Pagina-afbeeldingen
PDF

omnibus casibus supradictis absoluta perpetuæ validitatis dispensatio conceditur ab episcopis, ita ut hæc vota non reviviscant. Tandem possunt episcopi in his votis dispensare, aut potius suspendere executionem, quando periculum est in morâ, nempe quia exspectando dispensationem papæ, imminet grave periculum offensæ Dei, aut magni scandali, vel damni tertiæ personæ , aut alterius notabilis inconvenientis. Verùm tunc non perimunt votum, sed tantùm suspendunt ejus obligationem. In his enim et similibus angustiis, non censetur pontifex invitus, cùm non in perniciem, sed iu utilitatem animarum ordinetur reservatio. Iliuc qui al)solutum perpetuae castitatis votum transgressus fuit, dùm se matrimonio alligavit, si adsit periculum incontinentiæ, potest ab episcopo dispensari circa debiti conjugalis petitionem. Idem dicendum si conjuges sint ita pauperes ut non habeant unde dispensationem papalem obtinere valeant : tenetur tamen iste mortuo altero conjuge, votum castitatis servare. Verùm quamvis auctores communiter asserant posse episcopum hoc modo dispensare, tutius existimo ut iste conjugatus petat dispensationem à papà, vel per se, vel per alium, si commodè fieri possit. In caeteris autem votis quæ papa non sibi reservat nec prohibet, possunt episcopi suos dioecesanos dispensare, nisi in alicujus tertii gratiam fuerint emissa et ab eodem acceptata ; ut si quis voverit tali pauperi vel xenodochio, vel Ecclesiæ largiri eleemosynam; quia in isto casu ille tertius privaretur jure suo quod habet in re per acceptationem et stipulationem, sicque fieret ipsi injuria. Porrò illi censentur alicujus episcopi subditi, ut ab eo possint petere et obtinere votorum dispensationem, qui habent domicilium in illius diœcesi; qui, etsi tunc in aliâ diœcesi reperiantur, possunt ab episcopo proprii loci dispensationem votorum petere, dummodò illud domicilium omninò non deseruerint, sed sint post aliquos menses redituri; quia actus jurisdictionis voluntariæ potest extra propriam dioecesim exerceri. Item illi censentur subditi, qui, licet non habeant domicilium in illà dioecesi, incoeperunt tamen ibi habitare, cum intentione majori anni parte commorandi : secùs dicendum si per illam diœcesim solummodò transeant, nisi sint vagi : hi enim contrahunt dioecesim in eo loco in quo pro tempore reperiuntur, et ab episcopo possunt in votis dispensari. lloc privilegio dispensandi in votis gaudet capitulum sede vacante, cùm tunc succedat in locum episcopi, habeatque jurisdictionem etiam fori externi. Parochi et alii sacerdotes seculares non possunt in votis dispensare , nisi speciale ad hoc privilegium habeant, quia non sunt prælati , ncc habent jurisdictionem fori externi. Quod diximus de episcopo intelligendum est à pari de archiepiscopo respectu suæ diœcesis, etiam nondùm recepto pallio : per confirmationem enim recipit ea quæ sunt jurisdictionis, qualis est potestas dispensandi. In votis tamen subditorum suffraganei sui dispensare nequit. Nam licet in foro contentioso sit judex

appellationis respectu illorum, quia tamen earum cura animarum ordinaria illi non incumbit, nec habet jurisdictionem ordinariam nisi in suà diœcesi : ideò non potest suffraganei subditos in votis dispensare. Imò nec in suà visitatione, esto possit confessiones illorum audire, à peccatis absolvere et indulgentias largiri, eò quòd id specialiter in jure illi conceditur, non aliud. Quidam tamen volunt quòd dùm adest justa causa dispensandi, et episcopus malitiosè ac injustè dispensare renuit, potest archiepiscopus et metropolitanus, per appellationem imploratus, dispensare cum subdito illius : censetur autem justa causa adesse, quando grave bonum publicum aut privatum voventis, judicio prudentum, talem dispensationem exigit. Pralati possunt seipsos ex justà causâ dispensare in votis in quibus possunt subditos, prout indicat D. Thomas 2-2, q. 185, art. 8; hic enim actus jurisdictionis in seipsum, non est jurisdictionis contentiosæ, nec ex se sacramentalis, ideò jure naturæ non repugnat exerceri in seipsum, eò quòd idem secundùm diversas rationes possit esse agens et patiens. Tutius tamen est ut facultatem hanc secum dispensandi confessario committat, cùm sit actus delegabilis. Docent tamen aliqui quòd in isto confessarius non accipit jurisdictionem ab episcopo, sed à superiore mediante electione episcopi factâ de tali personà ad secum dispensam. dum, quia supponunt eam non habere: sicut pontifex eligendo sibi confessarium, non constituit illum jiidicem supra se, nec tribuit illi facultatem absolvendi à peccatis, sed seipsum constituit materiam potestatis quam sacerdos à Christo in ordinatione accepit, quamque supra papam exercere potest eo ipso, quòd papa seipsum materiam ejus potestati subjectam esse velit et constituat. Ita Sayrus in Clavi regiâ lib. 6, cap. II. num. H 10.'

§ 3. De commutatione votorum, quomodò sit facienda.

Commutare votum, nihil aliud est, quàm materiam voti in aliam mutare, ut jejunium in orationem, pere. grinationem in eleemosynam; et tunc dicitur redemptio voti , quando votum transmutatur in pecuniam, aut aliquid pretio æstimabile. Per commutationem non tollitur voti vinculum , prout fit per dispensationem, sed sola voti materia transmutatur in aliam eodem vinculo manente : ita ut vovens ex obligatione prioris voti, et non ex præcepto commutantis teneatur ad exequendum illud in quod volum commula tum fuit postquàm illud acceptavit; et implendo faciat actum latri;e, sicque omittendo peccet contra religionem , id est, contra fidelitatem sem promissionem Deo factam, vel saltem si non observet primum votum : tenetur enim unum vel alterum observare.

Commutatio regulariter loquendo requirit auctoritatem Ecclesiae, ut ostendit D. Thomas hic, art. 12, quia ad prælatos Ecclesiæ vicem Dei gerentes spcctat declarare qui' sit illi gratum et acceptum. Item requiritur justa causa ad hoc ut votum commu:etur in al*

quiJ minus, aut in rem de cujus æqualitate dubitatur: quia eo ipso quòd materia subrogata non est melior neque evidenter et manifestè æqualis, magis consentai.eum est fidelitati Deo debitæ, solvere materiam promissam et per se debitam, quando nulla subest legitima causa aliter disponendi. Porrò justa causa commutandi est difficultas maxima in volo persolvendo, repugnantia parentum vel mariti, utilitas et impedimenta voventis, etc. Idem dicendum quando commutatio fit in æquale bonum, quia indiget auctoritate prælati, cujus usus non potest esse ad libitum , sed debet esse rationi consentaneus, proindeque aliquam requirit causam. Adde quòd habet tunc admixtam aliquam dispensationem, quae semper legitimam exigit causam. Unde commutatio sicut et dispensatio invalida est, et superior sine ullà justâ causâ votum commutans in æquale, peccat venialiter. Quòd si in rem longè minorem commutet absque causâ, videtur etiam mortaliter peccare, saltem si non obliget voventem ad supplendum aliundè quod requiritur, ut nova voti materia æqualitatem contrahat cum antiquà ; quia sic in re gravi manifestè abutitur auctoritate. Quidam tamen volunt confessarios, tempore jubilæi, posse in vi illius commutare vota pœnitentis commutationem petentis etiam nullam assignando causam. Quia quando potestas commutandi vota non delegatur simpliciter, sed cum aliquo onere ob bonum commune, prout fit per jubilæum, nullâ aliâ opus est causâ ad commutationem votorum, quàm voluntas præstandi opera injuncta, et lucrandi jubilæum. Nam pontifex eam ob causam talem facultatem concedit. Verùm praeterquàm quòd non constat, an ea sit mens pontificis, adhuc isua commutatio vix in praxi locum habere potest, cùm pœnitens non postulet votorum commutationem, nisi ad eam petendam ex aliquâ causâ moveatur. Igitur privilegium ac jubilæum operatur quidem ut vota commutari possint in aliquid nainus, vel parùm minus. Verumtamen debet adesse aliqua causa, eamque esse papæ intentionem dicit Lopez, 1 p. Institutionum cap. 47. Addit Sayrus quòd, cùm voli commutatio sit res admodùm difficilis et periculosa, requirit maximum judicium et discretionem, et hæc præ oculis habenda ac consideranda assignat : Primò, ut quantùm fieri potest conctur commutans servare æqualitatem et proportionem, ita ut commutatio fiat in bonum æquale. Quia commutare ex usu communi idem est ac in æquale mutare : quæ tamen æqualitas non consistit in puncto indivisibili, nec scrupulosè metienda est, sed ad boni viri arbitrium cessante fraude et latâ culpâ metienda. Unde suflicit quòd habens potestatem delegatam commutandi vota, in hàc re, bonâ fide procedat, nec requiritur quòd materia subrogata sit alteri physicè æqualis, sed moraliter, ita ut juxta prudentis arbitrium æquivaleat, seu æquè ad Dei gloriam conducat. Plerùmque etiam magis expedit ut vota commutentur in similia, v. g., volum personale itinerandi, in onus personale gestandi cilicium ; votum reale ædificandi ecclesiam, in alias fuadationes pias, et votum mixtum peregrinandi, in th. xiv

opera tum personalia, ut jejunandi, tum realia , ut dandi aliquas eleemosynas, habitâ ratione non solùm laboris quem peregrinaturus subiisset, sed etiam expensarum quas fecisset peregrinando, quia hæc omnia cadunt sub voto. Et sic de similibus. Ratio est, quoniam hoc magis consentaneum est intentioni ipsius voventis, quæ non minùs quàm materiæ promissæ æqualitas, quantùm commodè fieri potest, servari debet. Cum quo tamen stat, quòd interdum liceat hanc similitudinem non servare, adeòque votum personale, in onus reale commutare, et votum reale in onus personale, v. g., jejunium in eleemosynas, et vico versâ. Quia in comiuutatione similitudo materiæ, non tam physicè quàm moraliter spectari debet, habito respectu ad Dei gloriam et voventis utilitatem.

Secundò, oportet considerare quid deceat, ne scilicet ex tali commutatione scandalum aliquod consequatur. Item quid expediat, et quoad ipsum voventem, et quoad proximum.

Tertiò, consideranda est qualitas et conditio voventis, ætas, infirmitas, robur corporis, officium, status, inopia. Item attendenda sunt verba Bullæ, quia privilegia juxta illorum tenorem sunt interpretanda : et quando in virtute alicujus jubilæi conceditur facultas commutandi vota in certam eleemosynam aut aliud opus pium, in id solùm commutari potest; et cui datur facultas votum commutandi, non potest virtute illius commutare, vel relaxare poenas ob violatum votum contractas, juxta Navarrum tom. 1 Consil. Postquàm votum alicujus etiam ritè et ex juxtà causâ commutatum fuit, iste adhuc potest si velit votum primum servare, juxta Sayrum , Azorium et alios; quia prior obligatio non est penitùs extincta, sed in aliam commutata, cum hâc tacitâ conditione ut vel prius votum, vel id in quod commutatum est, persolvat, prout ei utilius et commodius visum fuerit : eò quòd tota commutatio fiat ipsius voventis gratiâ, ita ut talis, privilegio uti possit, aut non uti, sicut illi placuerit.

Quando commutatio non fit in aliquid evidenter melius, auctoritatem commutandi habent ii qui dispensandi habent facultatem , sive ordinariam , sive delegatam. Et sicut in votis papæ reservatis dispensare nequeunt, ita nec illa commutare : quicumque enim potest dispensare in votis, eadem commutare potest; et non è converso, quia illi cui datur majus, datur et minus in eodem genere; ct non vice versâ : majus autem est dispensare in voto, quàm commutare, cùm per primum aboleatur ac omninò vellatur obligatio : secùs verò per secundum. Qui tempore jubilæi non petit dispensationem vel commutationem voli, quo obstrictus est, potest, juxta aliquos auctores, eam transacto jubilæo obtinere ab eodem confessario, vel ab alio ex approbatis ab ordinario, dummodò opera præscripta servaverit; quia eo ipso acquisivit jus ut posset talem commutationem obtinere transacto jubilaeo, etiamsi voluntariè, et à fortiori si ex cblivione, tempore jubilæi eam non petierit. Sicut licet opora

8

præscripta ad tempus jubilæi sint determinata, nihilominùs privilegium quoad absolutionem à reservatis non est limitatum ad tale tempus : ita ut pœnitens, qui lucratus est jubilæum, acquisierit jus ut postea à quovis sacerdote approbato absolvi possit à peccatis - reservatis quæ in confessione jubilæi tempore factâ, ex oblivione prætermisit. Alii contrarium docent, quia facultas absolvendi à peccatis, dispensandi et commutandi vota, est alligata illi tempori quindecim dierum : sicque transacto jubilæi tempore confessarius jurisdictione caret. ldeò autem pœnitentem postea absolvere potest à reservatis omissis, quia supponitur eum tempore jubilæi validam fecisse confessionem et generalem à peccatis obtinuisse absolutionem : atverò vovens tempore jubilæi non obtinuit dispensationem generalem, ac commutationem votorum, sicque est dispar ratio. Werùm hujus casûs resolutio pendet ex mente et intentione pontificis, quæ ex tenore Bullæ venari debet : ideòque verba illius attentè sunt ponderanda et consideranda, ac inspiciendum quid in hoc patiatur usus sive consuetudo. Auctores tamen utriusque sententiæ concedunt, eum qui vi jubilæi habet facultatem dispensandi in votis aut commutandi, posse voti dispcnsationem, vel commutationem in aliud tempus differre ex rationabili causâ, dummodò vovens lucratus fuerit jubilæum; quia cùm tempore statuto causa incœpta fuerit, potest alio tempore terminari, ac jurisdictio ad eam perficiendam tunc extendi. Addunt quoque, quòd si pœnitens in jubilæo à confessario petat ut plura ct omnia ejus vota commutet, de quorum numero non recordatur expressè, recordatur tamen esse talis objecti, tunc confessarius potest illi dicere : Pro omnibus tuis votis facies hoc vel illud. Et tunc adeò valida erit hæc commutatio, ut si postea pœnitens recordetur expressè et distinctè de numero votorum, aliâ commutatione non indigeat, dummodò prior commutatio cum maturo ac prudenti judicio facta fuerit. Itatio hujus est, quia tunc adest justa causa ex parte voventis, et jurisdictio apud commutalam. Votum jam commutatum potest iterùm ab habente facultatem commutari ex justâ et rationabili causâ, quia cùm hæc facultas sit absoluta, ut suppono, non est limitata ad unam vicem. Imò Sylvester, Corduba, Sayrus, Candidus, et alii docent quòd, si vota reservata, puta religionis et castitatis perpetuæ, commutata fuerint à summo pontifice in materiam non reservatam, puta ad confitendum quolibet mense, aut in alia pietatis opera ; potest hæc materia non reservata commutari*n aliam ab episcopo et à confessario-vi jubilæi, eò quòd sublata semel materia reservata et translata in non reservatam, subest facultati episcopi aut confessarii : sicut peccatum excommunicatione papali affectum, desinit esse reservatum, remotà excommunicatione. Quæres an aliquis absque facultate episcopi vel confessarii, auctoritate propriâ votum suum commutare valeat? — Resp. 1* quòd dùm votum evidenter un id quod melius est, commutatur, seu quòd hfc et

nunc spectatis omnibus circumstanti s est Deo gratius, et voventi ad voti sui finem accommodatius, tunc non est opus praelati auctoritate, ut colligitur tit. 2 de 'urejur. cap. Pervenit, et de Voto ac voti Redemp., cap. Script. et cap. Sanè de Regular.,Ratio est, quia votum obligat eò quòd sit promissio de re Deo gratâ. Ergo quisquis offert Deo rem evidenter illi gratiorem, voto satisfacit. Ideò enim D. Thomas hic art. 12, docet necessariam esse superioris auctoritatem , ut scilicet definiat et determinet in pcrsonà Dei, cujus vices gerit, quid sit Deo acceptum, an illud, vel istud. Ergo quoties evidenter constat melius esse illud in quod fit commutatio, auctoritas prælati non est necesSaria. t

6; Resp. 2* quòd ad commutandum votum in aliud iminus bonum, semper necessaria est praelati auctoritas, quia tunc intervenit dispensatio admixta cum commutatione, cùm non extinguatur totum votum, sed pars : ad dispensationem autem requiritur justa causa et prælati auctoritas, ut supra ostensum est. Imò etiam ad commutandum votum in aliquid aliud quod est evidenter æquale bonum, requiri prælati auctoritatem docent Cajetanus, Sotus, Corduba, Sayrus, et alii graves auctores : v. g., qui vovit ingredi unam religionem, non potest propriâ auctoritate id commutare in ingressum alterius religionis æqualis; aut qui vovit tradere hunc filium religioni, nequit absque auctoritate prælati offerre alium æquè idoneum, quia cùm hoc non sit melius bonum, nec Deo acceptius, nulla subest ratio cur à priori promissione propter illud recedere liceat propriâ voluntate. Quidam tamen id limitant in voto reali de re aliquâ usu consumptibili, quæ faeilè in aliam mutari solet : ita ut vovens unam, possit per se loquendo tradere aliam pretii æqualis, v. g., vinum pro tritico. Quia nimirùm ista moraliter idem reputantur, quamvis physicè sint distincta. Quod intelligendum est, nisi ex speciali causà requiratur species promissa, puta quia promissario reputatur magis commoda. Non est tamen licitum dare pecuniam æquivalentem pro domo, pro calice, aut vice versâ ; tùm quia inter ista non est facilis transmutatio, tùm quia fieri potest ut res promissa in specie sit utilior promissario.

QUÆSTIO TERTIA. DE BLASPHEMiA.

Blasphemia, ut sic, importat maledictionem sive execrationem alicujus boni praesertim excellentis, ut notat Bannes ex D. IHieronymo super cap. 4 Epist. ad Ephesios. Et cap. 3 Epist. ad Titum. Unde extenditur etiam ad homines in aliquâ excellentià constitutos. Verùmtamen ex usu communi fidelium, sumitur duntaxat pro maledictione quà quis derogat et conviciatur divinæ excellentiæ et bonitati ; cujus rationem reddit D. Augustinus libro 2 de Moribus Manichæorum dicens : Quamvis blasphemia inter homines dici

possit, quorum dignitati derogatur, tamen quia de aliorum bonitate dubitari potest, divina verò bonitus indubiuabilis est : ideò blasphemia erga Deum tantùm communiter usurpatur. Et de hàc solummodò strictè sumptâ erit sermo in præsenti. ARTICULUS PRIMUS. Quid et quotuplex sit blasphemia.

Etsi peccatum blasphemiæ confessioni fidei opp0natur et quodam modo ad infidelitatem pertineat, quatenùs scilicet importat quamdam derogationem excellenti;e et bonitatis divinæ, asserendo de eo quod ei non convenit, vel negando quod ipsi competit, prout ostendit D. Thomas, 2-2, q. 15, art. 1, formaliter tamen et per se primò blasphemia magis contrariatur religioni, quàm confessioni fidei. Quia cùm sit peccatum honori el laudi Dei contrarium, opponitur necessariò illi virtuti ad quam spectat colere et laudare Deum, qualis est religio. Vel, ut ait Bannes, confessio fidei sumi potest dupliciter. Uno modo prout est simplex assertio fidei. Altero modo ut est quaedam laus divina et honor : infidelitas contrariatur confessioni fidei priori modo sumptæ : blasphemia verò illi opponitur posteriori modo acceptæ. Vel dicitur opponi confessioni fidei eò quòd magnam habeat similitudinem et affinitatem cum infidelitate, hoc ipso quòd similiter versatur circa aliquid falsum de Deo, saltem ex intentione blasphemantis, qui intendit aliquam imperfectionem Deo impingere, ac contemptibilem reddere, cùm tamen nihil imperfectum et contemptibile habere possit. Vel tandem eò quòd blasphemia oriri possit, et quandoque oriatur ex infidelitate, habeatque malitiam hæresis aut odii Dei annexam. Etenim blasphemia potest esse cum fide, et sine fide, quia contingit utroque modo dicere quòd Deus non potest facere hoc vel illud. Idque non solùm verbo exteriori, ut patet, sed etiam interiori. Nam quis credens Deum esse omnipotentem, potest velle dicere secum quòd Deus non potest, et delectari de hoc mendacio, ut illi injuriam faciat; quamvis non possit tali opposito assentiri, et absque falsâ opinione exercendo solam detestationem voluntatis, ut communiter fit à Christianis blasphemis. Unde blasphemia non propriè consistit in ipso assensu vel asseveratione falsi, sicut infidelitas; sed tantùm in locutione falsà de Deo, quæ longè differt ab assensu falsi, cùm possit quis etiam deliberatè velle dicere et significare aliquid falsi, etiamsi nihil falsi ipse sentiat aut asseveret : et in hoc sensu exponendus est D. Thomas loco citato. Ex quibus natura, aut potiùs malitia blasphemiæ facilè colligitur. Est enim : Locutio falsa contra Deum per modum convicii. Cujus definitionis partes sigillatim explicantur claritatis gratiâ.

Dicitur inprimis locutio contra Deum, ut distinguatur ab infidelitate, quæ requirit assensum mentis. Non enim omnis locutio est assensus aut cum assensu, cùm aliquando contingat ut tam intùs in corde, quàm

etiam in voce dicamus et significemus ea quibus non

assentimur.

Dicitur falsa : nam blasphemia semper aliquid falsi continet, eò quòd consistit in dicendo aliquid de Deo quod ipsi non convenit, puta esse injustum, crudelem, mendacem, etc. Wel auferendo et negando aliquid quod habet, non esse bonum, providum, omnipotentem, etc. Vel quando creaturis aliquid proprium Deo attribuitur, ut qui dicit, fato omnia regi : vel Deo aut sanctis injuriam irrogando, ut maledicendo Deum, mala ipsi imprecando, nominando irreverenter caput, ventrem, mortem Dei, Christi, ct sanctorum. Vel cnim membra quæ non habent nominantur; et sic interve-. nit aperta falsitas; vel quæ habent, et sic etiam aliquid falsi continetur ex intentione dicentis et modo dicendi irrisorio, et contumelioso, quia ut quid vituperabile dicuntur in actu exercito; cùm tamen nec Christus nec sancti habeant aliquid vituperabiie. Ut enim notat Bannes, contingit quòd aliqua locutio sit blasphema quantumvis secundùm se vera existat : quia ex intentione loquentis et intendentis tribuero Deo aliquam imperfectionem, efficitur falsa : sicut accidit aliquem esse mendacem dicendo verum, qui dicit illud materialiter, et non ex intentione suâ : nam de ratione mendacii formalis, non est veritas spcculativa et in se, sed ex intentione dicentis. Adde ex Cajetano quòd licet hujusmodi blasphemi, non dicant in actu signato Christum et sanctos habere aliquid vituperabile : satis tamen hoc significant in exercito ex modo dicendi, ignominiosè enuntiando. Neque cum solo voeabulo significativo enuntiatur, sed etiam nutu aliisque signis. In blasphemiâ autem optativà ct im- . perativâ, falsitas non consistit in enuntiatione ejus quod est aut non est, sed in affectu, nempe ut sit quod non potest vel decet esse. Qui enim optat Deum non esse beatum, aut esse maledictum, aut alia hujusmodi, non dicit Deum sic esse aut non csse, sed ut sit vel non sit, quod esse non potest aut debet. Quamvis igitur ratio blasphemiæ non semper exigat falsitatem enuntiativè, illam tamen petit ex modo loquendi, quatenùs significatur in actu exercito id inesse Christo vel sanctis tanquàm aliquid contumeliosum; vel quatenùs blasphemans ex modo procedendi optat et imprecatur eam imperfectionem Deo repugnantem. Tandem cùm blasphemia sit contumelia contra Deum prolala, nihilque per modum veri significatum, possit in contumeliam Dei cedere : inde manifestè sequitur blasphemiam esse locutionem falsam contra Deum. Tandem additur per modum convicii, quia, ut ait D; Thomas, nomen blasphemiæ importat derogationem excellentis alicujus bonitatis et præcipuè divinæ; per quod differt ab infidelitate, de cujus ratione non est derogare honori divino; quin potiùs hæreticus putat obsequium se præstare Deo : blasphemus autem, sa!tem in actu exercito tribuens Deo aliquam imperfectionem, aut negans perfectionem, virtualiter censetur velle ejus honori derogare, ipsique injuriam et contumeliam inferre, etiamsi nihil mali Deo imprecetui aut optet. Nam in cap. Statuimus, titul. de Maledicis, maledictus appellatur blasphemus: ibidemqiie ma!edicus dicitur non solùm imprecator mali, sed etiam

cnuntiator mali, ut detractor; et consequenter etiam ibi reputatur blasphemus quicumque dicens malum de Deo vel de sanctis enuntiat?vè, advertens aut advertere debens verbum esse contumeliosum, ac in Dei vel sanctorum injuriam cedere. Unde de ratione blasphemiæ est quòd verbum prolatum indirectè saltem redundet in derogationem divinæ bonitatis et honoris Dei vel sanclorum. *• An verò requiratur ad rationem veræ et propriæ blasphemiæ, quòd blasphemus habeat de facto voluntatem derogandi divinæ majestati ac conviciandi, quiιlam affirmant. Idque probant ex D. Thomà, q. 15, art. 5, ad 3, ubi dicit quòd blasphemus intendit nocumentum inferre honori divino. Ubi Bannes ait, quòd cùm D. Thomas dicit detestationem voluntatis esse de ratione blasphemiæ, non accipit detestationem pro formali odio divinæ bonitatis, quod opponitur directè charitati; sed sufficit quòd talis detestatio sit alicujus excellentiæ divinæ, ut honoris, divinæ justitiæ. Hinc probat D. Thomas, art. 4, in damnatis interiorem cordis blasphemiam et post resurrectionem etiam vocalem, esse talem divinæ justitiæ detestationem. Hiiic etiam infideles dicentes falsa de Deo, ideò non sunt propriè blasphemi, quia ea proferunt judicantes esse vera, et non ex pravo affectu ac detestatione divinæ excellentiae. Alii verò negant, quia rarissimè homines committerent peccata blasphemiæ, cùm ex passione iræ aut consuetudine, aut virilis et generosi animi affectatione, et non ex intentione conviciandi ac derogandi divinæ bonitati, hujusmodi verba ordinariè procedant. Hinc Cajetanus, q. 15, art. 5, ad 3, rectè colligit ex D. Thomæ litterà, quòd licet omnis blasphemia, in quantum est voluntaria, sit à voluntate pravà, non tamen omnis blasphemia est cum voluntate affectâ ad derogandum divinæ bonitati, sed aliquà tantùm. Sicut omne credere est voluntarium, non tamen omne credere est à voluntate affectà charitate: ut enim ait D. Thomas, ista detestatio affectûs, se habet ad blasphemiam, sicut charitas ad fidem. Sicut ergo fides habet suam speciem et potest esse sine charitate, licet sit informis : ita et vera blasphemia sine aliquo odio et detestatione Dei; seu, ut ait D. Thomas, secundùm intellectum tantùm, et non secundùm affectum detestandi Deum, sed ex iracundiâ aliàve passione, habetque propriam speciem et malitiam blasphemiæ intrinsecam : solà enim perfectione extrinsecâ caret, quam habet dùm procedit ex odio Dei; quia tunc est perfecta ac formata, sicut fides affecta charitate. Subdit autem Bannes, art. 3, ad 3, quòd sicul fides intrinsecè in propriâ specie perficitur ex piâ affectione voluntatis, quæ quidem voluntas pia est magis perfecta cum charitate quàm sine charitate, ita etiam blasphemia perfecta requirit detestationem voluntatis; quae detestatio major est, quando est cur • odio divinæ bonitatis secundùm se. Cæterùm sicut pla illa motio fidei potest esse sine charitate, ita potest esse detestatio Dei, sinc odio expresso divinæ bonitatis. H;ec Bannes. Unde juxta ipsum sufficit et requiritur ad veram blasphemiae rationem detestatio al:qua

saltem indirecta et virtualis alicujus excellentiæ divinæ, ut honoris, vel justitiæ, vel providentiæ Dei, mo. do jam explicato. Hoc ipso enim quòd quis sciens ei prudens vult seriò usurpare hujusmodi verba advertens eorum sensum in Dei contemptum et convicium redundare, eo ipso vult injuriam et contumeliam ipsi inferre ac ejus excellentiæ derogare; quod sine illius detestatione fieri non posse videtur, ita ut hæc detestatio sit blasphemandi causa. Porrò blasphemia non exigit locutionem externam, sed sufficit interna, quà quis in mente aut corde judicat et dicit Deum non esse, aut esse quod est aut non est. Unde dividitur in blasphemiam cordis et oris. Rursùs blasphemiæ aliæ sunt hæreticales, quæ scilicet continent et significant errorem contra fidem, seu quando per modum indicativi modi asseritur aliquid articulis fidei contrarium, v. g. : Deus est injustus. Aut dicitur: Renego Deum, Crucem, Chrisma, aut B. Virginis puritatem, etc. Et in his casibus, si adsit assensus cum pertinaciâ, nedùm intervenit peccatum blasphemiæ, sed etiam hæresis.

Aliæ sunt blasphemiæ simplices, quæ scilicet ex se directè non continent falsitatem contra veritatem fidei, licet fortè aliquando ex modo dicendi et in actu exercito significent errorem fidei opposiuum. Tales sunt illæ quæ per modos optandi, imperandi aut imprecandi proferuntur, ut maledictus sit Deus, displiceat Deo vel invito Deo, vel ah! mors Dei, vel per caput et sanguinem Dei, etc. Talis etiam blasphemia est quà quis per modum contumeliæ et irrisionis nominat Christi aut sanctorum membra pudenda. Docet tamen Cajetanus in Summâ, quòd dicere ad Sanguinem Dei, vel ad Corpus Dei, sive invocando per modum injuriantis, sive resonando in rixâ aut turbatione coutra aliquem , non est blasphemia : quoniam postquàm Werbum caro factum est, Deus habet corpus et sanguinem; et non dicitur per modum injuriantis, quamvis irreverenter, dùm secundo modo profertur, propterea hoc secundo modo est quidem peccatum grave, sed non mortale, eò quòd non sit contra Deum, sed præter Deum, et tantò gravius est, quantò frequentius. Hæc Cajetanus. Quod tamen videtur esse limitandum, dummodò non dicatur ex indignatione contra Deum, aut per modum vituperii et contemptûs, aut de Deo ut Deus est. Ut si aliquis ex irâ contra hominem, dicat ipsi : Per Deum, aut per Corpus et Sanguinem Dei , per crucem Christi, etc., pœnas dabis. Non est blasphemia, sed juramentum, quia haec non dicit per modum irreventiæ aut convicii contra Deum. Hinc etiam non committitur blasphemia, dùm dicitur, coram Deo vel, in conspectu Dei, dummodò hæc verba proferantur absque animodicendi convicium contra Deum, quia de se ac ex usu communi, nullam continent injuriam contra Deum, nihilque ipsi tribuunl, nec aliquid ab eo auferunt per contumeliam. Unde potiùs continent juramentum. Hinc non est blasphemia dicerc : Hoc ita verum est sicut verum est Deum exislere, aut sicut Evangelium, etc. Si hæc verba proferens solùm intendat significare quamdam similitudinem tantùm ct analogiam, nempè id csse suo modo

« VorigeDoorgaan »