Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

non studeat, non tractet de negotiis, non colloquatur cum sociis: qui enim tenetur ad prosecutionem unius oppositorum, hoc ipso obligatur ad fugam alterius. Unde si quis per notabilem Missæ partem occupetur in his et similibus attentionem mentis impedientibus, mortaliter peccat, neque implet pra-ceptum etiam quoad substantiam, quia attentio interior pertinet ad illius substantiam : si verò solummodò per levem Missæ partem distrahatur, aut loquatur, etc., peccat tantùm venialiter.

Servitores Missæ, seu ministri, præsertim solemnis, qui discurrunt aliquando per ecclesiam, aut vadunt in sacristiam, ad deferendum vinum aut aquam, aut thus, et alia hujusmodi quæ ministerio expediunt, intelliguntur interesse Missæ, etiam pro tempore illo, ut docent D. Antonin., Sylvester, Tabiena, Navarrus et alii communiter: quod Petrus de Ledesma dicit esse verum, quando servitores bonâ fide, sincerè, absque fraude procedunt, promptè se expediendo, et diligentiam adhibendo, ne remaneant in sacristià, aliove loco plusquàm opus est ac sufficit ad ministerium. Item debent præparare urceolos, calicem et alia quæ præveniri ac disponi poterant ante Missæ incœptionem, et non remittere ac differre ad tempus Missæ. Caveant à fortiori ne vanis colloquiis, voluntariis distractionibus, et occupationibus ad Missam non pertinentibus, præsentiam moralem et assistentiam debitam amittant; tunc enim non satisfacerent præcepto, ac sub lethali aliam Missam audire tenerentur.

Ex dictis hactenus habetur quòd quilibet fidelis adultus sui compos, cujuscumque sit ætatis, sexus, vel conditionis, peccat mortaliter si absque legitimâ causâ omittat integram Missam audire, etiamsi absque contemptu, ex solå pigritiâ et negligentià id faciat in die festo. Quare Innocentius papa X1 meritò damnavit hanc quorumdam recentiorum propositionem : Præceptum servandi festa non obligat sub mortali, seposito scandalo, si absit contemptus. Atqui præceptum servandi festa principaliter continet auditionem Missa; ut enim ait D. Anton., in quibusdam casibus homines excusantur à violatione festi insistendo operibus servilibus, modò Missam audiant. Ergo omissio Missæ in die festo potest esse mortalis, etiam sccluso scandalo et contemptu (1).

(1) Dubitatur ubinam Missam audire debeant fideles. Difficultas duplex est : 1° an Missa audienda sit in ecclesià, vel sufficiat ut audiatur in oratorio privato? 2 posito quòd audienda sit in ecclesià, an illa ecclesia debeat esse parochialis? Utrumque expendi potest jure communi et jure gallicano; incipiamus à jure communi.

Ad primum, dicendum videtur non satisfieri præcepto ecclesiastico per auditionem Missæ in oratorio privato, secluso casu privilegii. Ita olim statuerat jus commune cui non putamus fuisse derogatum per contrariam consuetudinem. (Vid. Benedictum XIV in lib. de Synodo, lib. 11, c. 14, n. 7). Existentiam juris communis probant plurima monumenta ab eruditis collecta; illud etiam supponit controversia quæ extitit inter regulares et parachos de Missà parochiali ; utrinque enim admittebatur fidelibus liberum non esse ubi voluerint Missam audire, sed disputabatur an Sc

§ 2. Quænam sint causæ ab hoc præcepto excusantes. Conveniunt auctores quòd cùm istud præceptum sit ecclesiasticum, non obligat cum tanto rigore, et pia mater Ecclesia non intendit ad id filios suos ligare, habentes legitima impedimenta audiendi Missam, et veras ac necessarias causas excusantes.

Prima est censura; qui enim est excommunicatus, aut interdictus, etiam suà culpâ, arcetur à divinis officiis, et ab auditione Missæ tam festivis quàm aliis diebus, neque peccat illam omittendo, nisi facilè posset obtinere absolutionem censuræ, et non vult eam petere, aut circa hoc negligenter se habet. Quia

des Apostolica, privilegiis religiosis concessis, eximeret laicos ab onere Missam audiendi in parochia. Quòd autem huic juri derogatum non sit per contrariam consuetudinem, deducitur ex ipsis privilegiis quæ identidem concedunt SS. Pontif. et restrictionibus appositis in textu; in eo quippe legitur quòd nolit pontifex ut famuli qui actu necessarii non sunt servitio domini privilegiati, et Missa intersunt in illius oratorio, minimè liberi censeantur ab obligatione Missam audiendi in ecclesià diebus festis de præcepto. (Vid. Bullarium Bened. XIV, t. 13, p. 220, ed. Mechl.; Liguori, lib. 3, n. 318, 319.)

Ad secundum, satisfit obligationi à præcepto inductæ, Missam audiendo in ecclesiâ publicâ, quamvis non sit parochialis. Jure veteri multis SS. pontificum decretis confirmato cautum erat ut fideles Missam audirent in parochiali ecclesià Dominicis et diebus festivis: His constitutionibus, ait Bened. XIV, derogatum nunc est, non solùm contrariâ consuetudine, verùm etiam posterioribus constitutionibus SS. pontificum. Citat privilegia concessa regularibus à Leone X, Pio V, Clemente VIII. Hæc solam statuebant libertatem, rem divinam quâlibet die audiendi in ecclesiis regularium; sed occasione hujus libertatis paulatim introducta fuit consuetudo diversas ecclesias à parochiali adeundi, et tandem res eò devenit, ut integrum cuique fuerit in quâlibet ecclesiâ mysteriis adesse, modò non sit capella, seu oratorium privatum. Hinc fit, ut S. congregatio non semel expunxerit à statutis synodalibus præceptum quod episcopi fidelibus imponere tentaverant, adeundi ecclesiam parochialem pro auditione sacri. De Synodo, l. 11, cap. 14, n. 11. (Vide_hanc quæstionem fusè tractatam apud Billuart, de Relig. dissert. 6, art. 7.)

Hucusque dicta spectant jus commune; nunc, si attendatur ad consuetudines Ecclesiæ Gallicane, varia erit pro variis temporibus et locis decisio. Olim disciplina satis unanimis erat adigendi fideles ad Missam parochialem, saltem ex tribus Dominicis die unâ; hoc testantur libri rituales, et clerus Gallicanus, in suis comitiis anni 1700, condemnavit propositionem huic discipline adversam. (V. Collet, Prælect. t. de Decalogo, cap. 3, n. 50.) Nunc illa disciplina in quibusdam diœcesibus in desuetudinem lapsa est, in aliis asservatur. Unusquisque consulere debet praxim communem locorum in quibus versatur, et in dubio pastores debent rem ad episcopum deferre, quia statuet prout expedire judicaverit... Non obstat huic quam afferimus disciplinæ jus commune supra expositum, quùm illud jus solâ consuetudine invectum, exceptis privilegiis regularium, in Galliis non fuerit introductum, ut testatur ipsemet clerus Gallicanus. Quòd igitur episcopi non possent in regionibus ubi fideles gaudent jure adeundi ecclesiam quam voluerint ( non enim penès est episcopum privare suos subditos prærogativà jure communi acquisitâ ), hoc apud nos posse existimamus, attentis circumstantiis expositis.

Qui ab episcopo habent privilegium oratorii privati, attendere debent ad conditiones ei præfixas, ne transiliant limites gratiæ sibi concessæ. (Edit.)

tunc suå culpâ non audit Missam, cùm facilè posset tollere ad hoc impedimenta, quod est medium per se ordinatum tunc ad Missæ auditionem; qui enim tenetur ad aliquem finem, pariter obligatur assumere media ad illum ordinata. Sic qui est excommunicatus in Paschate, et non vult sibi procurare absolutionem quantùmvis habeat opportunitatem, peccat contra præceptum confessionis et communionis annuæ, quod tunc temporis obligat. Item qui tempore interdicti habet privilegium audiendi Missam, tenetur ad eam audiendam, quia sublatum est respectu illius impedimentum, nec ampliùs arcetur ab eâ audiendâ, neque excusatur, cùm voluntariè eam omittat. Item excusantur fideles qui in die festo nequeunt aliam Missam audire, quàm sacerdotis publicè et nominatim excommunicati ac declarati: secùs dicendum, si non fuerit declaratus sed toleratus; idem dicendum de sacerdote notoriè concubinario, post concilium Constantiense.

Secunda est ignorantia invincibilis, præsertim facti, puta quòd sit festum tali die, vel ex inadvertentiâ inculpabili, aut oblivione naturali, omittitur auditio Missæ; ignorantia verò invincibilis juris, quòd nempe extet præceptum audiendi Missam in die festo, non videtur admittenda inter fideles, nisi fortè enutritos in sylvis, aut nisi circa pueros in principio usus rationis. Si autem omissio Missa procedat ex negligentia leviter culpabili, an excuset? puta dùm quis habens sincerum propositum in die festo audiendi Missam, sese ita alicui negotio aut operi applicat, ut obliviscatur illius, et dùm advertit, jam tempus est elapsum celebrationis Missa? Quidam docent illam omissionem esse solùm venialem, si tale opus fuerit bonum mortalem verò, si extiterit malum, ut ludere, etc. Alii verò docent, quòd opus illud non excusat, eò quòd sit bonum, sed præcisè ex hoc quòd reddat eam omissionem involuntariam, propter inadvertentiam, quam causavit, et quam prævidere aut præcavere non poterat, præsertim si tale est ut moraliter periculum probabile oblivionis præcepti non traheret. In his verò et similibus casibus ponderande sunt circumstantiæ et conditiones personarum : an temerariè, absque rationabili causâ, vel bonâ fide, animoque sincero procedant, ex motivo humanæ rationi consentaneo.

Tertia est impotentia, nam ad impossibile nemo tenetur. Sic qui in lecto decumbunt gravi infirmitate oppressi, aut compedibus detinentur in domo, aut carcere, nec possunt inde egredi ad veniendum in ecclesiam, excusantur ab auditione Missæ. Idem dicendum de detentione morali et civili, cùm egressus domûs est alicui interdictus sub juramento, et de superioris mandato habet eam pro carcere. Idem dicendum quando non est copia celebrantis in eo loco, nec in promptu est alia ecclesia nisi ita distans, ut fideles intra tempus celebrationis Missarum pervenire nequeant. Idem dicendum de iis qui supra mare navigant, nec celebratur Missa in navibus, longèque distant à terrâ, neque ad portum, aliumve locum ubi Missa celebretur, accedere valent; secùs dicendum

de iis qui supra fluvium navigant, de quibus est codem modo ac de itinerantibus ratiocinandum. Item quando ingruit pluvia, nix, aut tempestas, et torrentes inundaverunt, et aliunde ecclesia distat unà aut duabus leucis, nec ad illam tunc fideles pedites pervenire valent, neque habent vecturam. Quanta autem locorum distantia sit necessaria ad excusandum ab auditione Missæ, non facilè determinari potest, sed ex circumstantiis personarum, temporum, viarum, et ac ris, prudentis judicio hic et nunc relinquitur discernendum.

Quarta est gravis et urgens necessitas publica aut privata, periculum mortis, infirmitatis, vel infamiæ notabilis, vel etiam magnæ jacturæ bonorum temporalium. Sic excusantur qui ardua habent negotia, quæ non possunt dimittere aut differre, absque magno de trimento, vel scandalo. Item convalescentes è gravi infirmitate, qui non possunt è domo egredi absque periculo relabendi, aut notabilem contrahendi debili. tatem. Item qui ab inimicis quæritur ad necem, dummodò in contemptum Religionis non ei minitentur mortem si ad ecclesiam vadat. Item periculum incidendi in latrones, si per iter solus vadat; unde si socii nolint audire missam, nec illum expectare, non tenctur illam audire; maximè, si ignoret viam, utpote difficilem et periculosam, aut ab iis sociis sustentetur recipiatque itineris expensas: sola autem commoditas aut compla. centia habendi istos socios, absque aliâ necessitate et causâ rationabili, non est ratio sufficiens, ut itinerans excusetur à præcepto audiendi Missam. Porrò in diebus festis iter facientes antequàm proficiscantur, si prævideant se in loco câ die et horâ perventuros, ubi Missam audire non possint vel ob horam intempestivam, vel ob sacerdotum penuriam, tenentur audire Missam, nisi urgentissima necessitas aut valdè notabile detrimentum secùs suaderet; nempe sine morâ discedere ad non perdendum commoditatem navigandi vel operarios ad magni momenti negotium gerendum necessarios, aliaque hujusmodi, tunc occurrentia: et non solùm quando aliquis incipit iter suscipere in die festo, tenetur audire sacrum, nisi sit moraliter certus quòd inve niet Missam in loco ad quem eâ die est perventurus; sed etiam dùm iter continuat diebus festivis, nisi tunc rationibus mox allatis excusetur. Ad istud impedimentum reducitur etiam periculum infamiæ notabilis. Ilinc excusantur ab auditione Missæ matres quæ puellas solas nequeunt in domo relinquere, nec ad ecclesiam ducere, sine detrimento castitatis illarum, unde ad eas custodiendas non possunt è domo egredi. Item excusatur puella gravida, quæ reputatur honesta et infamaretur, si tumefacto utero prodiret in publicum. Item excusantur viri et præsertim feminæ nobiles, non habentes decentem vestitum, secundùm proprium statum. Verùm in his duobus casibus, puella gravida et personæ nobiles, tenerentur audire Missam ante lucem, secretò, et dùm non est concursus populorum, si habeant talem opportunitatem. Item excusantur ru stici existentes in villis, quorum unus necessariò remanere debet ad custodiendam villulam, dùm alii re

cedunt et vadunt ad locum distantem audire Missam, ne latrones bona diriperent, etc.

Quinta est charitas et misericordia, puta si sit necessarium esse cum infirmo, nec est alius qui assistat; et sequitur grave damnum infirmi, si solus relinquatur; si præsertim extrema ferè laboret infirmitate tune excusantur ab hoc præcepto qui ei ministrant. Item nutrices quæ infantes non possunt relinquere solos in domo, nec ad ecclesiam deferre absque grayi incommodo celebrantis, et adstantium molestia. Item sacerdos qui necessariò occuparetur in audiendâ confessione extremè decumbentis, dùm periculum est in morâ, nec postea haberet tempus celebrandi aut audiendi sacrum. Item potest mulier omittere auditionem Missæ, ne præbeat occasionem peccandi juveni petulanti, illius conspectui sese exhibendo, dùm id probabiliter timet, quamvis non teneatur clausa in domo eo tempore remanere.

Sexta est ratione officii justæque obedientiæ. Siç excusantur milites custodientes castra aut portas civitatis, quando sine periculo muneri suo deesse nequeunt. Item pastores, vectores mercium, cursores publici, et alii qui absque magno detrimento non possunt tunc ad Missam audiendam detineri. Item famuli, qui ut dominis suis obediant et inserviant, Missam audire nequeunt, nisi in contemptum fidei et Religionis illis præciperent, idque rarò admodùm, et non semper contingat, et ministerium sit adeò necessarium ac urgens, ut in alium diem et horam commodè nequeat differri : aliàs dominus hæc opera non necessaria præcipiendo peccat, et famuli semper ipsis obedire in bis non debent, etiamsi inde timeant aliquam levem reprehensionem, convicia, et querelas parvi momenti, ipsisque consulendum, imò est injungendum à confessario, ut datâ opportunitate alium dominum quærant, istumque deserant.

Septima est usus communis et consuetudo recepta, à superioribus approbata aut tolerata. Sic excusantur mulieres, ubi est consuetudo, quòd post partum etiamsi convaluerint, abstinent per aliquot dies ab ingressu ecclesiæ et Missæ auditione. Item viduæ, quæ post mariti obitum à domo non exeunt ad honestam tristitiam et luctum ostendendum per octo dies. Non enim in his et similibus casibus prolongari debet tempus nisi ad summum per mensem pro nobilibus mulieribus, secùs verò pro aliis, præsertim rusticis, quæ ferè statim è domo exeunt propter alias necessitates et negotia, proindeque tunc tenentur audire Missam.

Monendi sunt qui ab audiendâ Missâ in die festo, propter aliquas ex his causis se dispensant, ut se ipsos probent et examinent, an de facto haberent bonam voluntatem, propositum et sincerum animum audiendi Missam, et de facto audivissent, si aliquod cx his impedimentis tunc non occurrisset, quodque non fuit voluntarium, nec quæsitum per fraudem aut vanam excusationem, et temerariam ac irrationabilem existimationem, quod sufficeret : hic enim requiritur bona fides. Item perpendi debent conditiones et circumstantiæ personarum, locorum, temporum, re

rum, negotiorum hic et nunc occurrentium, et quandoque prudentis ac pii viri judicium est requirendam, ac juxta prudentiæ regulas procedendumi.

Brevis dissertatio

DE PROFANATIONE REI SACRE

PER SIMONIE PECCATUM.

Simonia non est minùs contra Religionem quàm transgressio sabbati: per eam siquidem irrogatur injuria rei sacræ, sicut per opera servilia in die festo sine legitimâ causâ exercita, violatur temporis sacri sanctitas, ideòque D. Thomas simoniam reposuit inter irreligiositates, 2-2, q. 100, et de eå breviter hic agimus.

Nomen simoniæ à Simone Mago acceptum est, de quo legitur Actor. 8, quòd obtulit Apostolis pecuniam ad spiritualem potestatem emendam, et postea vendendam, ut ostendit D. Thomas art. 1, ad 4, ex cap. Salvator, causâ 1, q. 3. Simonia tamen non est propriè hæresis, ut docet D. Thomas ibid. ad 1. Licet enim aliqui ante Simonem fuerint hoc vitio infecti, ut Giezi, Esau, Balaam, etc., non tamen in eis reperta fuit integra ratio simoniæ, quia vel tantùm emerunt, aut solùm vendiderunt dona gratiæ, neque id contigit in lege gratiæ, aut in bonis illius, neque simul cum hæresi peccatum istud perpetrârunt, sicut Simon : ideòque congruentiùs ab illo tanquàm à primo auctore derivatur. Venditio autem Christi facta à Judâ, sacrilega quidem fuit, sed non simoniaca propriè et in rigore, fuitque potiùs traditor quàm venditor : nee enim accepit pretium pro Christi personâ, quasi eam venderet tanquàm si ejus dominium haberet, sed solùm pro actione quâ ostendebat Judæis locum et tempus opportunum quo illum capere possent ad occidendum.

Simonia definitur: Irreligiositas per quam studiosâ voluntate emitur vel venditur aliquid spirituale, veļ spirituali annexum. Irreligiositas ponitur loco gencris; convenit enim simonia cum cæteris vitiis Religioni contrariis; addit liberam et deliberatam voluntatem subjiciendi res spirituales commutationi rei temporalis pretio æstimabilis, eamque intendere vel formaliter vel virtualiter debet simoniacus, sen non duci alio motivo et titulo honesto, puta gratitudinis, aut debitæ sustentationis, etc. Tandem intervenire debet emptio et venditio, quibus juxta D. Thomam hic art. 1, ad 5, intelligitur ac comprehenditur omnis contractus non gratuitus, sed onerosus, ut locatio, permutatio, transactio, etc. Et per hæc simonia differt ab aliis speciebus irreligiositatis.

Igitur ad dignoscendum an actio aliqua sit simoniaca, attendendum est si tria hæc in illà reperiantur. Primò, res spiritualis aut illi annexa, quæ est materia simonix. Secundò res temporalis et pretio æstimabi lis. Tertiò deliberata voluntas cas ad invicem commutandi per pactionem et contractum onerosum. Ex quâ regulâ generali, omnes ferè casus particulares in istâ materia occurrentes facilè resolvi' possunt, camque

diligenter examinabimus postquàm simoniæ malitiam demonstraverimus.

Simonia communiter dividitur in mentalem, conventionalem, et realem, tanquàm in diversos status seu gradus ejusdem peccati ab invicem separabiles, seu quorum unus potest sine alio reperiri. Simonia purè mentalis constituit peccatum cordis, et consistit in voluntate, proposito et intentione emendi aut vendendi rem spiritualem, nec foris manifestatur aliquo pacto etiam tacito, et est absque operis externi consummatione; aliquando tamen potest esse conjuncta cum simoniâ conventionali sine reali, puta quando res non traditur, et aliquando cum reali sine conventionali, ut quando intentioni commutandi adjungitur rei traditio, sed non explicatur prava intentio.

Simonia conventionalis supponit mentalem et ex illa oritur, additque pactum vel conventionem externam, saltem tacitam, commutandi rem spiritualem, sed id nondùm fuit ex utráque parte executioni mandatum, seu nihil adhuc fuit datum, nisi fortè ab uno contrahentium.

Simonia realis supponit mentalem et conventionalem, additque traditionem realem pretii et rei spiri tualis, vel saltem dationem rei spiritualis credito pretio quod pro ipsà datur.

Ad istas simonias reduci potest simonia confidenualis circa beneficia in confidentiam collata et accepta, quando scilicet sit expressa vel tacita conventio, ut ille cui resignatur beneficium, illud postea conferre teneatur alteri certæ persona, aut ut sinat alium beneficii fructus percipere, vel ut aliud onus in favorem alterius subeat.

Dico primò simoniam esse peccatum mortale ex genere suo, ac de se intrinsecè malam et omni jure prohibitam; ita communiter auctores cum D. Thoma hic art. 1, et causâ 1, cap. penult., dicitur omnia crimina in comparatione simoniacæ hæresis, quasi pro nihilo repulari.

Probat D. Thomas eam esse contra jus naturale, quia actus aliquis est malus ex genere eò quòd cadit super materiam indebitam, ut ostendit 1-2, q. 18, art. 2. Res autem spiritualis est materia indebita emptionis et venditionis triplici ratione. Primò quidem, quia non potest aliquo pretio terreno compensari, sicut de sapientiâ dicitur Proverb. 3, quòd sit pretiosior cunctis opibus, etc., et ideò Petrus in ipsâ suî radice Simonis pravitatem condemnans dixit: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimâsti pecuniâ possideri. Secundò, quia homo etiam prælatus Ecclesiæ non est dominus spiritualium rerum, sed dispensator, juxta illud 1 ad Corinth. 4 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Tertiò quia venditio repugnat spiritualium origini, quæ ex gratuità Dei voluntate proveniunt, undè Dominus dicit Matth. 10: Gratis accepistis, gratis date. Et ideò, aliquis emendo vel vendendo rem spiritualem, irreverentiam exhibet Deo et rebus divinis: propter quod peccat peccato irreli

giositatis. Hactenùs D. Thomas. Adde quòd adhuc est contra justitiam et charitatem non minùs quàm usura. Si ergo usura jure naturali sit illicita, cò quòd per eam vendatur quod est invendibile, eâdem ratione simonia erit contra jus naturale, cùm per eam alienetur res alterius, et pro pretio commutetur quod est inven. dibile.

Probatur insuper simoniam esse contra jus divinum positivum, ex illo Matth. 10: Gratis accepistis, gratis date, ubi Christus Dominus loquitur imperativè et imponit præceptum, ut docent D. Hieronymus et alii sancti Patres, quos refert Suarez tom. 3 de Religione lib. 4, cap. 2, idemque convincitur ex dicto et facto Christi Matth. 21, et Joann. 2, ejicientis de templo vendentes, ut exponunt et interpretantur D. Hieronymus et Beda super Matth. D. Ambrosius super cap. 19 Lucæ, D. Chrysost. homil. 13 in Marcum, D. Thomas super cap. 2 Joannis, et alii sancti Patres, qui referuntur causâ 1, q. 3. Tandem id colligitur Actor. 8, ex reprehensione Simonis Magi factæ à D. Petro. In veteri etiam Testamento, reprehenditur Jeroboam 3 Reg. 13, quòd sacerdotes pecuniâ crearet. Idem Elisæus leprâ punivit Giezi, eò quòd acceperit pecuniam a Naaman ob miraculosam lepræ mundationem, ut dicitur 4 Reg. 5. Esau vocatur profanus ab Apostolo ad Hebr. cap. 12, ob primogenituræ simoniacam venditionem. Tandem 2 Petri 2, item in Epist. Judæ reprehenditur Balaam de hoc crimine.

Reprobatur denique simonia passim in jure canonico, et speciali titulo, gravibusque pœnis jure ecclesiastico in fine hujus dissertationis referendis, punitur; et meritò quia istud crimen est perniciosissimum Ecclesiæ propter avaritiam, ambitionem, et rerum sacrarum vilipendium, quod quidem in parvà etiam materiâ, gravem continet difformitatem et injuriam ac profanationem mortalem, ideòque non videtur admittenda parvitas materie in peccato simoniæ.

Dico secundò admittendam esse quamdam simoniam solo jure ecclesiastico prohibitam. Ita communiter auctores contra Durandum.

Explicatur conclusio. Ecclesia prohibere potest et de facto prohibuit sub peccato veræ ac propriæ simoniæ et sub variis pœnis, ne aliqua emantur et vendantur, non quidem efficiendo ea sacra, sed ob majorem reverentiam rerum sacrarum quibus sunt quodammodò connexa; talia sunt permutatio unius beneficii cum alio, nisi fiat de licentiâ papæ, ex cap. Quæsitum, cap. Olim, de rerum permutatione, et cap. Cùm pridem, cap. Clerici, de pactis. Idque rectè prohibuit ad vitandam negotiationem in beneficiis et majorem elongationem à simoniâ juri naturali et divino repugnante. Item resignatio beneficii propriâ auctoritate facta cum reservatione pensionis, cap. Pactionem, cap. Accepimus, de pactis, cap. Quam pio, 1, q. 2. Ecclesia damravit ac prohibuit beneficiorum collationes, præsentationes, etc., cum pacto, modo, vel conditione, etc., tanquàm simoniam redolentes, quia cùm beneficia, temporalia bona annexa habeant, quæ multoties sunt imparia, permutatio, resignatio, etc., la

tentis simoniæ periculo foret obnoxia, nisi vigil supremus Ecclesiæ Pastor id examinaret ac approbaret. Item officia sacrista, œconomi, et alia temporalia Ecclesiæ, prohibentur vendi in cap. Salvator, 1, q. 3, et in eorum venditione committitur simonia jure ecclesiastico: habent enim sufficientem ordinem et connexionem cum rebus spiritualibus, ut in specie veræ simoniæ ab ecclesià constitui possint.

Prob. conclusio. Ecclesia potest suis legibus materiam aliquam constituere intra aliquam virtutis speciem ad quam antea non spectabat, illam prohibendo aut præcipiendo ex motivo, affinitate et honestate talis virtutis tanquàm necessariam ad illam; et tunc hujusmodi transgressio nedùm erit contra obedientiam, sed etiam contra illam virtutem. Ergo Ecclesia potest aliquam actionem emendi aut vendendi rem annexam rei sacræ, de se non simoniacam et non malam prohibere ut simoniacam, et intuitu Religionis tantùm, ob scilicet reverentiam rerum sacrarun; eamque invendibilem efficere, tanquàm quid necessarium ad honestatem virtutis Religionis, et reverentiam rei sacræ debitam conservandam et tunc venditio et emptio erit verè ac propriè simoniaca, quantùmvis hoc non sufficiat ad simoniam contra jus naturale et divinum constituendam. Probatur antecedens variis exemplis : quando Ecclesia præcepit jejunium ex motivo temperantiæ, ille qui eo die facit duas comestiones moderatas, quamvis contra temperantiam ex hoc præcisè non agat, attamen transgressio præcepti jejunii, nedùm est contra obedientiam, sed et contra temperantiam, et tenetur de hoc in confessione se accusare, nempe de ipsâ materià in quâ fregit Ecclesiæ præceptum, declarando peccati speciem. Idemque dicendum de percussione clerici, quæ prohibita est ab Ecclesià ob reverentiam ordinis sacri. Item de effusione voluntarià seminis, aut sanguinis in ecclesiâ, ob reverentiam loci sacri prohibitâ, quorum præceptorum transgressio est sacrilegium, quamvis aliàs materia hæc ad Religionem non pertineret : idque non provenit ex hoc quòd tale præceptum materiæ naturam mutet, sed quia Ecclesia illam ex tali motivo prohibens, intra lincam virtutis Religionis constituit: et sic transgressor non satisfaceret dicendo in confessione: Peccavi contra obedientiam, semel violavi præceptum Ecclesiæ; sed tenetur explicare in quâ materiâ illud fregit. Idemque dicendum de venditione hujusmodi officiorum et aliarum rerum spiritualibus annexarum ab Ecclesià prohibitâ. Ratio horum omnium est, quia in proposito concurrit duplex ratio obligandi:altera generica, altera verò specifica. Prima est illa quæ procedit ex præcepto superioris, abstrabendo ab hâc vel illâ materiâ virtutis. Secunda resultat ex conditione materiæ. Ut subjectæ illi præcepto, seu motivo superioris, qui illam constituit in tali specie virtutis. Quare ille qui vendit aut emit hujusmodi officia, ritè non se accusaret in confessione, solùm dicendo quòd peccavit contra obedientiam, sed tenetur aeclarare simoniam.

Corfirmatur, simulque convellitur Durandi fundamentum. Quamvis enim Ecclesiæ prohibitio non muta

verit hujusmodi rerum materias in esse physico, eas ex corporalibus efficiendo spirituales in esse physico, et in se sacras, benè tamen in esse morali, efficiendo illas invendibiles ex motivo Religionis, ob scilicet majorem reverentiam rerum ecclesiasticarum. Nec est eadem ratio de prohibitione venditionis prædiorum et bonorum immobilium ecclesiasticorum: non enim prohibentur vendi et alienari ob reverentiam illis ac sanctitati ecclesiarum debitam, nec proinde ex motivo Religionis; sed duntaxat propter temporalem ecclesiarum utilitatem, ne scilicet si ea bona dissipentur, ministri sufficienti stipendio careant, et cultus divinus minuatur. Quamvis autem simonia strictissimè sumpta, quæ est contra jus naturale et divinum, consistat in emptione et venditione rerum quæ sunt in se essentialiter sacræ, ut sunt gratiæ gratis datæ et sacramenta, item in commutatione earum rerum quæ habent sanctitatem ex Ecclesiæ institutione, mediante aliquâ benedictione et consecratione, ut vasa sacra, etc., item in venditione earum rerum quæ habent sanctitatem ex beneplacito Ecclesiæ, non tamen per aliquam benedictionem, sed per conjunctionem et connexionem ad alias res sacras et spirituales, prout habent beneficia ecclesiastica cum ministerio sacro et titulo clericali potest nihilominùs reperiri vera simonia solo jure canonico inducta in emptione rerum quas Ecclesia prohibet vendi ob reverentiam rerum ecclesiasticarum, et ex motivo religionis, ut sunt officia sacrista, etc., prout mox explicatum est.

An autem omnes possint omnis simoniæ peccatum contrahere? - Respondetur affirmativè. Nam D. Tho. mas hic art. 1, ad 7, ait, quòd papa potest incurrere vitium simoniæ, sicut et quilibet alius homo: peccatum enim tantò in aliquâ personâ est gravius, quantò majorem obtinet locum. Quamvis enim res Ecclesiæ sint ejus ut principalis dispensatoris, non tamen sunt ejus ut aomini et possessoris : et ideò si reciperet pro aliquo spirituali pecuniam de reditibus ecclesiæ alicujus, non careret vitio simoniæ. Et similiter etiam posset simoniam committere recipiendo pecuniam ab aliquo laico, non de bonis Ecclesiæ. Et in 4 Sent., dist, 25. q. 3, art. 3, ad 2, ait, quòd opinio contraria est erronea: si enim papa pro aliquo spirituali munus acciperet, simoniam commilleret sicut et alius homo; quia in ipso Petro, cui papa succedit, simoniæ vitium damnationem inchoavit in novo Testamento. Quamvis res Ecclesiæ sint aliquo modo papæ, non sunt tamen ejus omnibus modis habendi sicut illud quod ad manum habet. Non est autem dubium quòd simoniam committeret, si quis aliquid spirituale debitori suo daret, ut quod suum est recuperaret: et ita etiam in proposito papa à simonià non excusaretur, si quod absit, spiritualia pro temporalibus rebus ecclesiarum daret.

Conveniunt omnes in hoc quòd papa simoniam contra jus naturale et divinum incurrere potest, sicut et alii homines, quia ipse ad præcepta juris naturalis et divini tenetur, sicut et cæteri, nec in co dispensare potest. Conveniunt insuper, eum non ligari pœnis contra simoniacos in jure latis, cùm nullum agnoscat

« VorigeDoorgaan »