Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

:

ceps, etiam diabolo maladicere. Quantò magis indecorum ac vituperabile erit maledicere Deo prout facere consueverunt blasphemi, viri sine honore! Nec etiam voluptatis motivo quis ducitur ad blasphemandum blasphemi enim ultrò fatentur se ex passione, ex iracundiâ, ex impatientiâ et ex perturbato animo ordinariè in blasphemias prorumpere. Quænam autem potest inesse voluptas, ubi fel, amaritudo, furor et desperatio movent et excitant? instar canis rabidi excandescunt et oblatrant contra Deum. Et in hoc pejores se esse demonstrant, quòd canis contra dominum suum rabiem non convertit: hi verò contra Dominum et Creatorem omnium debacchantur et insurgunt: nec tantùm in bonis suis illum offendunt ac indirectè impetunt, sicut alii peccatores, sed etiam in cœlum ponunt os suum, divinæque majestati in seipsà directè derogant, maledicunt, injuriantur, ac velut furiosi Titanes in solem tela vibrant. Si quis sagittam ejacularetur circa cor summi pontificis, quem tamen non vulneraret, impediente aliquâ laminâ quâ coopertus est, foret nihilominùs iste papicida, et ut talis puniretur, quia quantùm in se est interficere conatus est. Sic blasphemator reus est deicidii: ut enim ait D. Bernard. Senensis: Qui blasphemat, sagittam mittit contra Deum, quantùm est ex se intendens illum destruere, proindeque et cuncta quæ sunt in mundo destruere tentat, utpote quæ in nihilum hoc ipso redigerentur, si per impossibile destrueretur Deus. Quanta igitur est blasphematoris sævitia ! quantus furor ! quanta rabies! quis voluptatis sensus in isto corde felleo suboriri potest?

invaso ensem, quo se defenderet, mortemque vitaret, præbuisses, et interim contra tc listringeret gladium et contorqueret, an non ea auferres arma? an non insanum ac furiosum hunc hominem inter inimicorum manus desereres, ut periret? Vitam, corpus, animam, bona et cuncta quæ habes tibi liberaliter largitus est Deus, nec cessat quotidiè te novis cumulare beneficiis; si tantillùm à benefaciendo et te sustinendo desisteret, in nihilum redactus esscs. Dona hæc merentur gratiarum actiones, laudes et obsequia: et tamen continuis non desinis illum afficere contumeliis, injuriis et blasphemiis!

Minùs adhuc utuitatis incentivo moventur homines ad blasphemandum: non enim Dei convicia ad comparandum divitias, corporis valetudinem, aliaque bona temporalia possunt esse media, ininùsque ad spiritualia obtinenda. Ilæc omnia sunt dona Dei ; quibus vult, impertitur. Certum autem est quòd injuriis eum lacessere et exacerbare, nequit esse via ad tales largitiones assequendas. Sicut videmus homines Jaudibus et obsequiis captare benevolentiam eorum à quibus sperant recipere dona, ut his illecti liberalitatem exerceant; summoperè cavent ab iis quæ possent eorum animos alienare, et perfrictæ aut insanæ mentis censeretur homuncio, qui indigens alterius beneficiis, ipsum maledictionibus in facie et contumeliis oneraret, præsertim principem aut regem, pụtans his injuriis atrocibus se posse gratuitas et liberales ab eodem obtinere largitiones: dùm excitat iram, et gravissima meretur supplicia; dic, impie blasphemator, quomodò te gereres erga hominem tibi ingratum, cui largitus es bona, quem honoribus et benedictionibus semper prævenisti, summoque amoris affectu prosequeris, cui nunquàm tantillùm mali intulisti, si odium pro dilectione, maledictiones ac convicia pro benedictionibus, mala pro bonis tibi rependat, et in hoc ingrati animi vitio perseverare velit? an novis beneficiis et largitionibus ipsum cumulares? nequaquàm; sed potiùs datis spo liares si posses. Dic, impie, si inermi ab hostibus

Linguam et loquelam homini impertiri voluit, ut ab eo benedictionibus repleretur, et labiorum vitulo laudisque sacrificio honoraretur ac coleretur: et tu, ô naturæ monstrum horribile, in Dei maledictiones et blasphemias hoc membrum laxas, eoque uteris tanquàm ense, tanquàm sagittà ad feriendum Creatorem tuum ! quomodò audes ab ipso petere et expectare bona? an non abscindenda maledicta tua lingua? an non privandus obtentis jam beneficiis? an non mereris vitam cum morte et damnatione æternâ commutare? Ingratitudo collata jam bona aufert, ulteriora ne dentur impedit, ingratumque pœnæ subjicit, D. Bernardo teste, serm. 52 in Cant. Est ventus urens, siccans sibi fontem pietatis, rorem misericordiæ, fluenta gratiæ : peremptoria res est ingratitudo, hostis animæ, inimica salutis ; nihil ita displicet Deo, præsertim in filiis gratiæ; et ubi illa fuerit, jam gratia accessum non invenit, locum non habet. Quænam autem major ingratitudo, quàm beneficia nedùm non recognoscere, sed etiam despicere ac injuriis afficere benefactorem, ipsisque beneficiis uti ad offendendum ac lædendum benefactorem, prout faciunt blasphemi erga Deum, qui proinde non bona, sed mala ab eodem expectare debent?

Deus namque severè punit blasphemos in vitâ, in morte, et post mortem, ut constat de Nicanore, de Antiocho, de Sennacherib, de Ario, de Olympio, de Nestorio, de Juliano Apostatâ, cæterisque blasphemis, quos Deus horribili et improvisà morte punivit, æternisque flammis cruciandos adjudicavit. Nec in privatum duntaxat ipsorum exitium, sed etiam in commune reipub. detrimentum blasphemiæ atrocitas, ire Dei excitativa, redundat. Nam Justiniano imperatore teste, nunquàm Deus blasphemiam inultam sinit, sed peste, fame, terræ motu, aliisque gravioribus plagis immissis ulciscitur et punit. In Novellis, authenticâ 77. Item Nicolaus Boërius, decisione 301, refert quòd Galliarum rex Robertus, Hugonis Capeti filius, in civitate Aurelianensi ante crucifixi imaginem pro pace regni orans, audivit ab ipsâ imagine extirpandas esse blasphemias, si vellet pace frui. Hâc de causâ Deus blasphematores à populo lapidibus obrui jusserat, Levit. 24, ut scilicet hâc punitione averterent mala, que ex blasphemià communitati impendebant; omnesque concurrerent ad necem illius, qui Dei iram et plagas super omnes induxerat. Blasphemia enim, nisi vindicetur, sui enormitate videtur assistentes et vi cinos adeòque totam regionem polluere, ac vindict e

divinæ obnoxiam reddere; quam ut averterent Judæi, Deo nocentem tanquàm hostiam piacularem tradebant, manus super caput illius imponentes, quasi hoc ritu reipsà precarentur Deum ut in reum omnem peccati pœnam devolveret, nec in regionem aut populum crimen admissum vindicaret. Cajetanus super hunc locum ait: Utinam hodiè servaretur, quandò jam blasphemare licet impunè, non solùm in iracundiâ, ut iste litigando blasphemaverat, sed etiam colloquendo quietè: significanter enim describitur iste divinâ sententiâ lapidatus ob blasphemiam in jurgio, ut hinc intelligeremus multò magis puniendos, qui quieto animo blasphemant. Hæc ille.

Cùm igitur peccatum blasphemiæ sit cunctis adeò exitiale et nocivum, mirum non est leges omnes divinas, civiles et canonicas, in blasphemos severè animadvertere. Paulus, ut refert 1 ad Timoth. 1, Hymenæum et Alexandrum tradidit Satanæ, ut discerent non blasphemare; Moyses Pharaonem blasphemum demersit in mare Rubrum. In relatâ Justiniani authenticâ ultimo supplicio blasphemi tradi jubentur: variisque pœnis in diversis regnis adjudicantur. In nostro, Philippus Augustus à Deo Datus, edicto suo statuit, ut in lacum vel flumen mergerentur citra mortem. S. Ludovicus constituit, ut candenti ferro, aut laminâ eorum facies inureretur: neque quâvis supplicatione dimoveri potuit quin civis Parisiensis blasphemus hanc subiret pœnam, dicens eamdem se libenter perpessurum, si tam horrendum blasphemiæ scelus à suo regno posset hoc oris dedecore profligare. Alii reges Galli eodem zelo ducti, tam immane peccatum sub gravibus pœnis prohibuerunt. Item in jure canonico variæ statuuntur pœnæ contra blasphemos, in titulo de Maledicis, can. Statuimus, in Conc. Lateran. sub Leone X, sess. 9, § Ad abolendam. Item in constitutione Julii papæ III, quæ incipit: In multis, et in Bullâ B. Pii V quæ incipit: Cùm primum Apostolatus. Blasphemiæ hæreticales cognoscuntur et puniuntur à fidei inquisitoribus aut episcopis. Blasphemiæ verò non hæreticales sunt mixti fori ideòque in illis datur locus præventioni.

Verùm etsi hujusmodi leges non observentur, nec impii publicè blasphemantes tanti criminis in hoc seculo pœnas statutas luant, nemine audente et volente illos denuntiare, nec curantibus Dei honorem magistratibus, Deus tamen hoc scelus inultum non relinquit, ut constat exemplis adductis et adhuc horrorem incutit aliud quod narrat D. Gregorius 4 Dialog. cap. 18, de puero quinquenni blasphemiis assueto. Cùm enim pater illius aliquando in sinu teneret,malignos ad se spiritus venisse conspiciens, clamare cœpit: Obsta, pater, contra Mauros homines qui me tollere volunt;et blasphemans declinavit faciem, ut se ab eis in sinu patris absconderet. Tunc subito dæmonee in gehennam illum arripuerunt. Notat autem D. Gregorius, non sine peculiari Dei providentia hunc puerum jamjam moriturum blasphemias iterâsse, quatenùs, inquit, reatum suum pater ejus agnosceret, qui parvuli animam negligens, non parvulum peccatorem gehennæ ignibus nutriisset, el ul ostenderet Deus pro

quo reatu talibus eum tradidisset executoribus. Quòd si pueri quinque annorum animam rapuerunt dæmones, quantò magis blasphematores adultos?

Ex his liquidò constat blasphemos nullo motivo, nullâque ratione duci ad blasphemandum, sed solo passionis impetu ad id moveri, ut etiam patebit ex hoc discursu. Mentis inops, rationis usûs expers censendus est, quisquis viribus longissimè impar, debilis et infirmus, audet provocare, lacessere et aggredi heroem invictum, robustissimum gigantem, et infinitè se potentiorem. Sic furiosi ac insani reputantur Titanes qui contra solem jacula dirigebant. Item gigantes arma capessentes ut Jovem de solio detruderent. Ab hac insaniâ nos avertit Christus, dùm ait, Lucæ 14, v. 31: Quis rex iturus committere bellum adversùs alium regem, non sedens priùs cogitat si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longè agente legationem mittens, rogat ea quæ pacis sunt. Hæc est insania et cæcitas blasphemi, qui cùm sit vilis homuncio, terra et pulvis. Creatorem suum temerariè provocare non veretur, injuriis conviciisque in eum insurgendo qui solo flatu ad nihilum, ex quo extraxit eum, redigere posset; imò et suspendendo tantummodò suum concursum, Quæro à te, ô blasphemator, si in ore profundissimæ suspensus abyssi, tenereris ab aliquo, te retinente ac impediente ne caderes et contereris, certè non nisi demens ac furiosus injuriis et conviciis ipsum contra te exacerbares, scd precibus et omni submissione animi ipsum rogares ne te dimitteret, tanquàm insignem tuum benefactorem agnosceres ac laudibus efferres. An ignoras quòd suspensus manes subtùs inferni abyssum, et quòd Deus tenuissimo vitæ tuæ filo retinet te ac impedit ne in profundum demergaris, indeque deberes eum colere et rogare ut non te deserat, neque patiatur hujusmodi casum evenire? Quis diabolicus furor, quænam cæca dementia mentem tuam invasit, ut eum audeas continuis impetere conviciis? nec reformides quòd manum suam à tui conservatione extrahat, mortem immittat ac ad tartara detrudat? O insensate? malitia excæcavit cor tuum; ratione non uteris, et nequidem hominis nomine dignus es.

Insania est manifesta, illum turpiter contemnere, qui nihil vitiosum et contemptibile habere potest, sed est omnibus perfectionibus dotatus ac infinitè excellentissimus in omni virtutum genere, nihilque boni ipsi deest. Contra rationem et humanitatem esse reputatur conviciis ac injuriis afficere personam in dignitate constitutam, quæ nos semper obsequiis et benedictionibus prævenit, sua omnia bona liberaliter largitur, omnibus indigentiis nostris abundè providet, nostra negotia tanquàm propria curat, parata et vitam pro salute nostrâ profundere, quæque nihil mali unquàm nobis intulit. Nescio an talis benefactor inter homines reperiri possit: unum scio Creatorem nostrum ac redemptorem, hæc et alia majora beneficentiæ insignia continuò erga omnes homines exercero. Cuncta quæ habes, ô blasphemator, Dei dona

sunt, et si hæc tibi parva videantur, paratus est conferre majora. Vitam pro te et sanguinem fudit, se totum dat tibi in cibum, aæreditatem pollicetur æternam, nihilque tibi mali contulit: et tu, ô ingratissime, retribuis mala pro bonis : non gratiarum actiones, sed contumelias ac convicia rependis! Non sic generosus Christi martyr Polycarpus, qui tyranno minitanti mortem, ni vellet Deum abnegare et blasphemare, tunc hæc intrepidè respondit : Quæ causa, quæ ratio abnegandi et maledicendi Deum, cùm mihi nihil unquàm mali fecerit, sed continuò sua conferat bona? occidi possum, tuaque sustinere tormenta sum paralus : verùm nunquàm adduci potero ad tantum benefactorem abnegandum. Et tu, o perfide, absque cogente tyranno, absque tormentorum metu, ex teipso, quietė, de industriâ, Deum insignem tuum benefactorem abnegas et maledicis? Nonne brutis irrationabilior existis? Nam beneficia et feræ sentiunt, nec ullum tam immansuetum est animal, quod cura non mitiget et in amorem sui vertat.

Seneca, lib. 1 de Beneficiis: Ratione impensi beneficii ovis lupum fugiens sequitur pastorem. Canis in extraneos latrans, domino suo cauda blanditur, ait D. Thom., opusc. 61. Nunquàm contra ipsum insurgit, etiam dùm vapulat. Contra omnes alios homines altercantes, latratu morsibusque etiam cum periculo vitæ illum defendit ac tuetur, in recognitionem buccella panis quam ab eo accepit. Omitto alia exempla passim obvia brutorum : quædam videri possunt apud Granatensem, lib. 1 Ducis peccatorum, c. 2, § 3, ubi ex leonum, canum, et brutorum erga benefactores gratitudine, disertissimè stringit calamum contra ingratitudinem hominum erga Deum. Sed nullius major ingratitudo, quàm blasphematoris, qui nedùm obliviscitur beneficiorum, et liberalitatem Dei benefactoris non recognoscit, sed et illum corde a versatur, linguâ dehonorat ac contemnit, et acceptis largiùs donis, tanquàm armis contra largitorem crudeliter pugnal! ô naturæ monstrum! ô lingua viperea! ô irrationale animal, ipsisque bestiis irrationabilus !

Dic, ô blasphemator, si quas hæc verba in Deum contumeliosa proferendi habeas causas et rationes. Narra si quid habes ut justificeris; nullas certè afferre poteris, nisi solam impietatem, solam malitiam, solam passionem, solam cæcitatem et dementiam. Iracundiam forte allegabis, quæ ubi insurgit, linguam tuam in blasphemias laxat? eam excitant filii et servi lui protervi, non obedientes et malè inservientes, uxor tua querula, impatiens, aspera, te exacerbando! inimici tui injuriis te afficientes, et malè tractantes ! ludus dùm non prosperè succedit! ærumnæ hujus vitæ, quæ te tibimetipsi gravem ac molestum reddunt, etc.! Vorùm, ô ridicula excusatio! Ut quid enim Deum conviciis impetis, cùm non sit in causa cur sic effrezatė irascaris, nullumque tibi malum inferat? Iram malam nullatenùs approbat, sed tamquàm vitium capitale vetat et punit: ideòque duplici peccato reus existis, blasphemiæ scilicet, et iracundiæ, cujus motus deordinatos per rationem comprimere poteras et te

nebaris, quæ tamen passioni miserè succubuit. Item Deus non vult nec facit quòd domestici tui non obediendo, iram tuam provocent, cùm filiis expressè jubeat ut honorent et ament parentes, severèque protervos puniat, mandet ut famuli obedient et fideliter inserviant beris; ut uxor sit subdita viro quasi domino; ut quisquis suos diligat inimicos, ut nemo maledicta et convicia in proximum conjiciat, ac contra illum irâ malâ excandescat, sicut habetur Matth. 5. Sine causâ igitur, sine ratione Deum blasphemas.

Hoc apologo aut parabola, 6 blasphemator, tuâ insaniâ, tuâque irrationabilitate convinceris. Finge tibi marchionem aut patremfamilias, qui suis domesticis præcipit, ut honore et obsequiis se invicem præveniant, in charitate, in pace, sine jurgio vivant : aliàs se in delinquentem severe animadversurum promittit et jurat. Ecce interim contingit duos famulos suos discordes, verbis et percussionibus ad invicem altercare, unumque ex ipsis succumbere. Qui videns se victum, et viribus imparem ad conserendum cum alio, debacchatur contra herum suum, convicia et maledicta in facie ipsi exprobrat, et quibuscumque potest injuriis eum afficit. An non insanum, furiosum, et prorsùs irrationalem reputares hunc bardum et ignavum servum, qui cùm non habeat sufficientes vires ad resistendum conservo, temerariè audet injuriis impetere ac provocare potentissimum herum, qui nec verbis nec factis eum læsit; etiamsi ex auctoritate juste posset facere absque servi injuriâ et injustitiâ; qui jurgia prohibuit, qui sub suâ protectione cum reciperet ac contra alium defenderet, si humiliter ad suum tribunal recurrisset ejusque opem imploråsset, etc.? Conclude, blasphemator, te pari insaniâ et irrationabilitate laborare, cùm simili modo erga Deum te geras, tuamque in hâc pictura nativam imaginem adumbratam habeas. Ludo alearum incumbis, nec tibi prosperè succedit. An propterea Deum conviciis et maledictis afficiendi habes causam, qui ludos ad lucrum principaliter intentum assumptos, per se et per ministros suos prohi bet? Deus non te impellit nec trahit ad hujusmodi ludos, nec proinde censendus est causa jacturæ quam facis. Si non vis perdere, noli ludere, damnum tibi imputa, quod avertere et impedire potes, cessando à ludo. Dic, ô insane, an putas quòd Deus potest tibi procurare victoriam et lucrum, an non? ut quid eum conviciis impetis, si putes non esse in potestate illius causare lucrum neque damnum in ludo? Si credas, ut de facto res se habet, lucrum et damnum ex Dei voluntate ac ordinatione promanare, in hoc te insanum prodis, quòd medium omninò contrarium ad finem tuum obtinendum assumis: nempe injuriis ac conviciis contra Deum prolatis, ab eo obtinere vis, quòd in lucro ac victoria te præferat alteri colludenti! ut quid Deus tibi potiùs favere debet quàm illi? Blasphemia estne via ad ejus bona obtinenda? putasne his conviciis Deum timore concutere, ut illo ductus votis tuis annuat volens nolens? quid ferocius? quid stolidius? quid ridiculius excogitari potest!

Tandem, ut uno verbo dicam, sicut ira non absolvit

sicarium à reatu et à pœnâ homicidii, ita neque à crimine et à punitione blasphemiæ, quæ gravior est homicidio, ut supra ostensum est. Et quemadmodùm gravi supplicio plectendus esset, qui ex irà regem terræ in facie conviciis ac contumeliis afficeret, neque ulla passionis haberetur ratio, imò reputaretur major regiæ majestatis contemptus, ita à fortiori qui ex irâ contra Deum blasphemiis insurgit.

Allegabit forsan blasphemus usum qui videtur apud multos inolevisse, quasi non censeatur virilis animi, nec eloquentis sermonis, qui loquitur absque blasphemiâ. Verùm apud quos invaluit maledictus iste usus? certè nonnisi apud insanos, apud perditos, apud reprobos filios Belial, filios fidei et Religionis christianæ desertores, ipsoque hominis nomine indignos, falsum honorem ambientes, generositate animi ac fortitudine prorsùs expertes, illam in verbis sonantibus et non in præclaris gestis constituentes, timidos ut lepores, debiles ut pueros, clamosos ut mulierculas. Quasi verò in proferendis verbis Deum dehonorantibus, honor hominis et Christiani possit consistere, ipsoque Dei contemptu ac maledictione, suas valeat ostentare vires. Quænam est hæc eloquentia? non Ciceroniana, sed diabolica, nomen Dei sanctum et terribile, in contemptum immiscere familiaribus sermonibus, extra propositum sine contextu et connexione, ut: Abnego Deum; feci heri convivium invito Deo; opiparè fui exceptus ; mors Dei; sanguis Dei; bonas perdices manducavi, etc. Quænam sunt hujus orationis partes? quæ figuræ in rhetoricâ inaudita? quis sensus his blasphemiis intercalatus? quis non ridet, aut potiùs non horret et detestatur insolentem, extravagantem, ridiculum, absurdum, insanum, et pessimum hunc eloquendi modum, solis agazonibus, aurigis, mulionibus, ebriis, furiosis et dementibus familiarem ? quis talia audiens temperet à lacrymis?

Allegabit denique jam à se contractum blasphemandi habitum, os suum jurationi assuetum, indeque non posse à blasphemiâ sc cohibere. Verùm hoc est atramento se lavare, ac dealbare velle, et criminosiorem se prodere. Signum quippe est hominem sic assuetum, non unâ aut alterâ vice duntaxat blasphemâsse, sed multoties Deum conviciis lacessisse, atque ex repetitis frequentatisque actibus talem habitum contraxisse; et ex hoc minùs excusabilem, magisque puniendum esse declaratur hoc discursu. Facilè enim indulgetur ei qui unâ aut alterâ vice peccat; sed si iterare velit malos suos actus, et in criminibus perseverare, nulla habetur excusationis ratio, nec indulgentiæ locum invenire meretur. Sic qui primâ vice furtum committit, mitiùs punitur, et forsan flagello emendabitur, ac liliatus liber dimittetur. Si verò postea continuet ac multiplicet graviora furta, tunc deprehensus suspendetur, quia nullam ampliùs meretur veniam. Quæro an legitima foret excusatio rei, qui convictus de falsâ monetâ cudendâ, aut de homicidio aut de furto, diceret coram judice: Ecce contraxi habitum occidendi, furandi, monetam adulterinam cudendi, non possum me ab his facinoribus continere?

aut si quis de crimine perduellionis vel de blasphemiis contra regem prolatis accusatus, confiteretur se his assuetum esse, nec posse aliter facere? nonne inde aggravaretur crimen? nonne reus sine remissione condemnaretur, statimque puniretur? et tu, blasphemator, falsò reputas hanc assuetudinem tuum alleviare et excusare crimen? ô cæca dementia !

Dic, quomodò te gereres erga domesticum famulum tuum, quem carpis de ebrietate, de furtis domesticis, aliisque vitiis, si tibi fateretur habere consuetudinem se inebriandi, furandi bona tua et despoliandi domum, nec ab his se cohibere posse? An acceptares istam excusationem, et apud teipsum retineres? nequaquàm, sed puniendum judici traderes, aut saltem domo tuâ pelleres. Et tu vis quòd Deus continuis à le injuriis ac conviciis lacessitus, contra te non irascatur, non puniat, sed dissimulet, patiatur, et ignoscat per hoc quòd ex malâ consuetudine blasphemes, nec ab his conviciis te abstinere posse fatearis! ô stolidum caput!

Igitur resipisce, ô miser, à diaboli laqueis à quo captivus detineris. Redi ad meliorem frugem ; os tuum divinis laudibus ac benedictionibus assuefac. In lacrymas et lamenta erumpe ad lavandas et expiandas tetras blasphemiæ maculas. Cor tuum dolore et compunctione scinde ac contere; quibuscumque poteris Dei benedictionibus, adorationibus, laudibus et obsequiis, ejus honorem à te læsum repara; veniam obnixè pete; divinam misericordiam incessanter implora cum rubore, confusione et humilitate maximâ. Beatissimam Virginem ac sanctos ut intercessores et patronos apud Deum interpella. Dole de præterito; cave de futuro. Poenitentiam age continuam de peccatis tuis, occasiones blasphemandi fuge, ut ludum, tabernam, consortium malorum, etc. Impone tibi aliquam pœnam, quoties contigerit te jurare et blasphemare, ut violentiæ pœnitendi cedat consuetudo jurandi, inquit divus Augustinus, puta dentibus morde tuam linguam, vel cum eâ fac signum crucis in terrâ. Vel punge te acu in brachio, aut percute alapå os tuum, aut da eleemosynam pauperi, aut jejuna, etc. Hanc aut similem tibi præscribe medicinam, et impone pœnitentiam præservativam tanquàm frenum quo à blasphemiæ peccato cohibere te possis. Non enim gravis et inveteratus morbus sine amarâ medicinâ, sine extractione sanguinis et venæ scissione, aut sine abstinentiâ ac temperato regimine curatur. Noli scandalizare proximum; cave ne artem blasphemandi addiscas filiis et familiæ tuæ; sed severè corrige, si scias blasphemare. Domum tuam ob blasphemias ibi resonantes inferno non dissimilem, in paradisum converte; resonent laudes Dei, et dic cum Prophetâ: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Observa salutare istud Christi monitum: Sit sermo vester, est, est, non, non: quod autem amplius est, à malo est, à diabolo, à maligno spiritu est, qui te participem gehennæ reddere tentat. Exhortatio ad corrigendum blasphemos. Noster Guillelmus Peraldus, tom. 2 de Peccatis lin

guæ, cap. 1, sic ait: Non solum blasphemi culpabiles sunt apud Deum, sed etiam illi qui tolerant istud peccatum, cùm prohibere possint, ut parentes qui suos non corrigunt filios blasphemantes, et quandoque hâc de causâ eos perdunt, Deo ipsos de medio tollente, ut patet exemplo jam allato ex divo Gregorio.

Similiter illi qui permittunt contumelias Dco fieri, et blasphemias proferri in domibus suis cùm prohibere possint. Nullus enim permitteret contumeliam et injuriam in domo suâ inferri alicui, quem sanctum crederet, ex quo prohibere valeret. Quantò magis tolerare non debet ut contumelia Creatori in domo suâ inferatur? vix possunt homines sustinere quòd coram ipsis dicatur convicium de patre aut domino terreno. Quomodò ergo possunt hæc sustinere de patre cœlesti, et omnium Domino? numquid foret culpabilis, qui domum suam daret in templum ad dæmoni sacrificandum? nonne taberna in quâ luditur et blasphematur, templum est in quo dæmon honoratur et colitur, Deus verò blasphematur et spernitur? quomodò ergo hæc sustineri possunt?

Domini etiam culpabiles sunt qui in terris suis talia fieri permittunt, sicut reprehensibiles sunt qui in ditionibus suis idololatriam tolerant : blasphemia quippe videtur idololatrià pejor in hoc quòd non solùm honorem Deo aufert, sed etiam contumeliam infert. Magna perversitas est principum, qui bona subditorum suorum accipiunt quando Deus hoc prohibet; nolunt verò eos privare, quando possunt ad honorem Dei et salutem animarum accipere, pecuniariam scilicet pœnam meritoriè illis pro blasphemià imponendo. Non sunt etiam sine culpâ qui locant taxillos, chartas pictas, ac similia, et qui assistunt blasphemantibus, quasi velint de eorum fætore habere ac in crimine participare, Judæis deteriores in hoc, quòd isti obturabant aures suas, audità blasphemià, et in signum doloris scindebant vestimenta sua. Et ut breviter dicam, in hoc distingui possunt filii Dei à filiis diaboli, quòd filii Dei tolerare nequeant, quòd Pater cœlestis à blasphemantibus conviciis sagittetur; filii verò diaboli de hoc minimè curant. Hactenùs Peraldus. Et statim in hujus confirmationem refert exemplum de quodanı viro cujus uxor tres filios pepererat, quos suos esse ac legitimos maritus iste reputabat ; cui tamen uxor inoriens testata est unum ex illis tantùm suum esse, ac mortua est, eo non indicato nec declarato. Postea iste pater condens suum testamentum, totam suam hæreditatem reliquit uni tantùm qui legitimus esset, relegatis aliis duobus. Cùmque post ejus mortem orta esset contentio inter filios de hæreditate adeundâ, dubium istud delatum est judici dirimendum, qui præcepit ut defuncti patris corpus alligaretur ad arborem, tanquàm signum contra quod hi filii sagittas emitterent; ita ut qui directiùs attingeret cor patris, censeretur ejus filius legitimus, solusque hæreditate poti retur. Duo primi filii cœperunt tela in patrem vibrare, quod cernens tertius, et hanc patris offensam sustinere non valens, ultra modum contristatus, dixit aliis quòd Læreditatem acciperent, et quòd nollet hâc injuriosa

TH. XIV

patris sagittatione illam disputare. Ex quo se verum ac legitimum filium probavit, et hæreditatem obtinere meruit. Sic se gerunt filii Dei in proposito, è contra verò spurii et filii Belial.

Graviter etiam delinquunt judices et magistratus qui honorem Dei parùm aut nihil curantes, blasphemiarum cursum pro virili posse nullatenùs compescunt, et in publicè blasphemantes, ut sui muneris est, scverè non animadvertunt, non insistentes observationi et executioni legum Dei, Ecclesiæ ac principum, contra blasphemos latarum ; neque timore ac inflictione pœnarum debitarum homines ab hujusmodi flagitiis coercentes; cùm tamen propriarum injuriarum implacabiles se exhibeant vindices, et honoris regiæ majestatis zelantissimi defensores : ita ut quisquis temerario ausu conviciis principem afficeret, debitâ pœnâ ab ipsis inviolabiliter plecteretur.

Confessarii pariter culpâ non vacant, si pœnitentem de blasphemiâ se accusantem non reprehendant ac corrigant, ostendendo ipsi quàm immane sit istud peccatum, exaggerando hujus flagitii gravitatem maximam, proponendo rationes adductas et alias quæ illum ad hujus vitii horrorem et odium concipiendum excitare possunt, referendo graves pœnas jure divino, ccclesiastico et civili constitutas; infligendo illi ac imponendo severam pœnitentiam purgativam, necnon et alias medicinales ac præservativas, quibus tanquàm freno retineatur in posterum. Quòd si habitum blasphemandi contraxerit, suspendenda est absolutio, quousque apparuerit aliqua resipiscentia et emendatio. Qui enim antea promisit sæpiùs emendationem, et tamen à consueto peccato non destitit, præsumendus est quòd iterùm cadet, et quòd non sit rectè dispositus ad se corrigendum in posterum. Unde opus est hoc modo tentare ac proba e an habeat verum firmumque se emendandi propositum. Caveant igitur summoperè confessarii, ne in blasphemiis è christianorum cœtu eradicandis sint desides, suoque desint officio.

Addo et omnes fideles debere blasphemos corrigerc. Nam ad hoc obligantur jure ecclesiastic, idque sub gravissimis pœnis, ut videri potest in concilio Lateran. sub Leone X, sess. 9, et in Bullis pontificum Julii III et B. Pii V, supra citatis. Verùm ultra quòd per non usum hujusmodi sanctiones fuerunt abrogatæ, ut sentiunt auctores, adhuc loquuntur de judiciali denuntiatione blasphemi faciendâ ab eo qui audit eum publicè blasphemantem. Unde loquendo de privatâ correctione, videtur quòd quis audiens blasphemantem, jure naturali tenetur acriter reprehendere si commodè possit, et inde aliqua spes emendationis appareat: illo siquidem jure tenetur unusquisque publicè peccantem arguere, dùm speratur ejus emendatio, ut sic pudefactus resipiscat. Quod maximè locum habet in crimine blasphemiæ, per quod omnium Creator et Dominus tam atrociter vilipenditur ac directè in se dehonoratur: cujus honoris zelo commotus D. Chrysost., homil. 1 ad populum, in fine, pro concionis mercede hanc à suis ovibus exigebat mercedem : ‹ Unam, inquit, pe9

« VorigeDoorgaan »