus. Ideò dicitur nobis, dilatamini. Nec tam citò datur, ut dilata desideria crescant; tantò quippe sumemus capaciùs, quantò desideravimus ardentiùs, ex sancto Augustino, epist. 150, aliàs 121. Priora verò Dominus et Magister noster à Deo quærere docuit, non ut vehementiùs illa concupiscamus, absit, cùm illâ sæpè electis vel neget, vel etiam subtrahat, si nimis ad eamdem efficiantur; sed ut inde non commonefaciamus Deum esse etiam talium bonorum auctorem, et ubi obvenerint, in ipsum per gratiarum actionem esse refundenda, non in propriam industriam, aut amicorum patrocinium. Enimverò idem Dominus noster et Magister, qui panem quotidianum petere, et à malo liberari præcepit, simul prohibuit, ne solliciti simus quid manducemus, aut

Resp.: Duo extrema inprimis vitanda sunt, nempe diffidentia, et præsumptio. Diffidentia quidem : Qui enim hæsitat, Jac. 5, similis est fluctui maris, qui à vento movetur, et circumfertur; quia non habet firmitatem et constantiam in petendo. Non ergo æstimet homo ille, quòd aliquid accipiat à Domino. Hanc fiduciam exigit Christus ab invocantibus se: Confide, fili, ait paralytico, Matth. 9, remittuntur tibi peccata tua. Et duobus cæcis ibidem: Secundùm fidem vestram fiat vobis. Unde concludit Apostolus in hæc verba Heb. 4 : Adeamus ergo cum fiduciâ ad thronum gratiæ, ut misericordiam consequamur : quia non est confusio confidentibus in te, Dan. 3. Proptereà in collationibus Patrum, coll. 9, c. 32, legimus signum futuræ impetrationis tum haberi, cùm Spiritus sanctus movet ad petendum cum magnâ fiduciâ, et cum quâdam impetrandi securitate. Magna siquidem fides, inquit sanctus Bern., serm. 32 in Cant., magna meretur, et quatenùs in bonis Domini fiduciæ pedem porrexeris, eatenùs possidebis.

Præsumptio non minùs cavenda est in oratione, quàm diffidentia. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, Jac. 4. Oratio humiliantis se penetrat cælos, Eccli. 35. Respexit in orationem humiliam, et non sprevil preces eorum, Psal. 101. Non derelinquis præsumentes de te: et præsumentes de se humilias, Judith, 6. Neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam; sed in miserationibus multis, Dan. 9. Tota ergo fiducia orantis nititur Dei misericordiâ. Oratio Pharisi, Luc. 18, rejecta est, quia in suis virtutibus et meritis confidebat.

Dices Gratia sanctificans est fundamentum justi sperandi auxilia ad salutem necessaria: Deus enim neminem deserit, nisi priùs deseratur ab eo. Ergo impetrandi fiducia repeti potest ex justitiâ deprecantis. Sic Ezechias 4, Reg., cap. 20, precatus est: Obsecro, Domine, memento quomodò ambulaverim coram te, in corde perfecto. Confirmatur primò: S. Joannes, prima Epist., cap. 3, docet nasci ex bonæ conscientiæ testimonio fiduciam orandi et impetrandi : Charissimi, inquit, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus, accipiemus ab eo. Confirmatur secundò: Peccator ex nullo capite, spem impetrandi concipere potest. Namque 1° conscientia indignum illum pronuntiat, qui à Deo exaudiatur : Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus, Psalm. 65. Cùm sit emm timida nequitia, dat

testimonium condemnationis, semper enim præsumit sæva verturbata conscientia, Sapient. 17. N c Deum apprehendit nisi ut iratum et extrema minitantem. 2° Dens nedùm promisit se exauditurum peccatores deprecantes, quin potiùs illos præmonuit rejiciendos : Cùm multiplicaveritis orationem, non exaudiam; manus enim vestræ sanguine plenæ sunt, Isai. 1. Tunc invocabunt me et non exaudiam, Proverb. 1. Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum, vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terrâ memoriam eorum, 'salm. 33. Antiochus intentissimè oravit Dominum, à quo misericordiam non erat consecuturus, 2 Machab. 9.

Nego conseq. 1° quia nullus absque speciali Dei revelatione potest esse certus de suâ justitiâ, ut definit Concil. Trident., sessione 6, can. 15. 2o Quamvis gratiæ sanctificanti respondeant gratiæ sufficientes, attamen non debetur illi donum perseverantiæ nec auxilia efficacia et commodiora, quæ petunt justi et quibus indignos se meritò pronuntiant ob innumeras negligentias et offensiones.

Ad pri am confirmationem, respondeo, velle duntaxat Apostolum 1° bona opera et cordis munditiem disponere ad spem concipiendam de Dei bonitate et misericordia, et pusillanimitatem repellendam; quo sensu Ezechias ad sperandum seipsum incitabat. Si enim Deus peccatores et inimicos prævenit in benedictionibus; quantò magis jam sibi reconciliatos et auxilium ejus implorantes fulciet, sublevabitque? 2° Bona opera mereri, saltem de congruo, illam orationis fiduciam, quæ sanè eximium Dei donum est. Hinc sancti Patres communiter docent jejunium et eleemosynam esse alas orationis. Bona est oratio cum jejunio, ait Angelus Tob. 12, et Is. 58: Tunc, cùm misericordiam feceris, invocabis me, et Dominus exaudiet.

Ad secundam confirmationem respondeo: Quamvis peccator reverà, et propria conscientiæ testimonio indignus sit qui exaudiatur, nihilominùs fiduciam impetrandi sumere potest ex triplici capite. 1° Ex precandi voluntate, quam Deus ipsi inspiravit. Cùm videris, inquit sanctus Augustinus suprà laudatus, in Psal. 65, non à te amotam deprecationem tuam, securus esto, quia non est à le amota misericordia ejus. 2o Ex infinità Dei bonitate. Si de vobis in humilitate sentitis, ait sanctus Bernardus, serm. 11 in Caut., sentite et de Domino in bonitate. Et auctor de verâ et falsâ pœnitentià, cap. 5, inter opera sancti Augustini: Ille solus diffidat, qui tantùm peccare potest, quantùm Deus bonus est. Cùm autem sit nullus, qui hoc possit, qui timet de se malo, præsumat de meliore : diabolus enim, et omnis nequitia minor est, quùm Dei misericordia. 3o Ex divinâ promissione, que se extendit ad omnes etiam peccatores, Matth. 7: Omnis, qui petit, accipit. In quem locum sic scribit auctor operis imperfecti, hom. 18, inter opera sancti Chrysostomi: Omnis, sive justus, sive peccator, tantùm petere non dubitet, quærere non negligat. Dicamus enim de Deo sicut dixit de nobis: Si tantùm amicos vestros diligitis, quam mercedem habebitis? Si Deus tantùm amicos suos exaudit, quam laudem bonitatis mé

retur? Et Luc. 41, de peccatoribus speciatim dicitur : Amen dico vobis, etsi non dabit ei, eò quòd amicus ejus sit, propter improbitatem, id est, instantiam et perseverantiam, dabit. Sic Publicanus exauditus est, Luc 18. Ex quo loco sanctus Augustinus, tract. 44 in Joannem, refellit crcum, qui dixerat Deum non exaudire peccatores: Adhuc, inquit, inunctus loquitur; nam et peccatores exaudit Deus. Si enim Deus peccatores non exaudiret, frustrà ille Publicanus oculos in terram demittens, et pectus suum percutiens, diceret: ‹ Deus, propitius esto mihi peccatori.» Et ista confessio meruit justificationem, quo modo ille cæcus illuminationem. Vera tamen est cæci propositio in sensu ab ipso intento; nempe Pharisæi calumniabantur Christum, quasi seduceret turbas: cæcus, qui ab illo visum receperat, ipsis reponit, Deum non exaudire peccatores ad patranda miracula: v. g., ad illuminandum cœcum, quibus homines in errorem inducantur, quod verissimum est. Textus oppositi in objectione intelliguntur de peccatoribus impœnitentibus, qui cùm nolint à peccato recedere, obnixè petunt liberari à malis ingruentibus, quibus Deus cos justissimè punit. Instas: Actor. 8, ait S. Petrus ad Simonem Magum: Pænitentiam age, et roga Deum, si fortè remittatur tib hæc cogitatio cordis tui. Et Daniel ad Nabuchodonosorem cap.3: Forsitan ignoscet delictis tuis. Ergo peccatores certam spem impetrandi habere non possunt. Distinguo conseq. Non possunt absolutà certitudine, concedo non possunt hypotheticâ, nempe si orent ut oportet, adhibitis conditionibus ad infallibiliter impetrandum requisitis, nego conseq. Nemo, inquit Chrysostomus, hom. de Mose, aliquando ad eum flens accessit, qui non quod postulavit accepit: nullus ab eo beneficia dolenter postulavit, qui non impetravit, quod voluit. Itaque nec Apostolus, nec Propheta dubitabant de Dei promissis in gratiam peccatorum veniam deprecantium, sed de ipsâ eorum oratione; namque peccatores plerumque non orant sicut oportet, aut peccandi affectum retinent: Non vult autem suam orationem audiri, qui putaverit præcepta Dei posse contemni, ait sanctus Chrysostomus : aut criminum suorum immanitate territi, de Dei misericordiâ diffidunt, ideòque remissè petunt, et in petendo non perse

verant.

Quæres 3°: Utrùm ad infallibiliter impetrandum necesse sit ut quis pro se ipso petat.

Resp.: Affirmat sanctus Augustinus, tract. 102 in Joann. Exaudiuntur, inquit, omnes Sancti pro se ipsis, non autem pro omnibus exaudiuntur vel amicis, vel inimicis suis, vel quibuslibet aliis, quia non utcumque dictum est, dabit, sed dabit vobis. Idem docet S. Thomas, art. 7, ad secundum, his verbis : Pro se orare ponitur conditio orationis: non quidem necessaria ad effectum merendi, sed sicut necessaria ad indeficientiam impetrandi. Contingit enim quandoque quòd oratio pro alio facta non impetrat, etiam si fiat piè et perseveranter, et de pertinentibus ad salutem...... secundum illud Jerem. 15: Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est

1

(

anima mea ad populum istum; › nihilominùs tamen cratio meritoria erit oranti, qui ex charitate orat, secundùm illud Psalm. 34 : ‹ Oratio mea in sinu meo con‹ vertetur; › Glos. id est, etsi non eis prosit, ego tamen non sum frustratus meâ mercede. Et ratio est quia qui pro se orat ut oportet, donum Dei pluris facit, ardenter desiderat, de se ipso non præsumit, et sic disponitur ad accipiendum: è contra alii pro quibus oramus, sæpiùs vel in virtute suå confidunt, vel justitiam non sitiunt; vel quod pejus est, in peccatis sordescunt, et terrenis inhiant, et gratiâ Dei indignos se reddunt. Quamobrem sanctus Chrysostom. hom. de progressu Evang. carpit divites, qui eleemosynis pauperum preces sibi conciliabant, cùm interim ipsi orare negligerent; docetque Sanctorum orationes nobis non prodesse sicut nostras. Et homil. 5 in Matth.: Habent vim pro nobis, et quidem maximam orationes supplicationesque Sanctorum; sed tunc profectò, cùm nos quoque idipsum per pœnitentiam postulamus.

Negari tamen non potest quin utiliter oremus pro conversione peccatorum etiam impœnitentium; Deus siquidem Ecclesiæ donavit et Saulum precibus sancti Stephani, et Augustinum lacrymis sancte Monica; sed ipse discipulus quem amabat Jesus. 1 Epist. non audet asserere hujusmodi orationes esse exaudiendas: Est peccatum ad mortem, inquit, non pro illo dico ut roget quis. In quem locum sic scribit S. Bernardus, cap. ultimo de gradibus humilitatis: Sed numquid dicis, Apostole, ut quis desperet? Imò gemat, qui illum amal, non præsumat orare, nec desistat plorare...... Sic meliùs tanquàm non orantes oramus, sic efficaciùs tanquàm diffidentes confidimus. Tum de excommunicatis, qui à publicis Ecclesiæ suffragiis excluduntur, subdit: Absit autem à nobis ut etiam pro talibus, etsi palàm non præsumimus, vel in cordibus nostris orare cessemus; etsi enim à communibus orationibus ipsi se excludunt, sed ab effectibus omninò non possunt. Sicut de nemine desperandum quamdiù vivit, sic nemini negandum orationis suffragium, ex S. Thomâ, art. 7, ad tertium : vult enim Apostolus, 1 Timoth. 2, fieri orationes pro omnibus hominibus etiam regibus ethnicis, quorum multi Ecclesiam persequebantur : et quidem juxta præceptum Domini: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, Matth. 5.

Quæri potest num oratio pro aliis, qui non ponunt obicem, habeat infallibilem effectum.- Resp. Habet : nititur enim promissione divinâ : Matth. 10, Christus monet Apostolos, ut intrantes domum dicant: Pax huic domui; et siquidem, inquit, fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam. Jac. 5: Orate pro invicem, ut salvemini; multùm enim valet deprecatio justi assidua. 1 Joan. 5: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Porrò Deus est verax in promissis, et neminem fallit.

Quæres 4°: Utrùm oratio sine perseverantiâ semper sil inefficax.

Resp. primò, si oratio piè fiat, etiamsi non persc

veranter, semper habet aliquem spiritualem effectum. Ita sanctus Chrysostomus in Psalm. 129, ubi docel duplicem esse orationis effectum. Primus, inquit, sem per obtinetur, etiam cùm adhuc oramus, scilicct animæ virtus: nam oratio animam elevat, emollit, etc. De hoc effectu scribit hom. 52 in Matth. intelligendum illud Adhuc te loquente dicam : Adsum; non expecto donec orationem finias; sed confestim cùm incipias, exaudio: quis enim adeò fuit paratus, et erectis continuè auribus astans, nequando à filiis suis vocaretur? Nemo profectò. Deus autem paratus continuè ad vocem servorum suorum est, nec unquàm ut oportet vocatus non obaudivit. Secundus orationis effectus est consecutio ejus rei, quam postulamus. Et de hoc posteriori effectu hic duntaxat quæritur, an sine perseverantiâ obtineatur. Quare, respondeo secundò, si Deus nos etiam non petentes prævenit in benedictionibus suis, à fortiori jam petentibus aliquando postulata concedere non differt. Sic Daniel, ubi se dedit orationi, statim exauditus est. Dan., cap. 5. Dixi aliquando; nam sæpiùs perseverantiæ datur, quod primæ petitioni negatum fuit; ut patet in Chananææâ, Matth., cap. 15, ac proinde certum non est omnem orationem statim exaudiri. Itaque, respondeo tertiò: Oratio infallibiliter non impetrat, nisi sit perseverans. Probatur 1° ex Scripturâ, Luc. 18: Oportet semper orare, et nunquàm deficere. Quod confirmat exemplo viduæ, quæ per importunas preces tandem fregit duritiam iniqui judicis. Et cap. 11, docet non solùm petendum, sed et querendum et pulsandum donec aperiatur, quemadmodùm ille, qui ab amico rejectus, nihilominùs perseveravit pulsans, propter improbitatem suam obtinuit panes quotquot habebat necessarios. Probatur 2o ex SS. Patribus. S. Chrysost. hom. 30 in Gen. ait: Nostrum ergo sit opus continuis insistere precibus, et non ægrè ferre, si differatur quod petimus; sed longanimes esse. Neque enim renuens nostras preces differt, sed hâc arte sedulos nos efficiens ad semetipsum attrahere vult. Sanctus Nilus, lib. de Orat., cap. 32: Ne petas à Deo imperiosè, quod statim velis impetrare; vult enim te beneficio afficere in oratione perseverantem. Quid enim excellentius, quàm cum Deo colloqui, et usu ejus detineri? Sanctus Augustinus, tract. 73 in Joan. : Quomodò intelligendum est, quodcumque petieritis, hoc faciam? An fortè solis Apostolis hoc dictum debemus accipere? Absit. Et multis interjectis subdit: Sanè quædam quamvis in nomine ejus petamus, non tunc quando petimus facit, sed tamen facit: differtur enim quando petimus, non negatur. Verùmtamen orantes tanquàm seminantes non deficiamus ; tempore enim suo metemus.

Quarcs: Quare Deus differt precantium vota, adeò ut soli perseverantes infallibiliter impetrent? Resp. Multiplici de causâ.

Prima Quia oratio imperfecta incipere solet, et perseverantia perficitur. Sicut enim vestis, quæ frigida induitur, primò calefit per nativum corporis calorem, sed jam calefacta ipsum corporis calorem non solùm conservat, sed auget, intenditque; sic oratio. quæ ex fide per dilectionem operante nascitur, ipsam

fidem roborat, charitatis desiderium exacuit: Fides. inquit S. Augustinus, serm. 115, aliàs 56, de verbis Domini, fundit orationem, fusa oratio pdei impetrat firmitatem. Ubi autem fons exuberat aquis, rivum rapidiùs fluere necesse est, sic et orationem ex pleniori fide manantem. Verùm rarissimam esse illam fidem, quæ ab orantibus exigitur, ut infallibiliter impetrent, docet Christus ita concludens parabolam de viduâ apud iniquum judicem molestâ : Verùmtamen, inquit, putas veniens filius hominis inveniet fidem în terrå? Fidem, inquam ego, cum fiduciâ et charitate conjunctam, quæ exemplo viduæ ad orationis perseverantiam determinet. Multi quippe orationem, quam initio aridam, et sine devotionis succo experiuntur, citò impatientes deserunt, cùm assiduitate et perseverantiâ pinguescere soleat, et jam perfecta infallibiliter obtineat. Secunda: Ut doni, quod postulamus, capaces simus, et ad illuu capiendum dispositi. Magnum enim est quod petimus, et nos angusti sumus; quare dicitur nobis, dilatamini: Petendo autem et quærendo crescis, ut capias. Servat tibi Deus, quod non vult citò dare, ut et tu discas magna magnè desiderare. August. serm. 61, aliàs 5, de verbis Domini. Tertia : Ideò differt Deus, ut nos in humilitate contineat per experientiam propriæ indigentiæ et infirmitatis. Quid est, inquit sanctus Bernardus, serm. 4 in Psalm. 90, quòd incessanter orantes et supplicantes non possumus ad eam, quam desideramus gratiæ abundantiam pervenire? Putatis quia avarus aut inops factus est Deus, impotens aut inexorabilis? Absit hoc, prorsùs absit: sed ipse cognovit figmentum nostrum, in quo scilicet facilè vermis superbiæ gigni solet, tùm maximè cùm optatis potimur. Hinc est quòd ipsa nostra oratio interdùm tepida est et penè nulla, ut non solùm fide, sed et experientiâ discamus insufficientes nos esse aliquid piè cogitare aut desiderare ex nobis tanquàm ex nobis. Sed in his omnibus Spiritus adjuvat infirmitatem nostram, postulatque pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Nam oratio ex sancto Augustino gemitum habet: qui autem gemunt, miseros se sentiunt, nec elationis vitium incurrunt. Quarta : Deus postulata statim non concedit, ut in majori habeantur æstimatione, et sollicitlus conserventur: Cùm aliquando tardiùs dat, inquit sanctus Augustinus, cit. serm. 61, commendat dona, non negat. Diù desiderata dulciùs obtinentur, citò autem data vilescunt. Veniæ facilitas peccandi occasionem præbet, difficultas verò cautiores reddit. Quintam profert S. Chrysostomus expositione in Psalm. 4, nimirùm quia Deus in differendo dono nos sibi devincit, et veluti agglutinat. Oratio, inquit, non parvum vinculum est dilectionis in Deum, quæ cum eo colloqui assuefacit, et ad sapientiæ studium nos deducit. Si enim qui cum magno aliquo viro multùm versatur, ex ejus consuetudine maximum fructum percipit, quantò magis qui cum Deo perpetuam habet consuetudinem?

Quæres : Quamdiù perseverare debet oratio, ut infallibiliter impetret? -Resp.: Nec Scriptura nec Traditio istud de finiunt, sed indefinitè duntaxat hortantur ad perseverandum in orationibus. Undè in praxi hæc ob

servanda sunt: 1° Si oratio sit de necessariis ad salutem, puta de præceptis adimplendis, teutationibus su perandis, sine hæsitatione orationi instandum, quoadusque postulata simus consecuti; de his enim præsertim intelligenda est Christi promissio: Omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis. Marc. 11. 2° Cùm ex prædictis donis nonnulla usque ad mortem differantur, ut donum perseverantiæ, omnimoda libertas à peccato, et perfecta primi mandati observatio, pro his orationi instandum usque ad mortem. 3° Si quando advertimus nos orationis ope vitium aliquod profligâsse, aut tentationem superàsse, non est propterea remittendum orandi studium; quia Amalech adversarius noster adhuc stat in acie, vincitque si manus extendere cessemus. 4° Si petatur aliquid temporale, ubi Deus postulatis annuit, jam petitio non est protendenda, sed in gratiarum actionem convertenda, ut patet. Ubi verò contrarium evenit, v. g., moritur propinquus, ejus sanitatem obnixè precabamur, imitandus est David, qui audità filii morte, surrexit de terrâ, in quâ diù jejunus jacuerat deprecans cum lacrymis pro ejus salute, mutatâque veste lugubri, et lotà facie ingressus templum Domini adoravit; tùm domum reversus placido vultu discubuit, 2 Reg. 12. Sed si Deus exaudire differat, perseverandum in oratione fortè enim differt ad fidei, spei et patientia exercitium: fortè etiam, quia nondùm idonei sumus accipere. Pater non négat hæreditatem filio adhuc parvulo, sed servat donec crescat et administrare valeat. Parvuli sumus in Christo, quamdiù terrenorum cupiditate detinemur perseveremus ergo orantes ut liberemur ab hoc malo; crescat cœlestium amor, quo grandiores jam effecti, haud dubiè accipie mus ab optimo patre temporalia, quatenùs ad salutem æternam expediunt ait enim Christus, Marc. 10: Nemo est qui reliquerit domum..... propter me et Evangelium, qui non accipiat centies tantùm, nunc in tempore hoc. Quia nempe qui terrenorum affectu non detinentur, ea soli utiliter dispensant ad Dei gloriam et propriam suam salutem.

ARTICULUS II.

DE ORATIONE PUBLICA.

Oratio communis ea est quæ per ministros Ecclesiæ in personâ totius fidelis populi Deo offertur, ut innotescat toti populo pro quo profertur; necessariò debet esse vocalis; rationabiliter institutum est, ut ministri Ecclesiæ hujusmodi orationes, etiam altâ voce pronuntient, ut ad notitiam omnium possint pervenire. Item quicumque ad officium divinum obligantur, etiamsi privatim dicant, debent non solùm mentaliter, sed et vocaliter proferre verba, ita ut possint se audire et intelligere, nisi sint surdi, prout mox explicabimus.

Quæres quinam teneantur ad recitandas horas ca. nonicas singulis diebus?— Resp. 4°, per se loquendo, clericos in sacris ordinibus constitutos, sacerdotes, personas religiosas professas, et teneficiarios simplices, teneri jure ecclesiastico ad totum officium quoli

« VorigeDoorgaan »