Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

sequenti die suscipiat, et deferat; quoniam hoc non est nisi itinerari. Item licitum est tunc parare necessaria ad usum itineris, ut cibum, vestes, et alia quibus indiget ille qui defertur in lecticâ, v. g, quoniam ista sunt accessoria, ac per accidens fiunt propter iter: ideòque sunt licita eâdem ratione quâ iter est licitum. Ita Cajetanus supra locum D. Thomæ adductum in fine. Consuetum nihilominùs est, ut qui cum hujusmodi oneribus jam itineri se dedit, possit continuare vecturam, nec teneatur cum suo incommodo quiescere in locis ubi festa occurrunt. Unde à fortiori excusantur agazones et alii qui merces publicæ utilitatis causâ sine morâ transferunt. Igitur si muliones et agazones, ante diem festum, iter bonâ fide inchoaverint cum bestiis oneratis, excusantur à peccato, iter continuando diebus festivis, vel propter publicam utilitatem, vel certè propter grave damnum quod ipsi paterentur, si omnibus festis quiescere cogerentur. Consuetudo verò iter inchoandi diebus festis, aut potiùs abusus, facilè admitti nullo modo debet.

Bellum item, juxta Cajetanum in Summâ v. Bellum, exercere in diebus festivis absque necessitate, peccatum est, propter inquietudinem divertentem à sanctificatione festorum non tamen est mortale peccatum, si auditio Missæ absque legitimâ causâ non omittatur, quia non est opus servile. Et simile est judicium de aliis diebus, quibus prohibitum est sacris canonibus præliari, scilicet in Adventu et Quadragesimâ, etc. Extra de treugâ et pace, can. treuga, si tamen ista jura subsisterent; nam abrogata esse dicuntur per non usum. Igitur bellum sive de fensivum sive offensivum tunc honestari potest ob necessitatem. Excusari etiam videntur exercitationes militares quæ tempore pacis diebus festivis fieri solent: tum ob consuetudinem non reprobatam, tum quia sunt quædam veluti repræsentationes præliorum, et ordinantur ad instruendum milites circa disciplinam ac præliandi modum. Item Cajetanus supra art. D. Thomæ citatum in fine, ait quòd ludere cum globulis magnis vel parvis et hujusmodi, saltare, choreas ducere, pulsare instrumenta musica, aliaque similia per se et in rigore loquendo, si modico temporis spatio fierent cum debitis circumstantiis in die festo, licita essent, secluso scandalo, et absque pravà intentione aliisque malis adjunctis, cùm vix possit homo otiosè absque delectatione integrum diem transire, ut dicitur lib. 9 Ethic. ; sed quòd toto quasi die, vel magnâ festi parte hæc fiant, illicitum est, eò quòd contrarientur fini præcepti, nempe vacare divinis impeditur enim homo propter hæc à vacatione rerum divinarum, ut patet; non tamen est peccatum mortale, quia nou est contra id quod directè præcipitur hoc tertio mandato, aliud enim est id de quo datur præceptum, et aliud quod est finis præcepti, ut sæpè dictum est : aliunde tamen possunt esse peccatum mortale, ut si fiant cum scandalo, vel ex pravâ intentione, vel cum periculo peccandi, etc. Imò Corduba ait, omnes asserere, quòd est mortale ludere publicè pilà vel aliis ludis in die Coena Domini vel in

Parasceve, ob scilicet magnitudinem irreverentiæ Vide Sylvest. v. Ludus, q. 2, num. 7.

Consuetudo invaluit ut venatio non censeatur opus servile, ideòque moderatè illam exercere in die festo recreationis causâ post auditam Missam, non videtur esse contra istud præceptum; sed solùm quando impedit à debito cultu, ut si quis propter illam omittat Missam, aut servitores suos ad hanc occupando impediat audire Missam, et simile est judicium de aliis divinis quibus interesse debet, juxta doctrinam D. Ambrosii, dist. 96, cap. An putatis. Potest tamen esse contra finem præcepti, nempe divinis rebus vacare, si per totum diem cum magno strepitu et apparatu venatio exerceatur, cùm mentem à divinis abstrahat. Unde August., serm. 131 de Tempore, ait, quòd in diebus festivis nullus in venatione se occupet, et diabolico mancipetur officio circumagendo campos et sylvas, clamorem et cachinnum ore exultans, non gemitum nec orationis verba ex intimo pectore ad Deuni proferens. Imò Sylvester, v. Venatio, ait, quòd si fiat causâ lucri, non est licita, nisi eo modo quo piscatio est licita in die festo, causâ scilicet lucri aliàs perituri, vel causâ famis, vel aliâ simili, episcopi vel proprii sacerdotis licentiâ accedente. Argum. ca. Licet, de feriis. Fortè quia consuetudo, aut superioris auctoritas id non permittit. Piscatio communiter reputatur opus servile, et à plebeiis ad quæstum ordinariè exercetur : ideòque non est licita in die festo, nisi fortè recreationis causâ, moderatè, per breve tempus et sine magno labore in flumine, ct rarò per occasionem solùm exerceatur, ut si pisces hamo capiantur : consuetudo enim videtur id excusare. Imò ex jure communi licitum est diebus festivis piscari in flumine aut in mari certum genus piscium qui tantùm determinatâ anni parte certisque diebus adveniunt, et illicò pertranseunt, et nisi tunc capiantur, non apparent ampliùs, ut sunt alosa, acipenseres, murenæ, salmones, thunni, et similes. Tenentur tamen piscatores tunc aliquam eleemosynam vicinioribus ecclesiis vel pauperibus elargiri, prout statuitur in ca. Licet, lit. de Feriis. Inde colligitur piscationem esse opus servile, sic enim non opus esset dispensatione, et exceptio firmat regulam in contrarium prout habetur in Reg. juris.

ARTICULUS IV.

In quibus casibus opera servilia in die festo exerceri possint absque peccato.

Nonnullæ causæ ab auctoribus communiter assiguantur et recipiuntur, quibus serviliter laborantes in die festo excusantur à peccato.

Prima est communis huic et aliis præceptis, nempe indeliberatio et ignorantia. Perspiciendum igitur est, si quis formaliter, hoc est, ex intentione, commiserit vel omiscrit ut festum violaret, seu non curans quòd violet festum. Tunc enim est peccatum mortale ex genere suo, sive id quod committitur sit opus servile, sive ab Ecclesià prohibitum. Si verò non fuerit quidem intentio formalis et explicita violandi festum, ni

hilominùs tam affectus fuit commissioni aut omissioni, ut non curaverit implicitè ac virtualiter de violatione festi, tunc actus redit in naturam suæ speciei, et à mortali non excusatur: benè tamen si nec intentio fuit violandi, neque ita affectus fuit ut non curaverit implicitè de violatione sabbati; quia tunc non est propriè contra præceptum, nec violatio censetur plenè voluntaria. Potest tamen gravius, et minùs grave peccatum veniale in hujusmodi violatione intervenire juxta modum excessûs, consideratis personâ, notitiâ, ratione, et reliquis singularibus. Et hinc excusantur à peccato mortali infinita commissiones et omissiones, quasi bonâ fide non contra præceptum patratæ. Cajetanus in Summâ v. Festum.

Secunda est quoque communis, nempè parvitas operis et exiguitas temporis modicum enim pro nibilo reputatur; ita quòd propter imperfectionem actus, id est, violationis festi, non censeatur gravis violatio : sicut propter imperfectionem nocumenti, lædere proximum in minimo, veniale est duntaxat, ut patet in furto, detractione, et contumelia. Sic etiam levitatem materiæ in præsenti admittendam esse colligitur ex hoc quòd non ex quolibet opere servili notabiliter impediatur cultus divinus, nec gravis irreverentia Deo irrogetur, neque ingens inobedientia Ecclesiæ determinationi ac institutioni exhibeatur. In his igitur, saltem nonnisi veniale intervenit peccatum, etiamsi nulla justa adsit causa, quin et in alium diem differri possint. Hinc excusantur à mortali parùm laborantes, vel suendo, ut mulieres aliquas acûs punctiones facientes, vel tondendo ut radentes unam barbam vel aliquid reparando, ut vestes purgantes, cubiculum verrentes, etc., vel cmendo aut vendendo aliquid, minimum tempus in hoc insumentes : et generaliter excusantur famuli et ancillæ, opera ordinaria exigui temporis exercentes.

Quænam verò pars temporis censeatur notabilis et requisita ad hoc ut vacans operibus servilibus à peccato mortali non excusetur? Alii putant ad mortalem culpam requiri tantùm temporis spatium in laborando, quantùm opus est ut attingat tertiam diei viginti quatuor horarum partem. Alii exigunt tres, alii duas solùm horas. Verior tamen et communis opinio est sufficere unam horam, aut tres quadrantes. Probabiliùs fortè dici potest, prudentis arbitrio determinandum esse quando ille excessus aut spatium ad peccatum mortale pertingat, ac judicandum ex conditione operis. Nam labor unius aut sesquis horæ videtur gravior materia respectu fabri ferrarii aut agricolæ, quàm sartoris aut barbitonsoris.

Plura pauca opera servilia uno eodemque die festo diversis vicibus facta, censentur continuari et adunari; proindeque peccatum mortale constituere, quoties simul sumpta materiam notabilem constituunt. Prout à simili statuitur de eo qui in unius et ejusdem diei officio voluntariè multos versiculos diversis vicibus omittit, et de eo qui in die jejunii multoties manducat parùm aliquid sumendo. Et tandem de illo qui repetitis paulatim et successivè parvis furtis summam no

tabilem comparat. Inde tamen non licet inferre quòd ille mortaliter peccet qui pluribus diebus festis aliqua parva opera servilia præstat, quæ simul sumpta notabilem materiam et temporis partem important; nam parva furta per annum facta moraliter continuari censentur secùs verò illa modica opera servilia. Cùm enim cultus diei festi sit illi diei affixus, sicut et jejunium ac officium, sequitur illius obligationem transire cum ipso die, atverò semper obligatio non lædendi proximum perseverat, facitque ut unum furtum uno die factum moraliter cum alio die altero facto continuetur. Et sic de aliis.

Tertia causa est consuetudo præscripta, quando scilicet ita se habet consuetudo generalis aut specialis in aliquâ patriâ, cognita et non solùm patienter tolerata, sed etiam non reprobata, ac non reprehensa ab episcopis, et prælatis, cùm tamen commodè obstare possent. Hinc enim coquorum tabernariorum, hospitum, nautarum in fluminibus, vendentium et ementium ad minutum comestibilia, conducentium equos aut operarios pro die crastinâ, nundinarum, itinerumque exercitia, et similia consueta excusantur, et meritò, quia sicut consuetudo potest facere de opere licito illicitum quantùm ad tempus, ita è contrario potest de illicito aliàs in festo, efficere licitum; habet enim vim abrogandi et mutandi ista utpotè de constitutione humanâ. Ita Cajetanus in Summâ v. Festum.

Quarta causa est Religio; quomodò opera ad cultum divinum proximè deservientia, quamvis alioqui forent servilia, licitè diebus festis peragi possunt, qualia sunt pulsare campanas, gestare crucem et reliquias in processionibus, et alia per se conjuncta divino cultui, ut probat D. Thomas loco sæpè adducto. Dixi proximè deservientia divino cultui quasi partes illius, aut præparatoria immediatè et simultaneè cum illo, prout olim erat occisio et excoriatio victimarum, et nunc pulsatio campanarum ad Missam et Vesperas. Nam si sint ita præparatoria et antecedentia, ut pro festo die præcedenti fieri possint, qualia sunt Ecclesiam verrere, altaria ornare, hostias coquere aut scindere pro Missis, ac similia, non possunt absque rationabili causà reservari in diem festum. Quia hæc opera ad divinum festi cultum præsupponuntur ordinariè; et proinde nisi causa rationabilis adsit, debent congruo tempore, id est, ante festum fieri; causa autem rationabilis est, aliquando festorum continuatio, populi concursus, aut quia præcedenti die non poterant commodè omnia præparari aut absolvi. Et licet hujusmodi opera absque rationabili causâ sint illicita in festo, si tamen bonâ fide et simplici corde fiant, veniale tantùm committitur peccatum, quia sunt infra ea quæ per se ordinantur ad divinum cultum, et spectant ad Dei obsequium. Ita Cajetanus, 2-2, q. 122, art. 4, ad 3, in medio. Opera tandem quæ ordinantur ad divinum cultum per accidens tantùm, et valdè remotè ut conficere calicem, ecclesias edificare, agros, ecclesix excolere,etc., nequeunt in festo exerceri absque gravi peccato, nisi fiant urgente necessitate, aut accedente licentia episcopi, vel saltem parochi, ubi usus sic habet. Ratio

est quia ista sunt opera ex genere suo servilia, et aliunde non per se spectantia ad Dei servitutem, sicut alia jam enumerata. Idque confirmatur ex consuetudine populi christiani, quæ est optima legum interpres; quâ vix et fortè nonnisi alicubi sine scandalo toleratur hujusmodi labores fieri in obsequium paupercularumi ecclesiarum. Ita Cajetanus ubi supra.

Quintam causam ponit idem Cajetanus in summâ v. Festum, nempè rationis; et distinguit inter opera quæ per se et directè sunt pietatis, ut sepelire mortuos, servire infirmis: taliaque dicit semper esse licita in die festo. Et inter opera servilia, quæ solùm accidentaliter possunt ad pietatem ordinari, ut sternere vias publicas, reficere pontes pro viatoribus; taliaque dicit non esse licita in die festo, nisi adsit simul necessitas, et episcopi licentia. Quia opus religionis, quale est observare festum, non est prætermittendum propter pietatem, cessante necessitate. Item quia hæc non sunt licita propter consanguineos, ad quos una eademque pietas est ac erga patriam; quamvis igitur sola misericordiæ ratio sufficiat ad excusandum judicialia opera in die festo, ut supra ostensum est, non tamen ad excusandum omnia opera servilia, nisi adsit simul necessitas, aut vitatio damni imminentis. Quia opus judiciale non est ex se servile, sed solùm est illicitum per Ecclesiæ prohibitionem. Pro miserabilibus autem personis noluit Ecclesia id vetare, sed tolerat judices in pagis jus rusticis dicentes causâ pietatis, quia aliis diebus non possunt sine damno convenire, et similia, ut habetur cap. Licet, de Feriis: atverò in jure idem non conceditur de operibus servilibus.

Sextam et principalem causam assignat D. Thomas, 2-2, q. 122, art. 4, ad 3, nempe necessitatem propriam, aut proximi, quia facit ut opera servilia transeant in communia; ideòque sint in die festo licita: quilibet enim tam servus quàm liber tenetur in necessariis providere, non tantùm sibi, sed etiam proximo; præcipuè quidem in his quæ ad salutem corporis pertinent, juxta illud Proverb. 24: ‹ Erue eos qui ducuntur ad mortem. › Secundariò autem etiam in damno rerum vitando, juxta illud Deuteron. 22: Non videbis bovem fratris tui aut ◄ovem errantem, et præteribis; sed reduces fratri tuo. › Et ideò opus corporale pertinens ad conservandam salutem proprii corporis, non violat sabbatum : non enim est contra observantiam sabbati, quòd aliquis comedat, et alia hujusmodi faciat quibus salus corporis conservatur. Et propter hoc Machabæi non polluerunt sabbatum pugnantes ad sui defensionem die sabbati, ut legitur 1 Machab. 2. Similiter etiam Elias fugiens à facie Jesabel in die sabbati. Et propter hoc etiam Dominus, Matth. 12, excusat discipulos suos qui colligebant spicas in die sabbati propter necessitatem quam patiebantur : similiter etiam opus corporale quod ordinatur ad salutem corporalem alterius, non est contra observantiam sabbati. Unde dicitur Joan. 7:‹ Mihi indignamini, quia totum hominem salvum feci in sabbato. › Similiter opus corporale quod ordinatur ad imminens damnum rei exterioris vitandum, non violat sabbatum. Unde dicit Dominus, Muth. 12: Quis crit ex vobis homo qui habet unam

ovem, et si ceciderit sabbato in foveam, nonne tenebit et levabit eam? Hactenùs D. Thomas. Hinc resolvi possunt innumeri casus particulares. Hæc quippè necessitas multos ramos habet, scilicet necessitatem proprii corporis, necessitatem corporis proximi, necessitatem vitandi imminentis damni, tam in rebus propriis quàm proximorum, et demùm necessitatem publicæ utilitatis. Hinc primò excusantur qui sunt ita indigentes, ut nisi laborent in festis, non possunt se suosque filios sustentare; debent tamen in secreto laborare, ad vitandum scandalum, ac priùs audire Missam : præcepta siquidem Ecclesia, secundùm quod in pluribus, invenitur, intelligenda sunt ligare; communiter autem homines communibus Ecclesiæ festis servatis, providere sibi suisque possunt. Sed ubi aut tot sunt multiplicata festa, aut tanta urget necessitas, ut non possit quis illa servando sibi suisque providere, cessat legis vinculum, nisi quis dicat quòd tenetur ille mendicare, quod stultum esse dicit Cajetanus in Summâ v. Festum. Unde non solùm extrema, sed etiam gravis et urgens necessitas excusat, ut quis tunc laborando possit victum sibi et suæ familie necessarium non solùm pro illo die, sed et sequenti comparare. Et quidem ubi magna et evidens necessitas occurreret, id posset quis auctoritate propriâ, maximè ubi non est facilis recursus ad superiorem; in dubio verò, vel abstinere debet, cùm sola necessitas certa excuset, vel petere dispensationem à parocho saltem, si commodè episcopus adiri non possit.

Secundò excusantur qui præparant ea quæ ad communem et necessarium victum diei pertinent, ut qui carnes vendunt aut coquunt. Item qui panes, herbas, fructus et hujus modi vendunt propter necessitatem adventantium, qui occupati aliis diebus agriculture aut negotiis commodè non potuerunt emere; secùs autem dicendum de pistoribus et molitoribus: pridiè enim farina et panis confici potuit; si tamen ob festorum concursum, aut supervenientem hominum multitudinem egentium pane, carne, etc., occurrat urgens necessitas, quæ præveniri non potuit, tunc excusantur. Idem dicendum de lanionibus, nempe quòd quando in æstate carnes corrumperentur inter plura festa continua, aut quando advenit concursus hominum qui prævideri non potuit, excusantur in die festo mactantes, et excoriantes animalia. Hinc etiam excusantur medici curantes in die festo, pharmacopolæ conficientes medicinas, chirurgi extrahentes è venâ sanguinem aut vulneribus medentes, quia hæc omnia sunt necessaria ad corporalem hominis salutem. Porrò solummodò possunt conficere medicinas pro illo die necessarias: secùs verò pro aliis diebus laborare. Quia eatenùs excusantur, quatenùs necessitas postulat et permittit. Item non excusantur à mortali barbitonsores radentes per plures horas in die festo, multòque magis id in consuetudinem habentes, nisi ratione parvitatis materiæ, ut si faciant unam barbam; aut ratione necessitatis, ut si aliquem tondere sit necessarium ad levandum dolorem capitis. Quidam addunt si quis petat tonderi propter nuptias

aut quia Missam novam debet illo die festo celebrare, et præcedenti fuit legitimè occupatus, aut iter faciebat, etc. Alii subdunt quòd quando agricolæ, pastores, rustici, qui in diebus profestis solent laborare ac occupari in agro, et nonnisi in die festo commodè accedere possunt, indigentque rasurå, tonderi petunt. Tandem Dominus à S. Beuve doctor Sorbonicus, tom. 3, casu 175, excusat barbitonsores, si ex denegatione tondendi eos qui accedunt ad suam officinam in die festo, elongationem ipsorum et infrequentiam patiantur, quia scilicet videntes se repelli ad alios barbitonsores cum proprio hujus damno adirent, qui eos absque scrupulo raderent. In isto siquidem casu exueretur istud opus à servilitate, quatenùs scilicet ordinaretur ad imminens damnum proprium rerum exteriorum vitandum. Unde tunc magis videntur reprehendendi qui tonderi petunt ; aliàs si repellantur ab uno barbitonsore, alios requirunt quàm ipsimet radentes. Verùm cùm alii artifices et mercatores, eamdem indemnitatis rationem justè afferre valeant ; nempe quòd si accedentes ad suas officinas in die festo repellant, ad alios accedent cum proprio detrimento, lata aperietur via servilia opera exercendi in diebus festivis, Unde si non accedat gravis necessitas, se et familiam suam sustentandi isti artifici, nequit laborare in die festo, per hoc præcisè quòd privetur lucro, quod alii laborando et peccando sunt accepturi. Aliàque viâ his inconvenientibus est occurrendum, nempe quòd omnes tonsores civitatis ex se ipsis propriâ sponte conveniant de aliquâ pœnâ pecuniariâ, v. g., sex librarum, toties quoties statim subeundà ab eo qui diebus festivis adventantes radendos receperit. Vel ad hanc conventionem faciendam adigantur à missionariis et confessariis, nec aliter absolvantur, vel tandem à magistratibus ac superioribus illa poena constituatur, et laborantibus infligatur. Denique circa hæc et similia considerandum est, an prælati scientes prohibeant et contradicant, aut permittant, etsi possent commodè obstare, juxta superiùs dicta de consuetudine. Hinc etiam constat quid dicendum sit de fabris ferrariis, nempe eos posse quidem ratione necessitatis calccare equos in itinere jam constitutos, ut sic illud continuare valeant, applicando ferrum alià die fabricatum, quia scilicet id est necessarium et accessorium itineri, quod licitè suscipitur et continuatur in die festo, ac modico tempore et sine magno labore exerceri potest: ipsis tamen non licet equos aut mulos quiescentes et non itinerantes tunc calceare. Hinc tertiò excusantur, qui segetes metunt, aut colligunt, aut vindemiant, etc., imminente tempestate, ne fruges pereant. Item qui foenum demessum in locum à pluvià tutum, ne aquis ingruentibus corrumpatur deferunt, quando periculum est in morâ. Item qui res suas aut alienas liberant ab illuvione, aut igne, aut incursionibus, aliaque similia faciunt tunc necessaria ad seipsos aut proximos indemnes servandos. Excusantur similiter artifices eorum, quæ continuam exigunt operam, ut decoctio laterum, saponum, calcis, vitri et similia: hi enim possunt licitè in festo opus suum continuare,

nutriendo ignem, immittendo ligna in fornacem, et non omittendo ea ex quibus grave damnum oriretur. Item excusantur pastores ducentes et pascentes gregem, custodes sylvarum et vinearum, etc., continuantes opus suum in die festo. Item licet sub hasta vendere, aut licitatione conducere prædia in oppidis auctoritate publicâ, et excusantur domini earum rerum, ne scilicet damnum incurrant, quia aliis diebus non comparent emptores utpotè occupati agriculturæ. Inde etiam quidam excusant parvos mercatores extraneos, qui suas merces in capsâ inclusas propriis humeris transvehentes de loco in locum continuò transire solent, maximè per pagos, quia scilicet aliis diebus emptores non reperirent.

Excusant similiter eos qui multos habentes sub se operarios conductos in officinis ferrariis, lapidicinis, sylvis cædendis, aliisve operibus, dicbus dominicis aut festivis eos ad computandum convocant, et promeritam mercedem solvunt, quia scilicet alio die cogerentur perdere diurnum laborem ad familiam alendam necessarium. Ob eamdem rationem excusant mercatores vendentes oppidanis et rusticis pannum, calceos, et alia hujusmodi, intra tamen parietes domesticos. Verùm nonnisi ex consuetudine à prælatis non reprehensâ, si quæ in illis partibus vigeat, aut ob exiguitatem operis ac temporis, excusari posse mihi videntur hæc et similia opera mechanica. Item legitimè excusantur piscatores in capturâ quorumdam piscium, qui certo tantùm anni tempore transeunt et capiuntur, ob scilicet damnum vitandum, prout supra ostensum est. Excusantur denique servi, famuli, subditi, et alii compulsi à dominis ad laborandum in die festo, quibus nisi pareant imminet grave damnum ia personâ vel rebus: ex necessitate quippe gravis imminentis damni, non peccant laborantes audità Missâ, si commodè audire valeant. Quòd si hujusmodi dominos ante servitii tempus expletum absque gravi incommodo deserere valeant, recedendum est, quia obligatio serviendi per annum, v. g., juxta morem Catholicorum, et absque festorum irreverentià ac periculo peccandi interpretanda est. Quòd si exire non possint, saltem expleto termino, hujusmodi famulatum deserere tenentur. Porrò hujusmodi necessitas obedientiæ et coactionis non excusat famulos et alios, si id operis ipsis injungatur in injuriam et contemptum diei festi. Tunc enim nullatenùs est parendum, sed potiùs moriendum, quia urget aliud præceptum fidei non negandæ, et timenda est illa Christi comminatio : Qui meos sermones erubuerit coram hominibus, etc. Unde si dominus hæreticus in contemptum Religionis servos ac subditos compellere vellet ad festum violandum, illis mors potiùs subeunda esset, quàm in Christi contumeliam ejus violentiæ cedendum.

Quintò excusantur ob necessitatem publicæ utilitatis, qui in die festo præliantur, aut imminente bello aggeres, foveas, circumvallationes, etc., construunt, tormenta bellica parant, propugnacula ædificant, muros hostium diruunt, aliaque necessaria faciunt ad vi• tandum imminens damnum rerum exteriorum. Item

necessitas publicæ utilitatis excusat labores illos, qui nisi absque discretione dierum fierent, magnum respublica sentiret incommodum. In quo genere sunt cursores sive pedites, sive equestres, quorum opera valdè utilis est reipublicæ excusantur enim nedùm à labore et peccato, sed et quandoque ab auditione Missæ, ob scilicet necessitatem publicam, accedente consuetudine scitâ et non reprehensà à prælatis. Ita Cajetanus, qui excusat etiam nautas supra mare, aliosque exercentes artes quæ continuum exercitium plusquàm sex dierum inducunt: nam si oporteret quiescere diebus festivis, nullus inveniretur marinus nauta, quoniam damnosa esset ejus ars et sæpè impossibilis. Idem dicendum de tabellariis ac vectoribus publicis, qui onera de loco in locum deferre solcnt, quorum opera est maximè utilis, et necessaria ad communem reipublicæ utilitatem, ut constat.

Tandem septima et ultima causa excusans est dispensatio obtenta ab episcopo, quæ ut sit valida requirit aliqualem causam. Cæterùm quia ex gravi, apertâ et evidenti necessitate laborans, potest absque tali dispensatione illi occurrere, hinc colligitur quòd etiam dùm causa non est sufficiens ut sine dispensatione quis laborare valeat, aut quando de hoc est dubium, potest episcopus legitimè dispensare; non enim ad hoc requiritur ut causa sit evidenter legitima, sed ipsius auctoritas, causæ inevidentiam aut insufficientiam supplet. Parochi etiam auctoritatem habent dispensandi in locis ubi episcopus non residet, nec commodè adiri potest, ac facultatem laborandi ad tempus et non in perpetuum concedendi, quia ad regimen animarum et ob crebros ac quotidianos casus, hæc auctoritas est parochis necessaria : idque ex communi usu et consuetudine confirmatur et approbatur. Vide supra, tom. 12, tract. de Legibus, lib. 6, de dispensatione, cap. 10 et seq.

[blocks in formation]

minentis exerceantur: tunc enim iste mercenarius verè servit illi, à quo mercedem accipit. Confirmatur insuper ex illo effato communi: Quidquid agunt homines, intentio judicat omnes: iste autem mercenarius principali intentione lucrum respicit, et ad illud ordinat opus suum, tanquàm in famulatum alterius. Adde quòd non implicat idem opus esse servile, et non servile, variatis circumstantiis. Sic pingere, transcribere libros, piscari in fluviis, pulsare cytharam, aliaque musica instrumenta, studere, docere, et alia hujusmodi opera recreationis causâ, sunt licita in die festo secùs dicendum, si ob quæstum ac lucrum principaliter exerceantur: servilia quippe ex tali mercede ac famulatu efficiuntur. Esto quòd si fiant principaliter ad serviendum homini patienti necessitatem, aut ob periculum damni imminentis et sccundariò tantùm propter lucrum sint licita : idemque judicium possit fieri de operibus liberis quæ mercenariè fiunt, nempè quòd hæc et similia sint licita in festo, si merces solùm secundariò intendatur.

Secunda sententia docet quodlibet opus quod vel ob necessitatem aliquam, vel ob consuetudinem, vel ob alias causas assignatas licitum est in dicbus festivis, tunc quoque licitè exerceri posse, etiamsi principaliter fiat intuitu lucri et mercedis. Unde D. Thomas tum in 3 sentent. tum 2-2, quæst. 122, art. 4, tractans quænam opera, et quomodò servilia sint licita in die festo, nunquàm meminit lucri aut mercedis; quod sanè non omisisset si judicâsset propter hoc reddi illicita. Inde consuetudo populi christiani absque scrupulo conscientiæ habet quòd percipiatur hujusmodi lucrum. Sic musici, doctores, advocati, procuratores, medici, chirurgi, coqui, nautæ, cursores, etc., ita pro mercede operantur diebus festis, sicut et in aliis; et opera quæ reputantur licita in diebus festis, eâdem intentione exercent quâ in aliis diebus, scilicet propter lucrum ideò enim se applicant ad locandum tunc operas suas ad res licitas, et non ad illicitas ac prohibitas, quia indigent pecuniâ, quæ erit merces: si enim non sperarent se accepturos pecunias, aut iis non indigerent, non locarent operas suas neque in festo, neque in aliis diebus, sed viverent ut nobiles. Unde ista est communis dispositio et intentio operantium, tam in festis quàm in aliis diebus. Ita quòd ex fine et ratione operis, habent causas excusantes opus à peccato, scilicet necessitatem, vel imminens damnum, vel consuetudinem, etc., vel genus operis per se licitum; ex fine verò operantis, seu ex ratione applicandi se tunc ad illa opera, habent mercedem.

Confirmatur: Ex hoc enim quòd isti faciant opus concessum sicut licitum in festo, non peccant. Ex eo verò quòd ad illud opus se applicent ut recipiant mercedem, nullam deformitatem, nihilque contra finem festi opponunt: quoniam non minùs abstrahuntur à divinis faciendo illudmet opus, absque mercede, quàm pro mercede. Nihil tandem faciunt contra id quod est vetitum præcepto diei festi, quia non propterea opus illud efficitur servile: merces enim non reddit opus ex se non servili servile, tum quia opera servilia in

« VorigeDoorgaan »