Pagina-afbeeldingen
PDF

tissimè obtinere vellent: non enim per se et primariâ, sed duntaxat per accidens et secundariò Dei offensam intendunt. At blasphemator nullo simili incentivo movetur, neque nullam speciem boni etiam apparentis sibi præfigit, sed per se et primariò Dei injuriam et vituperium, saltem ex modo procedendi, respicit: indeqre prorsùs inexcusabilis efficitur, ac indignus veniâ, juxtà illud Matth. 12 : Spiritus blasphemiæ non remittetur, ìd est, vix et nonnisi cum maximâ difficultate remissionem obtinebit. Ut enim exponit Cajetanus hic, quidam blasphemant ex coactione et fragilitate, et hi peccant in Filium; alii ex deceptione et errore, et hi peccant in Patrem; alii ex solâ malignitate, et hæc est pessima species, ac contra Spiritum sanctum. Est autem et in hoc genere sceleratissimum, et in quo malitia crevit usque ad summum, quando quis in vituperiis Dei delectatur et gloriatur. Quid ergo videtur aliud spiritus blasphemiæ, quàm affectatio et desiderium vituperationis divinæ ? Eo ipso igitur quòd hoc malum nihil habet in se excusationis, non meretur habere excusationem remissionis.

Unde ibidem subditiir : Qui blasphemaverit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, nec in hoc seculo neque in futuro; quia scilicet fontem misericordiæ sibi claudit, dùm directè bonitati divinæ contrariatur et derogat. Fateor equidem omne peccatum in hoc mundo, quamdiù homo vivit, esse ei remissibile, tum ratione gratiæ ac meritorum Christi, quæ nullatenùs exhauriri possunt, tum ratione liberi arbitrii quo homo viator Dei gratià adjutus potest deserere malum, et consentire bono. Verùm spiritus blasphemiæ, ut plurimùm de viâ ordinariâ ex parte blasphemantis potest dici irremissibilis, tum quia, ut ait Cajetanus Matth. 12, blasphcmus vix potest se humiliare ad veniam petendam, et ad bonum. Unde August. ait: Tanta labes est illius peccati, ut deprecandi humilitatem habere non possit. Sicut Judas cùm dixit : Peccavi, faciliùs desperans cucurrit ad laqueum, quàm humilitatis veniam petiit. Et forsan vix inveniet mediatorem ac intercessorem apud Deum, qui velit audeatque offensum ac iratum placare, et pro illo exorare, ad veniam obtinendam. Ut enim Heli dicebat filiis suis M Itegum 2: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus. Si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Seu rarò invenitur qui accedere audeat intercessor : sicut in rebus humanis rarò invenitur qui in causâ perduellionis seu læsæ majestatis apud principem intercedat. Et ut ait D. Gregorius super hunc locum : Cujus prece peccatum illud indulgetur, quod in ipsum indultorem committitur? Quis miserebitur tui, blasphemator, qui in Deum directè peccas ex certâ veluti quâdam malitià ? Audi, obdurate, Jeremiam sic lamentantem, cap. 15, v. M : Quis miserebitur tui, Jerusalem? aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tuá? Quasi diceret, ait Origenes, hom. 10: Perduellionis rea es, ό Jerusalem; ipsi quoque angeli pro te peccatorcs accedere non audent. Quis homimum pro te rogare non reformidet, ne tui tecum criminis particeps censeatur?

Est pecratum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis, ait D. Joannes Epist. 1, cap. ultimo. Tale peccalum juxta sanctos Patres, D. August. lib. M de Serm. Domini in monte Tertullianum lib. de Pudicitiâ cap. 2;Cyrillum Alexand. lib. 4 in Levit; Chrysostomum in Psalm. 41; Rupertum lib. 2 in Num. cap. M, nihilo differt, à peccato in Deum, à peccato in Spiritum sanctum, à spiritu blasphemiæ, quia irrationabile videtur remitti, ratione obstinationis vel repugnantiæ, eò quòd excludat, contemnat, et abjiciat omnia quae illud remittere valent. Sicut enim morbus est mortalis, quando tollit virtutem naturæ, inducit cibi fastidium, medici contemnit consilium, sic peccatum videtur esse ad mortem ac irremissibile contrariè, quod excludit, abjicit et contemnit ea per quæ fit peccati remissio. Talis videtur esse blasphemiæ spiritus, quo quis ex malitiâ, ex electione et ex habitu, sibi complacens in blasphemiâ, peccat in Spiritum sanctum : bonitati divinæ derogat, Dei misericordiam et gratiam contemnit, mentem excæcat, cor indurat, nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec movetur precibus. Currit adversùs Deum erecto collo, et pingui cervice armatus: et ut ait Glossa Lucæ 12, hic blasphemus exigentibus malis suis meritis, sicut nunquàm ad remissionem, ita nec ad pœnitentiam est perventurus : non enim meretur eam agere, ut recipiatur. In quo sensu Tertullianus lib. de Pudicit. cap. 15, ait, quòd in isto ct in futuro ævo, crimen irremissibile est blasphemia. In terrâ incipit, per vitam blasphemantis continuatur, et in inferno durabit in æternum, etiam quoad actum. Omnia quæ committit homo peccata lethalia dùm vivit nec ante mortem pœnitentià delet, illum quidem detrudunt ad tartara; verùm in limine sistunt, et cum eo non ingrediuntur : in inferno quippe avaritia, luxuria, gula, aliaque similia vitia non exercentur. At blasphemia in terrà habuit initium, et in inferno carebit fine. Sicut enim sancti in coelo Deum continuò laudabunt per æternitatem non solùm mentaliter, sed etiam vocaliter, post resurrectionem, sic et damnati in inferno continuò Deum blasphemabunt. Et hæc erit eorum occupatio per totam æternitatem, velut canes rabidi contra Dominum ultorem scelerum oblatrantes, Apocalyp. 16, v. 10 : Commanducaverunt linguas suis præ dolore, et blasphemaverunt Deum cæli, præ doloribus et vulneribus suis, etc. Horribilia quæ patiuntur tormenta, desperatio consequendi salutem ac liberationem ab hujusmodi poenis, odium quod in Deum illas inferentem concipiunt, et voluntas in malum obstinata detestans divinam justitiam, linguas damnat0rum in continuas laxant blasphemias. Audi, blaspheme, et ausculta. Qui vult profiteri aliquam artem, ejus tirocinium priùs exercet, et qui intendit habitare in aliquà regione, hujus populi idioma addiscit. Post hanc vitam mortalem duæ erunt regiones habitandæ per totam æternitatem, nempe cœlum et infernus. Idioma et occupatio beatorum in cœlo erit Deum laudare ct benedicere : è converso idioma, professio et exercitium damnatorum in inferno, erit

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Deum in æternum maledicere et blasphemare. Posuit interim nos Deus in hoc mundo, ut discamus quam artem in alio velimus profiteri. Unde qui nunc assuefit divinis obsequiis et officiis, qui ■)eum laudat et benedicit, tirocinium professionis beatorum assumit addiscitque in terris, quod in æternum professurus est in cœlis : è contra verò qui nunc os blasphemiis assuefaciunt, Deumque conviciis impetere solent , tirocinium artis damnatorum ac dæmonum incipiunt, ad eam profitendam et exercendam in inferno per totam æternitalem, prout innuit Ezechiel, cap. 32, v. 27, dicens : Descenderunt in infernum cum armis suis. Lingua verbaque sunt gladius, pharetra, tela et arma, quibus blasphemantes contra Deum bella movent. Alii ex impietate et detestatione, quos gentiles denotàrunt per gigantes armatos, ut Jovem de solio suo detruderent. Alii animo vanitatis, qaasi blasphemia sft fortitudinis et magnanimitatis insigne. Alii ex passione et desperatione, dùm ipsis aliquid molestum occurrit; cùm hujusmodi armis blasphemi descendunt ad tartara : Et posuerunt gladios suos sub capitibus suis. Hæc arma nunquàm deserent; sed etiam jacentes in flammis inextinguibilibus, Deum conviciis atque blasphemiis impetere non cessabunt. Hæc erit pars, hæc sors blasphemorum : loquela enim manifestos eos facit cives ac domesticos Babylolonica> civitatis, coelestisque Jerusalem penitùs extraneos et exules, utpote illis barbara et invisa laus divina, sicut ct charitas : amor Dei ab ipsorum corde exulat, amor sui usque ad contemptum, detestationem et odium Dei solummodò regnat, eumque ut infensissimum hostem habent et tractant. Dùm enim aliquis inimicitias cum alio gerit, odio prosequitur illum, omnia ejus facta et dicta in malam partem interpretatur , injuriosa de ipso verba profert, ut aliis ridiculum ac despicabilem reddat; quæcumque sibi adversa inscio auctore accidunt, ex ejus officinâ prodiisse autumat. Sic se gerunt tales impii erga Deum; filii tenebrarum ex patre diabolo, patris sui desideria dehonorandi Creatorem implere volentes, damnatorum consortes, quidquid ipsis molestum et adversum evenit, Deum blasphemiis impetunt diabolo pejores. Postquàm enim emanatâ lectàque sententiâ reus est condemnatus ad mortem, et ducitur ad supplicium, nullaque spes evadendi affulget; si in querimonias ac injurias prorumpat, de hoc non multùm curant judices, neque moventur, sed patienter ferunt, tanquàm effectus excusabiles desperationis, tristitiæ, mortisque apprehensionis, quibus ratio hujus hominis concutitur ac perturbatur; et adhuc magis excusant motus iræ, verbaque contumeliosa, si quæ proferat in actuali supplicio, dùm corpus ejus à carnifice dilaniatur aut comburitur, ob doloris excessum. Werùm si alius rens 6üm examinandus sedet coram judicibus, solùmque instruitur processus, ante sententiam et condemnationem ausu temerario absque causâ et ratione, injuriosis ac contumeliosIs verbis eos lacesseret, quae

nam foret ista dementia ? quisnam furor? nullam sanè veniam ac excusationem mereretur, sed inevitabile, graviusque supplicium sibi accerseret. Pari modo non est mirum quòd dæmones et damnati blasphement: jacta est alea, emanataque sententia irrevocabilis, igne tartareo in æternum sunt cruciandi, nec sperant se posse evadere : et ideò tanquàm desperati feruntur ad omne quod eis perversa voluntas suggerit : nec Deus his blasphemiis movetur, sed eorum supplicio suam exaltat justitiam. Tu verò, ô homo viator, homo christianus et catholicus, qui nulla aut parva sentis incommoda, qui nondùm condemnatus es, nec flaminis æternis applicatus, qui continuò multa bona à Deo recipis, recepturus majora si velis converti, qui habes sacramenta et locum pœnitentiæ, conviciis atque blasphemiis audes contra divinam majestatem insurgere, tuumque judicem continuis injuriis exacerbare, ejusque justitiam contra te armare ! Thesaurizas tibi iram in die vindictæ et revelationis justi judicii Dei. Blasphemi ut plurimùm in puncto ::iortis desperantes, semetipsos tradunt impœnitentiæ, ac blasphemando, impiam in manibus dæmonum efflant animam. Testis est Julianus Apostata, qui in bello Persico divinitùs lanceâ inter costas percussus, sanguinem suum manu in cœlum jaculando dixit : Exple iram tuam, Galilæe, vicisti, vicisli.Testes alii innumeri, prout experientià comprobatur, necnon historiis quæ similibus scatent exemplis. Tunc enim vident Deum quasi pedem supra ipsos tenentem, manum elevatam ad feriendum habentem, pondus divinæ justitiæ sentire incipiunt, et jam prædamnatos se considerantes, descendunt cum armis suis seu blasphemiis ad tartara. Tunc illa convicia, quæ tanquàm futilia et levia floccifaciebant, apparent horribilia monstra, et peccata irremissibilia , ac desperatione horribili conturbati, ista Caini verba usurpant : Major est iniquitas mea, quàm ut veniam merear, Gen. 4, v. 15. Ut enim ait Tertull. lib. de Pudicitiâ, cap. 15: Illis venia negatur, qui de fide in blasphemiam impegerunt. Et ex omnibus blasphematoribus, quos Scriptura refert, Sennacherib, Antiochum, Nicanorem, et similes, nullus legitur pœnitentiam egisse, quia, ut ait D. Bernard. Senensis, tom. M, serm. 41 : Blusphemus in puncto mortis non recordatur paenitendi se propter ingratitudinem, et remanet damnatus quòd sit extra gratiam Dei : et in isto misero statu, sanctorum orationibus destitutus, inter salutis desperationem et infirmitatis anxietatem, misera ipsius anima comprehenditur à dæmonibus, et verificatur illud Threnorum, cap. M : « Omnes persecutores ejus appre« henderunt eam inter angustias. » Dæmones enim apprehendunt blasphematoris animam quasi inter duos muros, scilicet peccatorum et infirmitatis. Murus peccatorum arcet eam ab ingressu cœli : murus verò infirmitatis cogit illam ad egressum ex hoc mundo, sive à corpore. In hâc angustiâ comprehendunt eam dæmones, et in infernum demergunt. Hæc Bernardinus. § 5. — Tertium superaddo punctum ad malitiam et gravitatem maximam peccati blasphemiæ adstruen

oam : non enim satis est ostendisse illud ad infidelitatem reduci, et de Christiano facere infidelem, Turcam , et Judæum , eisque longè deteriorem. Nec sufficit probàsse illud includere desperationem, detestationem, ac odium Dei, et reddere blasphemum damnatis et dæmonibus similem : imò et istis pejorem : sed ulteriùs adstruendum est, hominem ratiomis usu denudare, ac in brutum transformare : imò et ipsis bestialiorem efficere. Omne vitium est contra naturam hominis, ut probat D. Thomas, 1-2, q. 71, art. 2, dicens: Vitium contrariatur virtuti : virtus autem cujuscumque rei consistit in hoc quòd sit benè disposita secundùm convenientiam suæ naturæ. Unde oportet quòd in quàlibet re vitium dicatur ex hoc quòd est disposita contra id quod convenit suæ naturæ. Unde de hoc unaquæque res vituperatur : à vitio autem nomen viuuperationisderivatum creditur, ut August. dicit, lib. 3, de libero Arbitrio. Subdit autem S. doctor: Sed considerandum est quòd natura uniuscujusque rei potissimè est forma, secundùm quam res speciem sortitur : homo autem in specie constituitur per animam rationalem, et ideò id quod est contra ordinem rationis propriè est contra naturam hominis in quantum est homo. Bonum autem hominis est secundùm rationem esse, et malum hominis est præter rationem esse, ut dicit Dionysius, cap. 4, de divin. Nominibus. Unde virtus humana , quæ facit hominem bonum et opus ipsius bonum reddit, in tantum est secundùm naturam hominis, in quantum convenit rationi. Vitium autem in tantum est contra naturam hominis, in quantum est contra ordinem rationis. Hæc D. Thomas. At blasphemiæ peccatum præ aliis maxime contra rationem, subindeque contra naturam hominis militat. Voluntas enim à ratione mota, fertur in bonum reale vel apparens, prout scilicet illud objectum præ se fert aliquam speciem boni utilis, aut delectabilis, aut honesti, eoque motivo inducitur. Sic avarus per fas et nefas perquirit divitias, tanquàm bonum utile ; libidinosus carnis delectationes amat, tanquàm bonum delectabile; et superbus ambit honores ac dignitates, tanquàm bonum honestum ; hlasphemator autem nullam speciem boni etiam apparentis inlendit, nulloque simili motivo inducitur ad blasphemandum. Unde dicitur 2 Petri 2, v. 12 : Velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes, in corruptione suâ peribunt. Indeque nullum honorem, nullam voluptatem, neque utilitatem, sed infamiam, desperationem, cruciatus, calamitates, innumeraque incommoda percipit, ut breviter demonstro. Inprimis blasphemus de famâ et honore periclitatur apud Deum et homines, qui eum tanquàm monstrum horrent et fugiunt. Et sanè si in blasphemando esset aliquis honor, agazones, aurigæ, servi, plebeii, ebrii, furiosi, imò damnati et dæmones forent in summo honoris gradu constituti, cùm hanc artem optimè calleant, ac frequentiùs exerceant. Quod quàm sit absurdum et à veritate alienum, nemo non videt, indeque facilè colli

gitur blasphemiam esse quid inhonestum, vile, infame, nonnisi perditis, impiis, contemptibilibus homuncionibus, et damnatis, oimnimodà infamiâ laborantibus, proprium ac familiare scelus. Quòd si dicas. blasphemare esse quoddam fortitudinis et magnanimitatis insigne, quasi non sit virilis animi, aut eloquentis sermonis, qui loquitur sine blasphemiâ, proh cæcitas! proh dementia! ubinam sumus! quò devenimus, ut non in præclaris factis, sed in verbis contumeliosis promendis ac injuriosis contra Creatorem, animi generositatem ac robur statuamus!0 ubieslis,fontes lacrymarum ! ô phraenesis! ó deliramentum ! Quasi verò in signis ignaviæ et debilitatis, possit consistere fortitudinis et magnanimitatis insigne , verbis quippe nihil levius ac debilius. His armis utuntnr mulieres et personæ ignavæ dùm altercantur: in minas ac convicia prorumpunt, nec maledicendi faciunt finem. Quis sanæ mentfs ob hoc reputaret ac diceret esse fortes ac generosas? Sic, ô impie blasphemator, tuam istis conviciis prodis ignaviam et debilitatem, dùm adversario resistere nequis, dùm impar viribus succumbis, arma mulierum sumis, verba scilicet injuriosa Deo et proximo; et hoc ipso te victum, animo dejectum ac infirmum profiteris. Quibus personis formidabilem te reddere putas his blasphemiis? sanè nonnisi solis pueris aut mulierculis; quibus placere poteris his diabolicis locutionis tuæ ornamentis? nulli sanè, nisi fortè impiis hominibus tui similibus: cæteri cum horrore tuas audient blasphemias, te contemnent, ac parvipendent. Et verificatur istud Dei oraeulum 1 Regum 2, v. 50: Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Wilescent, spernentur, et honore privabuntur. Veræ magnanimitatis et fortitudinis symbolum exhibuerunt Christi martyres, intrepidi ad tyrannos accedebant, ad tribunalia sine timore duci, et in carceribus detineri patiebantur, horribilissima quaeque tormenta constanter sustinebant, mortemque atrocissimam læti aspiciebant et recipiebant. Ab his potuissent facillimè se liberare abnegando Christum ; sed gloriosam mortem potiùs subire, quàm hâc probrosâ infidelitate fœdari elegerunt: qui verò è contra minis, terroribus et suppliciis succumbentes, fidem et Chrisuum abnegabant, meritò tanquam debiles, ignavi, viles, infames reputabantur. Ergo in Dei abnegatione et blasphemiâ nequit consistere vera fortitudo et animi generositas, sed signum potiùs est dejecti animi, viribusque destituti. • Accipe nedùm à martyribus, sed et ab angelis, quàm vilis et inhonesta sit blasphemia. Refert apostolus Judas in suâ canonicâ, quòd cùm Michael archangelus, altercaretur de Moysis corpore cum diabolo disputans, non est ausus judicium inferre blasphemiæ, sed dixit: Imperet tibi Dominus. D. Ilieronymus hæc verba expendens, ad Titum 3, ait: Merebatur quidem diabolus maledictum, sed per archangeli os blasphemia exare non debuit. Inhonestum quippe, indecens suæque nobilitati repugnans judicavit. coelestis militiæ priu

v

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

ceps, etiam diabolo maladicere. Quantò magis indecorum ac vituperabile erit maledicere Deo prout facere consueverunt blasphemi, viri sine honore! Nec etiam voluptatis motivo quis ducitur ad blasphemanelum : blasphemi enim ultrò fatentur se ex passione, ex iracundià, ex impatientiâ et ex perturbato animo ordinariè in blasphemias prorumpere. Quænam autem potest inesse voluptas, ubi fel, amaritudo, furor et desperatio movent et excitant? instar canis rabidi excandescunt et oblatrant contra Deum. Et in hoc pejores se esse demonstrant, quòd canis contra dominum suum rabiem non convertit: hi verò contra Dominum et Creatorem omnium debacchantur et insurgunt: nec tantùm in bonis suis illum offendunt ac indirectè impetunt, sicut alii peccatores, sed etiam in coelum ponunt os suum, divinæque majestati in seipsà directè derogant, maledicunt, injuriantur, ac velut furiosi Titanes in solem tela vibrant. Si quis sagittam ejacularetur circa cor summi pontificis, quem tamen non vulneraret, impediente aliquâ laminâ quâ coopertus est, foret nihilominùs iste papicida, et ut talis puniretur, quia quantùm in se est interficere conatus est. Sic blasphemator reus est deicidii: ut enim ait D. Bernard. Senensis: Qui blasphemat, sagittam mittit contra Deum, quantùm est ex se intendens illum destruere, proindeque et cumcta quæ sunt in mundo destruere tentat, utpote quæ in nihilum hoc ipso redigerentur, si per impossibile destrueretur Deus. Quanta igitur est blasphematoris sævitia ! quantus furor ! quanta rabies ! quis voluptatis sensus in isto corde felleo suboriri potest? Minùs adhuc utilitatis incentivo moventur homines ad blasphemandum: non enim Dei convicia ad comparandum divitias, corporis valetudinem, aliaque bona temporalia possunt esse media, vninùsque ad spiritualia obtinenda. Ilæc omnia sunt dona Dei; quibus vult, impertitur. Certum autem est quòd injuriis eum lacessere et exacerbare, nequit esse via ad tales largitiones assequendas. Sicut videmus homines kaudibus et obsequiis captare benevolentiam eorum à quibus sperant recipere dona, ut his illecti liberalitatem exerceant; summoperè cavent ab iis quæ possent eorum animos alienare, et perfrictæ aut insanæ mentis censeretur homuncio, qui indigens alterius beneficiis, ipsum maledictionibus in facie et contumeliis oneraret, præsertim principem aut regem, putans his injuriis atrocibus se posse gratuitas et liberales ab eodem obtinere largitiones: dùm excitat iram, et gravissima meretur supplicia; dic, impie blasphemator, quomodò te gereres erga hominem tibi ingratum, cui largitus es bona, quem honoribus et benedictionibus semper prævenisti, summoque amoris affectu prosequeris, cui nunquàm tantillùm mali intulisti, si odium pro dilectione, maledictiones ac convicia pro benedictionibus, mala pro bonis tibi rependat, et in hoc ingrati animi vitio perseverare velit? an novis heneficiis et largitionibus ipsum cumuiares? nequaquàm; sed potiùs datis spo liares si posses. Dic, impie, si inermi ab hostibus

invaso ensem, quo se defenderet, mortemque vitaret, præbuisses, et interim contra tc distringeret gladium et contorqueret, an non ea auferres arma ? an non insanum ac furiosum hunc hominem inter inimicorum manus desereres, ut periret? Vitam, corpus, animam, bona et cuncta quæ habes tibi liberaliter largitus est Deus, nec cessat quotidiè te novis cumulare beneficiis; si tantillùm à benefaciendo et te sustinendo desisteret, in nihilum redactus esscs. Dona hæc merentur gratiarum actiones, laudes et obsequia: et tamen continuis non desinis illum afficere contumeliis, injuriis et blasphemiis ! Linguam et loquelam homini impertiri voluit, ut ab eo benedictionibus repleretur, et labiorum vitulo laudisque sacrificio honoraretur ac coleretur: et tu, ô naturæ monstrum horribile, in Dei maledictiones et blasphemiashocmembrum laxas, eoqueuteris tanquàm ense, tanquàm sagittâ ad feriendum Creatorem tuum ! quomodò audes ab ipso petere et expectare bona? an non abscindendamaledicta tua lingua?annon privandus obtentis jam beneficiis ? an non mereris vitam cum morte et damnatione æternâ commutare? Ingratitudo collata jam bona aufert, ulteriora ne dentur impedit, ingratumque poenæ subjicit, D. Bernardo teste, serm. 52 in Cant. Est ventus urens, siccans sibi fontem pietatis, rorem misericordiæ, fluenta gratiæ : peremptoria res est ingratitudo, hostis animæ, inimica salutis; nihil ita displicet Deo, præsertim in filiis gratiae ; et ubi illa fuerit, jam gratia accessum non invenit, locum non habet. Quænam autem major ingratitudo, quàm beneficia medùm non recognoscere, sed etiam despicere ac injuriis afficere benefactorem, ipsisque heneficiis uti ad offendendum ac lædendum benefactorem, prout facium blasphemi erga Deum, qui proinde non boua, sed mala ab eodem expectare debent? Deus namque severè punit blasphemos in vitâ, in morte, et post mortem, ut constat de Nicanore, de Antiocho, de Sennacherib, de Ario, de Olympio, de Nestorio, de Juliano Apostatâ, cæterisque blasphemis, quos Deus horribili et improvisâ morte punivit, æternisque flammis cruciandos adjudicavit. Nec in privatum duntaxat ipsorum exitium, sed etiam in commune reipub. detrimentum blasphemiæ atrocitas, iræ Dei excitativa, redundat. Nam Justiniano imperatore teste, nunquàm Deus blasphemiam inultam sinit, sed peste, fame, terræ motu, aliisque gravioribus plagis immissis ulciscitur et punit. lm Novellis, authenticâ 77. Item Nicolaus Boërius, decisione 301, refert quòd Galliarum rex Robertus, Hugonis Capeti filius, in civitate Aurelianensi ante crucifixi imaginem pro pace regni orans, audivit ab ipsâ imagine extirpandas esse blasphemias, si vellet pace frui. Hâc de causâ Deus blasphematores à populo lapidibus obrui jusserat,

| Levit. 24, ut scilicet hàc punitione averterent mala,

quæ ex blasphemià communitati impendebant; omnesque concurrerent ad necem illius, qui Dei iram ex plagas super omnes induxerat. Blaspbemia enim, nisi vindicetur, sui enormitate videtur assistentes et vi cinos adeòque totam regionem polluere, ac vindict e divinæ obnoxiam reddere; quam ut averterent Judæi, Deo nocentem tanquàm hostiam piacularem tradebant, manus super caput illius imponentes, quasi hoc ritu reipsà precarentur Deum ut in reum omnem peccati pœnam devolveret, nec in regionem aut populum crimen admissum vindicaret. Cajetanus super hunc locum ait: Utinam hodiè servaretur, quandò jam blasphemare licet impunè, non solùm in iracundiâ, ut iste litigando blasphemaverat, sed etiam colloquendo quietè: significanter enim describitur iste divinâ sententiâ lapidatus ob blasphemiam in jurgio, ut hinc intelligeremus multò magis puniendos, qui quieto animo blasphemant. Haec ille. Cùm igitur peccatum blasphemiæ sit cunctis adeò exiliale et nocivum, mirum non est leges omnes divinas, civiles et canonicas, in blasphemos severè animadvertere. Paulus, ut refert M ad Timoth. M, Hymenæum et Alexandrum tradiditSatanæ, ut discerent non blasphemare; Moyses Pharaonem blasphemum demersit in mareRubrum. In relatà Justiniani authenticâ ultimo supplicio blasphemi tradi jubentur : variisque pœnis in diversis regnis adjudicantur. In nostro, Philippus Augustus à Deo Datus, edicto suo statuit, ut in lacum vel flumen mergerentur citra mortem. S. Ludovicus constituit, ut candenti ferro, aut laminâ eorum facies inureretur: neque quâvis supplicatione dimoveri potuit quin civis Parisiensis blasphemus hanc subiret pœnam, dicens eamdem se libenter perpessurum, si tam horrendum blasphemiæ scelus à suo regno posset hoc oris dedecore profligare. Alii reges Galli eodem zelo ducti, tam immane peccatum sub gravibus pœnis prohibuerumt. Item in jure canonico variæ statuuntur poenæ contra blasphemos, in titulo de Maledicis, can. Statuimus, in Conc. Lateran. sub Leone X, sess. 9, § Ad abolendam. Item in constitutione Julii papæ III, quæ incipit : In multis, et in Bullà B. Pii V quæ incipit : Cùm primum Apostolatus. Blasphemiæ hæreticales cognoscuntur et puniuntur à fidei inquisitoribus aut episcopis. Blasphemiæ verò non hæreticales sunt mixti fori : ideòque in illis datur locus præventioni. Verùm etsi hujusmodi leges non observentur, nec impii publicè blasphemantes tanti criminis in hoc seculo poenas statutas luant, nemine audente et volente illos denuntiare, nec curantibus Dei honorem magistratibus, Deus tamen hoc scelus inultum non relinquit, ut constat exemplis adductis: et adhuc horrorem incutit aliud quod narrat D. Gregorius 4 Dialog.' cap. 18, le puero quinquenni blasphemiis assueto. Cùm enim pater illius aliquando in sinu teneret,malignos ad se spiritus venisse conspiciens, clamare coepit: 0!.sta, pater, contra Mauros homines qui me tollere volunt;et blasphemans declinavit faciem,ut se ab eis in sinu patris absconderet. Tunc subito dæmonee in gehennam illum arripuerunt. Notat autem D. Gregorius, non sine peculiari Dei providentia hunc puerum jamjam moriturum blasphemiasiteràsse,quatenùs, inquit, reatum suum pater ejus agnosceret, qui parruli animam negligens, non parvulum peccatorem gehennæ ignibus nutriisset, et ut ostenderet Deus pro

quo reatu talibus eum tradidisset executoribus. Quòd si

pueri quinque annorum animam rapuerunt dæmones,

quantò magis blasphematores adultos? Ex his liquidò constat blasphemos nullo motivo,

nullâque ratione duci ad blasphemandum, sed solo

passionis impetu ad id moveri, ut etiam patebit ex hoc discursu. Mentis inops, rationis usùs expers censendus est, quisquis viribus longissimè impar, debilis et infirmus, audet provocare, lacessere et aggredi heroem invictum, robustissimum gigantem, et infiniuè se potentiorem. Sic furiosi ac insani reputantur Titanes qui contra solem jacula dirigebant. Item gigantes arma capessentes ut Jovem de solio detruderent. Ab hâc insaniâ nos avertit Christus, dùm ait, Lucæ 14, v. 51 : Quis rex iturus committere bellum adversüs alium regem, non sedens priùs cogitat si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? Alioquin adhuc illo longè agente legationem mittens, rogat ea quæ pacis sunt. Hæc est insania et c;ecitas blasphemi, qui cùm sit vilis homuncio, terra et pulvis. Creatorem suum temerariè provocare non veretur, injuriis conviciisque in eum insurgendo qui solo flatu ad nihilum, ex quo extraxit eum, redigere posset; imò et suspendendo tantummodò suum concursum. Quæro à te, ô blasphemator, si in ore profundissimæ suspensus abyssi, tenereris ab aliquo, te retinente ac impediente ne caderes et contereris, certè non nisi demens ac furiosus injuriis et conviciis ipsum contra te exacerbares, scd precibus et omni submissione animi ipsum rogares me te dimitteret, tanquàm insignem tuum benefactorem agnosceres ac laudibus efferres. An ignoras quòd suspensus manes subtùs inferni abyssum, et quòd Deus tenuissimo vitæ tuæ filo retinet te ac impedit ne in profundum demergaris, indeque deberes eum colere et rogare ut non te deserat, neque patiatur hujusmodi casum evenire? Quis diabolicus furor, quænam cæca dementia mentem tuam invasit, ut eum audeas continuis impetere comviciis? nec reformides quòd manum suam à tui conservatione extrahat, mortem immittat ac ad tartara detrudat? O insensate? malitia excæcavit cor tuum; ratione non uteris, et nequidem hominis nomine dignus es. Insania est manifesta, illum turpiter contemnere, qui nihil vitiosum et contemptibile habere potest, sed est omnibus perfectionibus dotatus ac infinitè excellentissimus in omni virtutum genere, nihilque boni ipsi deest. Contra rationem et humanitatem esse reputatur conviciis ac injuriis afficere personam in dignitate constitutam, quæ nos semper obsequiis et benedictionibus prævenit, sua omnia bona liberaliter largitur, omnibus indigentiis nostris abundè providet, nostra negotia tanquàm propria curat, parata et vitam pro salute nostrâ profundere, quæque nihil mali unquàm nobis intulit. Nescio an talis benefaclor inter homines reperiri possit : unum scio Creatorem nostrum ac redemptorem, hæc et alia majora beneficentiæ insignia continuò erga omnes homines exercero. Cuncta quæ habes, ό blaspliemator, Dei dvfia

« VorigeDoorgaan »