Pagina-afbeeldingen
PDF

Deum. Ilinc fit quòd cùm determinatio illa diei septimæ fuerit cæremonialis, potuerit ab Ecclesiâ mutari in alium hebdomadæ diem. Sic observantia diei Dominicæ in lege novâ succedit observantiæ diei sabbati, non ex vi præcepti legis, sed ex constitutione Ecclesiæ, et populi christiani consuetudine, ut ait D. Thomas hic, ad 4. Sicut enim morte Christi alia cæremonialia abolenda erant, ita etiam sabbatum, quà parte cæremoniale erat, cessare debuit, ut umbræ cederent corpori, et cessarent imagines sub præsentiâ veritatis, ac antiqua observantia novo excluderetur sabbato. Judaei in memoriam creationis diem sabbati festum habebant : Christiani verò in memoriam novæ creationis factæ per gratiam Christi in ejus resurrectione, quâ in novitate vitæ ambulare edocentur, celebrant diem Dominicam, quia in eà Christus resurrexit. Ita Innocentius papa III, de Consecrat., dist. 5, can. Sabbato; D. Thomas, opusc. de Decem præceptis, et 1-2, q. 105, art. 5, ad 4; Tertullianus in Apolog., cap. 16 et de Coronâ militis, c. 5 et lib. contra Judæos, cap. 4; l). Cyprianus, Epist. 35 et 59; Clemens Alexand., 1.2 et 7 Stromatum; D. August. Epist. 118 ad Januar. cap. 13, serm. 154 de Temp.; D. Leo papa, Epist. 79 ad Dioscorum; Origenes, homil. 7 in Exod.; Justinus Apolog.2 ad Anton.; S. Clemens, l. 7 Constit. Apost., cap. 20 et 31. Ecclesia igitur à tempore Apostolorum primum ex septem hebdomadæ diebiis ad divinum culti;m consecrare voluit, quem et diem Dominicum appellavit, cujus mentionem fecit D. Joannes ApocaIyps., cap. M v. 10, dicens : Fui in spiritu in die Uominicâ. Item D. Paulus 1 ad Corinth. 6, per unam sabbatorum, quæ est dies Dominica, ut S. Chrysost0mus interpretatur, collectas fieri jubet, ut intelligamus, jam in Ecclesià diem Dominicum sanctum habiuum esse, ut dicit Calechismus concilii Trident. p. 5, de 5 Decal. praecepto, § 12, ubi refert Patres jam à nobis adductos. Item § 25. Docet autem D. Thomas, 2-2, q. 122, art. 4, quòd nunc observatio diei Dominicæ non est figuralis, sicut fuit observatio sabbati in veteri lege : et ideò non est ita arcta prohibitio operandi in die Dominicâ, sicut in die sabbati; sed quædam opera conceduntur in die Dominicâ, quæ in die sabbati prohibebantur, sicut decoctio ciborum, et alia hujusmodi; et etiam in quibusdam operibus prohibitis facilius propter necessitatem dispensatur in novâ quùm in veteri lege, quia figura pertinet ad protestationem veritatis, quam nec in modico præterire oportet : opera autem secundium se considerata pro loco et tempore immutari possunt. IIactenùs D. Thomas. Ideni S. doctor, 1-2, q. 105, art. 5, ad 4, ostendit quòd sicut sabbatum, quod significabat primam creationem, mutatum fuit in diem Dominicum in quo commemoratur nova creatura, inchoata in resurre.ctione Christi, ita aliis solemnitatibus veteris legis, nov;e solemnitales in lege gratiæ succedunt, quia heiieficia illi populo exhibita, significant beneficia nobis concessa per Christum. Sic festo phase, succedit festum passionis et resurrectionis Christi, etc. Vide D. Tiemam ibidem. Nec solùm hæc principaliora, sed et

alia in honorem sanctorum festa instituere potuit ac de facto ritè statuit Ecclesia, ut fusè probant theologi. Cæterùm sicut in lege veteri non solùm sabbatum, sed et aliæ solemnitates erant in præcepto : ita etiam in novâ, non solùm Dominica dies, sed etiam alia festaab Ecclesiâ instituta observanda sunt de præcepto, ita ut eadem opera in illis vetentur aut præscribantur, quæ in die Dominicà præcipiuntur, aut prohibentur. Summus pontifex et concilium generale jus habent instituendi dies festos observandos sub mortali in tolà Ecclesiâ et receptos abrogandi, eò quòd habeant supremam potestatem supra totam Ecclesiam, et auctoritatem condendi leges, et quia communiter non procedunt ad festa instituenda sine gravi et rationabili causâ, maturè priùs examinatâ, non requiritur ad hoc populorum consensus. Episcopi novos dies festos sanctorum qui jam sunt canonizati vel saltem beatificati, non nisi in suis dioecesibus instituere possunt; non debent tamen id facere absque urgentissimà causâ; imò si festa velii:t esse perpetua, requiritur cleri et populi consensus. Quia cùm semper non procedant cum tantâ deliberatione, et festorum multitudo redundet in praejudicium operariorum et pauperum, absque populi et cleri comsensu, non debent festa multiplicare. An verò possint penitùs ac in perpetuum abrogare festa quæ à pontifice sunt jam instituta, ac de jure servantur, alii judicent : non nego tamen eos ex causâ rationabili posse pro aliquo tempore dispensare non solùm cum aliquo particulari, sed etiam cum toto populo, ut laborare valeant. Verùm existimo hos remanere obligatos ad audiendam Missam, si commodè possint. Non possunt domini seculares propriè loquendo sine episcopi licentià et consensu festa instituere; quia cultus diei festi, est actus Religionis, est res purè ecclesiaslica, esto ob finem civilem, v. g., in signum lætitiæ pro partâ victoriâ possint subditis præcipere sub aliquà pœnà, ut tali die ab operibus servilibus abstineant. Tandem consuetudo universalis totius Ecclesiæ à pontifice scita et tolerata tacitè vel expressè approbala, cùm habeat vim legis, idem potest circa dies festos, quod circa alia præcepta humana, nempe vel festa abrogare, vel nova instituere. Communiter consuetudo invexit quòd obligatio colendi festum ac diem Dominicam incipit à mediâ nocte, et terminatur ad mediam noctem, sicque passim observari videmus : si tamen coiisuetudo et praxis recepta aliter se haberet, observanda esset; illa enim temporis duratio et extensio à consuetudine loci praescriptà dependet. Imò Sayrus, lib. 7, cap. 5, num. 15, ait quòd si consuetudo communis alicujus loci esset incipere festum à vespere, et aliquæ artes propter suum exercitium haberent propriam consuetudinem illam servandi à mcdiâ nocte usque ad mcdiam noctem, ut sutoria et barbitonsoria, excusarentur vel dispensatione Eugenii papæ IV, ex S. Antonino, vel ratione consuetudinis propriæ omnium ferè illarum artium, ex Tabienà, Sylvestro, Cajetano, Cosmo. Vel ut notat Navarrus, cùm festum communiter more romano incipit à mediâ nocte ad mediam noctem, ff. de feriis, l. more romano, non indigent barbitonsores tali dispensatione, ut per duas aut tres horas noctis in sabbato, et aliis diebus pro festis laborent, cùm absque tali privilegio usque ad mediam noctem tondere possint. Ubi autem contraria essct consuetudo, tunc illos dispensatio praedicta excusare poterit. Hactenùs Sayrus. Verùm de hoc infra acturi sumus.

Diem Dominicam festosque in honorem Dei consecratos violare, peccatum est sacrilegii, quia injuria fit tempori sacro, quantùm ad illud ad quod est sanctificatum : ideòque est ex genere suo mortale, nisi indeliberalio, aut parvitas materiæ, seu breve tempus, aut justa causa excusans faciat quòd non sit contra præceptum divinum, et quia tempus festivum sanctificatum est ad exteriorem cultum Deo exhibendum positivè vacando divinis, et negativè abstinendo ab omni opere servili, inde istud præceptum exprimitur primò affirmativè : Memento ut diem sabbati sanctifices. Secundò negativè : Non facies omne opus in eo, nempe servile, ut exponitur Levit. 23. Idcircò peccatum violationis committitur, vel omittendo divina pro tunc præscripta, vel faciendo opera servilia aliaque per Ecclesiam adjuncta, ertra de feriis. Et hæc sunt à nobis exponenda.

ARticuluS PRiMUS.

Quibus operibus vacare teneantur fideles in diebus dominicis et festivis. Non prohibuit Deus operari in sabbato, ut otiosi et desides illud sacrum tempus traducamus, sed ideò voluit ut à laboribus et operibus corporalibus cessaremus, quatenùs mens nostra faciliùs piis ac divinis operibus insisteret, remotis hujusmodi impedimentis, ac praescripto majestatis suæ exteriori cultui. Ex communi omnium consensu, omnes fideles postquàm ad annos discretioiiis pervenerint, usumque et judicium rationis habuerint, diebus dominicis aliisque festivis tenentur ex præcepto, et sub peccato mortali vcl celebrare, vel audire unam integram Missam, prout art. 6 ostensuri sumus; sola Missa est de præcepto: hortatur tamen Catcchismus Concil., § 17, Christi fideles ut aliis piis operibus in festis vacando, ea sanctificent. Itaque diem sabbati tunc plenè et perfectè celebramus, cùm pietatis et religionis officia Deo præstamus : hocque planè sabbatum est quod lsaias delicatum appellat, quoniam festi dies sunt veluti deliciæ Domini, et piorum hominum. Quare si religioso huic sanctoque sabbati cultui, misericordiae adjunguntur opera, certè maxima sunt et multa præmia, quæ eodem capite nobis proponuntur. Et ibidem § 35, mandat parochis ut diligenter doceant quibus operibus atque actionibus Christiani homines diebus festis exercere se debeant, nempe ut actus religionis eliciant, ut divina Ecclesiæ sacramenta, quæ ad salutem nostram instituta sunt ad animæ vulnerum curationem crebrò adhibeant, peccata sua sæpè sacerdotibus confiteantur, ut sacrum Eucliaristiae sacramentum crebrò rccipiant, ut attentè diligenterque sacram concionem audiant, divinis lau

dibus et officiis intersint, sedulòque se exerceant in officiis ac operibus misericordiæ : ita ut diem sacram in colendo Deo transigant, utpotè illi dicatam; per hoc enim indicatur, eo tempore fideles divinis obsequiis se dedicare oportere. Siquidem ille dies sanctus est, quòd tunc præcipuè sanctitatem et religionem homines colere debeant. An autem hoc præcepto praeter cultum externum , teneamur adhuc ad purè internum, alii affirmant voleutes, homines diebus festivis teneri aliquem bonum actum mentis erga Deum, ut actum ejus dilectionis elicere, aut si sint in peccato mortali, formare actum contritionis, ratio est quia cùm hoc praeceptum sit affirmativum, pertinens ad Dei famulatum, exigit potiùs famulatum interiorem quàm exteriorem, utpotè nobiliorem et Deo gratiorem. Item quia jure divino aliqua sanctificatio in diebus festivis præcipitur, præter designationem et determinationem Missæ ab Ecclesià factam; sed non est alia commodior, quàm justificatio per actum dilectionis Dei. Ergo. Item Levit. 6 dicilur: Sabbatum requietionis est, affligetis animas vestras. ldem repetit Dominus ibidem, cap. 23. Unde in ipso Missæ introitu, præmittitur confiteor non solùm à celebrante, sed etiam à ministro inserviente ex parte Ecclesiæ et assistentium; per quod satis innuitur singulos audientes, teneri saltem generaliter dolere de peccatis commissis; aliàs si assistant Missæ sacrificio in diebus festis aut dominicis in peccato mortali, retinentes affectum ad illud, videntur esse indispositi et lethaliter peccare; ob scilicet Dei præceptum colendi et sanctificandi hos dies, ac nos ipsos consequenter : et Ecclesiæ institutionem, determinantis modum quo oporteat et diem festam et nos ipsos sanctificare audiendo scilicet Missam : quod sanè affectum ad peccatum mortale non compatitur, sed prærequirit actum pœnitentiæ et doloris, tanquàm dispositionem requisitam ad debitè assistendum sacrificio Miss;e, ut oportet, ut Ecclesia intendit, et ad vacandum Deo. Ita docent Angelus in Summà, v. Feriæ, num. 41 ; Petrus de Soto, lect. 15 de Pœnitent., et alii, citantque D. Thomam, divum Raymundum, divum Antoninum, divum Carolum Borromæum, idque videtur indicare Calechism. § 14, ubi ait: Præterea fideles docendi sunt ex iis verbis, nodum et rationem colligi posse; quâ in totâ hebdomadâ opus facere conveniat, ita scilicet ut diem festum semper spectemus, quo die cùm actionum et operum nostrorum Deo quasi reddenda sit ratio : ejusmodi opera efficiamus necesse est quæ neque Dei judicio repudientur, neque nobis, ut scriptum est, in singultum sint et in scrupulum cordis. Alii verò communiter oppositum docent. Probatque Cajetanus, 2-2, q. 122, art. 4, quia istud præceptum Decalogi non est de cultu interiori, sed tantùm exteriori, ut expressè docet D. Thomas in isto art. 4 ubi sic ait: Et quia ad interiorcm cultum, qui consistit in oratione et devotione, magis inducitur homo ex interiori Spiritùs sancti instinctu, præceptum legis dumdum fuit de exteriori cultu, secundium aliquod sensibi. le signum ; si ergo actus interior religionis non con

tinetur sub hoc præcepto, multò minùs actus interiores aliarum virtutum, de quarum numero est contrilio, utpotè actus pœnitentiæ. ldem dicendum de actu interioris dilectionis Dei, quia charitas est virtus distincta à Religione, ejusque præceptum non continetur in Decalogo, sed in principio omnium tanquàm finis eorum præfigitur : finis autem præcepti non continetur sub ipso præcepto. Ergo ad hos actus interiores jure divino homines in die festo minimè obligantur. Nec etiam jure ecclesiastico : tùm quia Ecclesia non se extendit directè ad Actus merè internos, tùm quia id quod Ecclesia præcipit, continetur in cap. Missus, de Consecral., dist. M, nempe abstinere ab opere servili, et audire Sacrum, sub quo indirectè comprehenditur actus interior, nempè velle audire sacrum cum decenti attentione et reverentiâ ad hoc ut sit actus humanus religiosus; quæ absque speciali actu contritionis et dilectionis Dei impleri possunt. — Itespondendum mihi videtur ad hanc quæstionem, quòd audiens Missam cum reverentià et attentione, etiamsi non sit in statu gratiæ, neque eliciat actum specialem contritionis, adhuc tamen satisfacit huic præcepto, nec proinde peccat contra illud, cùm præscripta à jure divino et à jure ecclesiastico adimpleat, Deoque exhibeat cultum exteriorem designatum ab Ecclesià, ct eo modo, quo ab illà præcipitur, ut probant rationes pro secundâ sententià adductæ, quam tenent D. Thomas, Cajetanus, Sotus, Lopez, Corduba, Navarrus, Sylvester, D. Antoninus, et alii. Monendi sunt tamen homines, ut tunc memores beneficiorum Dei, præsertim redemptionis, actus dilectionis erga tantum benefactorem, necnon compunctionis ac contritionis pro offensis contra tam bonum patrem et dominum liberalem commissis, saltem dùm Missam audiunt in festis diebus exerceant, additis aliis sacrificiis internis orationis, devotionis, gratiarum actionis, actuum fidei, spei, charitatis, etc., et ad hoc summoperè hortandi ac excitandi sunt : tùm quia vix aliter possunt habere attentionem ad divina, quae tamen est de præcepto auditionis Missæ; tùm quia finis in quem Deus et Ecclesia festos dies ordinârunt, est ut in illis saltem homines vacent divinis, ac corpore et mente Deo serviant, exercendo actus religionis tùm internos, tùm externos; ne sint minùs devoti quàm Judæi, qui in sabbato juge sacrificium duplicabant, ut legitur Num. 28, v. 9, quod significat, inquit D. Thomas opusc. de decem præceptis, quòd in sabbato debemus offerre sacrificium de omnibus quæ habemus. Unde primò debemus offerre animam dolendo de peccatis, Psal. 50 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Item orando pro beneficiis, Psal. 140: Dirigatur, Domine, oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo.Factusestenim dies festus ad habendam spiritualem lætitiam, quam facit oratio. Unde et tali die multiplicari debent preces. Item res tuas sacrificando per eleemosynas, ad Hebræos 15 : Beneficientiæ et com•munionis nolite oblivisci, etc. Item verba Dei legendo ac umeditando, ut Judæi faciunt. Actor. 15 : Voces pro

phetarum quæ per omne sabbatum leguntur. Unde

Christiani, quorum justitia debet esse perfectior, ad conciones et ad officium Ecclesiæ tali die convenire debent. Joann. 8 : Quis ex Deo est, verba Dei audit. Hactenùs D. Thomas opusc. de tertio præcepto, § ultimo : tum quia auditio illa Missæ ac festi sanctificatio non est meritoria homini existenti in nortali peccato, habenti affectum ad illud, nec elicientiactum contritionis aut compunctionis. Nam iniquorum dona non probat Altissimus, et victimæ impiorum sunt abominabiles Domino : ut quid tanlorum merilorum perditio? Nonne satius esset audire et sequi sacri concilii Tridentini verba, sess. 22, cap. 2 : Docet sancta Synodus sacrificium Missæ verè propitiatorium esse, per ipsumque fieri ut, si cum vero corde, et rectâ fide, cum metu et reverentiâ contriti ac pænitentes ad Deum accedamus , misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in aurilio opportuno. Ilujus quippe oblatiome placatus Dominus, gratiam et donum pænitentiæ concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit. Declarat insuper sancta Synodus quòd optaret Ecclesia ut omnes Missæ assistentes, essent in statu et dispositione communicandi realiter et de facto cum sacerdote celebrante, prout faciebant primi Christiani. Dicit insuper qnòd Missæ in quibus solus sacer

dos communicat sacramentaliter, verè communes cen- •

seri debent, partim, quòd in eis populus spiritualitem communicet, etc.; qui autem retinet affectum ad mortale peccatum, nec elicit actum compunctionis et contritionis, verè non est in statu ac dispositione communicandi spiritualiter. Quamvis igitur absolutè hoc non sit necessarium ad satisfaciendum saltem quoad substantiam præcepto sanctificandi diem festum et audiendi sacrum, ita ut qui omittit actum contritionis, non propterea peccet, qui videtur tamen requisitum ad dignè, meritoriè, et ut oportet implendum, ut scilicet obtineatur finis à Deo et ab Ecclesiâ intentus, in hujus præcepti impositione, et ut homo illius observationis fructu non privetur, nec se exponat periculo non attendendi divinis, prout ienetur dùm sacro assistit. Wide Cajetanum in Summà v. Contritio; finis tamen non cadit sub præcepto. Quæres secundò utrùm isto præcepto obligentur homines ad non peccandum in die festo, ita ut taie peccatum contineat specialem malitiana contra religionem in confessione explicandum ? v. g., an qui die Dominico fornicatur, uno actu duplex committat peccatum, nempe contra castitatem, et aliud conlra sanctificationem sabbati ? Affirmant Alensis, Lyranus, Angelus, Major, Adrianus, B. AlbertusMagnus, D. Bonaventura, D. Antoninus, Gerson, Scotus, Medina, Nider, Corduba, Abulensis, et alii. Quia scilicet tunc peccans facit injuriam tempori sacro, illudque contaminat, proindeque est sacrilegus, sicut et qui profanat templum, aut violat personam sacram. Ejusdem sententiæ videtur esse D. Thomas, opusc. 4 de decem praeceptis in tertio præcepto § 2, uibiait: In festis debemus ravere culpam,

Jeremiæ 7 : Custodite animas vestras et molite portare pondera in die sabbati, » onus scilicet animuæ rel pondus malum et peccatum. Psalm. 57, iniquitates « sicut onus grave gravatæ sunt super me. » Item quia omne peccatum est opus servile, Joannis 8: • Qui facit peccatum, servus est peccati. » Et. ideò contra hoc præceptum facit, quisquis in sabbato peccat. Isaiæ 1, v. 14. , Sabbatum et festivitates vestras non feram, » quare ? quia, c iniqui sunt coetus vestri , » etc. Idem clariùs et fortiùs astruit S. doctor, 2-2, q. 122, art. 4, ad 5, ubi distinguit triplex opus servile. Primum quo homo servit peccato, juxta illud : Qui facit peccatum servus est peccati, et secundùm hoc omne opus peccati dicitur servile. Secunda servitus est quà homo servit homini per opera corporalia. Tertia, est quà homo servit Deo per opera latriæ. Et postea subdit S. doctor, quòd opera quæ dicuntur servilia primo et secundo modo, contrariantur observantiæ sabbati, in quantum impediunt operationem hominis ad divina : et quia homo magis impeditur à rebus divinis per opus peccati, quàm per opus licitum, quamvis sit corporale, ideò magis contra hoc præceptum agit qui peccat die festo, quàm qui aliud corporale opus licitum facit. Unde August. in lib. de decem Chordis, ait, quòd meliùs faceret Judæus in agro suo aliquid utile, quàm

[ocr errors]

* rum die sabbati lanam facerent, quàm quòd totâ die * in neomentis suis impudicè saltarent. » Hæc D. Thomas. Item Catechismus concilii loco citato §31, postquàm ostendit omne servilis operis genus ex praecepto tunc esse vitandum,quia mentem nostram à divino cultu abstrahit, statim subdit: Quò magis peccat à fidelibus sunt vitanda, quæ non solùm animum, à divinarum rerum studio avocant, sed nos à Dei amore prorsùs sejungunt. Citatque D. August., tract. 5 in Joann. et in Psalm. 52, serm. M, et in lib. dedecem Chordis, cap. 3.

Quidam recentiores id limitant in casu quo fidelis eà die Eucharistiam sumpserit : tunc enim si grave peccatum, v. g., fornicationem committat, tenetur hanc circumstantiam in confessione explicare: tùm ob gravem irreverentiam ac ingratitudinem, tùm quia defuit officio et obligationi vitandi occasiones, scurrilia, et vana, ct assistere Christo hospiti sanctissimis exercitationibus, atque actionibus; tùm denique quia peccatum istud videtur habere specialem turpitudinem et repugnantiam cum hoc sacramento. Alii volunt esse circumstantiam temporis necessariò confitendam quando peccatum enorme committeretur in die maximè solemni, ut in Parasceve, puta si comoediæ et ludicra spectacula exercerentur: id enim esset res impia, gravis irreverentia, et contra Ecclesiæ prohibitionem. Negant verò Cajetanus in utràque Summâ, Sotus, Sylvester, Navarrus et alii : tùm quia peccatum, non dicitur opus servile propriè, scd tantùm metaphoricè, unde non prohibetur hoc praecepto, licet contrarietur fini illius, abstrahendo et avocando mentem à divinis; imò magis impedit hominem à rebus divinis opus peccati, quàm opus servile dc se licitum, ut ail D. Thoinas; qui proindè intendit quòd opus pcccati sit solùm

contra fidem præcepti, non verò contra ejus sul)stantiam : unde non sentit D. Thomas peccalum commissum in die festo, esse contra præceptum sancti(icationis illius, quia finis præcepti non cadit sub illo praecepto. ltem loco citato ir: responsione ad 1, exponens auctoritatem D. Ambrosii dicentis, quòd lex prohibet hominem in sabbato grav.ri peccatis, ait, quòd cessare à peccato pertinet ad sensum moralem, seu mysticum hujus praecepti. Item in 3 sent., dist. 37, q. 1, art. 5, q. 2, ad 2, expressè dicit quòd peccata mysticè dicuntur opera servilia, et non propriè. Nam nullus est servus sui ipsius, sicut nec justitia propriè esse potest in ordine ad seipsum. Confirmatur ex Cajetano : Solus cultus exterior, puta audire Missam, et cessatio à servilibus operibus cadit sub hoc praecepto. Ergo id solùm quod contrariatur directè exteriori cultui Dei, est contra hoc præceptum; hoc autem est opus servile propriè, non verò omne peccatum : clarè enim liquet, quòd sicut sanctitati sacerdotis non contrariatur quodlibet peccatum, sed illud tantùm quod contrarium est ei ad quod sanctificatus est, puta si percutiat seipsum, aut abutatur sacerdotio, et hujusmodi : ita sanctitati temporis deputati ad exteriorem cultum non contrariatur quodlibet peccatum, sed illud tantùm quod illum cultum adimit aut violat, et directè repugnat sanctificationi illius; ut si fiat aliquid non per se illicitum, sed in contem. ptum festi, et intentione illud violandi, si exerceatur opus servile, si Missa non audiatur, etc. — Respondeo igitur ad quæstionem, non omne peccatum in die festo commissum, induere malitiam sacrilegii; ideòque hujusmodi circumstantiam temporis sacri nequaquam mutare speciem, neque ita notabiliter aggravare, ut sit necessariò delegenda ac explicanda in confessione. Ratio est, quia etsi peccare mortaliter in die festo, sit contra finem extrinsecum sanctificationis sabbati, et ex hoc aliquantulùm augeatur culpa, quia tamen non impedit cultum Dei externum qui cadit sub præcepto, nec illi contrariatur directè, neque est opus propriè servile, ideò non est transgressio festi, neque contra religionem. ldeò autem luxuria in personà sacrâ induit malitiam sacrilegii, quia est contra votum. Ilem per effusionem voluntariam et peccaminosam seminis et sanguinis humani, ideò profamatur locus sacer, quia ex statuto ecclesiastico ita ordinatur, sicut et quando in eo committitur furtum, aut res sacræ furio subripiuntur, ob scilicet injuriam quæ illis infertur. Nihil autem tale extat, nempe nec votum, neque statutum ecclesiasticum, aut praeceptum respectu temporis sacri. Ergo peccatum non erit sacrilegium, ex hoc præcisè quòd sit perpetratum in die festo; aliquantulùm tamen aggravatur per hoc quòd sit contra finem hujus præcepti, avertendo mentem nostram ab interiori Dei cultu, impediendo ne quiescat spiritualiter in Deo, et non vacet rebus divinis. Ut enim ait D. August., serm. 251 de Temp., ideò dies iste Dominicus appellatur, ut in eo à terrenis operibus et mundi illecebris abstinentes, tantùm divinis cultibus serviamus, dantes scilicct huic diei honorem et reverentiam. liinc multùm re

prehendendi sunt fideles, qui tunc nedùm divinis obsequiis non vacant, sed profana sodalitia, choreas, u pudia, theatralia exercent, tabernas et ludos frequentant, ebrietatibus, dissolutionibus et impudicitiis se immergunt, magisque Deum offendunt quàm in reliquis hebdomadæ diebus, quasi dies Dominica sit turpium actuum sentina, potiùsque dicata diabolo, quàm vero Deo. Unde Cyrillus Alexand., lib. 8 in cap. 5 Joannis, exciamat: Idne est, ô Christiani, celebrare diem festum, indulgere ventri, et inconcessis voluptatibus habenas larare, in irrisionem divini nominis et diei prævaricationem? Et Tertullianus conqueritur quòd occasio lururiæ pietas deputatur. Deus ipse hujusmodi festa detestans, ait Isai. M : Calendas vestras et solemnitates odivit anima mea factu sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Et Malach. 2 : Ecce ego projiciam vobjs brachium, et dispergam super vultum stercus solemnitatum vostraritm. Notate verba hæc, solemnitates vestras, non meas; quasi sic Deus exprobrare velit : Solemnitates sunt vestræ, quia vestris voluptatibus consecrâsti et insumitis; non meæ, quia non mihi meoque cultui, sed potiùs offensæ ac contemptui dicatis, nec meam, sed vestram voluptatem, ac voluntatem perficitis; vestras ergo solemnitates ferre nequeo, eas abhorret anima mea tanquàm stercus fœtidum, amarulento peccatorum vestrorum foetore conspurcatas; nec auditis vocem meam, quâ clamo : Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos. Et iterùm : Sancti estote, quia ego sanctus sum. Sed potiùs tunc auditis vocem mundi, carnis et Satan;e ad vana, ad obscoena, ad impia illectantium, ita ut dies festi, non mihi, sed Veneri, Baccho, Adonidi, Satan;e dicati et consecrati videantur. Certè eo modo quo dies festi nunc celebrantur, diceres potiùs dissolutionibus, ludis, voluptatibus, rixis, ebrietatibus, blasphemiis aliisque impietatibus esse dicatos, quàm divino cultui, pietati, et sanctitati christianæ. Longè enim plura tunc committi peccata, quàm in cæteris omnibus hebdomadæ diebus collectim sumptis, experientiâ comprobatur. Idque provenit ex hoc quòd cùm plerique homines durante hebdomadà laboriosis operibus, aut negotiis occupentur, non tantas habent peccandi occasiones : diebus autem dominicis aut festis, genio, ac otio vacant, quod multam malitiam docet et ingerit, multorumque scelerum occasio est, ac fomentum. Videmus namque plebeios ac mechamicos homines illis diebus indulgere ludis, comessationibus; indeque blasphemiis ac contentionibus; suaque prodigere nece saria sustentationi uxoris, ac familite, · et quod per totam hebdomadam laborandolucrati sunt, paucis horis tunc deglutire. Mulieres totum ferè tempus matutinum ornatui corporis insumunt ac superbæ vanitati dedicant. Postea ad ecclesiam accedunt, pompaticè ingredientes domum Domini. Non tam ut orationi ac cultui divino vacent , quàm ut videant, et videantur : reliquum verò diei ciim juvenibus discurrunt, amatoriis conversatio

nibus, quandoqne et inhonestis ludis, aut choreis operam dant: Præstaretque sæpiùs, Augustino teste, vel juvenes stivam aratri ducere, vel puellas lanam facere, et collum trahere, quàm in his ludis periculosè saltare. Concludimus hisce Cajetani verbis in Summà : Quòd licet cum abstinentiâ à servilibus, solius Missæ cultus sufficiat in festo ad evitandum mortale peccatum, tenentur tamen fideles diem expendere in divinis laudibus, saltem eundo ad prædicationem et ad vesperas. Unde qui festos dies post Missam vanè consumunt ludendo, jocando, otiosèque vagando, aut venando, spectaculis intendendo, et hujusmodi : licet ex ipsis operibus, utpotè non servilibus, mortale non incurrant, ex omissione tamen divini cultùs, ad quem festa instituta sunt, graviter peccant (1), quia non reddunt quæ sunt Dei Deo; et quia quantùm est in se, ridiculo exponunt christiana festa, juxta illud : Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. Et hoc præcipuè tangit viros graves et majores et dominos : cæteri namque eos imitantur. Hæc Cajetanus v. In festo licita. In fine, et 2-2, q. 122, art. 4, in principio, ait, quòd Ecclesia quantùm ad tempus et opera, posset aliter determi nare in observatione festorum. Subditque hæc verba: Et licet quoad opera præscripta nulla appareat necessaria mutatio, tamen quoad tempus multis videtur quòd oporteret festum esse solùm manè, et usque ad meridiem tantùm. Et hoc propter communiter accidentia; quia post prandium in festis communiter committuntur infinita peccata, quæ aliis diebus non fiunt, nec fierint, si liceret laborare, etc. Heu miseria miseriarum, ut nequeat De:is integru,m hebdomadæ diem sibi dicatum, totumque suo cultui mancipatum à Christianis obtinere! Si enim jussisset, inquit Catechismus romanus § 56, nos quotidiè sibi religionis cultum tribuere, nonne pro suis erga nos beneficiis, quæ marima et infinita sunt, omnis opera danda esset, ut prompto, alacrique animo, ejus dicto audientes essemus? nunc verò paucis ad ejus cultum institutis diebus, non est cur nos negligentes atque difficiles in ejus functione simus, quod sine gravissimâ culpâ præterire non possumus. (1) Non convenit inter theologos quale sit objectum totale legis de sanctificatione diei Dominicæ ei festorum in quantum lex illa consideratur ut positiva; dubitant an habere debeamus reos peccati mortalis qui præter Missam nulli alteri religionis operi incumbunt, eo ipso solo quòd omittant cultum divinum ad quem festa ordinata sunt. Convenientissimum quidem est ut fideles diebus festivis yerbum Dei audiânt, vespertinis intersint, qfficiis, actibus pietatis vacent, et meritò reprehensibiles sunt ii qui hos dies otio absumunt; verùm, quùm mihi in specie præceperit Ecclesia sub gravi, praeter auditionem Missae et cessationem ab operibus servilibus, multi docent theologi, illum de quo agitur non peccare mortaliter, quatenùs legis posititæ transgressorem, licet possit sub alio respectu se reum culpæ lethalis constituere, nimirùm aut ratione scandali, aut nimiâ salutis negligentiâ, aut quia non curat de iis addiscendis quæ scire deberet et tamen ignorat. Hinc illi theologi, ubi exponunt objectum praecepti de sanctificatione festorum, silent de obligatione ad quam alludere videtur Cajetanus, et solùm hortantur fideles

ad pietatis exercitia. ( Vide hanc quæstionem fusè discussam in appendice II ad calcem voluuminis.)

« VorigeDoorgaan »