Pagina-afbeeldingen
PDF

sunt, et si haec tibi parva videantur, paratus est conferre majora. Vitam pro te et sanguinem fudit, se totum dat tibi in cibum , maereditatem pollicetur æternam, nihilque tibi mali contulit: et tu, ô ingratissime, retribuis mala pro bonis : non gratiarum actiones, sed contumelias ac convicia rependis ! Non sic generosus Christi martyr Polycarpus, qui tyranno minitanti mortem, ni vellet Deum abnegare et blasphemare , tunc hæc intrepidè respondit : Quæ causa, quæ ratio abnegandi et maledicendi Deum, cùm mihi nihil unquàm mali fecerit, sed continuò sua conferat bona? occidi possum, tuaque sustinere tormenta sum paratus: verùm nunquàm adduci potero ad tantum benefactorem abnegandum. Et tu , ò perfide, absque cogente tyranno, absque tormentorum metu, ex teipso , quietè, de industriâ, Deum insignem tuum benefactorem abnegas et maledicis? Nonne brutis irrationabilior existis ? Nam beneficia et feræ sentiunt, nec ullum tam im•mansuetum est animal, quod cura non mitiget et in amorem sui vertat. Seneca, lib. 1 de Beneficiis: Ratione impensi beneficii 9vis lupum fugiens sequitur pastorem. Cunis in extraneos latrans, domino suo caudâ blanditur, ait D. Thom., opusc. 61. Nunquàm contra ipsum insurgit , etiam dùm vapulat. Contra omnes alios homines altercantes, latratu morsibusque etiam cum periculo vitæ illum defendit ac tuetur, in recognitionem buccella, panis quam ab eo accepit. Omitto alia exenipla passim obvia brutorum : quaedam videri possunt apud Granatensem, lib. 1 Ducis peccatorum, c. 2, §3, ubi ex leonum, canum , et brutorum erga benefactores gratitudine, disertissimè stringit calamum contra ingratitudinem hominum erga Deum. Sed nullius major ingratitudo, quàm blasphematoris, qui nedùm obliviscitur beneficiorum , et liberalitatem Dei benefactoris non recognoscit, sed etillum corde aversatur, linguâ dehonorat ac contemnit, et acceptis largiùs donis, tanquàm armis contra largitorem crudeliter pugnat ! ô maturæ monstrum ! ô lingua viperea ! ô irrationale animal, ipsisque bestiis irrationabilus ! Dic, ό blasphemator, si quas haec verba in Deum contumeliosa proferendi habeas causas et rationes. Narra si quid habes ut justificeris; nullas certè afferre poteris, nisi solam impietatem , solam malitiam , solam passionem, solam cæcitatem et dementiam. Iracundiam forte allegabis, quae ubi insurgit, linguam tuam in blasphemias laxat ? eam excitani filii et servi tui protervi, non obedientes et malè inservientes, uxor tua querula, impatiens, aspera, te exacerbando! inimici tui injuriis te afficientes, et malè tractantes ! iudus dùm non prosperè succedit ! ærumnae hujus vitae, quæ to tibimetipsi gravem ac molestum reddunt, etc.! Worùm, ô ridicula excusatio! Ut quid enim Deum conviciis impetis, cùm non sit in causa cur sic effrenatè irascaris, nullumque tibi malum inferat? Iram malam nnllatenùs approbat, sed tamquàm vitium capitale vetat et punit : ideòque duplici peccato reus existis, blasphemiæ scilicet, et iracundiæ, cujus motus deordinatos per rationem coinprimere poteras et te

nebaris, quæ tamen passioni miserè succubuit. Item Deus non vult nec facit quòd domestici tui non obediendo, iram tuam provocent, cùm filiis expressè jubeat ut honorent et ament parentes, severèque protervos puniat, mandet ut famuli obedient et fideliter inserviant heris; ut uxor sit subdita viro quasi domino; ut quisquis suos diligat inimicos, ut nemo maledicta et convicia in proximum conjiciat, ac contra illum irâ malâ excandescat, sicut habetur Matth. 5. Sine causâ igitur, sine ratione Deum blasphemas. Iloc apologo aut parabolà, 6 blasphemator, tuâ insaniâ, tuâque irrationabilitate'convinceris. Finge tibi marchionem aut patremfamiliâs, qui suis domesticis præcipit, ut honoreet obsequiisse invicem præveniant, in charitate, in pace, sine jurgio vivant : aliàs se in delinquentem severe animadversurum promittit et jurat. Ecce interim contingit duos famulos suos discordes, verbis et percussionibus ad invicem altercare, unumque ex ipsis succumbere. Qui videns se victum, et viribus imparem ad conserendum cum alio, debacchatur contra herum suum, convicia et maledicta in facie ipsi exprobrat, et quibuscumque potest injuriis eum afficit. An non insanum, furiosum, et prorsùs irrationalem reputares hunc bardum et ignavum servum, qui cùm non habeat sufficientes vires ad resistendum conservo, temerariè audet injuriis impetere ac provocare potentissimum herum, qui nec verbis nec factis eum læsit; etiamsi ex auctoritate juste posset facere absque servi injuriâ et injustitiâ; qui jurgia prohibuit, qui sub suâ protectione cnm reciperet ac contra alium defenderet, si humiliter ad suum tribunal recurrisset ejusque opem implorâsset, etc.? Conclude, blasphemator, te pari insaniâ et irrationabilitate laborare, cùm simili modo erga Deum te geras, tuamque in hàc pictura nativam imaginem adumbratam habeas. Ludo alearum incumbis, nec tibi prosperè succedit. An propterea Deum conviciis et maledictis afficiendi habes causam, qui ludos ad lucrum principaliuer intentum assumptos, per se et perministros suos prohibet ? Deus non te impellit nec trahit ad hujusmodi ludos, nec proinde censendus est causa jacturæ quam facis. Si non vis perdere, noli ludere, damnum tibi imputa, quod avertere et impedire potes, cessando à ludo. Dic, ô insane, an putas quòd Deus potest tibi procurare victoriam et lucrum, an non? ut quid eum conviciis impetis, si putes non esse in potcstate illius causare lucrum neque damnum in ludo? Si credas, ut de facto res se habet, lucrunu et damnum ex Dei voluntate ac ordinatione promanare, in hoc te insanum prodis, quòd medium omninò contrarium ad finem tuum obtinendum assumis: nempe injuriis ac conviciis contra Deum prolatis, ab eo obtinere vis, quòd in lucro ac victorià te præferat alteri colludenti ! ut quid Deus tibi potiùs favere debet quàm illi? Blasphemia estne via ad ejus bona obtinenda ? putasne his conviciis Deum timore concutere, ut illo ductus votis tuis annuat volens nolens ? quid ferocius? quid stolidius? quid ridiculius excogitari potest ! Tandcm, ut uno verbo dicam, sicut ira non absolvit

sicarium à reatu et à pœnâ homicidii, ita neque à crimine et à punitione blasphemiæ, quæ gravior est homicidio, ut supra ostensum est. Et quemadmodùm gravi supplicio plectendus esset, qui ex irâ regem terræ in facie conviciis ac contumeliis afficeret, neque ulla passionis haberetur ratio, imò reputaretur major regiæ majestatis contemptus, ita à fortiori qui ex irâ contra Deum blasphemiis insurgit. Allegabit forsan blasphemus usum qui videtur apud multos inolevisse, quasi nou censeatur virilis animi, nec eloquentis sermonis, qui loquitur absque blasphemià. Verùm apud quos invaluit maledictus iste usus? certè nonnisi apud insanos, apud perditos, apud reprobos filios Belial, filios fidei et Religionis chiistianæ desertores, ipsoque hominis nomine indignos, falsum honorem ambientes, generositate animi ac fortitudine prorsùs expertes, illam in verbis sonantibus et non in præclaris gestis constituentes, timidos ut lepores, debiles ut pueros, clamosos ut mulierculas. Quasi verò in proferendis verbis Deum dehonorantibus, honor hominis et Christiani possit consistere, ipsoque Dei contemptu ac maledictione, suas valeat ostentare vires. Quænam est hæc eloquentia? non Ciceroniana, sed diabolica, nomen Dei sanctum et terribile, in contemptum immiscere familiaribus sermonibus, extra propositum sine contextu et connexione, ut: Abnego Deum; feci heri convivium invito Deo; opiparè fui exceptus; mors Dei; sanguis Dei; bonas perdices muanducavi, etc. Quænam sunt hujus orationis partes? quæ figuræ in rhetoricâ inauditæ ? quis sensus Ais blasphemiis intercalatus ? quis non ridet, aut potiùs non horret et detestatur insolentem, extravagantem, ridiculum, absurdum, insanum, et pessimuum hunc eloquendi modum, solis agazonibus, aurigis, mulionibus, ebriis, furiosis et dementibus familiarem? quis talia audiens temperet à lacrymis? Allegabit denique jam à se contractum blasphemandi habitum, os suum jurationi assuetum, indeque non posse à blasphemiâ se cohibere. Verùm hoc est atramento se lavare, ac dealbare velle, et criminosiorem se prodere. Signum quippe est hominem sic assuetum, non unâ aut alterâ vice duntaxat blasphemásse, sed multoties Deum conviciis lacessisse, atque ex repetitis frequentatisque actibus talem habitum contraxisse; et ex hoc minùs excusabilem, magisque puniendum esse declaratur hoc discursu. Facilè enim indulgetur ei qui unâ aut alterâ vice peccat; sed si iterare velit malos suos actus, et in criminibus perseverare, nulla habetur excusationis ratio, nec indulgentiæ locum invenire meretur. Sic qui primâ vice furtum committit, mitiùs punitur, et forsan flagello emendabitur, ac liliatus liber dimittetur. Si verò postea continuet ac multiplicet graviora furta, tunc deprehensus suspendetur, quia nullam ampliùs meretur veniam. Quæro an legitima foret excusatio rei, qui convictus de falsà monetâ cudendâ, aut de homicidio ant de furto, diceret coram judice : Ecce contraxi habitum occidendi, furandi, monetam adulterinam cudendi, non possum me ab his facinoribus continere?

aut si quis de crimine perduellionis vel de blasphemiis contra regem prolatis accusatus, confiteretur se his assuetum esse, nec posse aliter facere? nonne inde aggravaretur crimen? nonne reus sine remissione condemnaretur, statimque puniretur ? et tu, blasphemator, falsò reputas hanc assuetudinem tuum alleviare et excusare crimcn? ó cæca dementia ! Dic, quomodò te gereres erga domesticum famulum tuum, quem carpis de ebrietate, de furtis domesticis, aliisque vitiis, si tibi fateretur habere consuetudinem se inebriandi, furandi bona tua et despoliandi domum, nec ab his se cohibere posse? An acceptares istam excusationem, et apud teipsum retineres? nequaquàm, sed puniendum judici traderes, aut saltem domo tuâ pelleres. Et tu vis quòd Deus continuis à te injuriis ac conviciis lacessitus, contra te non irascatur, non puniat, sed dissimulet, patiatur, et ignoscat per hoc quòd ex malà consuetudine blasphemes, nec ab his conviciis te abstinere posse falearis ! ô stolidum caput! Igitur resipisce, ό miser, à diaboli laqueis à quo captivus detineris. Redi ad meliorem frugem; os tuum divinis laudibus ac benedictionibus assuefac. In lacrymas et lamenta erumpe ad lavandas et expiandas tetras blasphemiæ maculas. Cor tuum dolore et compunctione scinde ac contere; quibuscumque poteris Dei benedictionibus, adorationibus, laudibus et obsequiis, ejus honorem à te læsum repara; veniam obnixè pete; divinam misericordiam incessanter implora cum rubore, confusione et humilitate maximâ. Beatissimam Virginem ac sanctos ut intercessores et patronos apud Deum interpella. Dole de præterito; cave de futuro. Pœnitentiam age continuam de peccatis tuis, occasiones blasphemandi fuge, ut ludum, tabernam, consortium malorum, etc. Impone tibi aliquam pœnam, quoties contigerit te jurare et blasphemare, ut violentiæ pœnitendi cedat consuetudo jurandi, inquit divus Augustinus, puta dentibus morde tuam linguam, vel cum eà fac signum crucis in terrâ. Vel punge te acu in brachio, aut percute alapâ os tuum, aut da eleemosynam pauperi, aut jejuna, etc. Hanc aut similem tibi præscribe medicinam, et impone pœnitentiam præservativam tanquàm frenum quo à blasphemiæ peccato cohibere te possis. Non enim gravis et inveteratus morbus sine amarâ medicinâ, sine extractione sanguinis et venæ scissione, aut sine abstinentià ac temperato regimine curatur. Nuli scandalizare proximum ; cave me artem blasphemandi addiscas filiis et familiæ tuæ; sed severè corrige, si scias blasphemare. Domum tuam ob blasphemaias ibi resonantes inferno non dissimilem , in paradisum converte; resonent laudes Dei, et dic cum Prophetâ : Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Observa salutare istud Christi monitum : Sit sermo vester, est, est, non, non : quod autem amplius est, à malo est, à diabolo, à maligno spiritu est, qui te participem gehennæ reddere tenlat. Exhortatio ad corrigendum blasphemos. Noster Guillelmus Peraldus, tom. 2 de Peccatis lin

guae, cap. M, sic ait: Non solùm blasphemi culpabiles sunt apud Deum, sed etium illi qui tolerant istud peccatum, cùm prohibere possint, ut parentes qui suos non corrigunt filios blasphemantes, et quandoque hâc de caueos perdunt, Deo ipsos de medio tollente, ut patet exemplo jam allato ex divo Gregorio. Similiter illi qui permittunt contumelias Dco fieri, et blasphemias proferri in domibus suis cùm prohibere possint. Nullus enim permitteret contumeliam et injuriam in domo suâ inferri alicui, quem sanctum crederet, ex quo prohibere valeret. Quantò magis tolerare non debet ut contumelia Creatori in domo suâ inferatur? vix possunt homines sustinere quòd coram ipsis dicatur convicium de patre aut domino terreno. Quomodò ergo possunt hæc sustinere de patre coelesti, et omnium Domino? numquid foret culpabilis, qui domum suam daret in templum ad dæmoni sacrificandum ? nonme taberna in quâ luditur et blasphematur, templum est in quo dæmon honoratur et colitur, Deus verò blasphematur et spernitur ? quomodò ergo haec sustineri possunt ? Domini etiam culpabiles sunt qui in terris suis talia fieri permittunt, sicut reprehensibiles sunt qui in ditionibus suis idololatriam tolerant : blasphemia quippe videtur idololatriâ pejor in hoc quòd non solùm honorem Deo aufert, sed etiam contumeliam infert. Magna perversitas est principum, qui bona subditorum suorum accipiunt quando Deus hoc prohibet; nolunt verò eos privare, quando possunt ad honorem Dei et salutem animarum accipere, pecuniariam scilicet pœnam meritoriè illis pro blasphemiâ imponendo. Non sunt etiam sine culpâ qui locant taxillos, chartas pictas, ac similia, et qui assistunt blasphemantibus, quasi velint de eorum fætore habere ac in crimine participare, Judæis deteriores in hoc, quòd isti obturabant aures suas, auditâ blasphemiâ, et in signum doloris scindebant vestimenta sua. El ut breviter dicam, in hoc distingui possunt filii Dei à filiis diaboli, quòd filii Dei tolerare nequeant, quòd Pater coelestis à blasphemantibus conviciis sagittetur; filii verò diaboli de hoc minimè curant. IIactenùs Peraldus. Et statim in hujus confirmationem refert exemplum de quodam viro cujus uxor tres filios pepererat, quos suos esse ac legitimos maritus iste reputabat ; cui tamen uxor moriens testata est unum ex illis tantùm suum esse, ac mortua est, eo non indicato nec declarato. Postea iste pater condens suum testamcntum, totam suam hæreditatem reliquit uni tantùm qui legitimus esset. relegatis aliis duobtis. Cùmque post ejus mortem orta esset contentio inter filios de hæreditate adeundâ, diibium istud delatum est judici dirimendum, qui præcepit ut defuncti patris corpus alligaretur ad arborem, tanquàm signum contra quod hi filii sagittas emitterent ; ita ut qui directiùs attingeret cor patris, ceuseretur ejus fi'ius legitimus, solusque hæreditate pou , retur. Duo primi filii coeperunt tela in patrem vibrare, quod cernens tertius, et hanc patris offensam sustinero non valens, ultra modum contristatus, dixit aliis quòd hæreditatem acciperent, et quòd nollet hâc injuriosa

[ocr errors]

patris sagittatione illam disputare. Ex quo se vetum ac legitimum filium probavit, et hæreditatem obtinere meruit. Sic se gerunt filii Dei in proposito, è contra verò spurii et filii Belial. Graviter etiam delinquunt judices et magistratus qui honorem Dei parùm aut nihil curantes, blasphcmiarum cursum pro virili posse nullatenùs compescunt, et in publicè blasphemantes, ut sui muneris est, scverè non animadvertunt, noii insislentes observationi ct executioni legum Dei, Ecclesiæ ac principum, contra blasphemos latarum; neque timore ac inflictione pœmarum debitarum homines ab hujusmodi flagitiis coercentes; cùm tamen propriarum injuriarum implacabiles se exhibeant vindices, et honoris regiæ majestatis zelantissimi defensores: ita ut quisquis temerario ausu conviciis principem afficeret, debitâ pœnâ abipsis inviolabiliter plecteretur. Confessarii pariter culpâ non vacaiit, si poenitentem de blasphemiâ seaccusantem non reprehendant ac corrigant, ostendendo ipsi quàm immane sit istud peccatum, exaggerando hujus flagitii gravitatem niaximam, proponendo rationes adductas et alias quæ illum ad hujus vitii horrorem et odium concipiendum excitare possunt, referendo graves poenas jure divino, ecclesiastico et civili constitutas; infligendo illi ac imponendo severam poenitentiam purgativam, necnon et alias mcdicinales ac praeservativas, quibus tanquàm freno retineatur in posterum. Quòd si habitum blasphemandi contraxerit, suspendenda est absolutio , quousque apparuerit aliqua resipiscentia et emendatio. Qui enim antea promisit sæpiùs emendationem, et tamen à consueto peccato non destitit, præsumendus est quòd iterùm cadet, et quòd non sit rectè dispositus ad se corrigendum im posterum. Unde opus est hoc modo tentare ac proba: e an habeat vcrum firmumque se emendandi propositum. Caveant igitur summoperè coi,'essarii, ne in blasphemiis è christianorum cœtu eradicandis sint desides, suoque desint officio. Addo et omnes fideles debere blasphemos corrigere. Nam ad hoc obligantur jure ecclesiastico, idque sub gravissimis pœnis, ut videri potest in concilio Lateran. sub Leone X, sess. 0, et in Bullis pontificum Julii III et B. Pii V, supra citatis. Verùm ultra quòd per non usum hujusmodi sanctiones fuerunt abrogatæ, ut senfiunt auctores, adhuc loquuntur de judiciali denuntiatione blasphemi faciendà ab eo qui audit eum publicè blasphemantem. Unde loquendo de privatâ correctione, videtur quòd quis audiens blasphemantem, jure naturali tenetur acriter reprehendere si commodè possit, et inde aliqua spes emendationis appareat: illo siquidem jure tenetur unusquis que publicè peccantem arguere, dùm speratiir ejus emendatio, ut sic pudefactus resipiscat. Quod maximè locum habet in crimine blasphemiæ, per quod omnium Creator et Dominus tam atrociter vilipenditur ac directè in se dehonoratur: cujus honoris zelo commotus D. CArysost., homil. ! ad populum, in fine, pro concionis mercede hanc à suis ovibus exigebat mercedem : • Unam, inquit, pc

[ocr errors]

• tere volo retributionem pro concione hàc atque • sermone, ut in civitate l)lasphemantes mihi casti• getis. » Et statim ad singulos auditores sermonem dirigens ait: ¢ Si quempiam in foro blasphemantem • audieris, accede, increpa : et si verbera infligere * oporteat, ne recuses: ipsius faciem alapâ percute; • • contere os ipsius: percussione manum tuam sanc• tifica. » Si de hoc præclaro facto coram judice accu~satus fueris, vade erecto capite, audacter sustine te actum justitiæ ac Religionis exercuisse in perduellem et divinæ majestatis læsæ reum; quod enim in divinam Religionem committitur, in omnium fertur injuriam. Commune crimen est publica injuria, cuique licet accusare et punire volenti: si enim regem terræ blasphemantes punire oportet, multò magis Deum contumelia afficientes. Times forsan ne blasphemus sic objurgatus insurgat contra te, percutiat et occidat? ό Ίuanta pro te hæc erit gloria, quam à Deo accepisti, vitam pro honore illius profundere, sicque martyrii palmam obtinere ! Martyrium tibi hoc est. Non audisti quid Joannes fecerit ? tyrannum vidit nuptiarum leges subvertentem, et cum fiduciâ increpavit. Et sanè si cerneres amicum tuum circumdatum canibus furiosis aut hostibus insurgentibus ad dilaniandum ac occi

dendum, non sineres eum perire, si posses succurrere, verbis saltem non parceres ad clamandum, ad petendum auxilium, ad increpandum, etc. Ecce nomen Dei sanctum coram te scinditur à blasphemantibus, et nihil illis dicis? forsan rides et lætaris?aut saltem nullam; inde commotionem sentis ? si audires aliquem, sorori aut uxori aut patri tuo convicia et contumelias inferentem, non remaneres immotus, insensibilis, et mutus; sed continuò audacte ipsum increpares, omni respectu humano deposito. Audis blasphemantes in Deum Patrem tuum cœlestem, nec audes ipsos arguere, ita tibi vilescit Deus ? audi ipsum de te conquerentem Malach. A, v. 6: Filius honorat patrem, et servus dominum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor *meus ? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? Quòd si increpare non audeas, saltem benignè ipsum mone, et ostende quàm immaniter Deum tractet, et quòd sine tristitiâ et horrore nequis istas blasphemias audire. Quòd si id arduum ac difficile adhuc tibi appareat, saltem ejus maledictionesretunde Dei benedictionibus, et dùm verba ejus contumeliosa ac Dei convicia tuas aures offendunt, tunc de ore tuo formetur istud ac egrediatur resonans echo: Sit nomen Domini benedictum, etc.

[ocr errors][merged small]

Dco fidelitatem, reverentiam et famulatum debemus. Fidelitas consistit in hoc quòd alium non agnoscamus Dominum, nec ad creaturam deferamus ejus principatum, quod fit per idololatriam ac superstitionem. Reverentia verò postulat üt nihil ejus nomini injuriosum committatur. Famulatus tandem Deo debetur in memoriam et compensationem beneficiorum quæ ab ipso recipimus : remotis itaque impedimentis .veræ Religionis, quæ sunt idololatria et irreverentia, rcdditâque fidelitate ac reverentiâ per primum et secundum præceptum, consequens fuit ut poneretur tertium præceptum de Sanctificatione sabbati, per quod homines in verâ Religione fundarentur, adunarentur, Deoque famulalum ac cultum debitum redderent : ad I{eligionem enim pertinet Deo cultum exhi-bere. Sicut autem Scriptura divina traditur nobis sub aliquibus corporalium rerum similitudinibus, ita cultus exterior Deo exhibetur per aliquod sensibile signum. Et quia ad interiorem cultum Domini, qui consistit in oratione et devotione, magis inducitur homo ex interiori Spiritùs sancti instinctu, præceptum legis dandum fuit de exteriori cultu secundùm aliquod sensibile signum (1).

(1) Theologi communiùs tradunt, observantiam diei

f)ominicæ in lege novâ non esse juris naturalis aut div uui positivi, sed ex constitutione Ecclesiæ et consue

QUÆSTIO UNICA. DE OPERIBUS QUÆ ISTO MANDATO PRAECIPIUNTUR ET PraOHii3ENTUR.

Quia præcepta Decalogi sunt veluti quædam prirua et communia legis principia, ideò in tertio mand.to præcipitur exterior Dei cultus sub signo communis beneficii : quod pertinet ad omnes, scilicet ad repraesen

tudine populi christiani. Hæc observatio multùm inservit ad solvendas multas quæstiones practicas, ut mox dicetur; quapropter ei paulisper inhærendum, ut detegantur fundameiita quibus iniiititur ( V. Liguori l. 3, n. 265). Spectato solo jure naturali, valdè conveniens est ut homines diem unam identidem impendant cultui divino; hoc tamen non est ab eo præceptum; possumus enim aliquod tempus vitæ nostræ deputare àd vacandum divinis, in quantum expostulat nostrum erga Deum oflicium, licet non assignetur dies quædam præ caeteris, dies integra potiùs quàm illius pars, abstinentia ab opere servili vel aliquod opus aliud religionis... Si attendatur ad jus positivum, triplex potest assignari epocha; sed in nulià occurrit præceptum divinitùs impositum quod hucusque pervenerit et regat observantiam diei Dominicae ; non jus primordiale : admodùm verisimile est Dcum ab exordio mundi præscripsisse ut homines sabbatum servarent : hoc insinuat benedictio illa data diei septimo quæ narratur in Genesi, §|i 5, et modus quo postea inculcata fuit Judaeis lex sabbali : Memento ut diem sabbati sanctifices; hujusmodi locutio supponit hanc legem priùs extitisse et

[graphic]

tandum opus creationis, à quo requievisse dicitur Deus die septimà : in cujus signum dies septima mandatur sanctificanda, id est, deputanda ad vacandum Deo. Et ideò Exodi 20, præmisso præcepto de sanctificatione sabbati, assignatur ratio, quia sex diebus fecit coelum et terram, et in septimâ die requievit. Hæc D. Thomas, 2-2, q. 122, art. 4. Memento igitur, ut diem sabbati sanctifices, ut intelligamus rationem præc, pti esse recordationem ; et non placere Deo quietem ab operibus die septimâ, nisi ratione memoriæ, nisi ratione interni cultûs. Exterior namque munditia ab operibus, nisi ab interno proveniat cultu, vana est. Unde scriptum est à Jeremià : Deriserunt sabbata ejus. Deridenda quippe est sola externa requies, utpolè jactura septimæ partis temporis. Ita Cajet. super cap. 20 Exodi. Memento, etc. Quasi dicat I)eus : Observa et celebra sabbalum velut sanctum, et à reliquis diebus separatum, quieti et recolendis creationis operibus aliisque Dei beneficiis dicatum, cujus finis ut te moneam, ad

in memoriam revocari Judæis : huic persuasioni vim aliquam addit usus plurium populorum , præsertim in Oriente, qui diem septimam numini consecrant (vid. Godescard, Fetes mobiles, du dimanche, chap. 1**). Quidquid sit de illâ institutione primitivâ, ad summum dici posset Deum velle ut unus dies de septem suo cultui dedicetur; sed nihil inde colligere possumus quod modum hujus sanctificationis determinet... Non jus Mosaicum; fuit enim abrogatum per mortem Christi et Evangelii promulgationem, unde dies olim sanctificanda in alteram immutata est, et multa nobis licent quæ tunc erant Judæis vetita, præsertim circa opera servilia..... Tandem non jus novum à Christo datum : nullibi reperimus in Evangelio aut in Traditione, Christum ordinâsse servari diem Dominicam per auditionem Missæ et abstinentiam à quibusdam operibus. Hoc multùm confirmatur praxi Ecclesiæ, quæ eximit ab obligatione servandi diem Dominicam modo assueto, multas ob causas quæ verisimiliter non sufficerent ad dispensandum à lege divinà..... Concludamus igitur observantiam diei Dominicæ , saltem quoad modum seu ritum sanctificationis, fundari constitutione Ecclesiæ et consuetudine populi Cliristiani. Ilinc in ordine ad praxim colligemus 1° in praecepto diei {)ominicæ, sicut in aliis legibus, duo esse secernenda, scil.cet finem præcepti quem Ecclesia intendit, et præcepium ipsum seu modum ab eà imperatum ad fineiim illum assequenduim. Maximiè convenit ut omnes, quantùm in se est, finem prosequantur ac proinde ut emitantur majorem diei partem dare piis religionis et charitalis exercitiis; sed ad id tantùm strictè tenetur quod imperavit Ecclesia , et eatenùs sub eo respectu peccant, quatenùs aul omittunt quæ sunt praecepta, vel operibus vacant à quibus abstinere jubet Ecclesia. Juxta axioma communiter receptum apud theologos : Finis per se non cadit sub praecepto ; eodem sensu dicit D. Thomas : Non idem est finis praecepti et id de quo præceptum datur, M-2, q. 100, art. 9, ad 2. Colligemus 2° attendendum esse ad comsuetudinem legitimam locorum, quando determinare opus est an talis actio in specie sit prohibita vel licita die Dominicà. Nec omnia opera liberalia licent, nec cuncta servilia sunt æquè prohibita, nec idem opus ubique gentium servile reputatur ; hoc pendet à moribus hóminum qui sunt valdè diversi in locis variis; unde cùm observantia Dominicæ et festorum legibus et coiisuetudinibus regatur, modilicari simul eisdem eausis potest : proinde necesse est ad illas atleiidere, et in dubio ad superiores recurretur.

didi verbum, Memento. Ut enim ait D. Thomas, art. , citato, ad 5, in observantià sabbati duo sunt considoranda ; quorum unum est sicut finis; el hoc est ut homo vacet rebus divinis : quod significatur in hoc quod dicit : Memento ut diem sabbati sanctifices; illa enim dicuntur sanctificari in lege, quæ divino cultui applicantur. Aliud autem est cessatio operum, quæ significatur cùm dicitur : Septimâ die non facies omne opus, nempe servile, ut exprimitur Levit. 23. Hac ergo sanctificatio sabbati, quæ hic directè præcipitur, erat vacatio ab omni opere servili, ut Judæi hoc modo colendo sabbatum profitebantur Deum Creatorem esse ac largitorem bonorum omnium; ideò sabbatum appellatur, quia Domini quies fuit; nam perfecit mundi officium sex diebus, dieque septimo cessavit ab opere creationis, quæ cessatio vocatur quies. Obserat D. Thomas, art. 4 citato, ad 1, quòd præceptum de sanctificatione sabbati litteraliter intellectum, est partim morale, id est, secundùm rationem naturalem debitum : et partim cæremoniale, id est, debitum, quia statutum, quia lege positum. Morale quidem, quantùm ad hoc quòd homo deputet aliquod tempus vitæ suæ ad vacandum divinis; inest enim homini inclinatio naturalis, ad hoc quòd cuilibet rei necessariæ deputetur aliquod tempus, sicut corporali refectioni, somno, et aliis hujusmodi : unde etiam spirituali refectioni, quâ mens hominis in Deo rcficitur secundùm dictamen rationis, aliquod tempus deputat homo, nempe quòd aliquod tempus dedicetur Deo ad vacandum ejus cultui, ad commemorandum illius beneficia, præcipuè beneficium creationis recta ratio exigit: ad commemorandum, inquam, non solùm privatim, sed publicè ; non solùm cultu interno, sed aliquo exteriori signo, et sic habere aliquod tempus deputandum ad divinis vacandum, est praeceptum naturale ac morale, et quantùm ad hoc ponitur inter præcepta Decalogi. Verùm in quantum in hoc præcepto determinatur speciale tempus in signum creationis mundi, sic est præceptum cæremoniale : seu quòd tempus dicandum divino cultui publico, sit quæque dies septima, aut alia dies; quòd sit dies integer, aut pars diei; quòd tot opera inhibeantur illà die, cæremoniale est : posset enim rectâ ratione aliter statui; et in quantum tale, non ponitur inter præcepta Decalogi. Ideò autem juxta Cajetanum super Exodum , Deus inseruit ore proprio aliquid juris positivi juri morali naturali, ad auctorandum alia jura positiva, quæ per Moysem promulgaturus erat; misi enim ipse Deus aliquod jus positivum promulgâsset, fortè populi;s suspicatus fuisset, quòd nihil juris positivi proficisceretur à Deo; et non mandata Dei, sed mandata liominum existimàsset omnia jura positiva promulgata à Mose. 01) lianc etiam rationem quidam volunt huic soli præcepto Decalogi additum fuisse verbum, Memento, quia illi soli competit esse partim cæremoniale, et populus monendus erat quo potissimùm tempore determinato exhibere tenel)atur Deo cultum exteriorem publicum : id enim lex naturæ non praescripsit, etsi dictet aliquod tempore ritu Religionis esse colendum

« VorigeDoorgaan »