Pagina-afbeeldingen
PDF

verum, sicut verum est Deum existere : est enim hyperbolica quædam locutio, quâ exaggeratur illius dicti veritas. Sunt tamen homines arcendi ab hujusmodi locationibus : tum quia continent juramentum ; tum quia nomen Dei non est passim irreverenter usurpaiidum. Si verò animus proferentis sit veritatem illam humanam coæquare divinæ quoad certitudinem et firmitatem, tunc verba sunt blasphema, utpotè falsa et injuriosa Deo. Insuper blasphemia est, contumeliis afficere sanctos prout habent ordinem ad Deum, affirmando vel negando. Quia sicut Deus laudatur in sanctis suis, quatenùs multa bona in eis et per eos operatur: ita dùm eos spernimus, maledicimus eorum sanctitatem, et miracula calumniamur; Deum in sanctis suis inhonoramus et blasphemamus. Advertunt tamen auctores non committi blasphemiam dùm aliquid vile quod habuerunt antequàm sancti essent narratur , v. g.: Quòd iste sanctus fuerit eunuchus, aut vilissimæ conditionis; dummodò hæc et similia non proferantur ad minuendam ejus sanctitatem; seu modò proferantur de eo ut homo est, et non quatenùs sanctus est, nec redundent ad ejus infamiam hîc et nunc in istis circumstantiis et ex modo dicendi irrisorio. Pari modo blasphemaret, si quis per contumeliam aut maledictionem dehonoraret res sacras quatenùs sunt divinitùs institutæ, puta sacramenta; ita quòd expressè aut tacitè judicio prudentùm gloriæ divinæ detrahere vellet, significando eas continere aliquid falsi et contemptibilis. Tandem blasphemare censendi sunt qui creaturis maledicunt, reduplicativè, quatenùs sunt creaturæ Dei, et opera manuum ejus : secùs si solùm intendant maledicere quatenùs malum ipsis inferunt, puta si offendens in lapidem, ipsi maledicat, Blasphemia habet quidem diversos gradus. Gravior enim est contra Deum quàm contra B.Virginem; et hæc gravior quàm contra sanctos. ltursùs gravior est quæ ex odio et ex affectu detestativo Dei aut sanctorum proeedit, quàm quæ ex passione extraneâ, aut malà consuetudine : quasi non sit animi generosi, qui loquitur sine blasphemiâ, ut videtur apud multos præsertim milites inolevisse. Tandem longè major Deo vel sanctis irrogatur injuria per aliqua verba, quàm per alia. Verùmtamen omnes blasphemiæ intra rationem et limites blasphemiæ consideratae, sunt ejusdem speciei, sicut juramenta per Deum non differunt à juramentis per sanctos, quia, ut ait Cajetanus, 2-2, q. 13, art. M, ad 3, blasphemia propriè loquendo non habet plures*species. ltem quia hoc peccatum Religioni opponitur, quæ est una, sive Deo, sive sanctis propter ipsum Deum cultus exhibeatur : ita malediccre Deum vel in seipso vel in sanctis suis est ejusdem speciei peccatum : etenim hoc ipso quòd ita detrahitur de honore ipsorum ; aliquid etiam derogatur gloriæ Dei, cuju munere et gratià suam coelites consecuti sunt dignitatem. Hinc concludit Cajetanus quòd confessarius non tenetur inquirere varietatem blasphemiarum in Deum et in sanctos, quasi habeant diversitatem speciticam, sed tantùm ut judicet de majori gravitate ; ne

tabiliter enim differunt quantùm ad peccati gravitatem; ita ut haec qualitas et circumstantia blasphemio sit necessariò in confessione explicanda : sicut in peccato furti explicanda est quantitas materi;e, non solùm propter restitutionem faciendam, scd etiam ad declarandam peccati gravitatem, quamvis de facto non furatus fuerit, sed voluerit furari, ut rectè ait Bannes, supra hunc primum D. Thomæ articulum; quia non solùm est circumstantia peccati, sed aliquid spectans ad objectum, et ad constitutionem actûs in suo esso individuali. Unde non tantùm declarandum est oljectum, sed etiam qualitas illius, eò quòd per aliqua verba major irrogetur injuria, quàm per alia; diversitas enim judicii notabilis confessarii, hic et nunc consurgit ex qualitate blasphemiæ. Insupcr si fuerit blasphemiahæreticalis, debet explicari quænam fuerit: et de his cognoscunt inquisitores; à fortiori explicanda est in confessione blasphemia, quæ alterius speciei malitiam habet adjunctam , ut si ex odio Dei procedat, vel contineat errorem directè contra fidem, et sit hæreticalis, ut de se patet. ARTicuLUS II. Utrùm blasphemia semper sit peccatum mortale. Dico blasphemiam esse peccatum mortale ex gonere suo, solùmque posse esse veniale in individuo ex inadvertentiâ, indeliberatione et subreptione ac fapsu linguæ, propter scilicet imperfectionem aciûs : id enim commune est omnibus peccatis etiam gravissimis, quòd scilicet hîc et nunc in individuo possint esse tantùm venialia ob non plenam libertatem, et propter imperfectionem actùs indeliberati: itaque nunquàm à. mortali quis excusatur, si sit mentis compos, nisi propter inadvertentiam, id est, si ex lapsu linguæ protulit verbum blasphemum, non advertendo sensum verborum : ita quòd si advertisset, certus est quòd non dixisset. Tunc enim fuit blasphemia, non formaliter, sed materialiter tantùm. Unde blasphemia formaliter sumpta semper est peccatum mortale in quâcumque materiâ, utpote quæ non admittit parvitatem ab eo excusantem. Ita expressè D. Thomas, 2-2, q. 15, art. 2, et cum eo communiter auctores. Probat primò D. Thomas in argumento Sed coNtrA : Poena mortis non infertur nisi pro peccato mortali. Scd Dominus illam tulit pro blasphemis : dicitur enim Levit. 24: c Qui blasphemaverit nomen Domini mcrte moriatur, a lapidibus opprimet eum omnis multitudo. » Ergo blasphemia est peccatum mortale. Probat insuper D. Thomas in corp. liàc ratioi.e: Peccatum mortale est per quod homo separatur à primo principio spiritualis vitæ, quod est charitas. Unde quacumque charitati repugnant, ex suo genere sunt peccata mortalia. Atqui blasphemia secundüm genus suum repugnat charitati divinæ, quia derogat divinæ bonitati, quæ vt objectum charitatis. Ergo est peccatum mortale ex genere suo. Probat adhuc in solutione ad 2 argum.: Quod opponitur præceptis Dccalogi, est peccatum mortale ex genere suo. Atqui blasphemia opponitur alicui præcepto. Decalogi, cùm enim blasphemia opponatur confessioni fidei eo modo quo dictum est, ejus prohibitio reducitur ad pi ohibitionem infidelitatis, quod intelligitur in eo quod dicitur, Ego sum Dominus Deus tuus •, etc.; vel prohibetur per id quod dicitur: ¢ Non assumes nomen « Dei in vanum. » Magis enim in vanum assumit nomen Dei, qui aliquod falsum de Deo asserit, quàm qui per nomen Dei aliquod falsum confirmat. Et art. 5, ad 2, ait S. doctor quòd super illud ad Ephesios 41 : « Blasphemia tollatur à vobis; » Glossa dicit: Pejus est blasphemia, quàm pejerare; qui enim pejerat, non dicit aut sentit aliquid falsum de Deo, sicut blasphemus, sed Deum adhibet testem falsitatis, non tanquàm æstimans Deum esse falsum testem, sed tanquàm sperans quòd Deus super hoc non testificetur per aliquod evidens signum. IIæc D. Thomas. Ergo cx S. doctore blasphemia opponitur primo vel secundo Decalogi præcepto; sicque est de se intrinsecè mala et peccatum mortale ex genere suo; et est quid pejus, magisque opponitur secundo præcepto quàm perjurium : nullum autem perjurium assertorium potest esse solùm veniale ex parvitate materiæ, sed tantùm ex indeliberatione, ut supra ostensum est. Ergo nec blasphemia, etc. Probat denique S. doctor, art. 5, ad primum, ubi ostendit blasphemiam esse maximum peccatum, ac omne aliud illi comparatum levius esse, ac gravius homicidio, quod primum locum tenet inter pcccata contra proximum; quia ex ol)jecto blasphemia directè contra Deum tendit, sicque præponderet homicidio, quod est peccatum in proximum. Item quia etsi ex parte nocumenti homicidium præponderet, verùmtamen cùm in gravitate culpæ magis attendatur intentio voluntatis perversæ, quàm effectus operis, et blasphemus intendat nocumentum inferre honori divino, ideò simpliciter loquendo graviùs peccat quàm homicida. Atqui homicidium est intrinsecè malum ac ex genere suo mortale; et ut rectè ait Bannes, nullum homicidium potest esse veniale ratione materiæ, ob scilicet ejus parvitatem, quæ nulla datur, etiamsi occidatur foetus in ventre matris, aut impediatur conceptio, eò quia vita hominis, quæ in fœtu erat in potentiâ, est res gravissima. Ergo à fortiori nulla blasphemia potest esse solùm veniale peccatum ex parvitate materiæ, cùm Dei contumclia ac derogatio ipsius excellentiæ sit res adliuc longè gravissima. Testat igitur ut si blasphemia possit esse quandoque venialis, id tantùm oriatur ex hoc quòd possit absque deliberatione ex subreptione procedere. Idque dupliciter contingere posse docet D.Thomas hic, art. 2, ad 3, umo modo, quòd aliquis non advertat hoc quod dicit esse blasphemiam ; quod contingere potest, dium aliquis subitò ex aliquâ passione in vcrba imaginata prorumpit, quorum significationem non considerat : et tunc est peccatum veniale, et non habet propriè rationem blasphemiæ. Alio modo quando advertit hoc esse blasphemiam, considerans significata verborum, et tunc non excusatur à peccato mortali, sicut nec ille qui eae subito motu iræ occidit jurta se sedentem. IIæc D. Thomas. Ubi igitur iracundia vel passio, vel perturbatio non est talis ac tanta, ut rationis judicium et deliberationem

antevertat, nec omninò impediat quin homo advertat aut advertere possit se blasphemare, cognoscens sen sum verborum quæ profert, profectò non excusatur à blasphemiâ formali et mortali, nam etiam cum passione movetur malo animo. Unde nisi ignorantia aut inadvertentia cum passione hos motus excuset, passio sola eos excusare nequit. Porrò non est opus longo tempore ad deliberandum ac advertendum, sed in momenlo temporis potest esse sufficiens judicium rationis, atque deliberatio, quæ requiritur ad meritum vel demeritum. Quòd si indeliberatio non proveniat ex subitâ passione, sed ex pravo habitu, quatenùs homo consuetudine blasphemandi affectus, non considerat nec advertit verbum quod profert esse blasphemiam, quidam volunt non esse lethale peccatum, quando indeliberatio est causa dicendi, id est, quando iste homo hoc verbum non protulisset, si advertisset esse blasphemiam. Imò etiamsi foret ita dispositus habitualiter ut si adverteret adhuc blasphemaret, adhuc non esset novum peccatum mortale, quia illa blasphemia non esset in se voluntaria, ut patet à simili in peccatis ebriorum ante ebrietatem prævisis, quæ dùm fiunt, non habent novam malitiam formalem, sed tota malitia est in causâ. Nec ad peccatum sufficit habitualis dispositio et proclivitas ad peccandum, sed requiritur actualis dispositio. Nam juxta D. August. non imputat nobis Deus quid faceremus, si hoc vel illud occurreret, sed taiitùm quod actu facimus : alioquin homines luxuriæ aut avaritiæ dediti, qui oblatâ opportunitate solent his peccatis consensum præbere, semper actualiter peccarent ex illâ pravâ dispositione habituali. Alii verò rectiùs id limitant, quando homo assuetus blasphemare, dolet de hoc malo habitu contracto, studetque, laborat et conatur illum à se repellere ac extirpare. Tunc enim potest probabiliter præsumi illam inadvertentiam procedere à subitâ passione à quâ impeditus fuit ne consideraret talia verba continere blasphemiam ; neque ea protulisset, si id advertisset: tunc enim ob indeliberationem excusatur à peccato mortali. Secùs dicendum quando nullatenùs se emendare curat : quoties enim blasphemans ex habitu alvertit ad illam pravam consuetudinem illamque evellere non conatur, toties mortaliter peccat, quia voluntariè persistit in morali periculo et occasione proximâ blasphemandi, illo pravo habitu inclinante ad blasphemias. Qui autem voluntariè persistit in morali periculo et in proximâ occasione peccaiidi mortaliter, peccai mortaliter, et dicitur esse in statu peccati. In hoc igitur casu indeliberatio non excusat, quia scilicet pr0ccdit ex pravâ consuetudine, concomitante quodam propriæ salutis contemptu, vel latâ negligentiâ, quâ iste homo non curat vitare peccata, maloque movetur animo : sicque tunc illæ blasphemiæ sunt lethales, saltem in suâ causâ culpabili voluntariè neglectâ, sicut de peccatis hominis ebrii antea prævisis dici solet. Qui assuetus est blasphemare, nec tamen se emendaverit, etiamsi in præteritis confessionibus emendationem promiserit, non est absolvendus statim, scd

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

confessarius ad tempus debet absolutionem differre. eique proponere varia remedia ad hoc immane vitium extirpandum, ut interim hanc pravam consuetudinem aliquà ex parte deponat. Quòd si postea se corrigere non curaverit, nec aliqua emendatio in ipso appareat, non est absolvendus, cùm ad hoc non sit dispositus. Quousque igitur aliqua vera signa voluntatis efficacis se emendandi dederit, ac de facto ex parte se emendaverit, absolutio videtur differenda, regulariter loquendo.

Alii verò qui non sunt assueti, sed semel aut iterùm blasphemârunt, si doloris et detestationis hujus peccati dederint signa, et firmum emendandi se, et cavendi in posterum concipiant propositum, absolvi poterunt, impositâ salutari et debitâ pœnitentiâ quæ, juxta decretum concilii Lateran., sess. 9, § Ad ubolendum, debet esse gravissima pro arbitrio confessarii rigidi et austeri : quamvis auctores velint hujusniodi decreta non esse moribus utentium comprobata. Unde satis erit, si sacerdos blasphemiæ crimen, quàm immane sit et quibus pœnis jure divino, canonico et civili, sit plectendum, ostendat pœnitenti, ac exaggeret: ipsique pœnitentiam quam prudenter spectatis circumstantiis proportionatam et salutarem judicaverit, imponat. Non loquimur autem de blasphemiis hæreticalibus : ad inquisitores enim pertinet de illis c0gnoscere.

Articulus III.
Utrùm peccatum blasphemiae sit maximum.

Blasphemiæ impietatem, malitiam, et gravitatem pro modulo nostro rudi brevique penicillo delineare tentabo. Nam adeò immane flagitium ac horribile monstrum nativis expingere coloribus, mortalium excedit yires et ingenia, cùm divinæ majestatis honorem hujusmodi convicio directè læsum æquâ lance librare, nemini detur. Doctor noster Angelicus duobus articulis ultimis quæst. 13 ex 2-2, tanti mali horrorem conatur ingerere, ostendens esse peccatum maximum, ac damnatis familiare. Primùm probat tum auctoritate Glossæ in illud Isaiæ 18 : Ad populum terribilem, etc., ubi dicit quòd omne peccatum, blasphemiæ comparatum, levius est. Tum hàc ratione, Quia blasphemia opponitur confessioni fidei, et ideò habet in se gravitatem infidelitatis, et aggravatur peccatum, si superveniat detestatio voluntatis : et adhuc magis si prorumpat in verba : sicut et laus Dei augetur per dilectionem et confessionem. Unde cùm infidelitas sit maximum peccatum secundüm genus suum, consequens est quòd etiam blasphemia sit peccatum maximum ad idem genus pertinens, et ipsam aggravans.

Secundum quoque probat tum auctoritate Apocalypsis 16: Æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Domini habentis potestatem super has plagas : ubi dicit Glossa, quòd in inferno positi, quamvis sciant se pro meritis puniri, dolebunt tamen quòd Deus tantam potentiam habeat, quòd plagas inferat. Id autem esset blasphemia in præsenti; ergo et in futuro. Tum hàc ratione: ad rationem blasphemiæ pertimet detestatio divinæ bonitatis. llli autem qui

sunt in inferno retinebunt perversam voluntatem aversam à Dei justitiâ in hoc quòd diligunt ea pro quibus puniuntur; et vellent eis uti, £i possent; et odiunt pœnas, quæ pro hujusmodi peccatis infliguntur. Dolent tamen etiam de peccatis quæ commiserunt, non quia ipsa odiant, sed quia pro eis puniuntur. Sic ergo talis detestatio divinæ justitiæ, est in eis interior cordis blasphemia. Et credibile est, quòd post resurrectionem erit in eis etiam vocalis blasphemia, sicut in sanctis vocalis laus Dei. Hactenùs D. Thomas. Igitur damnati respicientes Deum ut prohibentem culpas, et inferentem pœnam propter illas, consequenter ipsum odio habent, ejusque justitiam detestantur, indeque prorumpunt in blasphemias. Ex hâc angelicâ doctrinâ facile est blasphemiæ gravitatem venari. Sicut enim virtutes theologicæ sun maximæ ac perfectissimæ virtutes, eò quòd immediatè ac directè tendant in Deum ut cst in se, tanquàm in proprium objectum : sic peccata quæ illis opponuntur, nempè infidelitas, desperatio, et odium Dei, sunt maxima peccata, proindeque et alia flagitia, quæ magnam cum istis habent affinitatem, et ad ea reducuntur. Atqui blasphemia opponitur confessioni fidei, quatenùs ex illà confessione rcdundat quædam laus Dei, magnamque habet cum infidelitate similitudinem, et persæpè oritur ex desperatione, detestatione et odio Dei, nullamque habet excusationem nec rationem, et meretur extrema supplicia tum in hâc, tum in alià vitâ. Has deformitates tribus paragraphis sequentibus ostensuri sumus, indeque concludemus esse maximum peccatum. § 1. — Inprimis blasphemiam in corde aut ore viri Christiani, indicium esse fidei jam emortuæ, cujus rationem funebrem conficit, aut saltem languentis citòque perituræ, certo certius esse debet. Dùm enim Scriptura, Levitici 24, loquitur de blasphemo quodam, praeponit hanc præfatiunculam : Ecce egressus filius mulieris Israelitidis, etc., quem locum interpretatur Origenes de egressu et apostasiâ à fide, quasi hoc ipso quòd quis blasphemat, infidelem redoleat. Item 2 Esdræ 9, v. 18, idololatria adorantium conflatilem vitulum, magna appellatur blasphemia; ex quo enim dixerunt lsraelilæ : Iste est Deus tuus, qui edurit te de AEgypto, fecerunt blasphemias magnas, et infideles pariter ac blasphemi evaserunt. Item conqueritur Deus Jeremiæ 9, v. 5, quòd Israelitæ extenderunt linguam suam quasi arcummendacii et non veritatis, murmurando scilicet ac blasphemando. Et statim subdit : Egressi sunt et me non cognoverunt, fidem abnegantes. Item sancti Patres disertè pronuntiant Christianum blasphemiis assuetum, facilè in hæresim, infidelitatem et atheismum labi. Tertullianus, lib. 13 de Pudicit., ait : Cæterùm ethnici et hæretici quotidiè ex blasphemiâ emergunt. S. Gaudentius, præfatione in Exodum, ait : Verus Dei cultor ille est cujus fides inter adversa non deficit, cujus lingua benedicere nomen Domini Dei sui in omni angustiarum tempore, in omni tribulationum plagâ non deficit. Proindeque ille non est verus Dei cultor, sed infidelis, cujus lingua nomcn Dei discerpit blasphemando. D. Damascenus in Parall., cap. 59, ait: Qui peccat, legem Dei violat : at qui blasphemat, adversius divinum numen, impietatem admittit. Origenes, homilià 14 in Leviticum, exponens verba supra aliata de blasphemo qui egressus, etc., ait : Eriit à veritate, •riit à timore Dei, à charitate, à fide. D. Chrysostomus, homil. 19 in cap. 7 Matth., ait, quòd qui turpiter blasphemiis ululat oontra Deum, non est ovis, sed lupus pelle ovinâ coopertus, quomodò Scriptura hæreticos adumbrat; ex voce enim dignoscuntur lupi et ab ovibus secernuntur. Idem colligitur ex varius modis derogand, divinæ bonitati per blasphemiam, quos assignat D. Thomas in hàc q. 13, art. M. Wel enim Deo tribuitur quod ei mon convenit : quomodò blasphemârunt Manichæi, Deum auctorem peccati proclamantes : Judæi, Christi miracula in Beelzebuth facta calumniantes. Vel cùm removetur à Deo, quod illi essentialiter convenit. Sic blasphemârunt Sabelliani, personarum distinctionem confundentes; Ariani, Filio consubstantialitatem cum Patre denegantes; Macedoniani, Spiritui sancto divinitatem eripientes. Wel cùm creaturæ tribuitur quod est Dei proprium, ut Basilides et Menander, mundum istum inferiorem ab angelis creatum somniantes; sic impii, mundum fato regi asserentes; sic etiam magi, qui in virtute diaboli miracula operari praesumunt. Vel tandem cùm membra Christi, Deiparæ, aut sanctorum seriò nominantur tanquàm contemptibilia, cùm tamen nihil contemptibile habeant, sed sint omni vei;eratione digna. Blasphemia igitur est locutio falsa contra Deum aut sanctos; et homo blasphemans dicit, quod infidelis aut hæreticus sentit, et credit dc Deo. Sicque in actu exercito significat aliquid Deo repngnans ac injuriosum, confessioni fidei, modo jam explicato, contrarium, proindeque ad infidelitatem reductivè pertinens. Ut cnim ait Cajetanus hic, art. 2, quamvis Christianus blasphemans non sentiat verum esse quod dicit, dicendo tamen induit personam sentientis sic esse ut dicit: dicit enim tanquàm si crederet sic esse, aut sic possibile esse, prout diversimodè dicit. Unde D. Thomas rectè asserit blasphemiam habere gravitatcm infidelitatis; cadunt enim super materiam eamdem indebitam, quæ est objectum utriusque. ? Et ibidem docet quòd blasphemia, quæ est cum cognitione ejus quod blasphematur, gravius est peccatum, cæteris paribus, quàm illa quæ est cum ignorantià; quia scilicet plus habet de malitiâ in intentione suâ, cùm habeat plus de voluntario circa illud objectum. Unde est blasphemia perfectior et completa ex utràque parte, nempe tam ex parte rei blasphematæ, quàm ex parue blasphemantis; id est, et secundùm se, et secundùm blasphemantem. Qui verò non credit in Deum, committit blasphemiam tantùm secundùm se et ex parte Dei blaspliemati, ac per hoc blasphemia perfectior est sine infidelitate, quàm cum infidelitate. Idque confirmatur ex illo 2 Petri 2: Melius erat eis veritatem non cognoscere, quàm post agnitam retroire, et multò magis injuriari. Fidelis igitur blasphemans pejor est graviùsque

[graphic]

peccat, quàm infidelis, quàm Turca, quàm Judæus, quàm hæreticus. Fateor equidem ea quæ de Deo isti dicunt, falsa esse; verùm sustineo, ex ignorantiâ et errore intellectùs ipsorum procedere. De Deo cnim loquuntur prout sentiunt et credunt, eumque sermone depingunt ad modum quem habent in mente, puuantes in hoc obsequium se præstare Deo, laudem et reverentiam, non convicium neque, contumeliam rependere. Si quando Spiritus sanctus infusâ Evangelii luce, dignetur infidelitatis tenebras depellere, eosque ad fidem catholicam adducere, statim ac mutabunt opinionem, mutabunt et loquelam; quod corde credent, ore proferent; nec ampliùs falsa de Deo, nec injuriosa, sed vera et honorifica tantùm usurpabunt verba. Sicut modò sua colunt et venerantur idola inleriùs exteriùsque, suos falsos deos, quos veros credunt, nunquàm conviciis ac maledictis impetunt pro quàcumque re: imò ipsorum gloriæ zelo perciti, si audirent aliquem contra fictitia hæc numina blasphemantein, sanguine proprio aut alieno parati essent istam eluere maculam, llinc tyrannorum rabies et furor adversùs martyres, à quibus idola vilipendi et blasphemari reputabant, tanquàm fluvius inundans mundum christiano sanguine, erumpebat, ac in dies magis desæviebat. Erubesce, Sidon, ait mare : erubesce, ô Christiane, ό blaspheme, tuum verumque Deum tot conviciis ac maledictis quotidiè dehonorans, aliosque blasphemantes, frigidè sine ullà cordis commotione absque zelo vindictæ audiens: imò et quandoque cum lætitiâ et exultatione auscultans. Non sic Turca Mahometem, quem tamen non Deum, sed duntaxat hominem credit prophetam, injuriosè tractat, sicut tu Creatorem tuum conviciis infamas? Hunc pronus in terram veneratur et adorat, solùmque benedicit et audat, nec patietur ab aliquo maledictis impeti : statimque extremo afliceretur supplicio quisquis auderet verba blasphemiæ in hunc pseudoprophetam conjicere. Imò juxta D. Bernardinum Senensem, sermone 41, tantam habent pro Christo, quem excellentem prophetam virumque sanctissimum fuisse reputant, venerationem, ut in Alcorano statutum legatur quòd quicumque contra Christum blasphemàrit, medius dividatur et abscindatur : quid non facerent, si Deum esse crederent ejusque profiterentur Religionem ut divinam? Danielis 3, v. 96, idem ferè legimus à Nabuchodonosore statutum cùm vidisset tres pueros in fornacem conjectos, ope Dei quem ipsi colebant, illæsos evasisse. Tunc enim ait Benedictus Deus eorum, etc., subditque : A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus et lingua quæcumque locuta fuerit blasphemiam, contra Deum Sidrac, Misac, et Abdemago, dispereat, et domus ejus vastetur, etc. Rex igitur quamvis infidelis, nec isto miraculo conversus in verum Deum, adhuc tamen sub gravibus pœnis à quocumque etiam idololatrâ blasphemari vetat. Certò viri Ninivitæ, et infideles surgent in judicio adversùs generationem istam Christianorum blasphemantium, et Condemnabunt eam. Jud;eis fas non erat i.omen Dei tetragrammaton

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

simpliciter etiam proferre, ob maximam quâ illud prosequebantur reverentiam; tantoque horrore, irâ et moestitiâ afficiebantur audientes blasphemantem, ut statim vestimenta sua scinderent, prout colligitur ex cap. 26 Matlh., v. 65. Imò nequidem ipsum proprium blasphemiæ non usurpare audebant, sed utebantur contrario benedicendi verbo. Sic enim in Scripturâ passim legitur : 3 Regum 91, v. 10 et v. 12. Et Job. 1, v. 11, ipsemet diabolus sic locutus est Deo : Tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi, pro blasphemaverit. Item ipsemet Job ibidem v. 5, dùm ejus filii vicissim conviviis se excipiebant, timens ne tunc laxarent linguam in aliquas blasphemias, pro ipsis diluculo sacrificia offerebat : Dicebat enim, ne fortè peccaverint filii mei, et benedirerint Deo. llujus sanctissimi viri uxor suadere volens ne priùs animum exhalaret, quàm multis probris ac conviciis in Deum congestis suo dolori in vindictam satisfaceret, dicebat ei: Benedic Deo, et morere, cap. 2, v. 9. Apud Judæos mortis pœnâ afficiebatur blasphemus: et quidem totius populi manibus lapidabatur, ut legitur Levit. 24, v. 14, idque duplici potissimùm ratione statuit Dominus. Prima ut tanti flagitii gravitate et justà punitione convincerentur Judæi, ex hoc quòd in eam totus simul populus paribus animis et manibus consentiret. Altera ad cunctorum emendationem, ut ne quis postea perpetraret et in se auderet admittere quod in alio acriter puuiret, ut dicit Salvianus, lib. 3 de Provideiitià. Posteriores Judæos profundè peccâsse fateor in Christum biasphemanles, tanquàm seductorem, seditiosum ac reum in crucis patibulo vitam exhalare rabidè procurantes. Quis enim tantum facinus non exhorrescat? omne scelus procul dubio superat hoc deicidium. Werùm, Apostolo teste M ad Corinth. 8: Si cognovissent, nunquàm Dominum gloriæ crucifixissent, eosque ob eam ignorantiam excusare conatur Christus moriens, dùm dicebat: Pater ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt. At Christianus sciens et volens conviciis impetit, et linguâ suâ auctorem vitæ iterùm crucifigit in semetipso. Ut enim ait Augustinus tract. 9 in Joannem : Flagellatur Deus flagellis Judæorum, flagellatur blasphemiis Christianorum. Et ut addit Lyranus in cap. 18 Matth., si tunc conspuitur salivis infidelium, ita nunc dehonoratur, illuditur, conspuitur opprobriis malorum fidelium, et colaphis, id est, blasphemiis eorum cæditur. Juxta D. Bernardinum Senensem serm. 41, lancea et gladius est lingua blasphemantis, scindens et discerpens Deum, si possit, in pluries partes. Quem igitur Judæi ignorantes semel tantùm crucifixerunt Christum, multoties quotidiè Christianus blasphemans, de industriâ iterùm crucifigit in semetipso! Proh ! liorrendum et execrandum scelus. Non enim minùs peccant qui blasphemant Christum regnantem in cælis, quàm qui crucifixerunt ambulantem in terris, ait August. in cap. 26 Matth. Imò longè graviùs peccare, evidenter colligitur ex Augustini verbis hâc compararatione illustratis. Grave scelus est alapâ aut fuste ma

gistratum, prætorem, aut præsidentem ferire discurrentem per plateas aut per campos habitu communi indutum : talisque percussor gravi supplicio plectendus esset. At culpa longè gravior censeretur majorique pœnâ expianda, si percuteret purpuratum, infulatum, justitiæ chlamyde vestitum, pro tribunali, in curiâ, super lilia sedentem. Sic judæi immane quidem Gcelus perpetrârunt, Christum Dominum habitu ut hominem inventum mortalem, viatorem, quasi in incognilo in terris deambulantem blasphemantes et crucifigentes. At blaspheimi nunc exutum assumptis infirmitatibus, divinitatis gloriâ totum splendentem, impassibilem, immortalem, in cœlis regnantem, in dexterâ Patris sedentem, conviciis impetunt, rursùmque crucifigere tentant. Quid hâc impietate sceleratius? quid immanitate istâ crudelius? quid isto facinore execrabilius? de crucifixoribus men conquestus est Deus, etiam dùm ab eis horrenda pateretur et accipcret tormenta : mortem suam sibi gloriosam, nobisque proficuam considerabat, indeque lætabatur; eamque, ut decretum Patris impleretur, libenter acceptabat. At verò mortem sibi intentatam à blasphemis, tanquàm injuriosam, nocivam et delestabilem exhorretac execratur, verbisque Isaiæ cap. 52 consequitur, dicens: Jugiter totâ die nomen meum blasphematur. Item per os Jeremiæ Threnorum 3, v. 12: Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. 0 bone Jesu, blasphemi lingua verè arcus est pravus, è quà conviciorum tela vibrat et contorquet in caput, ventrem, sanguinem et corpus tuum assumptum, tanquàm in signum blasphemiis lancinatum. An non satis passus es à Judæis, à crucifixoribus, à quibus attritus fuisti tormentis, et opprobriis saturatus? Impii hæc nedùm iterare, refricare, innovare, sed et suis blasphemiis augere moliuntur, et super dolorem vulnerum tuorum, et confusionem ac infamiam opprobriorum addere immaniter tentant; perdito latroni non dissimiles, qui tecum in cruce pendens, tibi afflicto et morienti improperabat et conviciabatur, suisque blasphemiis in eâdem, imò majori damnatione erat, quâ perfidi Judæi. § 2. — Ad secundum accedo punctum, nempe quòd blasphemia opponatur spei et charitati virtutibus theologicis, et ad desperationem ac detestationem, odiumque Dei reducatur; aut ab his pestilentibus fontibus, ut in plurimùm oriatur, sitque blaspliemus damnatis ac dæmonibus affinis, imò et pejor illi existat. Prodiit enim quasi ex adipe iniquitas blasphemorum, transierunt in affectum cordis; nec sunt macie mali, seu, ut ait Augustinus, exiguitate quâdam necessitatis affecti, sed ex adipe malitiæ, quia nullà necessitate, nullo motivo, solàque passione, impatientià et desperatione ad blasphemandum inducuntur. Superbum honoris altitudo ad ambitionem movet; epulonem cibi jucunditas ad gulam trahit; libidinosum carnis delectatio ad venereas voluptates accendit; furem pretium rerum alienarum, et quandoque necessitas, ad rapiendum impellit. Alii itaque peccatores aliquo motivo inducuntur, et quamdam speciem boni apparentis intendunt, qtiod absque Dei injurià libcn

[graphic]
[graphic]
« VorigeDoorgaan »