Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub
[ocr errors]

tere volo retributionem pro concione hâc atque sermone, ut in civitate blasphemantes mihi castigetis. Et statim ad singulos auditores sermonem dirigens ait: Si quempiam in foro blasphemantem audieris, accede, increpa: et si verbera infligere oporteat, ne recuses: ipsius faciem alapâ percute; contere os ipsius: percussione manum tuam sanctifica. Si de hoc præclaro facto coram judice accusatus fueris, vade erecto capite, audacter sustine te actum justitiæ ac Religionis exercuisse in perduellem et divine majestatis læsæ reum; quod enim in divinam Religionem committitur, in omnium fertur injuriam.

Commune crimen est publica injuria, cuique licct accusare et punire volenti: si enim regem terræ blasphemantes punire oportet, multò magis Deum contumelia afficientes. Times forsan ne blasphemus sic objurgatus insurgat contra te, percutiat et occidat? ô quanta pro te hæc erit gloria, quam à Deo accepisti, vitam pro honore illius profundere, sicque martyrii palmam obtinere ! Martyrium tibi hoc est. Non audisti quid Joannes fecerit ? tyrannum vidit nuptiarum leges subvertentem, et cum fiduciâ increpavit. Et sanè si cerneres amicum tuum circumdatum canibus furiosis aut hostibus insurgentibus ad dilaniandum ac occi

dendum, non sineres eum perire, si posses succurrere, verbis saltem non parceres ad clamandum, ad peten dum auxilium, ad increpandum, etc. Ecce nomen Dei sanctum coram te scinditur à blasphemantibus, et nihil illis dicis? forsan rides et lætaris? aut saltem nullam; inde commotionem sentis? si audires aliquem, sorori aut uxori aut patri tuo convicia et contumelias inferentem, non remaneres immotus, insensibilis, et mutus; sed continuò audacte ipsum increpares, omni respectu humano deposito. Audis blasphemantes in Deum Patrem tuum coelestem, nec audes ipsos arguere, ita tibi vilescit Deus? audi ipsum de te conquerentem Malach. 1, v. 6: Filius honorat patrem, et servus dominum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? Quòd si increpare non audeas, saltem benignè ipsum mone, et ostende quàm immaniter Deum tractet, et quòd sine tristitia et horrore nequis istas blasphemias audire. Quòd si id arduum ac difficile adhuc tibi appareat, saltem ejus maledictiones retunde Dei benedictionibus, et dùm verba ejus contumeliosa ac Dei convicia tuas aures offendunt, tunc de ore tuo formetur istud ac egrediatur resonans echo: Sit nomen Domini benedictum, etc.

EXPOSITIO

TERTII PRÆCEPTI DECALOGI:
Memento ut diem sabbati sanctifices.

Dco fidelitatem, reverentiam et famulatum debe mus. Fidelitas consistit in hoc quòd alium non agnoscamus Dominum, nec ad creaturam deferamus ejus principatum, quod fit per idololatriam ac superstitionem. Reverentia verò postulat ut nihil ejus nomini injuriosum committatur. Famulatus tandem Deo debetur in memoriam et compensationem beneficiorum quæ ab ipso recipimus: remotis itaque impedimentis veræ Religionis, quæ sunt idololatria et irreverentia, redditâque fidelitate ac reverentià per primum et secundum præceptum, consequens fuit ut poneretur tertium præceptum de Sanctificatione sabbati, per quod homines in verà Religione fundarentur, adunarentur, Deoque famulatum ac cultum debitum redderent ad Religionem enim pertinet Deo cultum exhibere. Sicut autem Scriptura divina traditur nobis sub aliquibus corporalium rerum similitudinibus, ita cultus exterior Deo exhibetur per aliquod sensibile signum. Et quia ad interiorem cultum Domini, qui consistit in oratione et devotione, magis inducitur homo ex interiori Spiritûs sancti instinctu, præceptum legis dandum fuit de exteriori cultu secundùm aliquod sensibile signum (1).

(1) Theologi communiùs tradunt, observantiam dici Dominicæ in lege novâ non esse juris naturalis aut divi positivi, sed ex constitutione Ecclesiæ et consue

QUESTIO UNICA.

DE OPERIBUS QUÆ ISTO MANDATO PRÆCIPIUNTUR ET
PROHIBENTUR.

Quia præcepta Decalogi sunt veluti quædam prima et communia legis principia, ideò in tertio mand.to præcipitur exterior Dei cultus sub signo communis beneficii : quod pertinet ad omnes, scilicet ad repræsen

tudine populi christiani. Hæc observatio multùm inservit ad solvendas multas quæstiones practicas, ut mox dicetur; quapropter ei paulisper inhærendum, ut detegantur fundamenta quibus inuititur ( V. Liguori 1. 3, n. 265).

Spectato solo jure naturali, valdè conveniens est ut homines diem unam identidem impendant cultui divino; hoc tamen non est ab eo præceptum; possumus enim aliquod tempus vitæ nostræ deputare ad vacandum divinis, in quantum expostulat nostrum erga Deum officium, licet non assignetur dies quædam pre cæteris, dies integra potiùs quàm illius pars, abstinentia ab opere servili vel aliquod opus aliud religionis... Si attendatur ad jus positivum, triplex potest assignari epocha; sed in nullâ occurrit præceptum divinitùs impositum quod hucusque pervenerit et regat observantiam diei Dominica; non jus primordiale : admodùm verisimile est Deum ab exordio mundi præscripsisse ut homines sabbatum servarent: hoc insinuat benedictio illa data dici septimo quæ narratur in Genesi, cap. 5, et modus quo postea inculcata fuit Judæis lex sabbati Memento ut diem sabbati sanctifices; hujusmodi locutio supponit hanc legem priùs extitisse et

:

tandum opus creationis, à quo requievisse dicitur Deus die septimâ: in cujus signum dies septima mandatur sanctificanda, id est, deputanda ad vacandum Deo. Et ideò Exodi 20, præmisso præcepto de sanctificatione sabbati, assignatur ratio, quia sex diebus fecit cœlum et terram, et in septimâ die requievit. Hæc D. Thomas, 2-2, q. 122, art. 4.

Memento igitur, ut diem sabbati sanctifices, ut intelligamus rationem præcepti esse recordationem; et non placere Deo quietem ab operibus die septimâ, nisi ratione memoriæ, nisi ratione interni cultus. Exterior namque munditia ab operibus, nisi ab interno proveniat cultu, vana est. Unde scriptum est à Jeremià: Deriserunt sabbata ejus. Deridenda quippe est sola externa requies, utpotè jactura septimæ partis temporis. Ita Cajet. super cap. 20 Exodi.

Memento, etc. Quasi dicat Deus: Observa et celebra sabbatum velut sanctum, et à reliquis diebus separatum, quieti et recolendis creationis operibus aliisque adDei beneficiis dicatum, cujus finis ut te moneam,

in memoriam revocari Judæis huic persuasioni vim aliquam addit usus plurium populorum, præsertim in Oriente, qui diem septimam numini consecrant (vid. Godescard, Fètes mobiles, du dimanche, chap. 1o). Quidquid sit de illà institutione primitivå, ad summum dici posset Deum velle ut unus dies de septem suo cultui dedicetur; sed nihil inde colligere possumus quod modum hujus sanctificationis determinet... Non jus Mosaicum; fuit enim abrogatum per mortem Christi et Evangelii promulgationem, unde dies olim sanctificanda in alteram immutata est, et multa nobis licent quæ tunc erant Judæis vetita, præsertim circa opera servilia..... Tandem non jus novum à Christo datum: nullibi reperimus in Evangelio_aut in Traditione, Christum ordinâsse servari diem Dominicam per auditionem Missæ et abstinentiam à quibusdam operibus. Hoc multùm confirmatur praxi Ecclesiæ, quæ eximit ab obligatione servandi" diem Dominicam modo assueto, multas ob causas quæ verisimiliter non sufficerent ad dispensandum à lege divinâ..... Concludamus igitur observantiam diei Dominica, saltem quoad modum seu ritum sanctificationis, fundari constitutione Ecclesiæ et consuetudine populi Christiani.

Hinc in ordine ad praxim colligemus 1° in præcepto diei Dominica, sicut in aliis legibus, duo esse secernenda, scil.cet finem præcepti quem Ecclesia intendit, et præceptum ipsum seu modum ab cà imperatum ad finem illum assequendum. Maximè convenit ut omnes, quantùm in se est, finem prosequantur ac promde ut enitantur majorem diei partem dare piis religionis et charitatis exercitiis; sed ad id tantùm strictè tenetur quod imperavit Ecclesia, et eatenus sub eo respectu peccant, quatenùs aut omittunt quæ sunt præcepta, vel operibus vacant à quibus abstinere jubet Ecclesia. Juxta axioma communiter receptum apud theologos: Finis per se non cadit sub præcepto; eodem sensu dicit D. Thomas: Non idem est finis præcepti et id de quo præceptum datur, 1-2, q. 100, art. 9, ad 2. Colligemus 2° attendendum esse ad consuetudinem legitimam locorum, quando determinare opus est an talis actio in specie sit prohibita vel licita die Dominicâ. Nec omnia opera liberalia licent, nec cuncta servilia sunt æqué prohibita, nec idem opus ubique gentium servile reputatur; hoc pendet à moribus hominum qui sunt valdè diversi in locis variis; unde cùm observantia Dominicæ et festorum legibus et consuetudinibus regatur, modificari simul eisdem causis potest: proinde necesse est ad illas attendere, et in dubio ad superiores recurretur.

didi verbum, Memento. Ut enim ait D. Thomas, art. 4 citato, ad 3, in observantiâ sabbati duo sunt consideranda; quorum unum est sicut finis; et hoc est ut homo vacet rebus divinis: quod significatur in hoc quod dicit: Memento ut diem sabbati sanctifices; illa enim dicuntur sanctificari in lege, quæ divino cultui applicantur. Aliud autem est cessatio operum, quæ significatur cùm dicitur: Septimâ die non facies omne opus, nempe scrvile, ut exprimitur Levit. 23. Hæc ergo sanctificatio sabbati, quæ hic directè præcipitur, erat vacatio ab omni opere servili, ut Judæi hoc modo colendo sabbatum profitebantur Deum Creatorem esse ac largitorem bonorum omnium ; ideò sabbatum appellatur, quia Domini quies fuit; nam perfecit mundi officium sex diebus, dieque septimo cessavit ab opere creationis, quæ cessatio vocatur quies.

Observat D. Thomas, art. 4 citato, ad 1, quòd præceptum de sanctificatione sabbati litteraliter intellectum, est partim morale, id est, secundùm rationem naturalem debitum et partim cæremoniale, id est, debitum, quia statutum, quia lege positum. Morale quidem, quantùm ad hoc quòd homo deputet aliquod tempus vitæ suæ ad vacandum divinis; inest enim homini inclinatio naturalis, ad hoc quòd cuilibet rei necessariæ deputetur aliquod tempus, sicut corporali refectioni, somno, et aliis hujusmodi: unde etiam spirituali refectioni, quâ mens hominis in Deo reficitur secundùm dictamen rationis, aliquod tempus deputat homo, nempe quòd aliquod tempus dedicetur Deo ad vacandum ejus cultui, ad commemorandum illius beneficia, præcipuè beneficium creationis recta ratio exigit ad commemorandum, inquam, non solùm privatim, sed publicè; non solùm cultu interno, sed aliquo exteriori signo, et sic habere aliquod tempus deputandum ad divinis vacandum, est præceptum naturale ac morale, et quantùm ad hoc ponitur inter præcepta Decalogi. Verùm in quantum in hoc præcepto determinatur speciale tempus in signum creationis mundi, sic est præceptum cæremoniale: seu quòd tempus dicandum divino cultui publico, sit quæque dies septima, aut alia dies; quòd sit dies integer, aut pars diei; quòd tot opera inhibeantur illâ die, cæremoniale est posset enim rectâ ratione aliter statui; et in quantum tale, non ponitur inter præcepta Decalogi. Ideò autem juxta Cajetanum super Exodum, Deus inseruit ore proprio aliquid juris positivi juri morali naturali, ad auctorandum alia jura positiva, quæ per Moysem promulgaturus erat; nisi enim ipse Deus aliquod jus positivum promulgâsset, fortè populus suspicatus fuisset, quòd nihil juris positivi proficisceretur à Deo; et non mandata Dei, sed mandata hominum existimåsset omnia jura positiva promulgata à Mose. Ob hanc etiam rationem quidam volunt huic soli præcepto Decalogi additum fuisse verbum, mento, quia illi soli competit esse partim cæremoniale, et populus monendus erat quo potissimùm tempore determinato exhibere tenebatur Deo cultum exteriorem publicum : id enim lex naturæ non præscripsit, etsi dictet aliquod tempore ritu Religionis esse colendum

Mc

Deum. Ilinc fit quòd cùm determinatio illa diei septimæ fuerit cæremonialis, potuerit ab Ecclesià mutari in alium hebdomadæ diem. Sic observantia diei Dominicæ in lege novâ succedit observantiæ diei sabbati, non ex vi præcepti legis, sed ex constitutione Ecclesiæ, et populi christiani consuetudine, ut ait D. Thomas hîc, ad 4. Sicut enim morte Christi alia cæremonialia abolenda erant, ita etiam sabbatum, quâ parte cæremoniale erat, cessare debuit, ut umbræ cederent corpori, et cessarent imagines sub præsentiâ veritatis, ac antiqua observantia novo excluderetur sabbato. Judæi in memoriam creationis diem sabbati festum habebant: Christiani verò in memoriam novæ creationis factæ per gratiam Christi in ejus resurrectione, quâ in novitate vite ambulare edocentur, celebrant diem Dominicam, quia in eâ Christus resurrexit. Ita Innocentius papa III, de Consecrat., dist. 3, can. Sabbato; D. Thomas, opusc. de Decem præceptis, et 1-2, q. 103, art. 3, ad 4; Tertullianus in Apolog., cap. 16 et de Coronâ militis, c. 3 et lib. contra Judæos, cap. 4; D. Cyprianus, Epist. 35 et 59; Clemens Alexand., 1.2 et 7 Stromatum; D. August. Epist. 118 ad Januar. cap. 13, serm. 154 de Temp.; D. Leo papa, Epist. 79 ad Dioscorum; Origenes, homil. 7 in Exod.; Justinus Apolog. 2 ad Anton. ; 5. Clemens, 1. 7 Constit. A post., cap. 20 et 31. Ecclesia igitur à tempore Apostolorum primum ex septem hebdomadæ diebus ad divinum cultum consecrare voluit, quem et diem Dominicum appellavit, cujus mentionem fecit D. Joannes Apocalyps., cap. 1 v. 10, dicens: Fui in spiritu in die Dominicâ. Item D. Paulus 1 ad Corinth. 6, per unam sabbatorum, quæ est dies Dominica, ut S. Chrysostomus interpretatur, collectas fieri jubet, ut intelligainus, jam in Ecclesià diem Dominicum sanctum habitum esse, ut dicit Catechismus concilii Trident. p. 3, de 5 Decal. præcepto, § 12, ubi refert Patres jam à nobis adductos. Item § 25.

Docet autem D. Thomas, 2-2, q. 122, art. 4, quòd nunc observatio diei Dominica non est figuralis, sicut fuit observatio sabbati in veteri lege: et ideò non est ita arcta prohibitio operandi in die Dominicâ, sicut in die sabbati; sed quædam opera conceduntur in die Dominicâ, quæ in die sabbati prohibebantur, sicut decoctio ciborum, et alia hujusmodi ; et etiam in quibusdam operibus prohibitis facilius propter necessitatem dispensatur in novâ quàm in veteri lege, quia figura pertinet ad protestationem veritatis, quam nec in modico præterire oportet : opera autem secundùm se considerata pro loco et tempore immutari possunt. Hactenùs D. Thomas.

Idem S. doctor, 1-2, q. 103, art. 3, ad 4, ostendit quòd sicut sabbatum, quod significabat primam creationem, mutatum fuit in diem Dominicum in quo commemoratur nova creatura, inchoata in resurresetione Christi, ita aliis solemnitatibus veteris legis, nova solemnitates in lege gratiæ succedunt, quia beneficia illi populo exhibita, significant beneficia nobis concessa per Christum. Sic festo phase, succedit festum passionis et resurrectionis Christi, etc. Vide D. Thomam ibidem. Nec solùm hæc principaliora, sed et

alia in honorem sanctorum festa instituere potuit ac de facto ritè statuit Ecclesia, ut fusè probant theologi. Cæterùm sicut in lege veteri non solùm sabbatum, sed et aliæ solemnitates erant in præcepto: ita etiam in novâ, non solùm Dominica dies, sed etiam alia festa ab Ecclesià instituta observanda sunt de præcepto, ita ut eadem opera in illis vetentur aut præscribantur, quæ in die Dominicâ præcipiuntur, aut probibentur.

Summus pontifex et concilium generale jus habent instituendi dies festos observandos sub mortali in tota Ecclesià et receptos abrogandi, eò quòd habeant supremam potestatem supra totam Ecclesiam, et auctoritatem condendi leges, et quia communiter non procedunt ad festa instituenda sine gravi et rationabili causâ, maturè priùs examinatâ, non requiritur ad hoc populorum consensus.

Episcopi novos dies festos sanctorum qui jam sunt canonizati vel saltem beatificati, non nisi in suis diœcesibus instituere possunt; non debent tamen id facere absque urgentissimâ causâ; imò si festa velint esse perpetua, requiritur cleri et populi consensus. Quia cùm semper non procedant cum tantâ deliberatione, et festorum multitudo redundet in præjudicium operariorum et pauperum, absque populi et cleri consensu, non debent festa multiplicare. An verò possint penitùs ac in perpetuum abrogare festa quæ à pontifice sunt jam instituta, ac de jure servantur, alii judicent : non nego tamen eos ex causâ rationabili posse pro aliquo tempore dispensare non solùm cum aliquo particulari, sed etiam cum toto populo, ut laborare valeant. Verùm existimo hos remanere obligatos ad audiendam Missam, si commodè possint. Non possunt domini seculares propriè loquendo sine episcopi licentia et consensu festa instituere; quia cultus diei festi, est actus Religionis, est res purè ecclesiastica, esto ob finem civilem, v. g., in signum lætitiæ pro partå victorià possint subditis præcipere sub aliquâ pœnâ, ut tali die ab operibus servilibus abstineant. Tandem consuetudo universalis totius Ecclesiæ à pontifice scita et tolerata tacitè vel expressè approbata, cùm habeat vim legis, idem potest circa dies festos, quod circa alia præcepta humana, nempe vel festa abrogare, vel nova instituere. Communiter consuctudo invexit quòd obligatio colendi festum ac diem Dominicam incipit à media nocte, et terminatur ad mediam noctem, sicque passim observari videmus: si tamen consuetudo et praxis recepta aliter se haberet, observanda esset; illa enim temporis duratio et extensio à consuetudine loci præscriptâ dependet. Imò Sayrus, lib. 7, cap. 3, num. 13, ait quòd si consuetudo communis alicnjus loci esset incipere festum à vespere, et aliquæ artes propter suum exercitium haberent propriam consuetudinem illam servandi à mediâ nocte usque ad mediam noctem, ut sutoria et barbitonsoria, excusarentur vel dispensatione Eugenii papa IV, ex S. Antonino, vel ratione consuetudinis propriæ omnium ferè illarum artium, ex Tabicnà, Sylvestro, Cajetano, Cosmo. Vel ut notat Navarrus, cùm festum communiter more

[ocr errors][ocr errors]

romano incipit à mediâ nocte ad mediam noctem, ff. de feriis, 1. more romano, non indigent barbitonsores tali dispensatione, ut per duas aut tres horas noctis in sabbato, et aliis diebus pro festis laborent, cùm absque tali privilegio usque ad mediam noctem tondere possint. Ubi autem contraria esset consuetudo, tunc illos dispensatio prædicta excusare poterit. Hactenùs Sayrus. Verùm de hoc infra acturi sumus.

Diem Dominicam festosque in honorem Dei consecratos violare, peccatum est sacrilegii, quia injuria fit tempori sacro, quantùm ad illud ad quod est sanctificatum : ideòque est ex genere suo mortale, nisi indeliberatio, aut parvitas materiæ, seu breve tempus, aut justa causa excusans faciat quòd non sit contra præceptum divinum, et quia tempus festivum sanctificatum est ad exteriorem cultum Deo exhibendum positivè vacando divinis, et negativè abstinendo ab omni opere servili, inde istud præceptum exprimitur primò affirmativè Memento ut diem sabbati sanctifices. Secundò negative: Non facies omne opus in eo, nempe servile, ut exponitur Levit. 23. Idcircò peccatum violationis committitur, vel omittendo divina pro tunc præscripta, vel faciendo opera servilia aliaque per Ecclesiam adjuncta, extra de feriis. Et hæc sunt à nobis exponenda.

ARTICULUS PRIMUS.

Quibus operibus vacare teneantur fideles in diebus dominicis et festivis.

Non prohibuit Deus operari in sabbato, ut otiosi et desides illud sacrum tempus traducamus, sed ideò voluit ut à laboribus et operibus corporalibus cessaremus, quatenùs mens nostra faciliùs piis ac divinis operibus insisteret, remotis hujusmodi impedimentis, ac præscripto majestatis suæ exteriori cultui.

Ex communi omnium consensu, omnes fideles postquàm ad annos discretionis pervenerint, usumque et judicium rationis habuerint, diebus dominicis aliisque festivis tenentur ex præcepto, et sub peccato mortali vcl celebrare, vel audire unam integram Missam, prout art. 6 ostensuri sumus; sola Missa est de præceChristi pto: hortatur tamen Catechismus Concil., § 17, fideles ut aliis piis operibus in festis vacando, ea sanclificent. Itaque diem sabbati tunc plenè et perfectè celebramus, cùm pietatis et religionis officia Deo præstamus: hocque planè sabbatum est quod Isaias delicatum appellat, quoniam festi dies sunt veluti deliciæ Domini, et piorum hominum. Quare si religioso huic sanctoque certè sabbati cultui, misericordiæ adjunguntur opera, maxima sunt et multa præmia, quæ eodem capite nobis proponuntur. Et ibidem § 35, mandat parochis ut diligenter doceant quibus operibus atque actionibus Christiani homines diebus festis exercere se debeant, nempe ut actus religionis eliciant, ut divina Ecclesiæ sacramenta, quæ ad salutem nostram instituta sunt ad animæ vulnerum curationem crebrò adhibeant, peccata sua sæpè sacerdotibus confiteantur, ut sacrum Eucharistiæ sacramentum crebrò recipiant, ut attentè diligenterque sacram concionem audiant, divinis lau

dibus et officiis intersint, sedulòque se exerceant in officiis ac operibus misericordiæ: ita ut diem sacram in colendo Deo transigant, utpotè illi dicatam; per hoc enim indicatur, eo tempore fideles divinis obsequiis se dedicare oportere. Siquidem ille dies sanctus est, quòd tunc præcipuè sanctitatem et religionem homines colere debeant.

An autem hoc præcepto præter cultum externum, teneamur adhuc ad purè internum, alii affirmant voleutes, homines diebus festivis teneri aliquem bonum actum mentis erga Deum, ut actum ejus dilectionis elicere, aut si sint in peccato mortali, formare actum contritionis, ratio est quia cùm hoc præceptum sit affirmativum, pertinens ad Dei famulatum, exigit potiùs famulatum interiorem quàm exteriorem, utpotè nobiliorem et Deo gratiorem. Item quia jure divino aliqua sanctificatio in diebus festivis præcipitur, præter designationem et determinationem Missæ ab Ecclesià factam ; sed non est alia commodior, quàm justificatio per actum dilectionis Dei. Ergo. Item Levit. 6 dicitur : Sabbatum requietionis est, affligetis animas vestras. Idem repetit Dominus ibidem, cap. 23. Unde in ipso Missæ introitu, præmittitur confiteor non solùm à celebrante, sed etiam à ministro inserviente ex parte Ecclesiæ et assistentium; per quod satis innuitur singulos audientes, teneri saltem generaliter dolere de peccatis commissis; aliàs si assistant Missæ sacrificio in diebus festis aut dominicis in peccato mortali, retinentes affectum ad illud, videntur esse indispositi et lethaliter peccare; ob scilicet Dei præceptum colendi et sanctificandi hos dies, ac nos ipsos consequenter: et Ecclesiæ institutionem, determinantis modum quo oporteat et diem festam et nos ipsos sanctificare audiendo scilicet Missam: quod sanè affectum ad peccatum mortale non compatitur, sed prærequirit actum pœnitentiæ et doloris, tanquàm dispositionem requisitam ad debitè assistendum sacrificio Missa, ut oportet, ut Ecclesia intendit, et ad vacandum Deo. Ita docent Angelus in Summâ, v. Feriæ, num. 41; Petrus de Soto, lect. 13 de Pœnitent., et alii, citantque D. Thomam, divum Raymundum, divum Antoninum, divum Carolum Borromæum, idque videtur indicare Catechism. §14, ubi ait: Præterea fideles docendi sunt ex iis verbis, modum et rationem colligi posse; quâ in totâ hebdomadà opus facere conveniat, ita scilicet ut diem festum semper spectemus, quo die cùm actionum et operum nostrorum Deo quasi reddenda sit ratio : ejusmodi opera efficiamus necesse est quæ neque Dei judicio repudientur, neque nobis, ut scriptum est, in singultum sint et in scrupulum cordis.

Alii verò communiter oppositum docent. Probatque Cajetanus, 2-2, q. 122, art. 4, quia istud præceptum Decalogi non est de cultu interiori, sed tantùm exteriori, ut expressè docet D. Thomas in isto art. 4 ubi sic ait: Et quia ad interiorcm cultum, qui consistit in oratione et devotione, magis inducitur homo ex interiori Spiritûs sancti instinctu, præceptum legis dundum fuit de exteriori cultu, secundùm aliquod sensibi le signum; si ergo actus interior religionis non con

tinetur sub hoc præcepto, multò minùs actus interiores aliarum virtutum, de quarum numero est contritio, utpotè actus pœnitentiæ. Idem dicendum de actu interioris dilectionis Dei, quia charitas est virtus distincta à Religione, ejusque præceptum non continetur in Decalogo, sed in principio omnium tanquàm finis eorum præfigitur: finis autem præcepti non continetur sub ipso præcepto. Ergo ad hos actus interiores jure divino homines in die festo minimè obligantur. Nec etiam jure ecclesiastico: tùm quia Ecclesia non se extendit directè ad Actus merè internos, tùm quia id quod Ecclesia præcipit, continetur in cap. Missus, de Consecrat., dist. 1, nempe abstinere ab opere servili, et audire Sacrum, sub quo indirectè comprehenditur actus interior, nempè velle audire sacrum cum decenti attentione et reverentiâ ad hoc ut sit actus humanus religiosus ; quæ absque speciali actu contritionis et dilectionis Dei impleri possunt. - Respondendum mihi videtur ad hanc quæstionem, quòd audiens Missam cum reverentiâ et attentione, etiamsi non sit in statu gratiæ, neque eliciat actum specialem contritionis, adhuc tamen satisfacit huic præcepto, nec proinde peccat contra illud, cùm præscripta à jure divino et à jure ecclesiastico adimpleat, Deoque exhibeat cultum exteriorem designatum ab Ecclesiâ, ct eo modo, quo ab illâ præcipitur, ut probant rationes pro secundà sententiâ adductæ, quam tenent D. Thomas, Cajetanus, Sotus, Lopez, Corduba, Navarrus, Sylvester, D. Antoninus, et alii.

Monendi sunt tamen homines, ut tunc memores beneficiorum Dei, præsertim redemptionis, actus dilectionis erga tantum benefactorem, necnon compunctionis ac contritionis pro offensis contra tam bonum patrem et dominum liberalem commissis, saltem dùm Missam audiunt in festis diebus exerceant, additis aliis sacrificiis internis orationis, devotionis, gratiarum actionis, actuum fidei, spei, charitatis, etc., et ad hoc summoperè hortandi ac excitandi sunt : tùm quia vix aliter possunt habere attentionem ad divina, quæ tamen est de præcepto auditionis Missæ; tùm quia finis in quem Deus et Ecclesia festos dies ordinârunt, est ut in illis saltem homines vacent divinis, ac corporc et mente Deo serviant, exercendo actus religionis tùm internos, tùm externos; ne sint minùs devoti quàm Judæi, qui in sabbato juge sacrificium duplicabant, ut legitur Num. 28, v. 9, quod significat, inquit D. Thomas opusc. de decem præceptis, quòd in sabbato debemus offerre sacrificium de omnibus quæ habemus. Unde primò debemus offerre animam dolendo de peccatis, Psal. 50: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Item orando pro beneficiis, Psal. 140: Dirigatur, Domine, oratio mea, sicul incensum in conspectu tuo.Factus est enim dies festus ad habendam spiritualem lætitiam, quam facit oratio. Unde et tali die multiplicari debent preces. Item res tuas sacrificando per eleemosynas, ad Hebræos 13: Beneficientiæ et communionis nolite oblivisci, etc. Item verba Dei legendo ac meditando, ut Judæi faciunt. Actor. 13: Voces pro

:

phetarum quæ per omne sabbatum leguntur. Unde Christiani, quorum justitia debet esse perfectior, ad conciones et ad officium Ecclesiæ tali die convenire debent. Joann. 8: Quis ex Deo est, verba Dei audi. Hactenus D. Thomas opusc. de tertio præcepto, § ultimo tum quia auditio illa Missae ac festi sanctificatio non est meritoria homini existenti in mortali peccato, habenti affectum ad illud, nec elicienti actum contritionis aut compunctionis. Nam iniquorum dona non probat Altissimus, et victima impiorum sunt abominabiles Domino: ut quid tantorum meritorum perditio? Nonne satius esset audire et sequi sacri concilii Tridentini verba, sess. 22, cap. 2: Docet sancta Synodus sacrificium Missæ verè propitiatorium esse, per ipsumque fieri ut, si cum vero corde, et rectà fide, cum metu et reverentiâ contriti ac pœnitentes ad Deum accedamus, misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Hujus quippe oblatione placatus Dominus, gratiam et donum pœnitentiæ concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit. Declarat insuper sancta Synodus quòd optaret Ecclesia ut omnes Missæ assistentes, essent in statu et dispositione communicandi realiter et de facto cum sacerdote celebrante, prout faciebant primi Christiani. Dicit insuper qnòd Missæ in quibus solus sacerdos communicat sacramentaliter, verè communes censeri debent, partim, quòd in eis populus spiritualiter communicet, etc.; qui autem retinet affectum ad mortale peccatum, nec elicit actum compunctionis et contritionis, verè non est in statu ac dispositione communicandi spiritualiter.

Quamvis igitur absolutè hoc non sit necessarium ad satisfaciendum saltem quoad substantiam præcepto sanctificandi diem festum et audiendi sacrum, ita ut qui omittit actum contritionis, non propterea peccet, qui videtur tamen requisitum ad dignè, meritoriè, et ut oportet implendum, ut scilicet obtineatur finis à Deo et ab Ecclesià intentus, in hujus præcepti impositione, et ut homo illius observationis fructu non privetur, nec se exponat periculo non attendendi divinis, prout tenetur dùm sacro assistit. Vide Cajetanum in Summâ v. Contritio; finis tamen non cadit sub præcepto.

Quæres secundò utrùm isto præcepto obligentur homines ad non peccandum in die festo, ita ut taie peccatum contineat specialem malitiam contra religionem in confessione explicandum? v. g., an qui die Dominico fornicatur, uno actu duplex committat peccatum, nempe contra castitatem, et aliud contra sanctificationem sabbati ?

Affirmant Alensis, Lyranus, Angelus, Major, Adrianus, B. Albertus Magnus, D. Bonaventura, D. Antoninus, Gerson, Scotus, Medina, Nider, Corduba, Abulensis, et alii. Quia scilicet tunc peccans facit injuriam tempori sacro, illudque contaminat, proindeque est sacrilegus, sicut et qui profanat templum, aut violat personam sacram. Ejusdem sententiæ videtur esse D. Thomas, opusc. 4 de decem præceptis in tertio præcepto §2, ubi ait: In festis debemus cavere culpam,

« VorigeDoorgaan »