Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

Jeremiæ 7: Custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati, onus scilicet animæ rel pondus malum et peccatum. Psalm. 37, iniquitates ‹ sicut onus grave gravatæ sunt super me. » Item quia omne peccatum est opus servile, Joannis 8: « Qui facit 'peccatum, servus est peccati. Et ideò contra hoc præceptum facit, quisquis in sabbato peccat. Isaiæ 1, v. 14. Sabbatum et festivitates vestras non feram, › quare? quia, iniqui sunt cœtus vestri, etc. Idem clariùs et fortiùs astruit S. doctor, 2-2, q. 122, art. 4, ad 3, ubi distinguit triplex opus servile. Primum quo homo servit peccato, juxta illud: Qui facit peccatum servus est peccati, et secundùm hoc omne opus peccati dicitur servile. Secunda servitus est quâ homo servit homini per opera corporalia. Tertia, est qua homo servit Deo per opera latriæ. Et postea subdit S. doctor, quòd opera quæ dicuntur servilia primo et secundo modo, contrariantur observantiæ sabbati, in quantum impediunt operationem hominis ad divina: et quia homo magis impeditur à rebus divinis per opus peccati, quàm per opus licitum, quamvis sit corporale, ideò magis contra hoc præceptum agit qui peccat die festo, quàm qui aliud corporale opus licitum facit. Unde August. in lib. de decem Chordis, ait, quòd ‹ meliùs faceret Judæus in agro suo aliquid utile, quàm si in theatro seditiosus existeret, et meliùs feminæ eo- · ‹ rum die sabbati lanam facerent, quàm quòd totâ die ‹ in neomentis suis impudicè saltarent. › Hæc D. Thomas. Item Catechismus concilii loco citato §31, postquàm ostendit omne servilis operis genus ex præcepto tunc esse vitandum,quia mentem nostram à divino cultu abstrahit, statim subdit : Quò magis peccat à fidelibus sunt vitanda, quæ non solùm animum, à divinarum rerum studio avocant, sed nos à Dei amore prorsùs sejungunt. Citatque D. August., tract. 3 in Joann. et in Psalm. 32, serm. 1, et in lib. de decem Chordis, cap. 3.

[ocr errors]

Quidam recentiores id limitant in casu quo fidelis eâ die Eucharistiam sumpserit: tunc enim si grave peccatum, v. g., fornicationem committat, tenetur hanc circumstantiam in confessione explicare: tùm ob gravem irreverentiam ac ingratitudinem, tùm quia defuit officio et obligationi vitandi occasiones, scurrilia, et vana, et assistere Christo hospiti sanctissimis exercitationibus, atque actionibus; tùm denique quia peccatum istud videtur habere specialem turpitudinem et repugnantiam cum hoc sacramento. Alii volunt esse circumstantiam temporis necessariò confitendam quando peccatum enorme committeretur in die maximè solemni, ut in Parasceve, puta si comœdiæ et ludicra spectacula exercerentur : id enim esset res impia, gravis irreverentia, et contra Ecclesiæ prohibitionem. Negant verò Cajetanus in utrâque Summâ, Sotus, Sylvester, Navarrus et alii: tùm quia peccatum, non dicitur opus servile propriè, sed tantùm metaphoricè, unde non prohibetur hoc præcepto, licet contrarietur fini illius, abstrahendo et avocando mentem à divinis; imò magis impedit hominem à rebus divinis opus peccati, quàm opus servile de se licitum, ut ait D. Thomas; qui proindè intendit quòd opus peccati sit solùm

contra fidem præcepti, non verò contra ejus substantiam unde non sentit D. Thomas peccatum commissum in die festo, esse contra præceptum sanctificationis illius, quia finis præcepti non cadit sub illo præcepto. Item loco citato ir responsione ad 1, exponens auctoritatem D. Ambrosii dicentis, quòd lex prohibet hominem in sabbato gravari peccatis, ait, quòd cessare à peccato pertinet ad sensum moralem, seu mysticum hujus præcepti. Item in 3 sent., dist. 37, q. 1, art. 5, q. 2, ad 2, expressè dicit quòd peccata mysticè dicuntur opera servilia, et non propriè. Nam nullus est servus sui ipsius, sicut nec justitia propriè esse potest in ordine ad seipsum.

[ocr errors]

Confirmatur ex Cajetano: Solus cultus exterior, puta audire Missam, et cessatio à servilibus operibus cadit sub hoc præcepto. Ergo id solùm quod contrariatur directè exteriori cultui Dei, est contra hoc præceptum; hoc autem est opus servile propriè, non verò omne peccatum : clarè enim liquet, quòd sicut sanctitati sacerdotis non contrariatur quodlibet peccatum, sed illud tantùm quod contrarium est ei ad quod sanclificatus est, puta si percutiat seipsum, aut abutatur sacerdotio, et hujusmodi ita sanctitati temporis deputati ad exteriorem cultum non contrariatur quodlibet peccatum, sed illud tantùm quod illum cultum adimit aut violat, et directè repugnat sanctificationi illius; ut si fiat aliquid non per se illicitum, sed in contem ptum festi, et intentione illud violandi, si exerceatur opus servile, si Missa non audiatur, etc. Respondeo igitur ad quæstionem, non omne peccatum in die festo commissum, induere malitiam sacrilegii; ideòque hujusmodi circumstantiam temporis sacri nequaquam mutare speciem, neque ita notabiliter aggravare, ut sit necessariò detegenda ac explicanda in confessione. Ratio est, quia etsi peccare mortaliter in die festo, sit contra finem extrinsecum sanctificationis sabbati, et ex hoc aliquantulùm augeatur culpa, quia tamen non impedit cultum Dei externum qui cadit sub præcepto, nec illi contrariatur directè, neque est opus propriè servile, ideò non est transgressio festi, neque contra religionem. Ideò autem luxuria in personâ sacrâ induit malitiam sacrilegii, quia est contra votum. Item per effusionem voluntariam et peccaminosam seminis et sanguinis humani, ideò profanatur locus sacer, quia ex statuto ecclesiastico ita ordinatur, sicut et quando in eo committitur furtum, aut res sacræ furio subripiuntur, ob scilicet injuriam quæ illis infertur. Nihil. autem tale extat, nempe nec votum, neque statutum ecclesiasticum, aut præceptum respectu temporis sacri. Ergo peccatum non erit sacrilegium, ex hoc præcisè quòd sit perpetratum in die festo; aliquantulùm tamen aggravatur per hoc quòd sit contra finem hujus præcepti, avertendo mentem nostram ab interiori Dei cultu, impediendo ne quiescat spiritualiter in Deo, et non vacet rebus divinis. Ut enim ait D. August., serm. 251 de Temp., ideò dies iste Dominicus appellatur, ut in eo à terrenis operibus et mundi illecebris abstinentes, tantùm divinis cultibus serviamus, dantes scilicet huic dici honorem et reverentiam. Hinc multùm re

prehendendi sunt fideles, qui tunc nedùm divinis obsequils non vacant, sed profana sodalitia, choreas, t'pudia, theatralia exercent, tabernas et ludos frequentant, ebrietatibus, dissolutionibus et impudicitiis se immergunt, magisque Deum offendunt quàm in reliquis hebdomadæ diebus, quasi dies Dominica sit turpium actuum sentina, potiùsque dicata diabolo, quàm vero Deo. Unde Cyrillus Alexand., lib. 8 in cap. 5 Joannis, exclamat : Idne est, ô Christiani, celebrare diem festum, indulgere ventri, et inconcessis voluptatibus habenas laxare, in irrisionem divini nominis et diei prævaricationem? Et Tertullianus conqueritur quòd occasio luxuriæ pietas deputatur. Deus ipse hujusmodi festa detestans, ait Isai. 1: Calendas vestras et solemnitates odivil anima mea factu sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Et Malach. 2: Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum stercus solemnitatum

vastrarum.

Notate verba hæc, solemnitates vestras, non meas; quasi sic Deus exprobrare velit: Solemnitates sunt vestræ, quia vestris voluptatibus consecrâsti et insumitis; non meæ, quia non mihi meoque cultui, sed potiùs offensæ ac contemptui dicatis, nec meam, sed vestram voluptatem, ac voluntatem perficitis; vestras ergo solemnitates ferre nequeo, eas abhorret anima mea tanquàm stercus foetidum, amarulento peccatorum vestrorum fœtore conspurcatas; nec auditis vocem meam, quâ clamo : Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos. El iterùm Sancti estote, quia ego sanctus sum. Sed potiùs tunc auditis vocem mundi, carnis et Satana ad vana, ad obscœna, ad impia illectantium, ita ut dies festi, non mihi, sed Veneri, Baccho, Adonidi, Satan dicati et consecrati videantur.

Certè eo modo quo dies festi nunc celebrantur, diceres potiùs dissolutionibus, ludis, voluptatibus, rixis, ebrietatibus, blasphemiis aliisque impietatibus esse dicatos, quàm divino cultui, pietati, et sanctitati christianæ. Longè enim plura tunc committi peccata, quàm in cæteris omnibus hebdomadæ diebus collectim sumptis, experientiâ comprobatur. Idque provenit ex hoc quòd cùm plerique homines durante hebdomadà laboriosis operibus, aut negotiis occupentur, non tantas habent peccandi occasiones: diebus autem dominicis aut festis, genio, ac otio vacant, quod multam malitiam docet et ingerit, multorumque scelerum occasio est, ac fomentum. Videmus namque plebeios ac mechanicos homines illis diebus indulgere ludis, comessationibus; indeque blasphemiis ac contentionibus; suaque prodigere nece saria sustentationi uxoris, ac familie, . et quod per totam hebdomadam laborando lucrati sunt, paucis horis tunc deglutire.

Mulieres totum ferè tempus matutinum ornatui corporis insumunt ac superbe vanitati dedicant. Postea ad ecclesiam accedunt, pompaticè ingredientes domum Domini. Non tam ut orationi ac cultui divino vacent, quàm ut videant, et videantur: reliquum verò diei cum juvenibus discurrunt, amatoriis conversatio

nibus, quandoque et inhonestis ludis, aut choreis operam dant : Præstaretque sæpiùs, Augustino teste, vel juvenes stivam aratri ducere, vel puellas lanam facere, et collum trahere, quàm in his ludis periculosè saltare.

Concludimus hisce Cajetani verbis in Summâ : Quòd licet cum abstinentiâ à servilibus, solius Missæ cultus sufficiat in festo ad evitandum mortale peccatum, tenentur tamen fideles diem expendere in divinis laudibus, saltem eundo ad prædicationem et ad vesperas. Unde qui festos dies post Missam vanè consumunt ludendo, jocando, otiosèque vagando, aut venando, spectaculis intendendo, et hujusmodi : licet ex ipsis operibus, utpotè non servilibus, mortale non incurrant, ex omissione tamen divini cultûs, ad quem festa instituta sunt, graviter peccant (1), quia non reddunt quæ sunt Dei Deo; et quia quantùm est in se, ridiculo exponunt christiana festa, juxta illud : Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. Et hoc præcipuè tangit viros graves et majores et dominos cæteri namque eos imitantur. Hæc Cajetanus v. In festo licita. In fine, et 2-2, q. 122, art. 4, in principio, ait, quòd Ecclesia quantùm ad tempus et opera, posset aliter determi nare in observatione festorum. Subditque hæc verba: Et licet quoad opera præscripta nulla appareat necessaria mutatio, tamen quoad tempus multis videtur quòd oporteret festum esse solùm manè, et usque ad meridiem tantùm. Et hoc propter communiter accidentia; quia post prandium in festis communiter committuntur infinita peccata, quæ aliis diebus non fiunt, nec fierint, si liceret laborare, etc.

:

Heu miseria miseriarum, ut nequeat Deus integrum hebdomadæ diem sibi dicatum, totumque suo cultui mancipatum à Christianis obtinere! Si enim jussisset, inquit Catechismus romanus § 36, nos quotidiè sibi religionis cultum tribuere, nonne pro suis erga nos bencficiis, quæ maxima et infinita sunt, omnis opera danda esset, ut prompto, alacrique animo, ejus dicto audientes essemus? nunc verò paucis ad ejus cultum institutis diebus, non est cur nos negligentes atque difficiles in ejus functione simus, quod sine gravissimà culpâ præterire non possumus.

(1) Non convenit inter theologos quale sit objectum totale legis de sanctificatione diei Dominicæ et festorum in quantum lex illa consideratur ut positiva; dubitant an habere debeamus reos peccati mortalis qui præter Missam nulli alteri religionis operi incumbunt, eo ipso solo quòd omittant cultum divinum ad quem festa ordinata sunt. Convenientissimum quidem est ut fideles diebus festivis verbum Dei audiant, vespertinis intersint officiis, actibus pietatis vacent, et meritò reprehensibiles sunt ii qui hos dies otio absumunt; ve rùm, quùm mihi in specie præceperit Ecclesia sub gravi, præter auditionem Missæ et cessationem ab operibus servilibus, multi docent theologi, illum de quo agitur non peccare mortaliter, quatenùs legis positive transgressorem, licet possit sub alio respectu se reum culpa lethalis constituere, nimirùm aut ratione scandali, aut nimiâ salutis negligentiâ, aut quia non curat de iis addiscendis quæ scire deberet et tamen ignorat. Hinc illi theologi, ubi exponunt objectum præcepti de sanctificatione festorum, silent de obligatione ad quam alludere videtur Cajetanus, et solùm hortantur fideles ad pietatis exercitia. ( Vide hanc quæstionem fusè discussam in appendice II ad calcem voluminis.)

ARTICULUS II.

An ei quænam opera animæ sint prohibita in die festo.

Sola opera servilia inhibentur in die festo, prout colligitur ex cap. 23 Levit. Opus autcm servile, inquit D. Thomas, 2-2, g. 122, art. 4, ad 3, dicitur à servitute quâ homo servit homini : homo verò est alterius servus, non secundùm mentem, utpotè quæ libera manet, sed secundùm corpus. Et ideò opera servilia secundùm hoc dicuntur opera corporalia in quibus unus homo alteri servit : sicque nullius spiritualis actûs exercitium est contra observantiam sabbati, puta si quis doceat verbo vel scripto. Unde num. 28 dicit Glossa, quòd fabri et hujusmodi artifices otiantur in die sabbati : lector autem divinæ legis, vel doctor ab opere suo non desinit. Nec tamen contaminatur sabbatum : sicut sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt. Hactenùs D. Thomas.

Nec obstat quòd interveniat opus corporale tanquàm spiritualis actus exercitium, ut scribere ad docendum vel discendum, vel ad significandum alteri per litteras, consilium dare verbo vel scripto, legere in scholis non solùm theologiam, sed et philosophiam, et quamcumque aliam licitam scientiam, consilia et electiones facere, ac similia; non enim per hoc desinunt esse mentis opera; et cùm ad exteriorem materiam perficiendam non ordinentur, prout artium mechanicarum exercitia materiam perficiunt, puta lanam, linum, ferrum, lignum, etc., procul dubio licita sunt in die festo; quoniam nihil horum est opus servile, nec inter prohibita ab Ecclesià computantur. Imò ex hoc capite excusari videntur qui diebus festis picturis inspiciendis vacant, non ut pingant, sed ut delineando discant. Et archimagistri qui designant in chartâ quomodò aliquid sit fabricandum, ad instruendum aliquid de futuro opere: hæc enim spiritualis potiùs est exercitatio, non operis mechanici, sed doctrinæ et disciplinæ. Ita Cajetanus in Summâ, v. Festum. Verùm id limitarem, quando intervenit rationabilis causa. Sic Romæ vidi multos pictores in festo corporis Christi delineantes in chartà pulchras imagines, et præsertim in Vaticano picturas egregias textiles stromatum in exteriori deambulatorio toto illo die publicè expositas: idque licitè facere non est dubium; quia cùm postea hujusmodi peristromata ex hoc loco publico amoveantur et occludantur, non suppeteret ipsis ampliùs facultas addiscendi, et talia extraordinaria opera retrahendi ac imitandi. Per se tamen loquendo non videntur excusari, qui in die festo designant, vel in chartis delineant, quæ postea sunt fabricaturi, quia opus pingendi de se est servile, nec conditionem servilitatis exuit ob intentionem addiscendi artem; alioquin etiam liceret quamlibet artem mechanicam in die festo exercere ad eam addiscendam; quod nullus dixit: non nego tamen quin liceat artis mechanicæ et servilis regulas addiscere, ac memoriæ mandare, quia id non est opus servile.

Idem Cajetanus supra locum D. Thomæ in initio adductum, hanc regulam assignat, nempe quòd in proposilo non sufficit quòd actus sint spirituales ex princi

pio, sed etiam requiritur ut sint tales ex termino, seu quòd principaliter ordinentur, et per se terminentur ad aliquid spirituale: ita quòd actio à principio spiritualt proveniens per corporale instrumentum; ad hoc ut dicatur spiritualis, debeat per se ordinari ad spiritualem passionem inferendam, sicut actio doctrinæ ordinatur ad causandam disciplinam, quæ est opus spirituale: actiones verò, quæ per se ordinantur ad corporalem passionem inferendam, seu ad exteriorem materiam perficiendam, non computantur inter spirituales, quamvis sint à principio spirituali, ut patet de artibus mechanicis: ars enim est virtus intellectualis, ut ostenditur 6 Ethic. Quia tamen ordinantur ad perfectionem corporalium operum, ideò earum exercitationes non sunt actus spirituales. Ilinc infert quòd sicut licitum est docere philosophiam et cœteras disciplinas, ita licitum est advocatis præstare patrocinium, quantùm est ex genere operis, quia ordinatur ad notitiam et persuasionem veritatis causæ : constat autem nôsse et persuadere, spirituale quid esse : ex prohibitione tamen Ecclesiæ actus iste spiritualis nequit licitè in die festo exerceri : benè potest advocatus dare operam studiis causâ litium, scribere quibus studuit, informare privatim judices, consilia dare, aliaque præstare quæ sine strepitu judicii fieri possunt et solent.

Infert quoque, civibus licitum esse ad consilia convenire et eligere ad officia diebus festivis, quoniam consiliari et eligere sunt opera animæ. Nec refert quòd tendant ac terminentur ad negotia temporalia. Hæc enim tantum materialiter se habent ad electionem, quæ per se et formaliter est terminus consilii. Infert adhuc, quòd licet scribere non sit de genere suo actus servilis, sed communis liberis et servis, et prout est species quædam locutionis permanentis, sit actio libera: quando tamen non egreditur latitudinem corporalis operis, sicut mecha. nicum quoddam opus, ut pingere et statuam facere, tunc est opus servile. Hinc transcribere est illicitum in die festo, quoniam mechanicum, et corporalis operis limen non excedit. Ita Cajetanus. Quidam id limitant in casu quo quis propter lucrum transcriberet libros, processús instrumenta, etc., nisi esset pauper, aut nisi ex causâ curaret aliquid brevi tempore transcribi, aliàs non habiturus copiam scripturæ, quâ maximè indigeret. Alii distinguunt de actione transcribendi quæ fit ad inde eruendum sensum spiritualem, quo propria transcribentis aut alterius mens illustretur. Et de actione quâ quis uteretur exemplari ad illud tantùm materialiter imitandum quoad characterum efformationem. Et docent primam transcriptionem in die festo esse licitam, ne dùm si fiat gratis et ob recreationem, sed etiam si fiat ob lucrum temporale, quia nullum opus de se liberale, ob lucrum et finem operantis fit servile: hæc autem transcriptio, non secùs ac scriptio est actio mentalis ac spiritualis, et per accidens est quòd fiat intentione lucri. Secundam verò esse iliicitam etiamsi fiat gratis, quia est operari mechanicè, perinde ac characteres depingere. Unde peccant transcribentes ac pingentes, nisi ex circumstantiis, ex benignâ Ecclesiæ permissione ac morali quâdam necessitate, ne homines totâ die otio vacent, excusentur

ipsisque indulgeatur ut causâ recreationis ad reficiendum animum per aliquod breve tempus hujusmodi opera exercere valeant. Hinc infertur artem typographicam esse à fortiori mechanicam et servilem; quia tam ipsa coordinatio characterum quàm eorum impressio in chartâ tendit ex se tantùm ad materialem illorum figurationem, ut in papyro repræsententur: esto quòd remotè ex illà coordinatione et impressione resultet mentale signum ad illustrandum animum; quæ est etiam ratio cur pingere historiam in tabellâ, aut figurare in aulæo, sit opus mechanicum, etiamsi id remote tendat ad conservandam memoria historiam quam repræsentant, quia est labor quidam manuum ordinatus immediatè et proximè ad lucrum et corporis sustentationem, non secùs ac alia officia mechanica, nec fit immediatè ad docendum, vel ad discendum, aut ad aliquid spirituale et liberum tanquàm ad finem proximum.

Jure ecclesiastico quatuor hæc in die festo exerceri prohibentur, quamvis non sint opera servilia. Nempe placitum, seu judicium civile. Judicium criminale, seu ad mortem pœnam. Sacramentum, seu juramentum publicum; nisi pro pace aliâve necessitate, ita ut omnis strepitus judicialis in die festo inhibeatur, nisi necessitas urgeat, aut pietas suadeat. Tandem Mercatus, ut habetur titulo de Feriis. Cùm enim ista mentem abducant à divinis, et homines impediant à sanctificatione festorum, meritò ab Ecclesià tunc prohibentur exerceri, utpotè jurgiis, clamoribus et distractionibus obnoxia.

Primò igitur prohibetur judicium forense, ac strepitus judicialis litium, seu quæcumque pertinent intrinsecè ad acta judicii, ad formationem processus, citationem partium, auditionem testium, sententiæ prolationem ita ut facta in die festo censeantur nulla et irrita. Can. Conquestus. Et 1. Ut in die. Cod. de feriis.

:

Secundò judicium criminale, per quod intelligitur sententia mortis, aut alia quævis corporalis pœna. Sententia igitur illicitè et invalidè profertur in die festo, tam in causâ civili, quàm criminali, tàm in spirituali quàm temporali. Nihilominùs sub eâ prohibitione Cajetanus dicit non esse contentas excommunicationis sententias, quas prælati ferunt inhibendo ne aliquid fiat, quoniam id non est procedere aut judicare, sed legem condere ; à fortiori nec sententiam, quâ quis absolvitur ab excommunicatione, utpotè quæ strepitum judicialem non exigit. Sicut autem sententia quæ fit cum judiciali strepitu illicita est et invalida in die festo, ita et exccutio talis sententiæ, cùm sit veluti terminus et complementum illius.

Sententia arbitrii lata in die festo est illicita ac invalida, cùm fiat modo judiciali, qui tunc est prohibitus partes tamen inter se litigantes, judicem arbitrum in die festo conmuni consensu eligere possunt, quia tale pactum non censetur actus judicialis. At sententia arbitratoris seu amicabilis compositoris, quæ scilicet non fertur juris ordine, nec propriè est judicium, seu actus judicis, neque partes ligat, licita

est et valida in die festo. Citatio duas partes continet, nempe mandatum judicis de reo citando, et talis mandati executionem. Horum quodlibet est illicitum ac invalidum in die festo, cùm pertineat ad strepitum judicialem. Testes in die festo, neque recipi, neque examinari possunt, nam tale examen est actus judicialis spectans ad forum contentiosum. Adde quòd testes non examinantur nisi prævio juramento, quod nequit exigi in die festo. Hinc graviter peccat notarius dicta testium tunc scripto excipiens similiter etiam quando transcribit instrumenta, aut conficit contractus, etiamsi privatim tantùm scribat, id enim satis redolet strepitum judicialem, et prohibetur in concilio 3 Mediolan. tit. de festorum Cultu. Item Turonensi, ann. 1583. Nisi ob aliquam necessitatem aliamve justam causam talia instrumenta fieri permittantur, ut quæ ex necessitate testamentorum, aut matrimoniorum causâ differri non possunt.

Quibusdam probabile videtur oblationem libelli contra partem citatam, non esse illicitam in die festo; quia cùm non procedat à judice, sed à litigante, non est actus judicialis, sicut neque denuntiatio judici facta in die festo : verùm ipsa libelli oblati intimatic parti contrariæ auctoritate judicis facta, est actus judicialis, qui proinde in die festo fieri non debet. Licita etiam videtur appellatio in die festo: tùm ob rationem jam dictam, tùm quia interponitur ob propriam defensionem jure naturæ quodlibet die licitam: tùm quia fieri potest sine magno strepitu, et aliundè est res favorabilis; tùm quia sæpè contingere potest ob paupertatem, locorum distantiam, etc., ut nonnisi in die festo quis valeat commodè appellare. Jura tamen probibent ne in die festo appellationis prosecutio fiat· quia hæc sine strepitu judiciali fieri nequit, nec est adeò necessaria ac ipsa appellatio. Urgente nihilominùs necessitate, aut pietate suadente, judicium forense complectens formationem processus, examinationem. testium, citationem partis, prolationem et executionem sententiæ, in die festo licitè validèque peragi potest. Unde si periculum immineat ne debitor, vel latro fugam irrecupabiliter capescat, statim contra illum procedi potest : item quando testis aut judex alio tempore commodè haberi non potest. Excusantur etiam judices rurales qui in oppidis tractant causas civiles : nam pauperes qui in villis degunt, nequeunt à suis consuetis laboribus absque gravi incommodo aliis diebus abstinere. In quâ tamen re multi auctores censent consulendum esse sunimum pontificem, aut saltem episcopum loci, ut judicet de necessitate aut pietate requisitâ ad hoc ut judex vel notarius hæc licitè faciant ac scribant; item juxta Cajetanum, immanitas sceleris notorii quandoque exigit reum captum subitò suspendi absque processu et sententiâ, ut sæpè con tingit publicis latronibus, aut temporis seu belli, loci conditio requirit ut statim etiam in die festo debitâ pœnâ afficiantur.

aut

Tertiò juramentum judiciale prohibetur in die festo, nisi pro pace vel necessitate, quæ rectæ rationi relinquitur judicanda. Ex D. Thomâ, 2-2, q. 89, art. 10

Quartò tandem inhibetur mercatus : implentur enim tunc homines vociferationibus ac distractionibus, menteque vagâ et sanctitate divi, divinoque cultu abstrahuntur, prout experientià comprobatur: ideòque concilia graviter talia commercia prohibent diebus festivis, mandantque prælatis ut auctoritatem regum ac imperatorum implorent ad ea eliminanda, ut colligitur ex concilio Parisiensi, lib. 5, cap. 50, in quo sanè eluxit pietas et zelus regum Christianissimorum, mandantium officialibus, ut curarent dies festos ritè observari, ac impedirent ne mercatus aut nundina in cis celebrarentur, prout habetur in ordinationibus Aurelianensibus art. 25, et Blesensibus art. 38, et in supremi status et regis senatûs consulto, emanato die 23 mensis julii an. 1666. Imò D. Carolus in suis constitutionibus mandat, ne diebus festivis nundina, emptoria, mercatusque agantur, nec quidquam fiat, exerceaturve, quod ad earum nundinarum, vel mercatûs apparatum pertineat, etiamsi in diem proximè sequentem illæ cadant. Recentiores tamen casuiste volunt, quòd hic nomine mercatûs, non intelligantur illi, qui bis aut ter solùm in anno alicubi celebrari solent, juxta diversarum regionum ac provinciarum consuetudinem, qui alio nomine vocantur nundinæ, quia, ut constat, consuetudo recepta facit istos in die festo, videntibus et non contradicentibus prælatis locorum : unde tale jus pro abrogato haberi potest ubi sic fit; imò contrarià consuetudine prævalente, nullibi fortè locum habet. Verùmtamen audiendum est sacrum. Nam hujusmodi consuetudo est odiosa, utpotè contraria juri, et consequenter non est extendenda, sed potiùs restringenda. Nolunt insuper hic prohiberi emptiones panis, vini, herbarum, fructuum, aliarumque rerum ad minutum spectantium ad victum et usum illius diei, quæ passim emuntur ubi inveniuntur: non enim est dubium licitè fieri juxta locorum consuetudinem à superiore non reprobatam, seu nisi episcopus aliquid horum prohibeat aut reprehendat, vel per totum diem festum, vel usque ad certam horam, puta post decantatam majorem Missam, etc., ex quo capite excusantur tabernarii, hospites, laniones et similes, de quibus judicandum est juxta consuetudinem à prælatis non reprehensam. Ita Cajetanus in summâ.

Prælati enim Ecclesiarumque rectores graviter prohibere possunt hospitibus et tabernariis, ne domicilium habentes in parochiali loco, recipiant in visuis tabernis, neque eis præbeant panem, num, aut quidquam aliud diebus dominicis, aliisque festis, tempore divini officii: ac ipsis parochianis tempore prædicto tabernas prohibere, prout colligitur ex concilio Senonensi, an. 1524. Item Carnutensi, an. 1526. Item Parisiensi an. 1557. Rothomagensi, an. 1581. Item Turonensi, an. 1583, Idque confirmatur ex constitutionibus Aurelianens., art. 25, et Blesensibus, art. 39, prout refert dominus de Sainte-Beuve, doctor Parisiensis, tom. 1, in variis Resolutionibus post casum 206, ubi probat contravenientes hujusmodi ordinationibus peccare lethaliter, si quæ ipso facto incurrenda ac incurrere censuram,

lata esset. Vide Sylvestrum v. Dominica dies. Volunt itaque nomine mercatus hoc loco intelligi actus mercandi seu contractus emptionum, venditionum, locationum, permutationum, etc., sive privatim, sive publicè, vel publicà solemnitate fiant. Hinc mercatores regulariter et absque justâ causâ privatim in suis officinis non apertis vendentes diebus festivis, non excusantur à peccato. Item juxta Cajetanum in Summâ, intelligitur mercatus, juxta vulgare expressum, qui alicubi singulis hebdomadibus celebratur, et venduntur necessaria ad victum; non tantùm ad minutum, sed et in magnâ quantitate revenditoribus. Item venduntur panni, ferramenta, utensilia, animalia, aliaque similia, quamdamque nundinarum speciem redolet iste mercatus. Et de hoc ait Cajetanus, quòd consuetudine approbatur; et ubique quantùm meminit vidisse, si die festo occurrat, in alterum diem transfertur. Verùm circa hunc quoque mercatum, attendenda est locorum recepta et approbata consuetudo superiore permittente aut vidente, et non contradicente, etiamsi commodè posset.

ARTICULUS III

ut

An omnia opera corporalia sint prohibita in die festo. Opera exteriora in tres classes reponi solent. Quædam enim sunt ex genere suo servilia, scu quæ à servis propriè et communiter exercentur, qualia sunt exercitia mechanica, ut arare, fodere terram, agros colere, suere ac vestes conficere, nere, et similia, et hæc ex communi Ecclesiæ usu, ac doctorum consen su prohibita sunt in die festo, ac vetantur expressè Levit. 23. Quædam verò sunt ex genere suo libera, qualia sunt artium liberalium exercitia, ut pulsare instrumenta musica, componere libros, legere, scri bere, disserere, etc.; constat ex dictis hujusmodi opera in die festo licitè exerceri posse, eò quòd non sint servilia, sed liberalia ac spiritualis actûs exercitia. Alia denique sunt communia liberis et servis ex genere suo. Et hæc in quantum talia non sunt servilia, neque illicita in die festo: ita ut ipsa opera servilia quando transeunt in communia, fiant licita, ostendit D. Thomas, 2-2, q. 122, art. 4, ad 2, dicens, quòd tunc exuuntur à conditione servilium, induuntque rationem communium operum, quando sun! necessaria ad salutem corporalem propriam vel proximi, vel ad vitandum damnum rerum exteriorum, etc. Hinc non est illicitum in die festo iter faad cere, navigare in fluminibus, eaque parare quæ usum itineris sunt necessaria, dummodò non adsint circumstantiæ exigentes opera servilia, ut si magno cum labore ac notabili tempore mulis aut curribus tunc imponenda essent onera ac supellectilia; vel si jumenta onusta aut currus onusti deberent de uno in alium locum transferri: id enim per se loquendo est abusionis opus servile, illudque inchoare in die festo, est, nec absque justâ necessitate tunc suscipi debet, sed in alium diem est differendum ac incipiendum. Non tamen dicitur inchoare qui dic festo cum jumentis vacuis ad locum accedit, ut ibi inveniat onera quæ

« VorigeDoorgaan »