Pagina-afbeeldingen
PDF
ePub

possit, quorum dignitati derogatur, tamen quia de aliorum bonitate dubitari potest, divina verò bonitus indubitabilis est : ideò blasphemia erga Deum tantùm communiter usurpatur. Et de hâc solummodò strictè sumptâ erit sermo in præsenti.

ARTICULUS PRIMUS.

Quid et quotuplex sit blasphemia.

Etsi peccatum blasphemiæ confessioni fidei opponatur et quodam modo ad infidelitatem pertineat, quatenùs scilicet importat quamdam derogationem excellentiæ et bonitatis divinæ, asserendo de eo quod ei non convenit, vel negando quod ipsi competit, prout ostendit D. Thomas, 2-2, q. 13, art. 1, formaliter tamen et per se primò blasphemia magis contrariatur religioni, quàm confessioni fidei. Quia cùm sit peccatum honori et laudi Dei contrarium, opponitur necessariò illi virtuti ad quam spectat colere et laudare Deum, qualis est religio. Vel, ut ait Bannes, confessio fidei sumi potest dupliciter. Uno modo prout est simplex assertio fidei. Altero modo ut est quædam laus divina et honor infidelitas contrariatur confessioni fidei priori modo sumptæ : blasphemia verò illi opponitur posteriori modo acceptæ. Vel dicitur opponi confessioni fidei eò quòd magnam habeat similitudinem et affinitatem cum infidelitate, hoc ipso quòd similiter versatur circa aliquid falsum de Deo, saltem ex intentione blasphemantis, qui intendit aliquam imperfectionem Deo impingere, ac contemptibilem reddere, cùm tamen nihil imperfectum et contemptibile habere possit. Vel tandem eò quòd blasphemia oriri possit, et quandoque oriatur ex infidelitate, habeatque malitiam hæresis aut odii Dei annexam. Etenim blasphemia potest esse cum fide, et sine fide, quia contingit utroque modo dicere quòd Deus non potest facere hoc vel illud. Idque non solùm verbo exteriori, ut patet, sed etiam interiori. Nam quis credens Deum esse omnipotentem, potest velle dicere secum quòd Deus non potest, et delectari de hoc mendacio, ut illi injuriam faciat; quamvis non possit tali opposito assentiri, et absque falsâ opinione exercendo solam detestationem voluntatis, ut communiter fit à Christianis blasphemis. Unde blasphemia non propriè consistit in ipso assensu vel asseveratione falsi, sicut infidelitas; sed tantùm in locutione falsâå de Deo, quæ longè differt ab assensu falsi, cùm possit quis etiam deliberatè velle dicere et significare aliquid falsi, etiamsi nihil falsi ipse sentiat aut asseveret : et in hoc sensu exponendus est D. Thomas loco citato. Ex quibus natura, aut potiùs malitia blasphemiæ facilè colligitur. Est enim : Locutio falsa contra Deum per modum convicii. Cujus definitionis partes sigillatim explicantur claritatis gratiâ.

Dicitur inprimis locutio contra Deum, ut distinguatur ab infidelitate, quæ requirit assensum mentis. Non enim omnis locutio est assensus aut cum assensu, cùm aliquando contingat ut tam intùs in corde, quàm etiam in voce dicamus et significemus ea quibus non assentimur.

Dicitur falsa: nam blasphemia semper aliquid falsi continet, eò quòd consistit in dicendo aliquid de Deo quod ipsi non convenit, puta esse injustum, crudelem, mendacem, etc. Vel auferendo et negando aliquid quod habet, non esse bonum, providum, omnipotentem, etc. Vel quando creaturis aliquid proprium Deo attribuitur, ut qui dicit, fato omnia regi: vel Deo aut sanctis injuriam irrogando, ut maledicendo Deum, mala ipsi imprecando, nominando irreverenter caput, ventrem, mortem Dei, Christi, et sanctorum. Vel cnim membra quæ non habent nominantur; et sic interve.. nit aperta falsitas; vel quæ habent, et sic etiam aliquid falsi continetur ex intentione dicentis et modo dicendi irrisorio, et contumelioso, quia ut quid vituperabile dicuntur in actu exercito; cùm tamen nec Christus nec sancti habeant aliquid vituperabile. Ut enim notat Bannes, contingit quòd aliqua locutio sit blasphema quantumvis secundùm se vera existat : quia ex intentione loquentis et intendentis tribuere Deo aliquam imperfectionem, efficitur falsa : sicut accidit aliquem esse mendacem dicendo verum, qui dicit illud materialiter, et non ex intentione suâ : nam de ratione mendacii formalis, non cst veritas speculativa et in se, sed ex intentione dicentis. Adde ex Cajetano quòd licet hujusmodi blasphemi, non dicant in actu signato Christum et sanctos habere aliquid vituperabile satis tamen hoc significant in exercito ex modo dicendi, ignominiosè enuntiando. Neque cum solo vocabulo significativo enuntiatur, sed etiam nutu aliisque signis. In blasphemia autem optativâ et imperativå, falsitas non consistit in enuntiatione ejus quod est aut non est, sed in affectu, nempe ut sit quod non potest vel decet esse. Qui enim optat Deum non esse beatum, aut esse maledictum, aut alia hujusmodi, non dicit Deum sic esse aut non esse, sed ut sit vel non sit, quod esse non potest aut debet. Quamvis igitur ratio blasphemiæ non semper exigat falsitatem enuntiativè, illam tamen petit ex modo loquendi, quatenùs significatur in actu exercito id inesse Christo vel sanctis tanquàm aliquid contumeliosum; vel quatenùs blasphemans ex modo procedendi optat et imprecatur eam imperfectionem Deo repugnantem. Tandem cùm blasphemia sit contumelia contra Deum prolata, nihilque per modum veri significatum, possit in contumeliam Dei cedere: inde manifestè sequitur blasphemiam esse locutionem falsam contra Deum.

Tandem additur per modum convicii, quia, ut ait D: Thomas, nomen blasphemiæ importat derogationem excellentis alicujus bonitatis et præcipuè divine; per quod differt ab infidelitate, de cujus ratione non est derogare honori divino; quin potiùs hæreticus putat obsequium se præstare Deo: blasphemus autem, saltem in actu exercito tribuens Deo aliquam imperfectionem, aut negans perfectionem, virtualiter censetur velle ejus honori derogare, ipsique injuriam et contumeliam inferre, etiamsi nihil mali Deo imprecetui aut optet. Nam in cap. Statuimus, titul. de Maledicis, maledictus appellatur blasphemus: ibidemque maledicus dicitur non solum imprecator mali, sed etiam

enuntiator mali, ut detractor; et consequenter etiam ibi reputatur blasphemus quicumque dicens malum de Deo vel de sanctis enuntiativè, advertens aut advertere debens verbum esse contumeliosum, ac in Dei vel sanctorum injuriam cedere. Unde de ratione blasphemiæ est quòd verbum prolatum indirectè saltem redundet in derogationem divinæ bonitatis et honoris Dei vel san

clorum.

An verò requiratur ad rationem veræ et propriæ blasphemiæ, quòd blasphemus habeat de facto voluntatem derogandi divinæ majestati ac conviciandi, quidam affirmant. Idque probant ex D. Thomâ, q. 13, art. 3, ad 3, ubi dicit quòd blasphemus intendit nocumentum inferre honori divino. Ubi Bannes ait, quòd cùm D. Thomas dicit detestationem voluntatis esse de ratione blasphemiæ, non accipit detestationem pro formali odio divinæ bonitatis, quod opponitur directè charitati; sed sufficit quòd talis detestatio sit alicujus excellentiæ divinæ, ut honoris, divine justitiæ. Hinc probat D. Thomas, art. 4, in damnatis interiorem cordis blasphemiam et post resurrectionem etiam vocalem, esse talem divinæ justitiæ detestationem. Hinc etiam infideles dicentes falsa de Deo, ideò non sunt propriè blasphemi, quia ea proferunt judicantes esse vera, et non ex pravo affectu ac detestatione divinæ excellentiæ. Alii verò negant, quia rarissimè homines committerent peccata blasphemiæ, cùm ex passione iræ aut consuetudine, aut virilis et generosi animi affectatione, et non ex intentione conviciandi ac derogandi divinæ bonitati, hujusmodi verba ordinariè procedant. Hinc Cajetanus, q. 13, art. 3, ad 3, rectè colligit ex D. Thomæ litterà, quòd licet omnis blasphemia, in quantum est voluntaria, sit à voluntate pravà, non tamen omnis blasphemia est cum voluntate affectâ ad derogandum divinæ bonitati, sed aliquâ tantùm. Sicut omne credere est voluntarium, non tamen omne credere est à voluntate affectâ charitate: ut enim ait D. Thomas, ista detestatio affectûs, se habet ad blasphemiam, sicut charitas ad fidem. Sicut ergo fides habet suam speciem et potest esse sine charitate, licet sit informis ita et vera blasphemia sine aliquo odio et detestatione Dei; seu, ut ait D. Thomas, secundùm intellectum tantùm, et non secundùm affectum detestandi Deum, sed ex iracundià aliâve passione, habetque propriam speciem et malitiam blasphemiæ intrinsecam solâ enim perfectione extrinsecâ caret, quam habet dùm procedit ex odio Dei; quia tunc est perfecta ac formata, sicut fides affecta charitate. Subdit autem Bannes, art. 3, ad 3, quòd sicut fides intrinsecè in propria specie perficitur ex piå affectione voluntatis, quæ quidem voluntas pia est magis perfecta cum charitate quàm sine charitate, ita etiam blasphemia perfecta requirit detestationem voluntatis; que detestatio major est, quando est cur odio divinæ bonitatis secundùm se. Cæterùm sicut pia illa motio fidei potest esse sine charitate, ita potest esse detestatio Dei, sinc odio expresso divinæ bonitatis. Hac Bannes. Unde juxta ipsum sufficit et requiritur ad veram blasphemiæ rationem detestatio aliqua

:

saltem indirecta et virtualis alicujus excellentiæ divinæ, ut honoris, vel justitiæ, vel providentia Dei, modo jam explicato. Hoc ipso enim quòd quis sciens et prudens vult seriò usurpare hujusmodi verba advertens eorum sensum in Dei contemptum et convicium redundare, eo ipso vult injuriam et contumeliam ipsi inferre ac ejus excellentiæ derogare; quod sine illius detestatione fieri non posse videtur, ita ut hæc detestatio sit blasphemandi causa. Porrò blasphemia non exigit locutionem externam, sed sufficit interna, quâ quis in mente aut corde judicat et dicit Deum non esse, aut esse quod est aut non est. Unde dividitur in blasphemiam cordis et oris. Rursus blasphemiæ aliæ sunt hæreticales, quæ scilicet continent et significant errorem contra fidem, seu quando per modum indicativi modi asseritur aliquid articulis fidei contrarium, v. g. Deus est injustus. Aut dicitur : Renego Deum, Crucem, Chrisma, aut B. Virginis puritatem, etc. Et in his casibus, si adsit assensus cum pertinaciâ, nedùm intervenit peccatum blasphemiæ, sed etiam hæresis.

Aliæ sunt blasphemiæ simplices, quæ scilicet ex se directè non continent falsitatem contra veritatem fidei, licet fortè aliquando ex modo dicendi et in actu exercito significent errorem fidei oppositum. Tales sunt illæ quæ per modos optandi, imperandi aut imprecandi proferuntur, ut maledictus sit Deus, displiceat Deo vel invito Deo, vel ah! mors Dei, vel per caput et sanguinem Dei, etc. Talis etiam blasphemia est quâ quis per modum contumelia et irrisionis nominat Christi aut sanctorum membra pudenda. Docet tamen Cajetanus in Summâ, quòd dicere ad Sanguinem Dei, vel ad Corpus Dei, sive invocando per modum injuriantis, sive resonando in rixâ aut turbatione contra aliquem, non est blasphemia: quoniam postquàm Verbum caro factum est, Deus habet corpus et sanguinem; et non dicitur per modum injuriantis, quamvis irreverenter, dùm secundo modo profertur, propterea hoc secundo modo est quidem peccatum grave, sed non mortale, eò quòd non sit contra Deum, sed præter Deum, et tantò gravius est, quantò frequentius. Hæc Cajetanus. Quod tamen videtur esse limitandum, dummodò non dicatur ex indignatione contra Deum, aut per modum vituperii et contemptûs, aut de Deo ut Deus est. Ut si aliquis ex irâ contra hominem, dicat ipsi: Per Deum, aut per Corpus et Sanguinem Dei, per crucem Christi, etc., pœnas dabis. Non est blasphemia, sed juramentum, quia hæc non dicit per modum irreventiæ aut convicii contra Deum. Hinc etiam non committitur blasphemia, dùm dicitur, coram Deo vel, in conspectu Dei, dummodò hæc verba proferantur absque animo dicendi convicium contra Deum, quia de se ac ex usu communi, nullam continent injuriam contra Deum, nihilque ipsi tribuunt, nec aliquid ab eo auferunt per contumeliam. Unde potiùs continent juramentum. Hinc non est blasphemia dicerc Hoc ita verum est sicut verum est Deum existere, aut sicut Evangelium, etc. Si hæc verba proferens solùm intendat significare quamdam similitudinem tantùm et analogiam, nempè id esse suo modo

verum, sicut verum est Deum existere: est enim hyperbolica quædam locutio, quâ exaggeratur illius dicti veritas. Sunt tamen homines arcendi ab hujusmodi locationibus: tum quia continent juramentum; tum quia nomen Dei non est passim irreverenter usurpandum. Si verò animus proferentis sit veritatem illam humanam coæquare divinæ quoad certitudinem et tirmitatem, tunc verba sunt blasphema, utpotè falsa et injuriosa Deo.

Insuper blasphemia est, contumeliis afficere sanctos prout habent ordinem ad Deum, affirmando vel negando. Quia sicut Deus laudatur in sanctis suis, quatenùs multa bona in eis et per eos operatur : ita dùm eos spernimus, maledicimus eorum sanctitatem, et miracula calumniamur; Deum in sanctis suis inhonoramus et blasphemamus. Advertunt tamen auctores non committi blasphemiam dùm aliquid vile quod habuerunt antequàm sancti essent narratur, v. g.: Quòd iste sanctus fuerit eunuchus, aut vilissimæ conditionis; dummodò hæc et similia non proferantur ad minuendam ejus sanctitatem; seu modò proferantur de eo ut homo est, et non quatenùs sanctus est, nec redundent ad ejus infamiam hic et nunc in istis circumstantiis et ex modo dicendi irrisorio. Pari modo blasphemaret, si quis per contumeliam aut maledictionem dehonoraret res sacras quatenùs sunt divinitùs institutæ, puta sacramenta ; ita quòd expressè aut lacitè judicio prudentům gloriæ divinæ detrahere vellet, significando eas continere aliquid falsi et contemptibilis. Tandem blasphemare censendi sunt qui creaturis maledicunt, reduplicativè, quatenùs sunt creaturæ Dei, et opera manuum ejus: secùs si solùm intendant maledicere quatenùs malum ipsis inferunt, puta si offendens in lapidem, ipsi maledicat,

Blasphemia habet quidem diversos gradus. Gravior enim est contra Deum quàm contra B. Virginem ; et hæc gravior quàm contra sanctos. Kursùs gravior est quæ ex odio et ex affectu detestativo Dei aut sanctorum procedit, quàm quæ ex passione extraneâ, aut malâ consuetudine: quasi non sit animi generosi, qui loquitur sine blasphemia, ut videtur apud multos præsertim milites inolevisse. Tandem longè major Deo vel sanctis irrogatur injuria per aliqua verba, quàm per alia. Verùmtamen omnes blasphemiæ intra rationem et limites blasphemiæ considerata, sunt ejusdem speciei, sicut juramenta per Deum non differunt à juramentis per sanctos, quia, ut ait Cajetanus, 2-2, q. 13, art. 1, ad 3, blasphemia propriè loquendo non habet plures "species. Item quia hoc peccatum Religioni opponitur, quæ est una, sive Deo, sive sanctis propter ipsum Deum cultus exhibeatur: ita malediccre Deum vel in seipso vel in sanctis suis est ejusdem speciei peccatum etenim hoc ipso quòd ita detrahitur de honore ipsorum ; aliquid etiam derogatur gloriæ Dei, cuju munerc et gratiâ suam cœlites consecuti sunt dignitatem. Hinc concludit Cajetanus quòd confessarius non tenetur inquirere varietatem blasphemiarum in Deum et in sanctos, quasi habeant diversitatem speciBicam, sed tantùm ut judicet de majori gravitate; ne

[ocr errors]

tabiliter enim differunt quantùm ad peccati gravitatem; ita ut hæc qualitas et circumstantia blasphenie sit necessariò in confessione explicanda : sicut in peccato furti explicanda est quantitas materiæ, non solùm propter restitutionem faciendam, sed etiam ad declarandam peccati gravitatem, quamvis de facto non furatus fuerit, sed voluerit furari, ut rectè ait Bannes, supra hunc primum D. Thomæ articulum; quia non solùm est circumstantia peccati, sed aliquid spectans ad objectum, et ad constitutionem actûs in suo esse individuali. Unde non tantùm declarandum est objectum, sed etiam qualitas illius, eò quòd per aliqua verba major irrogetur injuria, quàm per alia; diversitas enim judicii notabilis confessarii, hìc et nunc consurgit ex qualitate blasphemiæ. Insuper si fuerit blasphemia hæreticalis, debet explicari quænam fuerit: et de his cognoscunt inquisitores; à fortiori explicanda est in confessione blasphemia, quæ alterius speciei malitiam habet adjunctam, ut si ex odio Dei procedat, vel contineat errorem directè contra fidem, et sit hæreticalis, ut de se patet.

ARTICULUS II.

Utrùm blasphemia semper sit peccatum mortale. Dico blasphemiam esse peccatum mortale ex genere suo, solùmque posse esse veniale in individuo ex inadvertentiâ, indeliberatione et subreptione ac lapsu linguæ, propter scilicet imperfectionem actus: id enim commune est omnibus peccatis etiam gravissimis, quòd scilicet hic et nunc in individuo possint esse tantùm venialia ob non plenam libertatem, et propter imperfectionem actus indeliberati: itaque nunquàm à mortali quis excusatur, si sit mentis compos, nisi propter inadvertentiam, id est, si ex lapsu linguæ protulit verbum blasphemum, non advertendo sensum verborum ita quòd si advertisset, certus est quòd non dixisset. Tunc enim fuit blasphemia, non formaliter, sed materialiter tantùm. Unde blasphemia formaliter sumpta semper est peccatum mortale in quâcumque materiâ, utpote quæ non admittit parvitatem ab eo excusantem. Ita expressè D. Thomas, 2-2, q. 13, art. 2, et cum eo communiter auctores.

:

Probat primò D. Thomas in argumento SED CONTRA : Pœna mortis non infertur nisi pro peccato mortali. Sed Dominus illam tulit pro blasphemis : dicitur enim Levit. 24: Qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur, ‹ lapidibus opprimet eum omnis multitudo. › Ergo blasphemia est peccatum mortale.

Probat insuper D. Thomas in corp. hâc ratione: Peccatum mortale est per quod homo separatur à primo principio spiritualis vitæ, quod est charitas. Unde qua cumque charitati repugnant, ex suo genere sunt peccata mortalia. Atqui blasphemia secundùm genus suum repugnat charitati divinæ, quia derogat divinæ bonitati, quæ objectum charitatis. Ergo est peccatum mortale ex genere suo.

Probat adhuc in solutione ad 2 argum.: Quod opponitur præceptis Decalogi, est peccatum mortale ex genere suo. Atqui blasphemia opponitur alicui præcepto Decalogi, cùm enim blasphemia opponatur confessioni

fidei eo modo quo dictum est, ejus prohibitio reducitur ad prohibitionem infidelitatis, quod intelligitur in eo quod dicitur. Ego sum Dominus Deus tuus », etc.; vel prohibetur per id quod dicitur : Non assumes nomen ‹ Dei in vanum. › Magis enim in vanum assumit nomen Dei, qui aliquod falsum de Deo asserit, quàm qui per nomen Dei aliquod falsum confirmat. Et art. 3, ad 2, ait S. doctor quòd super illud ad Ephesios 41: ‹ Blasphemia tollatur à vobis; › Glossa dicit: Pejus est blasphemia, quàm pejerare; qui enim pejerat, non dicit aut sentit aliquid falsum de Deo, sicut blasphemus, sed Deum adhibet testem falsitatis, non tanquàm æstimans Deum esse falsum testem, sed tanquàm sperans quòd Deus super hoc non testificetur per aliquod evidens signum. Hæc D. Thomas. Ergo ex S. doctore blasphemia opponitur primo vel secundo Decalogi præcepto; sicque est de se intrinsecè mala et peccatum mortale ex genere suo; et est quid pejus, magisque opponitur secundo præcepto quàm perjurium nullum autem perjurium assertorium potest esse solùm veniale ex parvitate materiæ, sed tantùm ex indeliberatione, ut supra ostensum est. Ergo nec blasphemia, etc.

Probat denique S. doctor, art. 3, ad primum, ubi ostendit blasphemiam esse maximum peccatum, ac omne aliud illi comparatum levius esse, ac gravius homicidio, quod primum locum tenet inter pcccata contra proximum ; quia ex objecto blasphemia directè contra Deum tendit, sicque præponderet homicidio, quod est peccatum in proximum. Item quia etsi ex parte nocumenti homicidium præponderet, verùmtamen cùm in gravitate culpæ magis attendatur intentio voluntatis perversæ, quàm effectus operis, et blasphemus intendat nocumentum inferre honori divino, ideò simpliciter loquendo graviùs peccat quàm homicida. Atqui homicidium est intrinsecè malum ac ex genere suo mortale; et ut rectè ait Bannes, nullum homicidium potest esse veniale ratione materiæ, ob scilicet ejus parvitatem, quæ nulla datur, etiamsi occidatur foetus in ventre matris, aut impediatur conceptio, eò quia vita hominis, quæ in fœtu erat in potentiâ, est res gravissima. Ergo à fortiori nulla blasphemia potest esse solùm veniale peccatum ex parvitate materiæ, cùm Dei contumelia ac derogatio ipsius excellentiæ sit res adbuc longè gravissima.

Restat igitur ut si blasphemia possit esse quandoque venialis, id tantùm oriatur ex hoc quòd possit absque deliberatione ex subreptione procedere. Idque dupliciter contingere posse docet D.Thomas hic, art. 2, ad 3, uno modo, quòd aliquis non advertat hoc quod dicit esse blasphemiam; quod contingere potest, dùm aliquis subitò ex aliquà passione in verba imaginata prorumpit, quorum significationem non considerat : et tunc est peccatum veniale, et non habet propriè rationem blasphemiæ. Alio modo quando advertit hoc esse blasphemiam, considerans significata verborum, et tunc non excusatur à peccato mortali, sicut nec ille qui ex subito motu iræ occidit juxta se sedentem. Hæc D. Thomas. Ubi igitur iracundia vel passio, vel perturbatio non est talis ac tanta, ut rationis judicium et deliberationem

antevertat, nec omninò impediat quin homo advertat aut advertere possit se blasphemare, cognoscens sen sum verborum quæ profert, profectò non excusatur à blasphemia formali et mortali, nam etiam cum passione movetur malo animo. Unde nisi ignorantia aut inadvertentia cum passione hos motus excuset, passio sola eos excusare nequit. Porrò non est opus longo tempore ad deliberandum ac advertendum, sed in momento temporis potest esse sufficiens judicium rationis, atque deliberatio, quæ requiritur ad meritum vel demeritum.

Quòd si indeliberatio non proveniat ex subitâ passione, sed ex pravo habitu, quatenùs homo consuetudine blasphemandi affectus, non considerat nec advertit verbum quod profert esse blasphemiam, quidam volunt non esse lethale peccatum, quando indeliberatio est causa dicendi, id est, quando iste homo hoc verbum non protulisset, si advertisset esse blasphemiam. Imò etiamsi foret ita dispositus habitualiter ut si adverteret adhuc blasphemaret, adhuc non esset novum peccatum mortale, quia illa blasphemia non esset in se voluntaria, ut patet à simili in peccatis ebriorum ante ebrietatem prævisis, quæ dùm fiunt, non habent novam malitiam formalem, sed tota malitia est in causâ. Nec ad peccatum sufficit habitualis dispositio et proclivitas ad peccandum, sed requiritur actualis dispositio. Nam juxta D. August. non imputat nobis Deus quid faceremus, si hoc vel illud occurreret, sed tantùm quod actu facimus alioquin homines luxuriæ aut avaritiæ dediti, qui oblatâ opportunitate solent his peccatis consensum præbere, semper actualiter peccarent ex illà pravâ dispositione habituali.

Alii verò rectiùs id limitant, quando homo assuetus blasphemare, dolet de hoc malo habitu contracto, studetque, laborat et conatur illum à se repellere ac extirpare. Tunc enim potest probabiliter præsumi illam inadvertentiam procedere à subitâ passione à quâ impeditus fuit ne consideraret talia verba continere blasphemiam; neque ea protulisset, si id advertisset: tunc enim ob indeliberationem excusatur à peccato mortali. Secùs dicendum quando nullatenùs se emendare curat quoties enim blasphemans ex habitu advertit ad illam pravam consuetudinem illamque evellere non conatur, toties mortaliter peccat, quia voluntariè persistit in morali periculo et occasione proximâ blasphemandi, illo pravo habitu inclinante ad blasphemias. Qui autem voluntariè persistit in morali periculo et in proximâ occasione peccandi mortaliter, peccal mortaliter, et dicitur esse in statu peccati. In hoc igitur casu indeliberatio non excusat, quia scilicet procedit ex pravá consuetudine, concomitante quodam propriæ salutis contemptu, vel latå negligentiâ, quâ iste homo non curat vitare peccata, maloque movetur animo sicque tunc illa blasphemia sunt lethales, saltem in suâ causâ culpabili voluntariè neglectâ, sicut de peccatis hominis ebrii antea prævisis dici solet.

Qui assuetus est blasphemare, nec tamen se emendaverit, etiamsi in præteritis confessionibus emendascd tionem promiserit, non est absolvendus statim,

confessarius ad tempus debet absolutionem differre. eique proponere varia remedia ad hoc immane vitium extirpandum, ut interim hanc pravam consuetudinem aliquâ ex parte deponat. Quòd si postea se corrigere non curaverit, nec aliqua emendatio in ipso appareat, non est absolvendus, cùm ad hoc non sit dispositus. Quousque igitur aliqua vera signa voluntatis efficacis se emendandi dederit, ac de facto ex parte se emendaverit, absolutio videtur differenda, regulariter loquendo.

Alii verò qui non sunt assueti, sed semel aut iterùm blasphemârunt, si doloris et detestationis hujus peccati dederint signa, et firmum emendandi se, et cavendi in posterum concipiant propositum, absolvi poterunt, impositâ salutari et debitâ pœnitentiâ quæ, juxta decretum concilii Lateran., sess. 9, § Ad ubolendum, debet esse gravissima pro arbitrio confessarii rigidi et austeri: quamvis auctores velint hujusmodi decreta non esse moribus utentium comprobata. Unde satis erit, si sacerdos blasphemiæ crimen, quàm immane sit et quibus pœnis jure divino, canonico et civili, sit plectendum, ostendat poenitenti, ac exaggeret: ipsique pœnitentiam quam prudenter spectatis circumstantiis proportionatam et salutarem judicaverit, imponat. Non loquimur autem de blasphemiis hæreticalibus ad inquisitores enim pertinet de illis cognoscere.

ARTICULUS III.

Utrùm peccatum blasphemiæ sit maximum. Blasphemiæ impietatem, malitiam, et gravitatein pro modulo nostro rudi brevique penicillo delineare tentabo. Nam adeò immane flagitium ac horribile monstrum nativis expingere coloribus, mortalium excedit vires et ingenia, cùm divinæ majestatis honorem hujusmodi convicio directè læsum æquâ lance librare, nemini detur. Doctor noster Angelicus duobus articulis ultimis quæst. 13 ex 2-2, tanti mali horrorem conatur ingerere, ostendens esse peccatum maximum, ac damnatis familiare. Primùm probat tum auctoritate Glossæ in illud Isaia 18: Ad populum terribilem, etc., ubi dicit quòd omne peccatum, blasphemiæ comparatum, levius est. Tum hâc ratione, Quia blasphemia opponitur confessioni fidei, et ideò habet in se gravitatem infidelitatis, et aggravatur peccutum, si superveniat detestatio voluntatis : et adhuc magis si prorumpat in verba : sicut et laus Dei augetur per dilectionem et confessionem. Unde cùm infidelitas sit maximum peccatum secundùm genus suum, consequens est quòd etiam blasphemia sit peccatum maximum ad idem genus pertinens, et ipsam aggravans.

Secundum quoque probat tum auctoritate Apocalypsis 16: Estuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Domini habentis potestatem super has plagas : ubi dicit Glossa, quòd in inferno positi, quamvis sciant se pro meritis puniri, dolebunt tamen quòd Deus tantam potentiam habeat, quòd plagas inferat. Id autem esset blasphemia in præsenti; ergo et in futuro. Tum hâc ratione: ad rationem blasphemiæ pertinet detestatio divinæ bonitatis. Illi autem qui

sunt in inferno retinebunt perversam voluntatem aversam à Dei justitiâ in hoc quòd diligunt ea pro quibus puniuntur; et vellent eis uti, si possent; et odiunt pocnas, quæ pro hujusmodi peccatis infliguntur. Dolent tamen etiam de peccatis que commiserunt, non quia ipsa odiant, sed quia pro eis puniuntur. Sic ergo talis detestatio divinæ justitiæ, est in eis interior cordis blasphemia. Et credibile est, quòd post resurrectionem erit in eis etiam vocalis blasphemia, sicut in sanctis vocalis laus Dei. Hactenùs D. Thomas. Igitur damnati respicientes Deum ut prohibentem culpas, et inferentem pœnam propter illas, consequenter ipsum odio habent, ejusque justitiam detestantur, indeque prorumpunt in blasphemias.

Ex hâc angelicâ doctrinâ facile est blasphemiæ gravitatem venari. Sicut enim virtutes theologica sun maximæ ac perfectissimæ virtutes, eò quòd immediatè ac directè tendant in Deum ut est in se, tanquàm in proprium objectum : sic peccata quæ illis opponuntur, nempè infidelitas, desperatio, et odium Dei, sunt maxima peccata, proindeque et alia flagitia, quæ magnam cum istis habent affinitatem, et ad ea reducuntur. Atqui blasphemia opponitur confessioni fidei, quatenùs ex illâ confessione redundat quædam laus Dei, magnamque habet cum infidelitate similitudinem, et persæpè oritur ex desperatione, detestatione et odio Dei, nullamque habet excusationem nec rationem, et meretur extrema supplicia tum in hâc, tum in aliâ vitâ. Has deformitates tribus paragraphis sequentibus ostensuri sumus, indeque concludemus esse maximum peccatum.

§ 1. Inprimis blasphemiam in corde aut ore viri Christiani, indicium esse fidei jam emortuæ, cujus rationem funebrem conficit, aut saltem languentis citòque perituræ, certo certius esse debet. Dùm enim Scriptura, Levitici 24, loquitur de blasphemo quodam, præponit hanc præfatiunculam : Ecce egressus filius mulieris Israelitidis, etc., quem locum interpretatur Origenes de egressu et apostasià à fide, quasi hoc ipso quòd quis blasphemat, infidelem redoleat. Item 2 Esdræ 9, v. 18, idololatria adorantium conflatilem vitulum, magna appellatur blasphemia; ex quo enim dixerunt Israelitæ: 1ste est Deus tuus, qui eduxit te de Ægypto, fecerunt blasphemias magnas, et infideles pariter ac blasphemi evaserunt. Item conqueritur Deus Jeremiæ 9, v. 3, quòd Israelitæ extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis, murmurando scilicet ac blasphemando. Et statim subdit: Egressi sunt et me non cognoverunt, fidem abnegantes.

Item sancti Patres disertè pronuntiant Christianum blasphemiis assuetum, facilè in hæresim, infidelitatem et atheismum labi. Tertullianus, lib. 13 de Pudicit., ait: Cæterùm ethnici et hæretici quotidiè ex blasphemiâ emergunt. S. Gaudentius, præfatione in Exodum, ait : Verus Dei cultor ille est cujus fides inter adversa non deficit, cujus lingua benedicere nomen Domini Der sui in omni angustiarum tempore, in omni tribulationum plagâ non deficit. Proindeque ille non est verus Dei cultor, sed infidelis, cujus lingua nomen Dei discerpit

« VorigeDoorgaan »